Hierarchiae ecclesiasticae assertio per Albertum Pighium Campesem, D. Joannis Vitraiectensis Praepositum, ab ipso autore sub mortem diligenter recognita, & noua accessione passim locupletata. ..

발행: 1544년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

CAP. u.

HIERARCHIAE ECCLEsIASTICAE E

aduersarios quibus villis est& nullius ponderis autoritas traditionis eo b lesiasticae scripturas autem ad suum sensum detorquent, & earum Harum germanum sensum adulterant, pressius rei latius, distinetius νhaae nobis demonstranda sunt. Quandoquidem in his pendet caput re

cardo totius rei ecclesiasticae.

pi In primis ita* luce clarius demonstrabimus, Petrum constitutum au' Christo apostolici illius chori principem, at adeo uniuersae ecclesiae pa-- Pi I summum &prscipuum aduersariorum simul machinationes 3c argumenta diluentes in contrarium.Deinde qui Petro successerint in illo primatu ecclesiastico quandoquidem & hoc nunc in dubiunereuocant.

Tereio loco, quam autoritatem conueniebat habere totius ecclesiae pretesiade. Et q, eadem ipsi Petro & successoribus eius singulari praerogatiua a, Christo collata suerit.Postremo decociliorum autoritate disputabimus, qualem quantamq; habeant:&an ea subici hi sit capiti hierarchiae eccle, nasticae, an vero contra.Quae ubi modum finemq; congruentem sortita fuerint haud longe a suo scopo ad praesens instituta aberrarit tractatio.

Petrum eonstitutum a Christo, apostolorum, atque adeo toreus hierarchiae Getesiasticae caput & principem. CAP. ii.

Ametsi ex his quae superius demonstrata sunt, satis clare pateat' veritas eius,quod hic demonstrandum assumitur. Quandoqui

id dem cum abs diligentissime costituta hierarchia ecclesiastica,

ordinataque per unius pretesidentis supereminentem autoritatem, nec ad mometum subsistere potuisset ecclesia,S testes sunt omnes ab initio seri,ptores ab ipsis omnino apostolom temporibus ira constitutam ab initio, nec aliud caput alium suum praesidem recognouisse, a Romanos ponti, fices, velut successores Petri nullum etiam nec ab ipso initio se gessisse pro eiusmodi nullum haereticum aut schismaticum,quantumuis arrogatem, sibi praesumpsisse autoritatem huiusmodi. Vniuerses autem ab initio 3 Romanos pontifices, quo supra nomine, magna confidentia exercuisse eandem super uniuersam ecclesiam. Idque recognoscente & approban,

te eadem, quacunque patebat, catholica Christi ecclesia quod partim testificantibus Anacleto& Leone sanctissimis pontificibus paulo ante intellexisti,& postluce clarius intelliges)cuius comunem sensum & con, sensum ea perpetua successionis serie ad nos dedudium , haud minorem ipsis euangelicis literis autoritatem habere ibro primo euidenter demonstrauimus. Quis dubitabit illam ecclesiastici primatus autoritate a Chri, sto commissam Petro,& successoribus eius Romanis pontificibusmisi si quis sorte dubitet eodem autore esse aut suisse ecclesia Nicolaus ille san. vissimus pontifex beati Petri in apostolica cathedra successor,ad Michais

Hem imperatorem aduersus eiusdem autoritatem serocientem, anteati,

nos circiter septingentos scripsit in haec verba: Privilegia istius sedis perapetua sunt diuinitus radicata atque plantata sun inpingi possunt,transa serri

252쪽

LIBER III. Fol. CXXI. A se non possunt: quae ante imperium vestrum fuerunt,& permanent deo gratis hactenus illibata manebunt is post vos. c quotis. Clipisti,

anum nomen praedicatum fuerit illa subsistere no cessabunt immutilata.

