Hierarchiae ecclesiasticae assertio per Albertum Pighium Campesem, D. Joannis Vitraiectensis Praepositum, ab ipso autore sub mortem diligenter recognita, & noua accessione passim locupletata. ..

발행: 1544년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- CAP. VI.

HIERARCHIAE ECCLESIAsTICAE

Catholicse propheticae illius exhortationis: Cantate domino canticum nouum, Ni opsallite es in vociferatione dicit cum eodem propheta: Benedicam diminum in omni temporesemper laus eius in ore meo. Et filios suos ad idem excitans: Magnificate inquit, dominum mecum, & exaltemus no, men eius in idipsum. Atque eodem dodiore spiritu ordinauit,ut in templis, conuentibus& monaster m essent chori, qui omnibus horis vici, bus alternis, sani hi quadam aemulatione laudes deo concinerent, coelo stem illam Hierusalem hac parte quadam tenus reserentes. In qua scribuαtur duo Cherubin clamare alter ad alterum:Sanetus sanctus,sanctiis diminus, deus Sabaoth , plena est omnis terra gloria eius. Ad idem angolico partim prouocata exemplo, qui nato saluatore laudabant deum Sc gloriae canticum illi concinebant, dicentes: Gloria in excelsis deo. Par,

tim vero discipuloriim Christi, eo Hierosolymam introeunte a suscita, to Lazaro, qui coeperunt ut inquit Lucas gaudentes laudare deum M LPer omnibus, quas viderant, virtutibus dicentes: Benedidius qui venit rex in nomine domini, pax in coelo, & gloria in excelsis. Quod quum moleste serrent pharisan quemadmodum nunc isti Satanae & Antichrism apostoli, & dicerent domino, ut increparet discipulos suos, illis ipse

mei stam respondit: Dico vobis, quia si hi tacerent lapides clamarent. Certe hunc' initio fuisse catholicae ecclesiae morem vel ab ipsis esus incunabulis claioni, restia rissime attestatur Philo ille Iudaeus in libello, quem inscribit de vita conis templativa supplicum, quod videlicet coelestia contemplarentur, & semper deum orarent, ut libri titulum interpretatur diuus Hi onymus. in quo vir ille ecclesiasticae institutionis initia,& originem apostolicae is mei .hist. que euangelicae traditionis, ut inquit Eusebius, intexuit: sed fides nosti mysteria perspectit plane non habens, suae genti id nosiae laudis duce, bat gloriae, unde videbatur primitiua illa nostia ecclesia traxisse origi, nem. Est inquit, in multis orbis partibus hoc hominum genus. Opor, F tebat namque perseeti huius boni participem fieri omnem Graeciam, mnemq; Barbariam. in Aegypto tame maior est copia per singula quo que territoria, praecipue autem circa Alexandriam, &c. Est autem in singulis apud eos locis consecrata, inquit, domus, quae appellatur Comitentus, aut Monasterium. In quo secedentes, honestae dc casta vitae my,

steria celebrant. Et post multa de vitae eorum instituto, exercitiis & istudii quod ad propositum attinet: Non solum, inquit, subtilius intelligue hymnos veterum sed ipsi ficiunt nouos in deum omnibus eos & metris& sonis, honesta satis & suaui compage modulantes. Addens deinde

eius modulationis morem,ssicit,ut vivis ex omnibus consurgens, in meo

dio psalmum honestis modulis concinat, vim praecinenti ei unum veris siculum omnis multitudo respondeat. Haec ille Philo de nostrae ecclesiae

ut ita dicam insantia qui Christi Sc apostoloiu vixit temporibus. Idem aeque comprobatur Plinii secundi testimonio. Qui cum sub Traiano

142쪽

LIBER

POL LXVI. 1 in prouincia quam adminisbabat secundum edicta principalia per mas T stimonigiltiatus locorum plurimi quotidie Christianorum trucidarentur, eunαdem eius admonuit, testimonium dans innocentiae eorum,&scribens num.

