장음표시 사용
211쪽
facilius , quam longa oratione , demonstrari posse nobis persuademus. E. g. Philosophi aiunt, res omnes ereatas esse honas. Cur ita quia cognoscunt eas ad utilitatem hominum, ad quam conditae sunt, vel proxime , vel remo te conducere. Sed multo magis id cognoscit Deus , qui eas sapientissimo consilio nostri caussa fabricatus est . Haec autem utilitas nos in hac vita gaudio cumulat, tranquillosque, quantum miseri mortales esse possumus , facit. Item dicimus , talem quemdam cibum esse bonum talem vestitum honum , talem domum bonam, talem equum bonum , talem servum honum , ceteraque generis ejusdem , Quaere rationem , invenies ad aliquem finem hona , id est utilia esse . Cibus nempe est bonus ad delectandum , ad tuendam, vel re . cuperandam sanitatem e vestitus ad repellendum frigus , ad retinendam dignitatem ordinis , ad placendum hominibus urbanis , S reliqua: domus hona est ad habitandum vel ample, vel stricte, pro uniuscujusque familia , dignitate , commodor equus est honus adequitandum, ad conficiendum celeriter iter, ad resistendum labori: servus est honus ad procurandam, & augendam rem familiarem, Rejusmodi alia . Quare si singula accuratius examinamus , quae dicantur hujus vitae bona , finem illi- eo animadvertemus , gaudium , & securitatem . Illa ipsa bona , quae primo intuitu ad gaudium
nostrum relarri non Videntur , reapse reseruntur :e. e. Adjungit quis animum suum ad studium litterarum , ad rem militarem , ad nauticam artem Imula a Si dissicilia patitur, insomnes noctes degit, molestias plures devorat , objicit corpus armis
212쪽
periculis, tempestatibus , seris belluis. Quis non dicet, eiusmodi hominem pro sine habere mala plura pati Z Perge tamen: quaere cur tantis se se incommodis exponatὶ invenies finem sibi ponere, vel lucrum, vel honorem, vel gloriam. Qii id gaudium, ct animi tranquillitas ξ quid ξ haec certe ex illis proficiscuntur . Lucrum enim , inquiet, & honor , ct gloria me delectant, me gaudio cumulant, commoda mihi multa procurant, tranquillitatem animi pariunt. Quaere, an aliquis tam diligenter, S laboriose haec perquirat, ni perpetua tristitia , ct perturbatione animi adficiatur Z nullum invenies. Et de honis naturae hactenus . Bona autem , quae supernaturalia , ct wο-ralia vocamus , eadem ratione bona dicuntur:
nempe quia utilia sunt ad gaudium supernum, Saeternam securitatem , atque adeo felicitatem vel consequendam , vel augendam . Hac de caussa v Irin tutes dicuntur horia et aerumnae etiam a Deo inflictae
sunt bona : E. cetera , quae nos magis magisque in virtute proficere faciunt.
Hine honum honestum ,-utile nonnis ex Medisinguuntur. Nempe utrumque gaudium habet pro fine Honestum tamen seu morale gaudium quaerit, quod naturae rationali conveniens est: quod ipsum est verum, S permanens gaudium . Utile vero , ut ab honesto diversim est, respicit gaudium , quod cupiditatem hominis tantum explet: sed permanens non est, immo vero multis variationibus sup
213쪽
Corollarium ILHine judieare non possumus , an aliquid fit bonum , quin prius finem , ad quem dicitur bonum,
eonstituamus. Haec est natura rerum , vocabulorum , quae
relata dicuntur , ut in Logica scriptum reliquimus . Di J Quae si mente tenuerimus , plerasque conintroversias de hono , & malo vitabimus , quae etsi gravissimae non nullis videntur.ς tamen ex hoc fon' te proficiscuntur , quod disputantes non constitvuut , cui fini res aliqua dicatur bona , vel mala .
isne eontraria ratione nullum es malum ab silutum , sed relativum .