Ista igitur priuilegia huic sandis ecclesiae a Christo donata sunt a synodis

donata non sunt sed celebrata ac venerata solum modo per qus non tam honor u onus nobis incumbit.Licet ipsum honore non meritis nostris, sed ordinasione gratiae dei per beatu Petrum & in beato Petro simul adepti,nos cogunt,nosincopellunt omnium habere sellicitudinem ecclesiae,nim dei. Haec ille Nicolaus imperatori tunc se effereti aduersus huius sanistae sedis autoritatem, confidentissime obiecit. Haec eadem comprobata videlicet circiter septingentorum deinceps annorum continua successione duersus gigantes istos,qui Christo eius vicario ecclesiasticae hierarichiae praesidi internitiale bellum inserre non cessant, Sc lacerare sacrosana 4 istam illam autoritate,multo obiiciemus confidentius: Ante vos suerunt, etiam nunc permanent,etsi Vos ruperitis,permanebuntq; post vos huius sanctae sedis illa priuilegi nec quousin praedicatum nome Christianum fuerit eadem cessabunt immutilata subsistere.

Sed quoniam iidem illi sacrosanctς maiestatis gigantes oppUgnatores ite Ud, iuuecclesiasticam autoritatem nullius iaciunt,nihil recipiunt, nisi demonstratum ex sacris literis: quas tamen & ipsas pro suo sensu & arbitrio, proi mala Petribant, reprobant: dc si quando suae impietati aduersari manifeste viden,

tur, ex imo submouent & exautorant, proscindunt, lacerant,torquent, chia.

adulterant. Et impudenti ore, omnibus retro scriptoribus,&uniuersae . ab initio Christi ecclesiae reclamantes,nullum in euangelicis aut apostos licis literis verbum inueniri contendunt quod pro Petri & successorum eius in ecclesiastica hierarchia primatu faciat: quo caecam eorundem ima pudentiam magis traducamus si quo modo ut resipiscan confundi poας terunt, utque medeamur infirmioribus in fide quibus illi de certis, & tot seculorum totius ecclesiae consensis firmatis, vel scrupulu ira ingesserunt, vel etiam secum pertraxerunt in barathrum impietatis Sc perfidiae: ipsae nobis euangelicae apostolicae* literae hic excutiendae sunt,& videndum,

num quid in eis deprehendi possit quod pro Petri in ecclesiastica hierarchia primatu faciat. . Mihi vero ita consonanter omnia huic uni perhibere testimonium videntur,ita diligenter & accurate cum in carne cum carnalibus adhuc ageret apostolis,eundem constituisse S subinde repetisse&inculcasse Christum, ut nihil omnium maiori sibi curae fuisse videatur.Spero autem etiaam te, quisquis lector modo aequum nobis animum tantisper accomodare volueris idem nobiscum iudicaturum. . Quod priusquam demonstrare aggrediamur, hoc te praemonere Voaluimus plera inter illos adlauc rudes & carnales apostolos dixisse, egis s Christum, quibus latentis aliquid sacramenti significare&commen

253쪽

CAP. u.

non intellige bat myste. tia ante Vn

ritus.

O'ndo a

C risio de 1 gnatus iit Petrus ca- 'put ecclesiis Divinitus impositoria nominu magna semomysteria.

HIERARCHIAE ECCLEsIASTICAE

dare isdem volebat quorum tamen illi adeo nondum intelligebant myasteria ut etiam in apertissimis eius sermonibus vel ipsa lude meridiana clarioribus frequenter hallucinarentur quemadmodum uniuersa se ea, testatur historia angelio.Quare toties audiunEAdhuc& vos sine instellectu estis Nondum cognoscitis & intelligitis Adhuc caecatum habetis cor vestrum Oculos habentes non videtis aures habentes non aua

ditis Sie dc Petro recusanti sibi lauari pedes dimim est:Quod ego facio,

tu nescis modo scies autem postea. Haec itaque uniuersa, quamuis carnas libus adhuc nec intelligentibus, ideo tamen inculcabat praeceptor opti. mus,ut eorum omnium recordarentur postea, induti ex alto virtute spis ritus qui eosdem S mysteria simul edocilit omnemque rectae intelligenisi eorundem veritatem .Qua de re cum proxima iam morte in custodia sermonum suorum doceret esse salutem, ne ex hoc turbarentur, eos. dem nec fideli mandasset memori nec sane intellexissent, subiunxit pisus 8c misericors dominus: Paracletus autem spiritus sanctus,quem mit, tet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omia quaecun* dixi vobis:ille me clarificabit hoc est, praestabit meorum & dictorum & actorum omnium intelligentiam veram.

