Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

habent duas naturas re ipsa diversas et cum autem similes , vel sere similes proprietates habeant, quibus nomen natura humana tribuitur , propterea eamdem naturam habere dicuntur . si J

Hine nullae sunt proprietates Physicae, sed tan

rum Metaphysicae, est' nomine tenus.

Nam res , quas Philosophi proprietates vocant, &abessentia proficisci putant, ν. g. esse ria sui aptum , tam pertinent ad essentiam Physicam hominis , quam esse animal rationalet nihil enim est risui aptum , quod non sit animal rationale e tamque differt homo a non homine , hoc nomine , quod est aptus ad ridendum , quam aptus ad ratiocinandum . Quia tamen Philosophi noni nulli vocarunt essentiam illud, quod ex usu vulgari loquendi i in scholis primo menti se offert , ut rationale ς quod secundo menti occurrit , proprietatem , ut risibile; propterea hae res iis nomini hus inicholis distingui solent. Quod si hominem re ipsa examino , ejusque

proprietates singulas exploro , tam facile menti occurrit risibile , quam rationale et tamque ex risibili in serre possum , esse animal rationaIe , quam e conintrario . Et qui animai risibile essentiam vocare

vellet, rationale vero proprietatem , tam hene

philosopharetur , quam illi , qui in rationaIi sitam esse essentiam dicunt , proprietatem in risibili . Ideoque

ΓiJ Vide qua diximus in Loesica L. II. p. I. cap. Iaa

172쪽

Coroliarium VIII. Hine de qualitatibus Physicis idem , qaod de

prurietatibus , dicesdum est. Nam qualitates Physicae stricte acceptae idem significant ac proprietates: v. g. in igne facultas comburendi , in aqua facultas humectandi, in homine r quae tres ad essentiam Physicam pertinere supra probavimus. Contra Uero qualitates , quae rem Physice constitutam ponunt: & ab ea abesse possvnt, quin desinat esse talis res ; hae tametsi Physicae sunt , vix umquam qualitates , sed moda nominantur . Et si de iis est sermo , quas habere , vel non habere ab hominis voluntate pendet, ut esse museam , doctum , pr dentem * hae qua istaeos mora es merito nominari possunt: immo vero & hae , S superiores aliis nominio hus , ut capite sequenti demonstrabimus. C A p u T IIII.

De Substantia, edi Modis ejus , ubi de Relationibus . Exsistentia, Subsimntia.

Substantiae vocabulum alio & alio sensu a PhiIoias, phis usurpatur . Sed si usurpationes singulas accurate examinamus , facile intelligemu S, eo vocabulo nihil aliud significari, quam Ufentiam , seu nam. S turam

173쪽

I 8 Da REMETR PHYSICA turam rei mente seiunctam ab iis modis, qui eam ornant. Itaque definiri substantia potest , essentia separata a suis modis . Est autem modus id , quo substantia hoc, vel illo modo est, eamque quodammodo vestit, & ut sensibus percipiatur facit: qui alio , S alio nomine modificatio , adjunctum , adtri-hutum , accidens , eircumstantia , vocari consueve

runt.

Hi ne fit manifestum , substantIam esse ideam reis latam ad modos , a quibus fingitur separata , ideoque esse ideam abstractam e nulla enim exsistit subsantia carens omnibus modis . Quare qui de sub- potitia sine modis sumta disputant , non de re aliis qua, quae extra mentem sit, disputant; sed de a stracta idea , quae tantum in eorum mente exsistit.. Sabstantiae enim , ut in Logica docuimus , siJ nulis Iam aliam ideam habemus , nisi concipientes eumuintam modorum , & poprietatum , adjungendo iis ideam obscurissimam naturae nobis incognitie; id est, complexionis v. g. partium materiae nobis non cognitae, quam putamus tales res continere. II.