multa quotidie hominum milia obtruncari, in quibus nihil omnino scoleris deprehenderetur admissum, nec aliquid contrariu Romanis legi, bus nisi hoc unum quod sacrificare nollent &antelucanis coetibus hy, mn Christo cuidam canerent deo, alioqui suo ipserum instituto pro,prie abhorrentes ab omni crimine et scelere, homicidus, sertis,adulterib, latrocinrb & his similibus. Vides impie u non nuper haec coeperit coasuetudo canendi psalmos & hymnos deo in ecclesia Quae interim sema per obis uata est,& eo viguit magis quanto maior religioni Christianae concessa est libertas se explicandi. Flebam,inquit Augustinus, Vberrime Austino in hymnis&cantibus, suave sonantibus, ecclesiae vocibus vehementer nus decan affectus, voces quidem influebant in auribus meis, & veritas eliquaba, tur in cor meum. Et diuus ille Ambrosius in quadam oratione aduersus Ambrosi. Maxentium, de basilicis tradendis: Itam & hodie, inquit, cum laudatur Christus Arrianorum amentia verberatur. Gezareni praesentiam Christi serre non poterant isti nec laudationem Christi sustinere possunt. Vident pueros Christi gloriam cocinentes quia scriptum est: Ex ore insanatiu&lactentium perfecisti laudem. Irrident istam aetatula fidei plenam& gicunt:Ecce quid clamant. Sed respondet ijs Christus Si tacuerint hi lapides clamabunt: hoc est, fortior clamabunt clamabut&iuuenes, clamabunt 8c maturiores clamabunt Sc senes. Hactenus Ambrosius. Vi, Concludiades ita etiam hac in re obseruationem catholicae ecclesiae sibi per om nia Gesta

consonam. Et quemadmodum nunc ad praesentem usq; tempestatemper haereticos hos excitatam toto orbe terrarum , quacunque Patet nos eonaena.

men Christianum, obseruari videmus, idem obseruatum suisse a pa. C tribus nostris, a quibus fidem didicimus in catholica ecclesia idem obtiservatum temporibus Augustini Sc Ambrosii idem quo ipsis aposto,

lorum temporibus.

Ridet impia Uuiclessita; quod catholica per orbem ecclesia aquam sale exorcietet in usus varios: quod baptismi sontem sanctificet Sc benedio & bisses acaci quod baptizatos S ordinatos in sacerdotes, aut episcopos inungat chrismate aut sacro oleo,wtempla altaria,&Vniuersiaiuino mancipata haeretie cultui benedictionibus sanctificet ac dedicet: nec rident tantum, imo ut impia,& necromanticae artis vestigia reserentia execrantur. Ex quorum sontibus hausit execrandus ille Lutherus venenum quod propinauit orbi vim suos doceat secro chrismate quod Qetidum rancidumq; oleum appellat inungere calceos, aquam benedictam foedare stercore, sontem baptismatis sanctum essundere velut noxiu & abs oleo sancto aut chrismate infantes aqua communi in derisum catholicae ecclesiae baptizare: breuiter nulla sacri et prophani habere distatiam. Ex cuius schola proadierunt

143쪽

CAP. VI. HIERARCHIAE ECCLESIASTICAE dimini nobis hi Anabaptime, qui haec omni sed aliquanto impudenti, bus 8c esseratius praedicant atq; etia manu asserunt. Sed haec Vulcissimc

Mnteilaea Lutheran Anabaptistae,&eius sarinae haeretici . Contra ecclesiaeci, esis tholicae traditi Oe vera pietate homines dei/ere1 potestatem, inimica contrariamo pietati exorcizando eqciunt,non placando, omnes tentationes Alim.de ei aduersitat nip eius vincunt, orando, no ipsam, sed deum suum aduersus

ipsam.In eius ergo nomine vincitur qui hominem assumpsit, egit* sine peccat ut in ipso sacerdote 8c sacrificio fieret remissio peccatorum. Ah uiis Iraque de aqua benedicta scribit ille sanctus Alexander, eius nominis anus usus primus, qui sub Traiano Romanae ecclesiae praefuit. Aquam, inquit,sa. V. ' Ie conspersam, populis benedicimus: ut ea cuncti aspersi sanctificentur ac purificentur quod& omnibus sacerdotibus siciendum esse manda, mus. Nam si cinis vitulae aspersus sanguine populum sanistificabat at, que mundabat: multo magis aqua sale aspersa divini'; precibus sacrata,

