Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

i66 DE REMETA PHYSICA Id certum est, divisionem, quae naturae viri. hus in materiam induci potest , non ultra quasdam particulas compositas , seu moleculas , uti vocant,

proprietates materiar, quas clare intelligo . PuLera fallacia r ex infinito , quod mortalis nemo intelligis , ad rem omnino perspieuam argumentari lmne si admittimus philoso,andi rationem, innuis meras res omnino perspicuas negare deberemus , quod eas non intelligamus et immo vero fere omnia

phaenomen a P siea , qua, si ingenui esse volumus , fateamur necesse es nobis inperoia esse. Addunt, extensionem siue soliditate in eadem re simplici esse posse: ut se habet anima hominis, qua simplex es , O extensa. Extensa l ear ita ξ quaeris rquia cum anima agat in corpus , oportet ei loco cerebri sit praesens , in quo nervorum origo , quorum ope motus membrorum fit, exsistit. Nervi autem minimum in uno aliquo puniZOPh eo originem habere debent: quod punctum certe extensum es. Ergo

anima , quae ei puncto praesens est, extensarii a fit neeesse est. Altera fallacia . At, inquiunt , sunνἐn hae sententia Rudigeras, Morus , Cud.orthus, ceteri. d ad nos quas nos Philosephorum nomina , non ratIones quaeramus . Cur autem eorum

p biIosephandi viam ruietamus , in promtu est . Pr

mum nullam hἰ PBἰlosophἱ ἰdeam claram habent natura animι πψri : deinde nullam de modo , quo sis eerebro e tum nullam de ratione , qua movet eorpus et qua duo non nisi ex sectis probare possunt. Male igitur ponunt pro eomperta rem , quam nullo modo intelligant, ut inde essetant, negari debere

202쪽

progredi posse , quod Physici perspicuis rationibus emciunt. si JEt haec de vocabulis stri Ela significa.

tione acceptis.

Sed Philosophi vocabulum simplex interdum Iatius accipiunt, eoque res illas designant , in quibus nullae partus diversae speciei oculis distingui possunt.

Si e vinum, sic oleum, sic adamantem vocant naturas simplices, quod nullam varietatem diversarum naturarum in iis obseruente quamquam re vera si easdem naturas diuturno igne , vel solis radiis speculo caustico coactis examinemus , ut Chymici faciunt, clare cognoscamus ex diversis naturis varie permixtis componi.

Compositum autem varie etiam a Philosophis aecipitur. Aliud est Phaseum , quod partibus constat, quae separari possunt re ipsa e v. g. homo , qui Corpore, ct mente re ipsa differentibus componitur. Alliud Metaphdisieum , quod ex rebus constat s

extensionem diet ibilem materia , quam omnes per- spieue in te uigunt, tametsi non intelligunt, quo modo quaelibet pars infinite seeari possit. Leuir enim , qui sine ulla antieipatione , sine ulla bpothesi judiaeet , ejusmodi disputatores ferre possit Z aut quis

germanus Philosophus nos potius dieat, hae elare intelligo : illa non Intelli gοὶ Ego vero eligo potius plane fateri , me talia nec expIieare , nec intelligere posse, quam taler bpotheses pro veris in bae Phi-Iosophiae luee viris Oealatis obtrudere . Sed de his aiio Deo est disputandum . si I Vide M.tonum in optica i. Mussehenbroelium in Elementis Phy licae Capal. seqq. P. m. IS.