Μοdἰ vel sumi ἰnternI, vel externR. Interni sunt, qui ita in substantia intrinsecus inhaerent , a ab ea nee esse, nec intelligi possint exsistere separatἐ r veluti figura , & moturi tibi enim est Hurasne corpore λ motus sine mobili Externi sunt , qui non reapse in substantia exsistunt, sed a mente nostrasia L.II. P. I. c. I a

174쪽

LI BIR QU ART V s. 339stra eoncipiuntur veluti aliquid , quod eam adficit: cujusmodi sunt omnes. Relatio est , ratio, qua, dum objectum eonfidero, me movet ut aliud objetium simul cognoscam . e. g. Si considero Petrum exsistere , haec idea vocatur absoluta . Sin autem considero actionem , qua ipse genuit filium , haec actio movet me , ut eum reseram ad filium , ct vocatur relatio fundamentalis: denominatio patris est etiam relatio : idea, quam habeo talis denominationis , dicitur idea relativa e nomen patris , quo exprimo talem ideam , est nomen relati.um . Sed haec ulterius explicemus tironum gratia. Itaque r. actio illa gignendi vocatur re, quia me ducit in cognitionem filii , ct mente veluti concipitur Petro adhaerere . a. Denominatio seu appellatio Aii est etiam relatio , propterea quia similiter me ducit in cognitionem filii , Sc eodem modo

adhaerena obiecto coneipitur. Idea s relativa Jquam habeo patris , est etiam relatio , quia Sipsa excitat me ut cognoscam filium . 4. Nomen s relati- .um J quo exprimo talem ideam , ac denominatio. nem , est item relatio , quia , eo audito , venio incognitionem Hii . Igitur hae quatuor res sunt quatuor relationes: tametsi S 4. non relationes , sed relativa vulgo appellentur . Negant haec aliqui , ct contendunt , solas primas duas dici p e relationes , quia hae solae obiecto adhaerere concipiuntur. Merae nugae. Nam primum , quatuor his convenit definitio relationis .

Deinde , si stricte loqui volumus , sola actio gignendi , quia reapse ex obiecto prosecta est , nec tamen durat in eo , sola adhaerere objecto quodam Odo

175쪽

x o D s RE MATA PHYSICA concipi posset. At denominatio tam est externa , quam ideo , quam nomen: propterea obiecto adhaerens concipi non posset. Postremo , quidquid dicant inepti aliqui , qui verbis nihil significantibus res etiam clarissimas involvere in more positum hahent , nihil aliud reapse est denominatio filii , quam nomen filii: quod nomen dum mente resertur adi deam, quam exprimit , dicitur nomendum ad objectum , in quo est fundamentum relationis , dicitur denominatio. Proinde quod denominationi tribuitur, etiam in relativo tribui de-het. Secus doceant ipsi, quid sit --ὶ ubi exsistat ὶ in quo a nomine relativo distinguatur numquam , mihi crede , docebunt. Quod si rem diligenter examinamus , perspicue cognoscimus, nomina relativa caussam esse cur

denominationes , id est relatIoves in obiecto inhaerere concipiamus . Nam tametsi primi inventores linguarum ex comparatione diversarum rerum inter se nomina relativa excogitarunt, quibus praedictae denominationes , seu relationes significarentur οῦ tamen hoc tempore alio modo se habet, ct ex ipsis nominibus relativis venimus in cognitionem relationum seu denominationum . Nam cum a prima aetate adsueti simus non aliter cognoscere rationem, S denominationem , nisi audito nomine pater , quod nomen duas nobis offert ideas generantis, S teniti; proinde audito nomine relativo , venio in cognitionem duarum idearum et ideoque posito nomine relativo , ponitur denominatio et sublato eo nomine, tollitur denominatio : & haec duci tam arcte coniunguntur, ut cum loquimur de nomine