populum sancitificat Sc emundat. Et si sale asperis per Helizeum prophe Riam,sterilitas aquae sanata est:quato magis diuinis precibus sacratus ita,rilitatem auferet rerum humanarum & coinquinatos sanctificat, mudat& expurgat,et cxtera bona multiplicat et insidias diaboliauem heta phatasmatis dc versutiis eius homines defendit Nam si laetii fimbriae vesti, menti saluatoris saluatos infirmos non dubitamus: quanto magis viri te sacrorum estis verborum diuinitiis sacrantur clementa, quibus sanit rem corporis & animae humana percipit stagilitas Haec illo tempore itile Alexander catholicae ecclesiae episcopus. Ani quisn De sacris Vestibus, pallis & vasis, qua reuerentia contrectari debeant.. s. i. i. s ibit beatus Clemens martyr & pontifex, B. Petri in Romana ecclesiani. saerorii successor. Fuisse quoin ab ipsis apostolorum temporibus toto orbe deois Visti dicatas aedes Sc oratoria in quibus conuentus et collecta fieret populi perrum unam sabbati ad audiendum verbum des,& percipiendum dominici Fcorporis 3c sanguinis sacramentum, vel ex ipsius Philonis inuod supra citauimus euidens est testimonio, S apostolicae confirmant epistolae, Scsanctorum omnium monuincta attestantur.Quae licet salibus exorciza, hantur nondum chrismate inungebantur,nec stabat erectum altare in ti,

tutum in figura domini nostri Ieiu Christi, qui est altare nostrum , saceris dos Sc hostia. At postquam per Constantinum confirmata est pax ecclosiae Sylvester papa primus publice consecrauit Lateranesem ecclesiam, et alteram in honorem principis apostolorum Petri,in qua super corpias postoli erexit altare lapideum,& chrismate perunetiam benedixit 8c consecrauit, morem illii obseruandum sanciuit pastoribus ecclesiam omisniu. Quod tame episcopalis tantum esse muneris, ex veteris taberna lifigura beatissi Damasus 3c Leo illius Sylvestri successores definiuertarie uti, sim I a & baptizatos inungi chrismate, seu oleo in altari sanctificato, aqua es h d b usim lis consecrari,non nuper coepissi sed ab initio ire eeclesia

144쪽

L clesia ex apostolica traditione obseruatum fuisse, antiquissimos &omni sonis, bapti exceptione maiores testes habes, Dionysium in hierarchia ecclesiastica, Clementem in recognitionibus, Cyprianum in epistola ad Ianuarium, Origenem in epistolam ad Romanos Magnum Basilium libro de spiris tu saneto cuius superius audivisti testimonium. Dira festos praecipue autem, quibus redeptionis & salutis nostraeana Dies sem. nuacelebritate recolutur mysteria incarnationis natiuitatis, passionis, rea surrectionis, ascensionis i cmum, demissi in discipulos spiritus sanisti. Praeterea diem dominicum per hebdomadas singulas ita vocantes priamam sabbati in memoriam resurrectionis dominicae, ex apostolica traiditione, quae spiritum sanetiam haud dubie doctorem habuit, ab initio magna cum veneratione religiose obseruatos suisse ab uniuersa Christi ecclesia estis sunt n primis ipse Ioannes euangesista, qui dominicae diei in Apocalypsi meminit. Deinde gloriosus ille martyr & a beato Petro mB bi in Antiochenaecclesia successor constitutus Ignatius: qui in epistola ad Magnesianos, docet in locu sabbati apud nos successisse dominicum diem, in memoriam & honorem resurreetionis dominicae. Quo die tuabet omnem populum unanimiter concurrere in ecclesiam dei.In epistosta ad PhilippeA. quadragesimae & hebdomadae passionis specialiter meminit. Et de celebrando paschate non cum Iudaeis quarta decima mensis Primi sed dominica proxima.Vtramcp vero hanc epistolam illius indabitato esse B. Hieronymus assirmat in scriptoribus ecclesiasticis.Ide O mgenes locis u plurimis.In Matthaeum autem no solum praedictas nostrae redemptionis annuas solennitates, sed etiam sanctorum quorundam tesstatur obseritatas suisse ab initio ecclesiae. Si quidem sanctorum Innocentum memoriam sempiternam dicit a sanctis patribus mandatam celesbrari in eccles as.Idem ex Maximo, Cypriano, Basilio, Ambrosio, Hiero' C nymo,Augustino, Chrysostomo Theophilo Alexadrino,&aliis euidentissimum est videre: quorum extant plurimae conciones, quas per singuη his anni sestiuitates habuerunt ad populum:qui etiam omnes quadra m Quadragenarium ieiunium nobis commendant,no tanquam ab hominibus costi, tutum sed diuinitus consecratum: nec terrena cogitatione initiatum, sed nitu, conne coelesti maiestate praeceptum, apostolorum ordinatione ac ministerio.