Ita si dictorum actorum Christi omnium rationem mysteriam di

ligenter perquisieris, facile confido te inuenturum nobiscum, quod pro Petri primatu in ecclesiastica hierarchia faciat, imo ubi idem designarit Petria in ecclesiae suae caput Ac principem. Mihi sane videtur hoc ipsum secisse, cum nomen illi mutaret,ac de suo illud petrae saxi imponeret. Neque enim frustra,aut sine magno mysterio mutatum alicui nomen inscriptiiris inuenimus. Sic Abrahae confoederato iam sibi magnifico illo glorioso scedere Ego inquit,su mi& ponam pactum meu tecum, erisaque pater multarum gentium nomen imposuit quod hoc ipsum significaret.Nec,inquit ultra Vocabitur nomen tuum Abram , sed appellaberis p Abraham quia patrem multarum stentium constitui te:faciam te cresceare vehemetissimo. Ita Sc Sarai saa lacob,Salomoni Ioanni quoque prora cursori coxeris Me sim prolixior non sine grandi mysterio aut com mvoratum nomen aut nascituris impositum legimus. Quare neque hic suum defuisse mysterium considendum est. Sed non uni,inquies, Petro inter a. Postolos mutatum nomen a Christo:quin & Iacobo & Ioanni sit in Zohedaei. Et imposuit illis inquit nomina Boanerges, quod est filii tonitrui. Et his quom fatemur nouit nomen impositu a Christo, aut potius coma mune quoddam cognomen additu verius,u mutatum principaleae propriu. Nusu enim aliter u prioribus illis suis appellant nominibus,nem etiam huius cognominis usqua fit mentio, nisi ubi hoc illis imponitur semel omnino apud Marcu.Nec tamen vel huius cognominis additio singula

ri carebat praerogatiua 8c mysterio. Nam & hos duos una cu Petro ad secretissima qusq; admisiqvnde excludebat reliquos hos solos adduxit se,

254쪽

LIBER Iu. Fol. CXXI. A cum in montem,& regni sui suae* gloriae praegust mentum quoddam eisdem exhibui peculatores fecit illius magnificae gloriae.Vnde hanc

ccclitus delapsam vocem audieriit: Hic est filius meus dilectus.&c. Cum Marcis ingrederetur quo* archisynagogi illius domum suscitare mortuam puellam non permisit ut quisquam te sequeretur, inquit euangelista, praeter Petrum,Iacobum,& Hanem.Ab illa etiam nouissima coena cum exiuis, set orare in praedium , caeteris quidem discipulis dixit: Sedete hic, donecorem. Assumpto autem Petro & duobus fit sZebedsi coepit pauere, toedere contristari & moestus esse, atque ait illis:Tristis est anima mea vis ad mortem: in quibus suae gloriae in carne mortali gustum quendam praebuerat, suae etiam infirmitatis prae at is testes magis familiares ita, heret. Nec his dixit, ut caeteris: Sedete hic, donec orem, sed sustinete hic i& vigilate mecum. Ex quibus facile intelligis, nec Zebedaei filiis absos speciali aliqua prsrogatiua magnoque mysterio fuisse illam additionem

noui cognominis.

Sed sicut diuersa haec sunt Petri inqua & Boanerges vocabula, ita sua cuim mysteria quae ipsis nominibus significatur. Hos quide tonstrui coagnominauit filios, velut ad diuinorum secreta mysteriorum euolaturos altius. At nec res defuit cognomini. De Iacobo equidem qualis fuerit i ter apostolos facile indicat illa Herodis in ecclesiam recens natam mota persequutio, quam incepit a Iacobo, tanu ab eo qui esset singularis cuiusdam praerogatiuae & dignitatis inter apostolos ab eo ad Petrum continue veniens totius ecclesiae principem. Ioanne vero quis euolauit subalimius cum ad ipsum dei verbum, non tam audaci, ut inquit ille, q sealici temeritate prorumpreet, ac coelesti reuelatione saturatus illud proioemium coelo veniens eruetaret: in principio erat verbum,& verbum erat apud deum ,& deus erat verbum, hoc erat in principio apud deum.

