Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

DgREMTTA PHYsICA denda ontologia peccarunt , quae Ontologiam ipsam non modo inutilem , non odiosam, sed ne intelligibilem quidem fecerunt. Quae omnia ex male intellecta Olitologiae natura vitia prosecta sunt . Nam nec Aristotelis mentem secuti sunt, si I nec

naturae rationem . Cum enim non animad Uerteis

rent, ad quem finem Ontologia fuerit excogitata , cuique usui sit, quod ante monuimus ς non eam ad reliquarum scientiarum utilitatem retulerunt: sed in ea tamquam scopo constiterunt: atque hunc finem sibi proposuerunt, subtiliter, ct sine ullo sine disputare; altercandoque ostentare summum ingenii acumen. Hinc illa de objecto communi edi muntiplici eopiosissima disputatio : hinc perpetua contentio de , de conceptu entis. , deprae ionibus , distin filonibus , de tranfeendentiis , de prineipio audividuationis , de ente rationis , denegationibus , de retulis praedicamentalibus , de praedieamentis , praesertim de subsistentia , & relatione et itemque de possibilitate plurimorum entium, S hujus generis alia obscurissima , & intricatissima , quae ego cum nec essem nimis tardus , nec in iis parum temporis Re studii consumsissem , idque magno meo incommodo , non erubesco profiteri, numquam intellexi: cumque a viris & bonis , & doctis requisive

fi J Superiori libro eap. r. ostendimur , Arsore-

Iem in Metaphysicorum libris proposuisse sibi de ideis

illis aeternis , seu substantiis inmutabili hus Platonis explieore ς ex quibus tamquam idearum fonte cetera per varios emanationis naseantur . se redur Ontologia eum theologia Naturali arctissimo conjuncta erat.

72쪽

Lia ER SECUNDUS.siverim , quid ipsi experti suissent , nee eos aliquid plane intellexisse cognovi. At intelligant: quid, quaeso , adserunt subsidii ejusmodi disputationes ad faciliorem reliquarum scientiarum intelligentiam nullum profecto . Econtrario duo hinc & gravissima impedimenta nascuntur, quae ceterarum intelligentiam penitus retardant. Alterum , quod tempus omne consumunt

rebus & plane inutilibus, & quae humana ratione expediri non possunt: ut sunt, tot inter alia, pusib Iitates illae innumerabilium rerum , de quibus tant fidenter dijudicant, quasi suis oculis cernerent. Cum tamen perspicuum sit, nulla nos habere principia, ex quibus de rebus possibilibus vel adfirmare aliquid, vel negare possimus: si unum S item aliud , quod

raro se offert, excipimus. Ex quo tanta confusio exsistit idearum , ut miseri adolescentes , qui tali-hus imbuuntur . vix umquam clare, & ex merito de rebus ullis iudicare queant. Alterum , quod Ontologiam cum Physica , & Theologia tum Naturali, tum Revelata ita confundunt, ut, quid utraque sit, internosci nequeat. Nam multa de continuo, de quantitate, de accidentibus , de quali-

ratibus , de motu , de vaeua, aliisque hujusmodi ex Physica sumunt: multa de subsistentia , de relatione , de exsistentia definitiva ex Theologia divini tua tradita , seu Revelata et non nulla ex theologia Naturali adhibent, ut cum quaerunt, an propositio Deus est sit per se nota seeundum se , an quoad nos equam quaestionem ita cum aliis miscent de conceptuentis, ut, quid utraque sibi velit, nemo facile intelligat.

73쪽

33 DE REMITA PHYs Ie AEt quamqua in Ontologia, uti diximus , ea si , quae singulas uniuscujusque rei proprietates clare a& ordine considerare docet, quo facilius S accuraistius res ipsas examinare , de iisque recte iudicare possimus; tamen Metaphysica illa Scholasticorum ,

tantum abest haec praestet, ut omnia mirandum in modum confundat , eamdemque confusionem in re