Quod tametsi quidam tradant a Thelesphoro institutum, qui septimus ordinati a beato Petro catholicae ecclesiae praefuit,oc ita accipiendum est,no qua' Thraph, si aestor ipse,sed exactor suerit suo decreto negligentiores ac desides coegerit obseruare, quod ante ipsum veluti ex apostolica institutione, tota dior adia ecclesia certum est obseruatum suill r. Contra, impii isti omnia haec ri,

derit 3ntemnunt,& abolere conantur,quia praescripta non inueniuntur

in ectangelio Sc apostolicis literis.Quid igitur Nunquid dubitabit ullus qui Christianus haberi voluerit, sequetur ne catholicae ecclesiae traditiosnem, obseruatione & sententia An vero execrandos illos,& iamdudum. ' M ac

145쪽

CAP. VI. HIERARCHIAE ECCLEsIAsTICAS

a catholica ecclesia execratos,&anathematiz s, Vulclesum, thei L. & caeteras pestes eiusmodi Dρ - s, Onasticis quid sentiat catholica per orbem ecclesia, haud monaiticis obscurum cuia esse potest , cu videre sit eiuste instituti homines toto oraia i s Christiano non solum apud eos qui Romanam agnoscut & sequvn, i tur ecclesiam sed etiam apud Graecos, Asiaticos, A rmenos, Indos, breuia Antiquu. te quacuno patet nomen Christianum. Necp coepisse nuper, sed fuissev μ', ab initio nascentis ecclesiae certum est.Cuius rei Philo ille, quem supra cis rauimus luculentissimum perhibet testimonium eo libello, quem inseri, bit de vita contemplativa supplicum,quorum institutum,ut pia,ut sana etiam,& in primis seu filiosum semper probauit Christi ecclα. Et quo pacto posset a quou sans mentis non vehementer probari, ut iuxta Ioannis euangelis consilium, abrenunciato mundo hoc sallaci & nequam, i speciali se voto & sacramento adstringat aliquis assidue stare in procin, M in acie, aduersus inimicas phalanges, quibus ille nos quotidie oppu, Lgnat Sc oscitantes securo 3 capit: concupiscentiam dico carnis & octilorum,&superbiam vitae, hostes sane uinfestissimos ato aduersus illos, obedientiae, castitatis, & paupertatis se votis adstringat superbiam vita; obedientiae vinculo coercens, per quam quis semetipsum prorsus abne, gat, ac se inta se desscit, superioris* arbitrio totum comittit, carnis vero concupiscentiam lienans & alligans voto perpetuae castitatis, & semetiapsum castrans propter regnum coelorum. Insatiabilem vero illam concupiscentiam oculorum circunscribens, et prorsus eruens voto voluntariae Paupertatis,& omnium rerum huius mundi abdicatione. Sed non est

omnibus datum II equi optima: qui vero potest capere, capiat: qui non potest saltem suam iptas imperia monem agnoscat 8c doleat, saltem adis miretur meliora,& aemulari,qua potest, studeat. Sed postquam quis apposuit manum ad aratrum i insta uxoris Loth respiciat retro ad Sodo, Finam, quam reliquit,ut se saluaret in monte: si quae distinxerunt labia sita, fecit irrita iam no est aptus regno dei sed sibi parauit damnationem quiat Timo.ς primam fidem irritam feci inquit Apostolus. Si enim nolueris pollice, ri absq; peccato eris:quod autem semes egrestim esst de labiis tuis, obseris uabis & iacies sicut promisisti domino deo tuo, & propria voluntate,&ore tuo locutus es: siquide requiret illud dominus deus tuus. Haec est.& semper fuit catholicae ecclestae de votis monasticis & religiosorum inis nisω, stituto sententia. Qtiam Sc plerisci' concilijs aduersiis prophanas haereti