N mpe reserendo ad finem vel naturalem , vel
supernum , cui si obstat, atque ut eum consequa. mur impedit , malum est . E. g. Si hos ob debilitatem, vel aegritudinem ad arandum non est aptus, habetur malus . Si actiones nostrae liberae a lege deviant , id est nos a fine superno deducunt, vocantur malae moraliter .
Hine ἐ.epte Theologi non nulli aiunt, quaedam esse mala quia prohibita, quaedam prohibita' quia
214쪽
quia mala: quarum ultima internam malitIam habere putant.
Nullum enim est malum morale sine lege. Quaedam sunt prohibita lege Ecclesiastica , ct Civili equaedam lege Divina vel scripta , vel ore tenus traodita r quaedam lege Naturae, quam Deus inpressit mentibus singulorum , ut naturae ratione , quid homnum, quid malum sit , internoscere possimus. ΤΟ Ie has leges omnes, peccata omnia sustuleris. Quare , quae dicuntur prohibita quia maia , sunt re ipsa prohibita a lege vel Divina Positiva , vel Naturestrseu , ut clarius loquamur, sunt prohibita a lege aeterna, quam Deus vel naturae ratione, vel diviisna locutione nobis manifestavit, vel utroque modo proposuit.
TErtium est Vocabulum ordo, quod respectu finis S proferri, ct considerari debet. Desiis nitur vulgo: apta dispositio partium ad finem alia quem . Et quamquam Philosophi verba ad Anem alia
quem plerumque non adiungant; tamen reapse ita eos intelligere , ct in telligi debere, negabit nemo, qui consideret, demto sine, nullam rem aptam,
nullam recte dispositam dici posse . Ad quid enim aptum, ad quid recte positum seu dispositum aliquia dicetur, nisi ad sinem, quem vel mihi pono, vel ab aliis poni debere puto Sed haec exemplis clariora faciemus. Percurramus singula, quae ordine facta dican-Z a . tura
215쪽
Ds RE M RTA PHYsICAtur, ubique finem aliquem apparere reperiemus. Fin ge te intrare hortos aliquos amoenos , . in quibus Se
arbores in quincuncem positae,& ambulationes bene complanatae viridibus inclusae, hinc & illinc vel arboribus , vel rosis , vel violis, vel jasmino vestitae se Offerant: ct viridia prospiciantur ubi & arbusculae tanta arte consitae sint, ut diversas figuras , quasi vermiculato opere exhibeant; & vasa floribus. onusta alia aliis respondeant , & fontes arte facti e terra erumpant, vel ex eminenti per canales summa industria constructos humor: sponte profluat. En
illico demirans ais et pulara sunt hael quantaeonsilio facta i quam miro ordine posita i Haec vel in prudenti cuique ex intimo pectore erumpunt . Fac ad te redeas , ut apud te sis , ut philosophari tecum paullisper queas: in te roga te ipsum : Cur ordine posita dieο ὶ qualis est iste ordo & clare cognosces, te ita dixisse, quia vel primo adspectu illico animadvertisti , ejusmodi ordinem esse aptissimum ad
delectandum tum oculos , tum animum e proindeque idem esse consilio factum , ac ordine factum . QDd si dubitas adhuc , retorque oculoS. alio , ubi arbusculae, Sc arbores nullo artificio conglomeratae oculis se offerant: an ordine haec posita dices p numquam profecto. Cur ita quia non sunt apta ad delectandum . Delectatio igitur hoc casu est finis ordinis.