Ii quas disciplinas inducat. Et , quod miremini , ne ipsi quidem , quod sibi in Metaphysica sua disputa dum proposuerunt , plane intelligunt , nedum aliis exponere sciunt. Miratus sum haud ita pridem oscitantem sapientiam cujusdam Peripatetici bene noti , qui cum in prooemio Metaphysicae fateatur , objectum ad quatum Metaplasea esse ena reale; tamen eodem loco declarat , disputationes de ente rationis ad Metaphysicam spectare, de quibus tamen ille in Logica sua sine ullo fine disputat. quod alii in Metaphysica faciuntJ Deinde cum ponat, objectum adtributionis Metap sicae esse Deum, ad quia objectum cognoscendum referantur omnia, qua in illa scientia trais fiantur : ipse tamen totam Metaphysicam suam reis hiis abstratiis S subtilibus absolvit: de Dei exsistestia vero non nisi capite prope ultimum disserit, idque tam breviter, leviterque, ut maior pars capitis in locis Scripturae, ac PP. percensendis , ct hujus generis aliis importunis, consumatur et argumenta vero illa naturae Physica, & Metaphysica, quibus haec veritas perspicue ac firmissime contra Atheos demonstratur , silentio praetereat, tantum quaedam adserat inter vias . Postremo cum lectorem moneat, MD-tast sicam praeter ens reale , eonsiderare etiam,

Deum , e getis; de Angelis in Metaphysica

74쪽

L ra a R S E c UN D U s. sua ne verbum unum quidem facit. Ita oeeaecant .mentem subtiles illae disputationes Metaphysicae , quibus hic auctor delectatur, ut ipse, qui e superio ri loco docere alios sibi proponit, quid sibi velit, non animadvertat, nec, quod pollicitus est, prae stet. Quae vero de uno dico , de omnibus dicta putatote, qui eadem chorda oberrant. Nisi quod aliqui Universalia, & Praedieamenta in Logica exponunt, alii in Metaphysica, sed eadem ratione omnes.. Possum, Adolescentes, vobis, adductis eorum locis , meridiana luce clarius demonstrare , quam confusas ideas Onto Iogiae , atque adeo Meta. physicae habeant SchoIastici etiam primi ordinis: sed res adeo nota est, ut orationem nostram non desideret. Hoc breviter dico , tam vagam S incertam notionem huic vocabulo Metaph Da supponi, ut alias ct alias disciplinas sub ea appellatione tractare consentaneum Iudicarint. Quidam , ct is quidem doctissimus, ac gravissimus, tam late hoc vocabu- Ium accepit, ut res longe dissimiles eo insignire non dubitarit. In quo, ne plerique docti iudicarunt, tria ille admisit grandia errata. Nam primum Phy-seam, S Ontologiam Peripateticam sub nomine

Metapbdifica exponit . Deinde tot addit de divinis proprietatibus, nempe de invisibilitate Dei, imcomprehensibilitate, infallibilitate, seientia ,

untate, Iibertate , aliisque ad theologiam Scholasticam pertinentibus , ut ipsemet in praefatione ero rorem suum agnoscere, S excusationem aliquam Parare eoactus fuerit. Sed errorem errore auxit. Nam cum tam multa de rebus a Deo manifestatis dixerit, nihilominus eontendit adhuc , se luminis

75쪽

o D gag METAPHYs Ie A se . Postremo etsi fateatur, Deum esse prisam alpraecipuum Metaphasea objectum ς seque breviter complexurum omnia, quae Naturalis theologia de Deo doeet, abstinendo ab his, quae sola revelationa habentur , aut haberi possint; S re vera de primo

motore aeternum disputet; tamen exsistentiam unius Dei contra Atheorum, & Polytheorum argumenta illa intricatissima, quod facere deberet, non prohat ainalem , quaeso, ideam OntoIogiae, seu Metaphysicae habere putatis eum, qui philosophiam omnem & Metaph Dam esse , ct ita appellari debere censeat Z qui cum eo libro declaret, se XIL Meta-pbsicorum libros explanandos sumsisse; tamen iis

VIII. Ph Dorum asos prudens ac sciens adiungat rqui fines humanae rationis , ac divinae revelationis non internoscat Z qui putet res divina declaratione cognitas ad Metaphysicam revocari posse λ Quod si Metapodificam ea de caussa inscripsit, quod animadverterit Physicam omnem Scholasticam abstractis notionibus tantum contineri, deque iis Metaphysicorum vulgarium more subtiliter disputare ; ne se quidem ulla ratione excusari potest. Nam primum non animadvertit, quid apud Peripateticos suos significet Postea r deinde partes Psilosophiae omnes mirifice confudit. Eodem iure Logicam, eodem theologiam Scholasticam Metaph,eam inscribere posset: quod in viro docto , & qui Philosophus h beri amat, serendum non est . Sed nolo , Adolescentes moderatissimi, viros pravissimos , & qui apud quosdam veteri philosophandi viae addictos summo in pretio sunt, risui obiicere, si omnia errata minutatim exposuero, quae in