moti corum nouitates, etiam per scripturae chirographii Christifidelibus consgnauit: ut Carthaginen quarto capite ultimo decretorum suorum, similiter Toletano IIIl. cap. XLVIII. LI.&LV. Item concilio Valentirici more sen cap.vit. Et Aurescen. m.XUII. Elebertino in. XIlI. Eandem hanc seriis in tentiam in omnibus orthodoxorum,qui ab initio suerunt, patru scriptis. quorum para nexigua eiusdem instituti sectatores&assinores fuere. inuenim,

146쪽

L IB E R I. MI LXm. Α-Dionysi latratio, Cyprinio,-Ambrosio, Hieronymo, Chrysest moAugustino Gregorio,breuiter omnibus. Ex quibus proalixitat, ii fugientes libet Augurui ad quendam Armetuanum qui aba

unciato mundo una cum uxore sua se voto adibanxerao verba adas dici CPriusquam nquit esses voti reus liberum fuit quo es inserior: quamuis non sit gratulanda libertas,qua fit, ut non debeatur, quod cumllino redditur Nunc vero, quia tenetur apud deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam inuit sed a magna iniquitate deterreo.Non enim

talis eris,si no feceris quod vovisti qualis suisses si nihil tale voluisses. uri enim tuncesses, non peior modo autem tanto quod insit misci ior, si fide deo si egeris: quanto beatior si per lueris.Nec ideo te vovisse pC niuat mo gaude iam tibi sic non licerς quod cum detrimento tuo licuisset. Aggredere ita intrepidus&dieta impleiam s. Ipse iuvabit, qui, vota tua expetit,selix est necessitas quaead meliora compellit Hscille Augustinus. Imo haec illi quos citaui,uniuersi: sed libuit communem ommaum sententiam his Augustini verbis referre. Adversus hac catholicae ecclesiae sententia insust impurus ille &ω Lutheriim

. nam execratione ac odio dignus Luthem monastici instituti secundum bi: m in regulam dicti beatissimi patris Augustini professor. Qui poenitens ea natum senmissi ante annosu plurimos voti, reuertens*velut canis ad vomitum,

dc cum uxore Loth respicies retro ad Sodumam quam relliquerat,et san elimoniali quam miseram secum pertraxit in perditione& interituma incoesia copulatus libidine,vt dc illius & suae cauteriatae conscientis blandiretur, & ulceri obduceret crusta on sibi persuadeat nescio salte praea dicat & docet vota quae diximus monasti casbedientiae, perpetuae castis laus, & voluntariae paupertatis, esse stulta Sc impia, utpote impossibilia,& libertati Christianae contraria:& proptere nec obligatoria cora deo:ς hoc unum omnibus viribus agens, Ut u plurimos una secum in perditiaonem pertrahat. Qui u multos hac pςstilentissima sua dodirina & per,

suasione utriusque sexus attraxerit ex saneto instituto in sornices,& pro, stibula,&deo mancipata vasa conspurcarit scedissima libidine, in qua

volutatur velut sus in volutabro luti, horret meminisse animus,&ro

periri pudet Christi nomen professos, qui huius tam prodigiosam amitis uiam impietate sequantur, relicta clarissima atque omnibus nota senatentia catholicae ecclesis 5 aquilarum eius. Non pudetcynicum Zc im Lumesitae purum illum publice asserere, aeque non esse arbitrii sui, ut se seruet ab busu& commixtione staminae, non est sui arbitrii missilaritanu,' na, Credo sane illum de se iam vere dicere, & quandoquidem se totum mancipauit Satanae, non esse illum amplius sui bitrii, sed sese illi exhis here organum per omnia obsequentissimum. Sed iusit haec impuristas,nondicam a Christianis mentibus,sed a cassis pudicisquς auribus.