203쪽

i68 Da RE METAΡHYSICA quae etsi re ipsa idem sunt, tamen mente concipiun tur quasi plura , quae unum componunt: Uelut sub

flantia , S modus ejus. Ad hanc classem resertur compos tum Logicum, quod ex genere, S differentia s quae itidem sunt partes Metaphysicae J co

ponitur. Sed haec nullius usus sunt , ct , vel auditis vocabulis , a tirone non hebete intelliguntur . II. Compositum alio nomine vocatur totum: Scea , ex quibus componitur, partes . Utraque haec idea est relativa et Totum enim dicitur, referendo ad compositionem partium e partes ita vocantur , rese, rendo ad alias , ex quibus fit totum. Quare eadem res relata ad diversa, Se totum, & pars appellari potest. V. g. Manus comparate ad hominem, est pars e comparate ad digitos, est totam. Partes porro vel re ipsa separari possunt, ct hae vere sunt pa tes : vel mente tantum separari possunt, ct hae partes Physicae non sunt. Haec clara sunt, fortasse etiam nullius usus aliquibus videbuntur et Veruntamen usum aliquem habent in quibusdam eontroversiis , ut est illa de vaeuo Epicureorum , an sit simo

204쪽

Ullum vocabulum est, in quo facilius erretur, non ab indoctis modo, sed etiam a Philolbphis , S Theologis, quam sunt vocabula perfectum , ct inpersedium e propterea accurate sunt

exponenda .

Vox perfectum, ut recte vir doctus monet, rebus arte factis primum tribui consuevit: deinde rebus. ceteris , S Deo . Definitur perfectum ab eo dem viro docto, quod omnibus propristatibus, quae usid pertinere putamus , praeditum est. Quod ipsu in

Pro Varia natura rerum , varie accipi solet . Alterum Vocatur perfectum absolute , alterum perfectom

i. Perfectum absolate vocamus id, quod omnes proprietates, quae intelligi sine ulla macula postaiunt, in sinu suo complectitur: nec id solum , sed singulas eo modo praestantes, quo maius aliquid cogitari non possit. Huiusmodi solus Deus est . Itaque

duplex , cum Deum perfectu um vocamus, no his idea se offert: altera , Deum non modo omnes Proprietates, quas animo concipere possumus , continere , sed multo plures , quam nos homunculi mente percipere possumus et altera , singulas proprietates eo gradu praestantes , supra quam cogitare possumus . Utraque haec idea constituit persectionem Dei, quia utramque ad Deum pertineres

seu in eo esse debere judicamus . Similiter cum dici-

mus a

205쪽

mus , Iustitia Dei est perfectio, hoc volumus dice-xe r Iustitia Dei est id, quod tu Deo esse debere eonincipimus ea excelιentia , quam concipimus . Quod memoria tenere oportet, ne de vocabulo discept mus , ut non nulli in Theologia faciunt.

Et hinc clare essicitur, ideam, quam habemus perfectionis divinae , eamdem esse ideam infiis niti potentialis : nam concipimus Deum habere plures S plures persectiones sine ullo terminor itemque quamlibet persectionem alio & alio gradu sine ullo sine excellentem . Verum cum Deus re ipsa has omnes proprietates habeat, re ipsa S absolute est infinite persectus. Itaque Deus eo sensu est ens perfectum , quo est ens infinitum : hoc est, est persectum, & infinitum absolutum e concipitur tamen ut persectum , ct infinitum potentiale . a. Persectum se eundum quid est omne ens creatum e quod duplex itidem est, alterum ab hominae Conditum, alterum a Deo. Ab homine conditum id vocatur persectum , quod Ani , eui praestando eoostitutum est, apte respondet. e. g. Horologium dicitur persectum, cui nihil deest eorum, quae ad horas declarandas necessaria sunt. oratio dicitur persecta , si apte ad persuadendum composita est. Perfecta dicitur imago picta , si ea exprimit, quae exprimere dehet, & eo modo quo debet. A Deo conditae res Omnes vocari talent perfectae eadem ratione, nempe eum μι , cui es odita sunt, re vera congruunt. Sic res creatae omnes ,

quod vel ad usum hominum, vel ad ostendendum p tentia m , ct sapientiam Dei conditae fuerunt, ut revera se habent, persectae vocantur. Sic homo voincatur persectus, si toto animo incumbit in amorem Deis