76쪽

v I ag RS EeυNDus. ει in eorum libris se offerunt. Fateor haec hominum vitia non esse , sed aetatis , in qua non dum severioribus disciplinis maxime Philosbphiae adfulserat lux illa & pura , ct copiosa , quae postea eluxit . Unum doleo tanta ingenia , ut illa erant Scholasticorum quorumdam , in tam leves , Sobscuras, ct inutiles sententias incidisse : quae nostra aetate veris Philosophis , qui ea interdum considerant, risum movere solent; delicatioribus vero stomachum , , ct contemptum : idque adeo , ut Metaphnei nomen apud eos , quasi obscuri , ct inepti Philosophi nomen ha

heatur .

Haec satis sint, Adolescentes , ut intelligatis , Philosophos illos , qui ontologiam Scholae ritu exinposuerunt, male de ea meritos haheri: cum quod eam ad finem suum non direxerunt: tum quod multa importuna, ct vix intelligibilia adhibentes , ont Ologiam inplicarunt potius , quam explicarunt z talemque reddiderunt, quae nulli usui sit addiscendis optimis disciplinis.

CApυT IIII. Doeet Philosophos Reeentiores Onto giam accuratius exposuisse , sed alios

alio modo.

QUAE cum cognovissent Recentiores philo iaphi , atque sibi proposuissent, Ontologiam ad

finem, ad quem illa fuit excogitata , reserre conformarique ς primum eam ab aliis disputationibus , quae ad ceteras scientias pertinent, separa Verunt, Sc quamdam disciplinam separatam consti

77쪽

4a DE REMITA PHYSICA tuerunt. Deinde res omnes , quae non modo reliquis disciplinis non opitulantur, sed nullo modo intelligi , nullaque ratione naturae finiri possunt, removerunt et quod hominis , qui modo sanus sit, esse non putarunt ea ignorare , quae facta sunt; de rebus Vero, quae fieri possunt, vel non possunt, esse sollicitum. Postremo ea, quae reliqua fuerunt, Snon nihil utilitatis habere cognoverunt, ita tractarunt, ut & clare, & breviter , ct ordine quam aptissmo exponerentur. Haec vero non uno eodemque tempore philo

sophi Recentiores praestiterunt: sed ex infimo statu, ut sunt res humanae Omnes, veluti per gradus ad suum fastigium ontologia pervenit, quod supra demonstravimus. OG Nam tametsi primi illi Instauratores Philosophiae superiori seculo vuln eram ulla Ontologiae sanarunt; ea tamen reliquerunt, quae satis essent, ut universum Ontologiae corpus quasi tabe quadam contaminaretur. Quare non nisi saeculo nostro, idque post multum laborem, &meditationem, Ontologia vero colori, S sanitati restituta est: medicinam, ut ita dicam, parantihus , in Anglia Ioanne Lockio , in Germania Christiano Thomasio e qui duo Philosophi Metaphysicos ab illo veterno excitarunt, in quo tot saecula , nedum tot annos, etiam viri cetera docti, ct oeulati, iacuerunt. sed quoniam de his auctoribus diximus in Logica , quae necessaria videbantur ut de eorum philosophandi ratione , de virtutibus , de erratis judicare possemus; ea tantum addemus in praesentia , quae satis

78쪽

LrazR SEeu Nnos satis sint ut aperte intelligatis, quidnam illi intra denda ontologia maxime peccarunt . Porro ex dictis superiore libro siJ manifestum est, plerosque omnes Philosophos , qui proximo saeculo scriptis ejusmodi nobilitati sunt, duo in Metaphysica tradenda errata admisisse et Alterum , quod de retinendo vocabulo Metapostea nimis sol liciti, multum temporis , S laboris consumsere diis sputantes , an nomini Metapostea aliae S alite partes Philosophiae subjici possint . Ex quo illa varietas opinionum , de qua loco laudato disseruimus et alentibus aliis , Metaphysicam comprehendere, praeter Ontologiam , etiam PBebologiam, S Theologiam Vaturalem; aliis Metaposteam esse partem Postea, aliis partem Logicae , aliis aliud omnino, uti alio Ioco diximus . Quasi vero singulae Philosophiae partes non suis nominibus distingui, & ad su as classes commode referri possint . Alterum est, quod nimis multam operam ct studium posuere in finiendis aliquibus contro Versiis , quas si libero judicio examinamus , nihil disputatio. nis habere plane deprehendemus . Quibus vitiis Recentiores etiam acerrimi ingenii, S magni nominis insuscantur: quorum animi S nescio quae pra Ua consuetudo religionem injecit , ut aliquid subtilitatis retinerent in Ontologia , quo facilius Seholasticorum sermonem noscere possent. Quasi ex multitudinis judicio , non vero ex gravissimorum hominum sententia , judicanda sint haec. Et haec primi. At non nulli Philosophi hac nostra aetate de nomine Metaphasleae non laborantes . quod infinitae