Illa Philode in imis huiusce instituti in m*nasceritis ecclea

147쪽

siae exordio: Cum viris, inquit, quos dicimus, sunt autem sceminae; oin quibus plures iam grandaevae sunt virgines, intrilitatem casti corporis, non necesssitate aliqua, sed deuotione simiantes: dum sapientiae adiis semet gestiunt, non solum animo, sed Jc corpore consecrare. Indiagnum ducentes libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam prae Paratum, & edere partum eas, a quibus diuini verbi concubitus sacroas anilius & immortalis expetitur ex quo posteratas relinquatur corrupte ita mortalitatis obnoxia. Hoc ille Philo praedicat co tempore vulgarei per orbem institutum fuisse, quod hi impossibile faciunt. Sed non ob inciam impuro illi nostras virgines,qus sequuntur agnum, quocunq; ierit,& quarum apud nos celebratur gloriosa& sempiterna memoria, sed ethnicas proserre possum innumeras quae aduersus illum consurgent in Abethnse iudicio. Quid de Vestalibus Romanis dicet hoc libidinis mancipium, dita ''' quarum institutum durauit tot seculis,&primaricatio mortis animam euertebatur supplicio Vitiae siquidem defodiebantur, si quae se polluissent incoestu. Si illae puellae, Sc muliercular daemoni dicatam sponte in . stitatem corporis seruare poterant, non potuerunt nec possunt hoc viri &Deminae, qui se dicauerunt Christo&diuino cultui manciparunt Illius praefertim adiuti auxilio, apud quem omnia sunt possibilia, & qui suos sibique fidentes nunquam deserior Quam multae sine Christo, etiam aduersus barbaricam & hostilem vim vi sibi illata vindicauerunt pudicitiam Sc castitatem corporis, ita mori praeeligentes, uvi Vel in Vitae paterent virorum libidini Et hic ille euangelicae castitatis praeco, absque ulla prorsus verecundia mittit sanctimoniales omnes,& mona chos, qui deo se consecrauerunt, in fornices 5c prostibula, nempe ad Opus ut dicit in magis necessarium, si sit edere aut bibere, a screare, expua

Peroratio cre, aut ventrem exonerare, u dormire aut vigilare. Et hactenus qui .

et fortas is prolixius u requirebat instituti ratio dum veluti cate, Fra si in na quadam pestilentissimarum haeresium,quibus infelici tempestate nostra lassitatur & miserabiliter diuexatur ecclesia, trahor per singula erraos R torum capita ) velut in multis exemplis exercitatum te reddere studui, Christiane lector, quo pacto per singulas quasque quae circa fidem retiagionemque nostram incidunt, controuersias, certo inuenire possis ipsi, tis catholicae ecclesiae, quam sequi debeas, fidem & sententiam , eamque ab han eticae prauitatis impietate discernere. Sed in altero tantum geonere, quae incidere possunt, quaestionum Sc controuersiarum , nemipe de quibus etiam vulgus Christianorum explicitam aliquam distinis fiamque fidem habet. In quo hoc interim velut usurae sorti accesssit, quod clarissime intellexisti eandem quaecunque nunc est, etiam sempercisse catholicae ecclesiae de quocunque dogmate fidem & sententiam, . nec quicquam temporis processu unquam recepisse aut superaddidi si

se noui, sed diligenter custodiuisse semper depositum. Et quodcunque

148쪽

L I B E R L RI. LXIX., ex apostolica ab initio traditione acceperat, quamuis politum aliquans do 1 stine um explicitumque magis:idem tamen, immutatum trans, misisse ad posteros.