206쪽

- LI aER QUARTU s. I IDei, eui amando conditus est. Verum haee omnia tametsi alia ratione persecta esse videntur , quam persectum absolute , tamen ad definitionem perfecti supra positam aperte revocantur: ideo enim fini suo respondent , quia ea omnia habent , quae ad eorum naturam pertinere, seu iis inesse debere putamus . Hae e si recte intellexeritis, sine ullo labore per cipietis , quo sense accipi debent vocabula illa , perfectus quod ad essentiam, quod ad accidentia , quod ad speciem , quod ad gradum , quod ad partes et

omnium enim eadem est ratio , quae supra . Et de rebus , quae sine comparatione ad alias species pedi Dictae vocantur , satis dictum. Interdum vero cum duas res comparamus inter se, alias aliis perfectiores esse pronuntiamus . Si dicimus, Deum persectiorem esse Angelis , Angelos Hominibus , Homines Belluis, Belluas Inanimatis . Quaere rationem e reperies eamdem esse , quam supra dedimus e nempe maiorem copiam proprietatum, S earum maiorem praestantiam , quam utramque rebus illis persectioribus deberi putamus , his non putamus. Deus enim habet proprietates rerum omnium possibilium , quas non habet Ange-Ius: tum proprietates, quas Deus habet communes cum Angelo , praestantiores sunt: v. g. facultas cognoscendi praestantior est , propterea quia ad Plura pertinet , quam illa Angeli. Quod idem de ceteris rebus creatis, quae aliquid commune hahent , dicendum est . Contra , quae nihil habent commune , alio modo persectiora iudicantur & vocantur . Nempe primum proprietates omnes , S defectus utriusque investigantur, S numerantur : quae plures proprieta Y a tes ,

207쪽

tes , vel minores defectus habet , persemor iudi

catur.

E. g. Aurum persectius est ferro , propterea quod si non plures proprietateS habet , certe mino-xes d. sedi us habet. Habet enim pulcrum colorem , maiorem gravitatem, non ita facile rubigine incrustatur, non sani tali nocet , facilius tractatur & fingitur , omnes imagines pro lubitu minori negotio recipit: quae singula contra in ferro se habent. Uerum haec comparatio diversarum naturarum inter se Plena periculi S erroris res est : nam cum rerum e Gcentias penitus ignoremus , relinquitur nos nec Vitia , nec virtutes omnes re ipsa investigare posse , ne dum numerare. Fortasse , quae inperfectiora sunt , nobis , quod magis explorata sint, persectiora videbuntur. Proptera abstinendum est eius modi comparatione .

Grollarium Lisne nulla is rebus eorporeis est perfectio simplicuer o absolute, sed comparate , id est referendo ad finem.

Nempe res omnes corporeae si utiles ad finem

Dum coniequendum sunt , perfectae vocantur ; sit inutiles , inperfecta: immo S persectae , R in perse-

' Hae reserendo ad diversa . e. g. Aurum perfectius est ferro ad ornatum , Sc ad commercium z inperfectius' est ad secanda corpora, ad arandum , ct reliquas artes plebeias exercendas; quae sine serri usu consi

dere nullo modo possunt, sine auro utique possunt .

208쪽

Corollarium II. Hiue nrellae s si unam exeipis 3 rerum spiritua-

Iium perfectiones, ut Angelorum , ct Animorum Bumanorum, absoluta sunt, Ied eomparata Di . Eadem est ratio , quae superioris : quod singu-Ias , quae vulgo habentur persectiones , percensenti, S expendenti evidens est.