ς Nunquid non audis hic tonitrui filium c At Simoni alia est ratio noui Mystes umnominis, quod illi a seipso derivatum imposuit, nempe Cephae hoc est nominis lapidis aut petrae. Petra enim erat Christus, inquit Apostolus, ac proi m. ' 'inde a Christo petra dictus est Petrus, ut hac ipsa sui nominis commuanicatione, suas quo* vices gesturum ipsum in ecclesia, atque eius pro se icaput futurum significare unde x niuersa ecclesia dependeret haud secusu a landamento aedificium. Hoc enim illius ex multis sibi conuenienti, bus electi singularis nominis mysterio clare significauit, ut super ipsum, velut super saxum aliquod totius ecclesiasticae structura: construenda soret aedificatio. Quomodo de Iosea prsdicit Iacob suo filio Ioseph ex ipso

essurum illum pastorem & lapidem Israel. Itaque ut primum addis; Ioanni, ixisset illum eius frater Andreas ad Ies m,ut qui prior secutus erat domi, nu ni iamdudum Ioannis discipulus, quem de illo dicentem audierat: Ecce agnus dei intuitus eum Iesus dixit:Tu es Simon filius Iona tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Peu us ut lapis. Intuitus est eum, inquit

X ii ille

255쪽

in ric in ille Cyrillus ut deum decebat qui corda 8c renes scrutatur, videtque, qui nx 'iai, ignorat, ad quantam Sc fidem 3c virtutem discipulus peruenturiunt & antea o aliquid de eo quaesiuisset tam ipsum, j patrem eius nomine appellat,&nacre discipulum instruit illum se esse qui cuncti etiamin. tequam fiant, nouit, nec Simoniam fore nomen sibi, sed Petrus praediscit, vocabula ipso commode signi sitam, Q in eo tanquam in petra lapis deque firmissimo suam esset aedificaturus ecclesiam. Hore ille C illus. --i '' itaque huius nominis mysterium. Sed & Chrysestomus euii,

dem locum exponens: Aduertendum autem inquit, non omnia, quae ventura erant ei hoc primo congressu praedixi imo enim appellauiteum

Petriam non dixit super ram petram ardisscaturum se ecclesiam suam sed dixitGu vocaberis Cephas adhuc in sutura hoc differens, maioris enim erat autoritatis & potestatis nomen. Ea enim Christus nuc continuit,hu, milius a principio loquitur.Cum vero diuinitatem suam molliaret, maiiora narrauit inquiens: Ego dico tibi.tu est Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Audis Ec sic ex Chrysbstomo maioris esse autoritatis ac potestatis nomen Cephae aut Petri. Et nunquid vanus sitit aut nugator Christius, ut non tribuerit hoc ipsum Petro, quod in promisso illi tam auspicato nomine euenturum significauit, nempe ma torem illam, ut Chrysestomus loquitur, & vicariam pro se autorii

tem & potestatem c utque super ipsum tanquam super petram &soli,

dissimum saxum non construxerit ecclesiam suam et nunquid medacem illum faciemus qui dixit non prserituram genreationem illam, donec mnia quae dixisset,implerentur

Sed quoniam iuxta sententiam praelatam Chrysostomi, in primo illo

congressu nondum imposuit illi hoc tam augustum Sc magnificum nomen Petri,sed tanquam in futurum respicio dixit:Tu vocaberis Cephas, maiori adhue merito illud ipsum reseruans tempestiuum videtur, ut ad Pipsum accedamus locum ubi illi hoc impositum est de praesenti plus sorte lucis ibidem inuenturi, atque ab ipse eius autore energiam quoque eius ac mysteria intelleimim planius. Habet itaque Matthanis in hunc modum: Cum venisset Iesus in partes Caesariae Philippi, interrogauit disci, pulos suos dicens:Quem me dicunt homines esse filium hominis Illi vom dioebant: Alii quidem Ioannem Baptistam, alii autem Heliam, alii