In altero autem gener eorum videlicet,quae a captu vulgi sunt remos Explicti incora, sed ad reconditiora fidei nostrae mysteria pertinent, ut in singulis catholicae ecclesiae fidem ac sententiam inuenias, &ab haeretica falsitate controuer- discernas, aquilarum, ut superius diximus nostrarum consensum ut a structis 'quiras, necesse est. Ubi enim illae congregantur,ibi corpus est ibi Christus, & veritas. Quarum consensus est com munis ipsius ecclesiae sensus, Obserua cuius illae sunt columnae quaedam Ic membra praecipua, prae csteris do tu,'.qζid nata abundantiori mensura spiritus, 5c subtiliori quodam sensu praedi, rum is, ita ut in illis uniuersi corporis sensus praecipue vigeat. Ab hoc ta, men ipso labore in omnibus sere qtiae suboriri possunt, quaestionibus, iamdudum ipsa nos liberauit ecclesia, & in sanctis concili η aduersus ina,' pia pleraque hineticorum dogmata de sacrosanetis& ineffabilibus illis nostrae fide indiuiduae inquam trinitatis 8c incarnationis aliis* mysteriis, quae velut zizania quaedam inimici illitis astu triticeae fidei semini, bus superseminata suerunthoc pro nobis subqt dc desudauit laboris: ut obseruata aquilarum congregatione, quis earum, atque adeo catholicae ecclesiae, de singulis consensus fuerit, scripturae suae chirographo nobis λconsignauerit. Quod quotiescunque saetiim inuenerimus, nihil dubiis tabimus sequi,quicquid uniuersalis concilii autoritate rite decretum suerit. Si quid vero nouae quaestionis exurgeret,ubi id factum minimem periretur: tunc tibi id laboris desudandum erit, & recurrendum ad sano istorum patrum sententias, eorum duntaxat, qui suis quique temporisbus 8c locis in unitate communionis & fidei permanentes, magistreprobabiles extiterunt. Et quicquid uno sensu dc consensu tenuisse inuenes C ris, eum catholicae ecclesiae verum catholicumque sensum, veram senstentiam, veram fidem absque ullo scrupulo teneas. Quod ipsum quo Ua,sssimavi ecclesiastico tibi exemplo aliquo comprobem ex quo & certo simul in ligere possis veram inuestigandae sententiae ac fidei catholicae ecclesiae synodi, Mnos explicasse methodum, Zc formam habeas qua huiusmodi in re absisque scrupulo sequi possis & debeas: clarius nullum adhibere poterimus, is neci illius Ephesini concilii, quod sub Celestino Romano pontifice , anno nostrae salutis quadringentesimo tricessino quarto celebratum est. ob Nestor a Constantinopolitani episcopi, de verbi diuini incarnatio, ne execrandam blasphemiam, qui Christum ex Maria purum homi, nem, non deum natum, diuinitatem vero illi post dono collatam, velut pro merito, prophanaimpia nouitate adserebat. Ubi cum de sancisendis antiquis Sc sacrosanctis fidei dogmatibus ageretur ne qua sorte eis iam illic obreperet prophana nouitas in modum Ariminensis perfidia uniuersis sacerdotibus,qui illo circiter ducenti numero conuenerant, pes

149쪽

VT HIERARCHIAE ECCLESIASTICAE

ne ex maiori parte Metropolitani episcopi, tantae eruditionis& doebet, oriae, Vt pene omnes idonei essent, qui possent disputare de dogmatibus Vt tamen non solum in praesenti rem bene disponerent, verum & postoris exempla profutura relinquerent' oc fidelissimum atque optimum se diu visum est. Quandoquidem diuinae scripturae verba quae perperam intelleista etiam laetabantur inhaereticis pro suo plerique arbitratu inaterpretantes, varias inde opiniones errores p conciperent, ut in medium sanetorum patrum proferrentur sententiae: quorum alios martyres,alios

consessores, omnes vero catholicos sacerdotes fuisse & permansisse conis staret ut scilicet rite & solenniter ex eorum consensu atque decreto,& dia Dinae scripturae redie intelligerentur proloquia,& antiqui dogmatis rea gula confirmaretur, condemnareturque prophanae nouitatis blasphe, mia. Quorum & nomina&numerum,ne quid ad fidem rerum deest et, nobis ediderunt,et scripto reliquerunt illi patres nostri.qui tempore eius adem celebrati concilii florentes, posteritatis curam habuerunt, at peius. dem concilii saluberrimum exemplum, ut fidissimum &securis limum in omni exorta nouitate haeretica imitandum nobis proposuerunt. Uueariint ergo hi viri quorum in illo concilio seu tanquam iudicum, seu tari,