79쪽

44 Da RaΜETA PHYs I Acontentionis erat materia,diversas eiusdem disciplinae partes fecerunt, quas certis nominibus significarunt. Velut Wolfius , & eius adsectae aliqui, qui ontologiam a redi quis partibus seorsum disputaverunt . Hi vero in contrarium vitium , ut mihi videntur quidem , incurrentes , dum vetera delere curant , tot alia addiderunt, ut haud sciam an implicatiorem eam disciplinam fecerint. Nam primum Ontologiam ipsam tam sit ictae methodo Mathematicae supposuerunt, ut nihil supra : ex quo in demonstrandis rebus minutis, ct plane perspicuis , S de quibus nemo, nisi ineptus, dubitet, praeter modum occupatos suisse necesse fuit: existimantes non nisi hac ratione res ordine Buthetleo demonstrari posse , quod omnino est salsum . si JDeinde, quod consequens fuit , inutilia plurima , demonstrationum inlustrandarum gratia , addiderunt, quae mentem hebetant potius, quam acuunt, expeditamque reddunt. Ut illud mittam, eorum quosdam in recensendis Veterum , ct Recentiorum placitis, in disputandis Physicis controversiis a proposis G singulas argumenti partes ita disposuerἰ- mus , ut ea prius exponantur , qua faciliora sunt; ex his reliqua deducantur, ita ut priora posterioribus lueem faetant, quantum per argumentὸ naturam Iieet; Bnthetico ordine pbilosophabimur , quis

mentem oneremus apparatu illo definitionum , axio- .matum , theorematum , demonstrationum , lematum , ct ejus teneris alia , quae eum ad certa a Vu-menta , veluti Οntologiam , .pplicantur, tantum

abest re entem inlustrent , ur impediant potius , is confusionem portant .

80쪽

. LInga Sa euNDus. 4sposito alienis, verbo dicam , in ostentanda eruditione minime necessaria nimios extitisse: quod an honae methodi legibus consentaneum sit, viderint ipsi r Itim methodum illam Mathematicam , quam retinent, parum aut nihil argumento luminis adferre , clare demonstrant. Tum eam ultra meritum extulerunt: ut qui eorum labores , qui volumina , qui elogia illa amplissima, quae plenis manibus landunt, recte perpenderit, plane intelligat, eos , qui talibus delectantur , haud recte de Metaphysica seu ontologia iudicare posse . Postremo sibi ipsi non constant. Nam cum po nant , Metaphysicam esse disciplinam , qua notiones eommuner , qua adsvula pertinent, distincte explicat et tamen praeter Ontologiam , de qua id vere

dici posset, Metaph Da nomini subjiciunt Cosmo Iogiam, seu disputationem de Mundo , quae prior pars Physicae est : & PDehologiam , seu de Anima, qu Nitidem pars est Physicae : & Theologiam Naturalem ,

seu de Deo . quae etiam Physica est , vel potius pri ma Theologiae pars. Non quod ego bellum nomini-hus movere velim, sed quod omnino rationi con-entaneum Videbatur, ut vel nomine Metaplastea sublato , disciplinas singulas seorsum pertractarent; vel eo retento, ea, quae Physicae partes sunt, ad scientiam universalium non revocarenti hoc magis

quod iidem fatentur, ontologiam principia suppeditare , ex quibus Cosmologia, PDebosigia , & Naturalis Theologia, non secus ac ceterae disciplinae ,

inlustrantur.

Facile ut dicere possimus,ex singulis auctoribus, qui de hac disciplina accuratius scripsere , utilia multa, ct commode dicta sumi posse : neutrum ta'.

SEARCH

MENU NAVIGATION