Vero Hieremiam , aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis Respondens autem Simon Petrus dixit: Tu es Christus filius dei vivi,& res dens Iesus dixit illi: Beatus es Simon Bartina, quia caro & sanguis non reuelauit tibi: sed pater meus, qui in e is est. Et eo dico tibi: quia tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo eoclesiam meam, & portae inseri non praeualebunt aduersus eam:& tibi dabo claues regni Gesorum. Et quodcum p ligaueris super terram erit liu

tum & in co quodcumque solueris super terrai erit solutum & in

256쪽

LIBER M. FOL CXXIII. c AIqactenus verba euangesistae. In quibus audis primum, quali me

rito illeSimon Ioannis tam augusto Petri nomine donatus fuerit, qtiari tacum commendatione, quamque magnificis ipsum promissis eidem sitimpositiun: ut vel ex eo quiuis iacita intelligeret,non vulgare in eo contineri mysterium.Quod tametsi ipsa ratio nominis per se satis clare indiscet, neminen in re tantopere necessaria cuiquam esset seu dubitadi seu hallucinandi locus idem ipse nobis Christus clarissime explicauit dicens: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Audis quid nomine illo hae ioc est Petri aut lapidis illi imposito, omnibus inculcare volebat Christus nempe si per ipsiim, veluti solidum quoddam fundamentum suam aedificatam ecclesiam quae haud secus ab eo dependeret,*a suos indamento aedificium. Ut sutura, inquit ille Chryse mus, ecclesia, tot tantisque fluetibus impetu irrumpentibus inmobilis maneat, cuius pastor & caput piscator homo, atque ignobilis, terrarum orbe resuetan, te, adamantis naturam firmitate superet. Et haec omnia Christus, quae solius dei sunt pollicetur se daturum Petro.Ita quoque oc pater ad Hi remiam dicebat: Sicut columnam ferream & sicut murum aeneum possui te. Sed ipsum quidem gentium pater tunc autem uniuerso orbi te rarum Christus praeposuit,&c.Tu vero lectori ait mecum ex iis omniabus quanta sit Petri potestas,intellige:Ego inqui dico tibi: Tu es Petrus,& super te aedificabo ecclesiam meam,& tibi dabo claues regni cmorum. Hactenus ille. Audis itaque mysterium augustissimi nominis, audis pis calore hominem caput sic& pastore constitutum ecclesiae audis uniuerso orbi terraru praepositum,totius deni. ecclesiastici aedificii velut fundamentu quoddam in se mole sustineris,ac cotinens compaginis unitatem.

Orehodoxae sanaeo intelligentiae dii horum Christi verborum ad Petrum assertio aduer sus deprauationem haereticam. CAP. III.

Ideo hic veritatis hostes laborare plurimum, eidemque quans tum possunt,manibus pedibusque repugnare & dicta Christi

verba torquere, retorquere, ac sursum deorsumque miscere &coniundere omnia, quo Petro diuinitus sibi tributum honorem eripi,ania incipio itaque haec tam magnifica Christi verba ad Petrum: Beam Quia, useatus es Simon Bar Iona,&quae sequuntur caetera, nihil proprie aut culiariter ad Petrum pertinere contendunt : sed vel ad omnes aeque Petrudet postolos, ut quos uniuersos interrogauit, quid de se sentirent: pro quisbus omnibus suo illo more,in persona ac veluti organum omnium rea

spondisse unum Petrum, quemadmodum&divo Hieronymo alicuisbi visum est. Velad ecclesiam ipsam, cuius sunt illae claues promissae Petro ut qui eius velut in figura videtur gessisse personam, ut nonusquam Au stinus affirmat. Deinde nec per petram, super qua aedificaturum se ecclesia suam proamisit Christus,vlla ratione Petra voltantintelligi.Sed nonulli ipsam Petri X iij con

257쪽

P. III. HIERARCHIAE ECCLEsIASTICAE eonsessionem aut sident quemadimodulii Hilarius&Augustinus careei Driss nonnunquam loqui videntur. Ain vero nec Petrum, nec fidem eius: sed Christrum ipsum d* eiusde Augustini autoritate, cui alicubi visum est hunc locum etiam hoc pacto posse intelligi, perinde aesi dixisset: Tu