Sed nos alici convertamus . Ingrediamur do
mum aliquam , Vel palatium , in quo & vestibu- Ium , ct conclavia , Sc singulae partes apte ct ordine positae dicantur . Quaere cur ita dicamus λ. invenies caussam esse, quia ad bene εχ commode habitandum cum magna familia ex uniuscujusque dis gni -
216쪽
I LIBER Q UARTU SI I g gnitate idoneam eam esse videmus. Itaque sinis ordinis est , bene. S pro dignitate habitare, ejus que commodo S Ornatu delectari. Sic orationis partes dicuntur ordine positae , si ita dispositae sunt, ut docere , ut delectate , ut movere audientes posis sinit quod ipsum est apte ad persuadendum dicere. Sic cetera , i quae ordine condita putantur, ad aliquem finem ita se habere dicuntur.
mne ordo sine aliqua eaussa intelligente tan-eipi non potest. . . 'Nam ordo sine fine nullus est: finis sne causissa intelligente , ct hunc finem sibi constituente, intelligi nullus potest . Res enim , quae intelligentia carent, nullum finem habent. e. g. Lapis dum ex alto decidit, non habet pro fine ad te ram tendere , sed tendit quia ita lege naturae con si tutum est: ' Corollarἰum II. Hine omnes mundi partes , quod ad eertor effectus Ieu fines ordine positae reperiuntur , ab alιqua mente eondita ordinata sunt. Quod singulae naturae partes ad certos fines constitutae sint, in plerisque perspicuum omnibu Sest: in reliquis , quae non adeo evidentia sent,
Philosophis praesertim Recentioribus sid demon
s i J Vide Boliam in Tractatu de Caussis Finalibus, Radi De la Sagesse de Dieu dans les ouvrages dela
217쪽
Nise , quἰ dieant, ea , quae ordine posita sunt, casu S nullo consilio esse facta , Mania .erba fandunt, quibus signi audi vis nulla subjieitur. Nam dicere , horologium e. g. quod non nisi a nostris hominibus summo consilio fabricari potest, ut horas diei demonstret, casu esse factum: idem est ae dicere , esse factum sine consilio, quae manifesta contradictio est: tum esse factum ab aliqua caussa , quam nos intelligere non possumus , cuiusque nullam habemus ideam . Haec vero mera Verba sunt.
SebοIIon . Duantῖ momenti sint hae tria Corollaria , ureene est. in P si ea , ct in toeologia Naturali disputemus, suis locis pro merito demonstrabimus: hoc ιοσο satis fuerit utilitatem indicare . C A P u T XI. De Pulero ,- Deformi. Vocabulum Puterum itidem, ut superiora , est
relativum . Quidquid dicant inepti aliqui, qui Iongo sermone cffcere aggrediuntur, esse aliquam Ia creation . Sed praeter ceteros hoc argumentum in
stravit De rham Demonstration de l'Existencede Dieu dans Ies olivrages de la creation.4.
218쪽
LT BER QUARTU s. I 83 quam rem absolute, id est simpliciter S: sine ullo ad alium respectu pulcram . Hinc multa & Veteres , praesertim Platonici , Et Recentiores philosophi dixere , quae mihi , ut diacam quod sentio , implicatiorem rem ipsam secere ,
quam nudum Vocabulum pulcrum e nam multo facilius homines , audito vocabulo pulcrum , cer
tam ideam designant , quam auditis controversiis illis tam obscuris, S inutilibus. Mihi vero commode definiri videtur Pulcrum,
.d quod placet , id est vel visum, veι auditum dein
Iectat: nec aliud intelligunt homines cum tali vocabulo utuntur. Pulcra videtur facies aliqua uni: cur ita quia illi placet. Pulcra appellatur villa , urbs , domus , templum , vestis , symphonia sonorum, quia illi placent. Cetera si examinas , non alia ratione pulcra haberi videbis, nisi quia visum ,
vel auditum gaudio complent: seu , ut accuratius loquar, hominis animum vel visus, vel auditus ope
gaudio perfundunt. Itaque , quie palatum molliter adficiunt, non pulcra , sed iucunda , grata , suavia vocantur: quae visum , S auditum blande adficiunt , pulcra vocantur: quamquam rebus, quae
visum delectant , frequentius tribuatur ejusmodi
Porro quemadmodum tam incredibilis est in gustu varietas , ut pauci eodem cibo delectentur,
immo vero eorum, qui delectantur , non omnes
eodem modo , seu eoclem gradu adficiantur : ita de visu est dicendum et ideoque nulla certa notio pulcritudinis constitui potest.