E. t Melius, id est persectius est homini habere animum inmortalem , quam mortalem , si rese rimus ad finem , ad quem conditi sumus, nempe aeternam beatitudinem, S intuitum Dei. Sin autem ad perpetuam poenam , quam damnati ad inferna passuri sunt, tunc melius erat Iudae U. na

rus non fuisset: si J id est, si vel numquam exstiti Lset, vel mortalem animam habuisset. Item, si fingimus spiritum aliquem nec ad poenam , nec ad bea titudinem aeternam natum esse , nec eam consequi posse ; aerumnis tamen , quas miseri mortales patimur, esse suppositum , tam bonum ei esse posset inmortalitas , quam mortalitas . Similiter sapientia, potentia, ceteraque, quae perfectiones vocantur , sunt aliquid melius , ct perfectius comparata ad Angelum bonum, vel hominem innocentem, qui iis utitur ad finem suum , nempe conspectum Dei consequendum . Quod si eas ad Angelos malos, vel homines aeternis poenis damnatos reserimus , in quibus hae res nihil aliud faciunt, quam odium. desperationem , ceteraque mala augere , poenasque& d si I Matthaei Cap.XXVI. v. 24.

209쪽

3 4 D E RE M E T AP Η Y s I C AE damni, & sensus graviores facere ς tunc melius esset eis rebus illis omnibus carere et propterea non bona, sed mala vocanda sunt Quis enim perfectionem & bonum vocabit illud , quod gravioris mali , ct infelicitatis caussa est 2 Dixi si unam excipis r nam perpetua beatitudo , & quae illam augent , vel ad eam proxime ducunt , illa sunt, quae natura sua , & sine ulla comparatione ad aliud perficiunt spiritum creatum semper, ct omni loco: ideoque sola illa , ut recte secundum alios monet Cl. Busserius , pro absoluta

perfectione haberi potest. Corollarium IILHine male definiunt Sebolasiei perfectisnem

hoe modo: Quae melior est ipsa , quam non ipsa , seu ejus contraria: sumto subjecto non pro tali re , sed pro ente. Nam, ut ante diximus, nulla proprietas praeter beatitudinem aeternam designari potest, quae sit melior ipsa , quam non ipsa et sed omnes sunt bonae, vel malae referendo ad diversa . Qui enim melius est corpori generatim sumto esse album, quam nigrum p rotundum , quam quadratum ὶ florem , quam metallum Z moveri, quam quiescerer Quod

si non de una , aut altera specie , sed de ente in universum loquimur, ut Scholastici faciunt , clarius cognoscitur , quam inepta sit ejusmodi desinitio rut ex adductis exemplis aperte essicitur. Tolle reis Iationes omnes ad diversa, cogita ens nude sumistum, doce cur illi sit melius esse corpus, quam

spiritum ; belluam, quam serrum; rosam, quam

210쪽

Ltasn QS ARTU s. Ebum et numquam prosecto docebis: haee enim nocini si comparata cum fine, vel bona habentur , vel

mala.

Corollariam IIII. Hine eontraria ratione de Dperfecto iudieandum est. Nempe Inperfectum est id, quod non est perseis Rum , seu quod caret proprietatibus persecti. Deinde de Inperfecto non nisi ex fine , an sit, ct qualest, judicandum est. Cetera eodem modo. CAp υτ VIIII. De Τοπο ,-Mala .

BOππm itidem finis alicuius respectra voeari solet proptereaque commode definiriar , id quod adfnem suum consequendum utile est . Tolle finem omnem , boni omnis rationem sustuleris. Quod quam vere dicatur , unusquisque per se diligenti inductione iacta cognoscere potest r nulla enim res adduci potest , quae bona recte dicatur, neque sit o di nata ad aliquem finem. Quod si curiosius examinamus , qualis sit finis earum rerum, quae vulgo bona Uocantur, reperiemus unum esse, nempe gau dium , & tranquillitatem hominis, eamque vel temporariam , vel aeternam . Fateor id non semper

primo adspectu menti se offerre et sed si rem diligenter expendimus & Odoramur, verissimum esse intelligemus. Quod ipsum aliquibus exemplis multo

SEARCH

MENU NAVIGATION