es Petrus 5 stiper hanc petra quam consessus es, super hanc petra, quam cognouisti dicens:Tu es Christus filius dei vitii aedificabo ecclesiam me, ana.Super me aedificabo te.non me super te.Cui sententiae adstipulari voi.C. ., Iunt etiam illud Apostoli: Eundamctum aliud nemo potest ponere, pra, . ter quod positum est quod est Christus Iesus, qui & idem est caput ecclosiae suae.Non potest autem duo fundamenta habere ecclesia non magis ubina capita nisi monstrum quoddam eam sacere voluerimus. Et haecat, que eiusmodi obganniunt aduersarii. Ad virum Nos vero a planissima verborum Christi intelligentia nec latum digi. tum recedentes ad unum propriissime Petrum haec eiusdem Christi ver Linutile illa ba: Beatus Simon Barionalcaetera quae sequuntur pertinere conten,

dimus qui de sua tantu ipsius fide interroganti saluatori respondit idqd sibi reuelauerat coelestis pater:Tu es Chrii x filius dei vitii. Illum ipsum' ' vere esse eam petram super qua fundata Christi ecclesia, nullis inferorum ratem.Et ne quis hanc nobis veram orthodoxamque verborum Christi sententiam ulla vi quocum* torquendo possit avertere, primum ex illis ipsis Christi verbis clarissimam hanc esse quam protulimus, germana eorundem intelligentiam ostendere conabimur.Deinde eisdem adhibe, bimus inflexibilem illam retri scripturarum intelligentiae amussim nemo Pe communem orthodoxae ecclesiae sensum:que ut primo libro demonstratum est)in sanetarum orthodoxorum in patrum in quibus eundem illum Christi viguisse spiritum certum est quem&illa columna illud fir Fmamentum veritatis ecclesia instructorem naclia est concordi sententia clarissime licebit perspicere.

ΕΨ he. l imu ita I haud sane intelligo, quid hic dubitari possit: si quis ipsam

nati: ό interrogationem Paulo perpendat attentius,quin pro uno se illa iliare. responderit Petrus dicensau es Christus filius dei vitii cum certum sit, si quis eius, quod interrogabatur, naturam Perpendat, ipsum pro nutalo alio respondere potuisse. Nam interroganti ante de vulgi turbarique

sententia, poterant communiter respondere, ut alios alia loquentes aut dierant.Quare etiam communiter ac pluraliter tunc responderunt dicenus: Al a quidem Ioanne Baptistam alii vero Heliam, Hieremia, aut ex illis antiquis prophetis aliquem.At rursus interrogati, quid sentirent ipsi de Christo soc est quis secu ac in corde suo iam non erat amplius in coma mune respondedi locus nem enim Vria erat eoIς omni u communis* de

Christo sententi a. Quae etsi fuisse ino tamen fidei coscientiae* alterius testis potestatibus cedit.Eidem illi promissas datum claues regni coelorum,&Pr potentem illam etiam cocios penetrantem lixandi soluendi di autori,

258쪽

L IBER III. I. CXXm. A tessis esse poterat, nenio videre de alio, i uno se respodere quid crederet. Hic iam tacentibus caeteris pro seipso respossit unus Petriis:Tu es Chrissius ille filius dei viuz . Fortassis verum est quod scribit Hilarius apud reliquos nondum constitutam illam firmam suisse de Christo senten. tiam,vi quae communem fidem Iudaeorum etiam de suo illo quem expectabat, Messia superabat: supra quem n5 est incredibile litas adhuc nihil sensisse de Christo altius aut magnificentius. At Petro sublimius aliquid reis lauerat coelestis pateri quemadmodum ipsa Christi verba clarissime attestatur. Vtcunq; tame illud se habeat, hoc certo certius est,unius Petri hanc prompse suisse consessionem. Quo enim pacto alienae fidei eius fidei quae communem omniu de Messia fidem superabat, potuisset per, hibere testimonium, qui corda cogitationeis aliorum intueri non potetrat quandoquidem latet fides in intimis cordium penetralibus. Nisi sors te inter se habuisse quis dicat deliberationem in commune de quaestio, ne proposita: quam nullam priccessisse, clare demonstrat euangesicae te, Bonis series. Siquidem cotinuo ut de sua sunt interrogati sentciuia, non respexit ad alios Petrus non ad carnem & sanguinem: sed morae impati, ens pro suo consueto ac familiari in Christum seruore cotinuo presiliuit,& alios anteuertes nec ab eis quid sibi respondendii foret,expcetas, in glo , Hosam illa consessionem prorupit qua uni sibi singulariter praealijs reuelauerat Gelestis patereTu es Christus ille,&c.Cuius tam gloriosae conses,sionis merito unus quom audiuit a Christo: Beatus es Simon fili Ioanis. Non erat illi satis hic Simonem dicere nisi et patris proprii cognomen adiiceret. Ergone suit alius quis iapostoloiu Simon Ionae filius Q ita caro inquit,& sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus coelestis. Tibi, in.