E. g. A Fthiopibus pulcra facies est, quae labialamodica habeat hinc S illinc satis tortuosa, nasum
219쪽
184 D s RI M E T A'Y s I c Asum vero quam depressissimum : facies etiam notis , ct figuris variis compuncta ipsis pro pulcritudine est. Sinensibus nasus & ipse depressus , oculi ct exigui , S semiaperti , color subfuscus, ceteraque ejusmodi pulcerrima videntur . Contra Asiatici plurimi , & Europaei haec fugiunt: amant colorem
album , ceteraque quam emendata . Sed non omnes
eodem modo. Quibusdam gentibus Europaeis oculi caesii, vel caerulei, capilli flavi in praecipua parte pulcritudinis ponuntur. Contra vero Romani veteres , Italique recentiores omnes capillum, oculosque nigros in deliciis habent: haec sola pulcerrima vocant: proceritatem corporis itidem in pulcritudinis partes reserunt , cetera huiusmodi.
Qui igitur rectius judicant λ neutri profecto et vel, ut verius dicam , omnes recte diiudicant: singuli enim id approbant, quod ipsis placet: ct recte
quidem . Verunt amem cum certo sciamus , AEthiopes, cum apud nos degunt, formas istas elega tiores Europaeas non modo non aspernari, sed amare ; hosque S alias gentes , quae nigrore delectantur, Prae cetera Europa, Asia, Africa sere nihil esse; dicendum videtur, eam , quam vocamus pulcritudinem Europaeam, quod plures suffragatores habeat, ceteris esse praeserendam .
sed hie iterum Philosophi aliqui: quaenam, inquiunt, ex his formis Europaei S pro vera regula pulcritudinis haberi debet ὶ Quod qui disputant , quam inepti sint, nullus non videt. Nain si pulcrum est , quod singulis placet; nulla certa regula , nulla imago in se , ct simpliciter pulcra designari pote st . Ueruntamen non incommode haec res existimari potest ex numero eorum , qui ei suffragantur . Nam
220쪽
Nam quod pluribus , ct eu Itioribus, ct elegantiori hus sormarum spectatoribus placere solet, id pulerius sit necesse est. Placent autem praeter ceteras figuras humanas , procera statura , & justa habitudo corporis , quae nec valde sit ampla , nec tenui se color albus roseo rubore perfusus: facies longa magis , quam orbiculatae frons ampla r oculi &li, & nigri: nasus nee simus, nec aquilinus, nec crassus, nec longus , sed recte ductus, ct gracilis : os exiguum , ct rubicundum : dentes albi, nota exiles, non separati: aures exiguae: manus, Pe des exigui, teretes , ceteraeque partes quam emen datae . His accedere debet veluti condimentum , quaedam & vis ac mobilitas oculorum , ct majestas oris, & elegans motus corporis . adeo ad pulcritudinem necessaria sunt, ut plurimae, quibus id defuit, minime placuerint: quae vero haec tria habuere , etsi mediocres formae , pro pulcerrimis habitae sint. Seo formam', quae omnia ante dicta habeat, plurimos suffragatores habere nemini duuhium est. Erit igitur pulcerrima omnium. 1Ita judicant omnes, quibuscum vivimus e ita exterii ita judicasse veteres ct Graecos, ct Romanos statuae , quas in Urbe videmus si excipias imagines quorumdam virorum , quae ex vero expressae erant J tum mulierum aliquarum, tum Dearum, tum Mercurii , Apollinis, certorumque adole scentium , & puerorum declarant, quae lineamenta , & proportiones , ut vocant , quas supra posuimus, si colorem exeipis, prae se serunt. Ita iudi eant pictores, statuarii , caelatores insigniores , qui ea , quae magis eruditis oculis placent, maginque vetustis S celeberrimis statuariis placuere, in A a . suis