relativo, de denominatione illa loqui necesse sit, idque

176쪽

LIB E R QS A R T V s . IAI idque illi eo intelligatur. LIJ Quapropter vel nomen sit denominatio , ut vere est, vel ex nomine necessario sequatur , ut putant Scholastici, perinde est ad id , quod volumus . Illud etiam monere necesse habemus , ideam illam relativam patνis non esse simplicem perceptionem rei; sed lata significatione vocari ideam, nempe eomplexam. Reapse vero est judicium , quo percipio convenientiam duarum idearum, seu adfirmo Petrum esse genitorem filii, id enim signi ficat nomen pater . Porro relationes generatim sumtae dividuntur in denominationes externas, privationes , negatio nes . Denominatio externa est, nomen , quod subjecto tribuitur referendo ad aliud , & concipitur veluti modus aliquis adhaerens eidem : V. g. este eo gnitum , amatum , primum, postremum , iudicem, quae non nisi cum ordine ad aliud dicuntur. De

quihus supra iam diruimus . Privatio est, vacuitas

perfectionis in subjecto, quod aptum est eam habere:

veluti eaeitas seu privatio visus in homine: tenebrae seu privatio lucis in aere. Negatio est, laeuitas

perfectionis in subjecto, quod aptum non est eam ha-

fere : ut eaeeitas in lapide. Utraque concipi non potest nisi reIative r in I. enim conserimus hominem Caecum cum non caeco , seu videnti : in a. lapidem cum homine videnti. Haec sunt, quae tirones admonere satis esse putavimus . Hinc aliqua corollaria proficiscuntur , quae adjungere non poenitebit. Corol-s Q me breviter in Logica L. II. p. I. cap. 12. 4. 3.

disseruimus quantum eo Io eo fatis fuit: sed ex tir, quae hie dicimus, elarius luteustentur .

177쪽

142 Da RE METAPHYsICA

Corollaria de Subsantia. I. mare Substantia sine ullis modis internis sanon potes.

Aperte sequitur ex dictis. Nos vero iccirco id ponimus , ut amphibolias aliquas tollamus , S occurramus inanibus disceptationibus , quae de substantia insti tui solent in scholis, quae nihil aliud sunt, quam logomachia. Itaque substantia Physice & reapse sumta aliquot modos internos habeat necesse est. Quamobrem ineptum est quaerere, an fine modis esse possit et

quia etsi sit bstantia sine uno vel altero modo interis dum sit, tamen in hoc rerum ordine omni hus m dis spoliata esse non potest. Metaphysice vero sum. ta, sine modis esse posse perspicuum est . Quare ineptum etiam est quaerere , an sne modis pusit esse et quia id ipsum significatsubstantia MetaphysiceIum ta , nempe naturam sejunciam a modis . Tamen cum idea stractasubstantia, ut essentia, non eadem in omnibus sit, sed pro varietate rerum varia & ipsa ;talis interdum est , quae aliquos modos complectituri qui propterea non amplius vocandi sunt modi, sed essentia Si substantia rei. Sed haec aliquo exemplo commode declarabimus. E. g. Pluma , quam in praesentia manu moveo ut haec scribam , potest non moveri , si consistam et propterea motu privari potest , & quiescere , quin desinat esse pluma . Non tamen privari simul potest S motu , & quiete , sed alterutrum habeat necesse est . Item non potest privari omni magnitudine, figura, ceterisque : sed unum, vel aliud necessario habet. Con-

178쪽

Lra ER MI ARTus. 143 Contra horologium v. g. praeter artificium paris, elum complectitur motum earum . Ideoque etsi motus generatim sumtus sit modus corporis , tamen essentia seu substantia est horo Iogli. Item fulmen praeter materiam inflammatam , includit motum pernicissimum . Qua de caussa hic motus non amplius est modus , sed essentia fulminis . Quare ut de modis recte iudicemus , oportet primo constitua. mus , in quo sita sit natura rei , ne inscite vocemus modum, id quod naturam constituit.

propterea ab ea separari non possunt. Incredibile dictu est quot logomaehia de natura

modorum seu aeeidentiam audiantur in scholis quorumdam Philo homini, qdii deeepti abstractis ideis, quibus propriam naturam, & exsistentiam tribuere silent, acriter contendunt, modos esse entia quaedam, quae a substantia exsistere seorsum possunt. Non est consilium tam inanes disputationes vel sumismis labiis degustarer nemo enim bona Philo phia initiatus non agnoscit, ex praeiudicata sententia formarum distinctarum has contentiones omnes pr scisci. Tolle praejudicia , remque libero iudicio considera , plane cognosces , eiusmodi entia nulla esse . Quamobrem sat erit monere , nullum modum internum a subjecto separari posset nec aliud esse νο- tunditatem, vel magnitudinem globi aurei , quam Rurum hoc modo figuratum , Sc hac magnitudine constans. Possum quidem rotunditatem abitracte