quit, non vobis omnibus. Ex quibus verbis ut satis clare constat, eo temopore nullum caeterorum apostolorum ad latam fidei sublimitatem peris uenisse: ita omnino certum est,nec tunc, nec longe postea fuisse unam ita

Iam apostolorum omnium de Christo semicliam, quum illum Satanam ac proditorem Iudam inter illos suisse,inficiari non possis. Qui si aut tuc, aut etiam postea certo credidisset esse illum Messiam dei viventis filium, nunquid dominum gloriae prodidisset ad mortem c certe incredibile ipsum videtur Paulo apostolo. Sed quid opus est hac coniectiara, tama euidentissima, hoc colligere, cuius ipse nobis Christus loculentissionium perhibuit testimonium c Cum enim scandalizati essent etiam di, Ioan.sscipulorum eius plerique ob ea, quae dixerat de carne sua manducanda& bibendo sanguine, ad eosdem conuersus: Sunt quidam, inquit , ex

vobis, qui non credunt. Et quod inter hos non credentes, notauerit eis iam Iudam, quamuis apostolum, continuo explicat euangelista dicens: Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes in eum, & quis traditus

rus esset eum. Vides ergo Iudam illum n6 credidisse in Christum. Quo, modo igitur pro apostolis Oibus hic res odisset Petrus id, quod certum

X iiij est non

259쪽

LCAP. HIERARCHIAE ECCLEsIASTICAE est non omnes sensisse de Christo

Iam dc sequentia expende verborum Christi ex quibus nihilo minus est euidens haecomnia pertinere ad unum popriissime Penu. Nam post, quam beatum pronunciasset, non Iudam Ischariotis, non Iacobu aut Io, annem Zebedaei, sed Simonem Ionae filium, quem ad tam excellentem fidem illuminauerat coelestis pater, subiungit: Et ego quoip dico tibi, Qtu es Petrus. Dixerat illi in primo illo congressu, cuius Andreas frater se, iis dux & procurator fuerat: Tu es Simon filius Ionae, tu vocaberis Cophas quod interpretatur Petrus hoc est apis. Nunquid idem dixit veni,

enti ad se Andreae, Iacobo aut Ioanni Zebedaes filia Vocaberis, inquit.

veluti pricnuncians, nodum vocaris autes. Augusti us enim erat hoc no,

men, quemadmodum ex Chlysostomo paulo ante audiuimus, maioris, que autoritatis ac dignitatis, uvi sine insigni merito esset tribuendum.

Nunc vero cum eius diuinitatem monsti auit,& tacentibus caeterisAut par credere est nondum credentibus, clare constanter, promptissimeque

consessus est consessionem illam gloriosam eximio veluti praemio remunerans, promissum implet, nunc dicit illi non ut prius, tu es Simon Io, nae filius, tu vocaberis Petrus,sed tu es Petrus, aut lapis, & super hanc povera intel tram arctificabo ecclesiam meam. Perinde ac si diceret: Tametsi ego sim natura illa inuiolabilis & firma petra, cui ecclesiastica inaedificata domus in P v. aduersus ingruentem vim omnem inconcussa & stabilis permanet: ego ille lapis angularis,qui totius aedificη unitatem contineo: ego quo illud scindamentum, prieter quod nemo potest aliud ponere,& in quo omnis constructa aedificatio crescit in templum sanctum in domino : ego ha, Nam clauem illam David, qui aperio & nemo claudit, claudo & nemo aperit tibi nihilo minus mecum participatione communia haec erunt osmnia quae mihi sunt naturalia. Nam & tu petra es, super qua inaedificata ecclesia, nec insernalium potestatum vim pertimescet:tu lapis ecclesiastici raedificii compaginis unitatem concinens: tu deni fundanactum etiam ecclesiae.Et tibi quo* dabo claues regni ccelorum atq; eam autoritatem, ut quicquid hic ligaueris aut solueris in ecclesia hoc ipsiim ratu firmum, que habeatur in coelis. Haec est verborum Christi ad Petrum, non con, torta,non adulterata,non vi inducta, sed plana, germana, natiuam & ipsis verbis nascens intelligentia, sibi odio consona, & cui tam praece, dentia usubsequentia omnia perhibent testimonium. Sed quonia nullus scripturae locus ita planus est aut apertus, qui ab haereticorum scripturas adulterantium torquetium,&ad suum sensum deprauantium, vi & iniuria se prorsus vindicet. Sunt enim illae ut non minus vere, i semue dixit quidam) velut nasus cereus, qui se horsum ibn- P in quam volueris partem trahi euali fingi cy sacile permittit,& tanu plubra qusdam Lessiae aedificationis regula, qua non sit disskile accomodare ad quiduis volueris. Sua illis amussim adhibere oportet, noptunis