quam catholicae fidei & sentetiae testium si ripta prolata sunt,sanetiis Potrus Alexandrinus episcopus & martyr beatissimus sanetiis Athanasius eiusdem ciuitatis antistes & confestar multis hineucorum persequuti nibus probatus &exercitus:sandius Theophilus eiiisdem item urbis episcopus vir fide, vita & doctrina clarus. Cui successit venerandus Cyrilis Ius qui tunc Alexandrinam illustrabat ecclesiam at* illi concilio praesidebatia quo illius quamuis inuentis sus igium ob singularem eius vitae,si,

dei doctrinaeque praeeminentiam saeteris adnumerari meruit. Et ne soriste unius ciuitatis aut prouinciae fides, quatuor his testibus explorata, pro

catholica fide imprudenter velut subdita putaretur, adhibita sunt etiam Filia Cappadociae lumina, sanctiis G orius Nazianzentis,sanetus BPsilius, Caesareae, Cappadociae episcopi &consessores: sanctus item alister Gregorius Nyssentis episcopus, fides, conuersationis, integritatis Msapientiae merito Basilio fratre dignis imus. Sed ne aut Graecia sela, aut Oriens tantum, verum etiam Occidentalis & Latinus orbis ita sempe sensisse probaretur , lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam episto, saneti Felicis martyris,&sancti tuli j v is Romae episcoporum. Et ut non solum caput orbis, veru metiam&latera, illi iudicio testimoniatim perhiberent, adhibitus est a Meridie beatissimus Cyprianus Carthaginensis episcopus & martyr a Septentrione sanctus Ambrosius Medio, lanensis episcopus. Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decaloisgi numero, Magistri, Conciliarii , Iudices, testesque producti: quom mbeata illa synodus do strinam tenens, concilium sequens, credens testis

monio, obediens iudicio absi taedio aut praesumptione de fides regialia

150쪽

LIBER IL RI. LXX. A pronuntiauit. Et quanquam multo amplior numerus adhiberi potueari posteris tamen in hoc sormam Sc exemplum relinquentes, illis paucis contenti fuerunt:Vt quos non aliud ita consonanter sensisse de mystii catholicae fideiss caeteros collegas suos omnes,* denique catholicam ecaelesiam uniuertam, nemo dubitabat: quorum drinceps exemplum in omnibus subsequentibus conciliis saluberrimo exemplo semper secuti fuere. Id quod & nobis eorundem posteris & legittimis filiis diligenter sequendum atque obseruandum est, si quid noui prius non definitum emersent. Cuius post in processu instituti operis subinde exhibebimus exemplum.Nunc vero ad ecclesiam eius p unitatemhierarchiam Sc soromam redeundum est. LIBRI PRIMI FINIS.

ECCLESIAsTICAE LIBER SECUNDUS.

. Vnitatem eatholicae ecclesiae non eonsistere in vinculo charitatis aut grati quo mem Nati sibi imite colligentur 5 capiti. CAP. L

ONSTITUTIS iam .constabilitisque princia Glimatis

piis, quibus in subsequenti, atque adeo in omni quae de fide ac religione Christiana est, disputatione nou bis utendum est: utpote ex quibus omnis ea quo stio certo re tui demonstrarique possit:redeundum est ad id quod proposuimns a principio, videlicet ad catholicam Christi ecclesiam, eius formam, unita otem, hierarchiam qua eaudem instituit, ordinauitque Christus. De qua hoc primum inuenimus, cise multitudinem, coetum, aut societatem ruandam Christi fidelium sub uno inuisibili duce & capite Christo apoolorum ministerio propagatam in fines orbis & seculi, eandem p hanc esse cum illa priori catholica dei ecclesia β quodam modo diuersam: ve terem,& quodammodo nouam: a Christo per apostolos sumentem exaordium :& propria suasorma distini tam & deliniatam. Cuius quoaniam tam omnibus est consessa ac cantata,* necessaria unitas, de ea prius agendum est. Ex ea enim inuestigatione deducemur ad propria De visitaream eius formam: unde ut & alterius cuiusque rei, etiam ipsius unitas dea pendet. Scribit de ea illoriosus ille Cyprianus martyr Sc pontis ex in Diuidi ab

eius vetularem quinquis delerit, legem dei non retineat, non teneat pa ilioli eo

uis & filii fidem, vitam non retineat nec salutem. Sententiam hanc aeque

SEARCH

MENU NAVIGATION