179쪽

r 44 DetasMgTApΠYs Ie Aconsiderare e sed intelligere exsistentem sine materia cui insit , non possum . Si negant , ostendant rotunditatem , ct motum , & ejusmodi alia sine subjecto, ct habebimus illis gratiam de tam mirabili explicatione phaenomeni. Fide quidem sanctum est, & in Conciliis, Tridentino praesertim , constitutum, sub Deciebus panis. O vini , quae in Eucharistia se offerunt, non panis , ct vini naturam ct substantiam , sed verum Christi corpus contineri. Sed an praedictae species accidentia absoluta sint, ut aiunt Scholastici; anmersesperier, ut putant Recentiores , nusquam dein finivit Ecclesia r nec umquam istiusmodi quaestio in Ecclesia mota est: immo vero nusquam lego , de exsistentia sperierum in Eucharistia dubitatum

fuisse, quam nemo nisi caecus , aut demens negare

potuisset. Quare utrique & Scholastici , ct Recenistiores per Ecclesiae leges suam sententiam de sendunt. Recentiorum vero explicandi ratio magis

conformis videtur tum ipsis Conciliorum verbis, quae perpetuo utuntur voce speries; tum Recentio ris physicae inventis , quae ex iis, quae in corpori-hus Ohservat, non solum deducit, modos internos sne ullis entibus a substantia distinctis recte intelligi: sed etiam demonstrat , Euc haristicas species sine abis solutorum motorum praesidio facile R clarissime exisplicari , salva , ut ita dicam , Cathi lici dogmatis substantia . Quae cum gravissu i tum Philosophi , tum Theologi erilitissime demonstrarint, siJ o

mne mis

Q Coneiliorum permanum sensum ex ipsis muriliorum Oerbis, ex definitionis Ane , ex hisorio ει-

180쪽

L Illa R QU AR T υ s. 'r smnemque evadendi occasionem adversariis audacius insultantibus praecluserint, non est eur iis ulterius

in moremur. Tantum eorum' nomina' adtingenda fuerunt.

Uerum etsi daremus Scholasticis , modos internos divina potentia a substantia seiungi posse , id nostram non labefactaret sententiam . Nos eis nim' loquimur de modis ex legibus naturae sumtis , quorum habemus ideas: non vero de modis , qui omnipotenti virtute Dei alia ratione esse ponsunt, quorum non aliam ideam habemus , quam ex. T divi clesta facile eo nosces . Rationem qua Recentiores modos seu species Eucharisticas exponunt , habeι

apud Saguensium Gallum , edi riseam Hispanum , qui ex disciplina Maignavi philosophantur . Sed

palmam mea fenreMaia omnibus praeripuit vir doctus Fortunatus a Brixia Franciscanus, Pbilosophia interpres is academia Brixiana , libro inferipto, Dissertatio Physico-Theologica de qualitatibus cor porum sensibilibus . Brixia: i 49. 4. qui omnia δε- Iidissimis rationibus confirmat. Neque tamen una est amnium Reeentiorum explicandi ratio , nam Bernardinus D Andrde Carpentoraesensis Ordinii Cappaeeinorum in Physica Part. II. trati. a. cap. 2 4

seqq. novum I lema proponit, in quo sibi sumit probandum , in Geba rima ,, Remanere quidem panis , ,, & vini accidentia sine eorum substantiis r at non ,, sine omni prorsus substantia r nam corpus Christi,, supernaturaliter vires gerit substantiae panis Ris vini, substentando modo mirabili eorum accidentia sine inpersectionibus , ct inhaerentia .

SEARCH

MENU NAVIGATION