Seripturas

haeret Coru vi Miniuria se Prorsus vindieare

260쪽

iam columnam illud firmamentu veritatis,catholic inqua, ecclesiae communem sensium & sententiam. Tum demum certi securi de genuina veracp earunde intelligentia, si illi per omnia cosonet, quae ut canonicam dein ascripturis autoritatem impartita est ita vetae orthodoxaecnearunde intel d y v xi

ii gentiae Lydius lapis et t. Eam autem ex concordi lanctora orthodoxor eans haere

rum* ab initio ad nos usti; pauo sententia certo colligenda supra demostrauimus.Vbi ein congregantur illae aquilae ibi corpus est, ibi Christus tholieaee & veritas:non aut in laaereticorii desertis antris, penetralibus & latibulis. Δ, ἡ Age ita* in concilium conuocemus illarum aquilarum, de sanistissi,' morum parum nostrorum venerabilem illum choriim,& per singulos ipsorum de Christi verbis propositis ad Petrum sciscitemursententiam. Quae si explicatae paulo ante aenobis concordare inuenta fuerit, de orthos doxa esus veritate securi, haereticum illum pronunciare, quisquis eidemst idiose aduersatus fuerit nihil dubitabimus. Interrogemus autem in primis gloriosum illum Christi martyrem Scheatis . Petri succe rem &discipulum Clementem, quam ipse de prio Clementis dieiis Christi verbis intelligetiam a suo illo pisceptore didicerit qua cloacuerit catholicam, cui praesidebat ecclesiam . Hic in epistola prima ad Iaicobum fratrem diai quam ante annos mille & circiter ducentos e Graeco in Latinum vertit Russinus ille Toranus, tot insignium autorum intero

pres rigenis inquam cisti philosophhEusebii Caesarieti Gregorii Na

etimetent, Basilii Magni,Pamphili martyris, Euagrii quom, Theologicae

res e Graecis quod in consesso est facile principum,ne quis ut nunc ceratissima omnia in dubium reuocatur de ius fide & antiquitate dubitet. In hac inquam epistola in ipso statim initio assirmat, Simonem Petrum Petriis sunverae fidei merito fundamentum definitum esse ecclesiae. Qua,inquit de ' causi etiam domini ore diuino cognominatus est Petrus, qui fuit primi. tiae lectionis domini apostolorum primus, cui & primo detis pater fili. um reuesauit, cui & Christus competenter beatitudinem contulit. Hsc ille Clemens. A quo audis confirmari per omnia, quam ante statuimus, de praedietis Christi Peibis sententiam, uni Petro singularem illam beatituo dinem collatam a Christo, uni primo reuciatum a deo patre filiit, unum' gloriosae illius cosessionis merito honoratum illo Petri augustissimo cognomine ac desinitum esse fundamentum ecclesiae

Iam de huius successore aeque in glorioso martyrio , at in cathedra apostolica Anacletu proximo loco interrogemus, etiam B.Petri discipuν Pemio ratum,& quem idem presbyterum ordinauerat quam Sc ipse depraedictis Christi verbis intestigentiam ab illo suo praeceptore didicerit, quam doleverit catholica, i ptiosedit, ecclesia. Scribit hic in epistola ad episcopos sis. ἡτper Italiam paulo ultra medium: In nouo autem testamento post: Chri,

ibim diim a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus

SEARCH

MENU NAVIGATION