장음표시 사용
91쪽
eam appellauit. Metapb ea, in qua virium effectibumque, in natura qui existunt, fines inuestigantur. Doeet itaque haec disciplina, naturam a numine quo, dam omnipotente ac sapientissimo gubernari, dum ostendit, quomodo ex generalibus vel specialibus nasturae legibus ad finem quemque eertissime pernet si meque perueniatiir. Ita v. e. singularis quidam est iiii natura finis, ut omnia animalium genera iterata propagatione conserueiatur et semper dei ruo restau. rentur. Vt ad hune quidem finem perueniantur, in omnibus animalium generibus sapientissimas et summa admiratione dignae constitutae sunt leges, quuhus ad generis sui propagationem, idque pro singulari euiusque conditione, fiunt idonea. Hae leges acicurate et distincte describuntur, eκ eoque persecta illarum eum fine conuenientia indieatur. Haee playsteae pars nondum Pro eo se debet C est tractata. Nouis quidem temporibus variis huius diseiplinae partibus operam dare coeperunt: sed tamen ex magno hoe sapientiae mari hucusque tantum riuuli quidam sunt deducti, quum fieri eommode posset, ut magna flumina inde deriventur.
Philosophiae voeabulum tam late saepe aecipitur, ut uniuersam etiam Physicam simul comprehendat. Nos hie. Philosophiae nomine eas tantum disciplinas complectimur, quae propius ad moralem mundi homini que cognitionem pertinent. Est quidem magno alicui naturae speculatori, vel medico, philosophi nomen non denegandum'; hoc tamen certum est, illi in primis hoe nomen esse tribuendum, euius cognitioni ea tantum , quae moralia, vel ad mentem in rerum natura spectant, sunt proposita. Haec enim eognitio magis , quam ulla alia, ad persectionem hominis interioremque eius felicitatem pertinet.
92쪽
Philosophia, de qua hie nobis sermo est, per- serutandis illis rebus operam dat, quae ad generΦlem mundi constitutionem gubernationemque, et ad mOrales hominum rationes pertinent. Studet itaque illa interiorem et quasi spiritalem siue moralem mundi, ivariarumque in eo mentium, conditionem eruere, naturam illam infinitant, a qua omnia profidiscuntur, eognoscere, finesque eius, quos in creando habuit sibi propositos, inuestigare. Hae cognitione Philosophia munita ad hominem denuo speciatim descendit, perquiritque naturam eius conditionemque, respe- '. elum eius ad naturam uniuersam, et quem in eo creando propositit Deus sibi finem. Ex hac cognitione ossicia eius, una cum theoria felicitatis, deducuntur. Philosophia itaque ex omnibus eruditionis partibus praestantissima eademque utilis sma est, quia proxime ad interiores hominis rationes pertinet. Ceratiorem ea hominem facit de ipsius natura, faculta. tibus et usu destinato; informat eius animo perfectio.
nem illam , ad quam potest peruenire ; ostendit illi
viam, quae ad felicitatem terrestrem ducit, dum de numine diuino, mundi gubernatione, animae Immortalitate et de ossiciis eius disserit. , Praeterea Philosophiae studium hanc etiam praestat viditatem, ut mentem lumine collustret, omnes lue animi faculta. tes confirmet. Philosophus qui est, ille non tam ob suam cognitionem, quam Oh ingenium etiam rite excultum, ad omnia ills opera et negotia idoneus erit, quae meditationem sagacitatemque requirunt.
Philosophia quum tam prope ad homines pertineat, antiquis iam temporibus apud Omnes gentes bene moratas Philosophi fuerunt, ' in magno se inperhabiti honore. Philosophi antiquissimi, nobis quidem noti, qui in Aegypto, Graecia, reliquisque orientis regionibus, elari fuerunt, ex diligenti re-
93쪽
rum humanarum vitaeque communis obseruatione .varias perutiles sententias, et recte vivendi praecepta, colligere populoque tradere studebatit. Varias etiam res quoad religionem, et deum colendi rationem,
praecipiebant. Hi quidem primi erant philosophieae meditationis fruinas, et prima quasi Philosophiae
Postea Philosophi naturae etiam eonsiderandae operam dabant, qua vero in re non adeo felices fuerunt, dum non tam in accuratis, naturae obseruati - nibus, quam in arbitrariis illius explicationibus versarentur. Apud Graecos sensim sensimque Philosophia caput extollebat. Socrates Physicam a philosophia seiungere, et cognoscendo in primis homini, eiusque ometis. operam dare incipiebat. Eius dilei-puli, Plato praesertim, in hac via pergebant, ad 'veritatem curatius exquirendam se conferebant, et 'multa de natura dei, de mundi gubernatione, de animae ianinor talitate, et de natura hominis recte cognoscere incipiebant. Deerat tamen adlvic bona quaedam methodus , cuius beneficio hae quidem disquisitiones ita dirigerentur, ut vera conuietio inde
efficeretur Praeceptiones plurimae magis erant sanae ratiotiis coniecturae, quam veritates rite demonstratae. Aristoteles tandem Logicam, siue methodum disquirendi, in medium proferre incipiebat: etsi magnus hic vir intra cancellos, quibus Socrates Philosopla iam circumscripserat, se continuisset, ad 'eminentem aliquem perfectionis gradum sine dubio eam prouexisset. Postea Philosophia denuo spud Graecos ' sensim sensimque degenerabat. Philosophi in variet; disciplinas seiungebantur, et quum idisquisitionuin solidarum rationem in primis habere debuissent, opiniones tantum vanas multiplicabant, et multa in medium proferebant placita arbitraria.
Ex hac re Philosophia per varia quaedam saecula
94쪽
nullam aliam cepit utilitatem, quam ut arbitrariae multae opiniones magis diuulgarentur.
. , Denique e Pliilosophia Artitotelies orta est media illa aetate Philosophia scholastica, uti vocatur, quae magis verbis et inutilium quaestionunt explicatione, quam utilibus disquisitionibus, constabat. Quam quam diuersis in locis viri quidam eximii ad utiles disquisitiones Philosophiam denuo reuocare incipiebant, in quibus Thomas Aquinas, vir sanctus, primo aliquo loco dignus est. , Saeculo superiori Philosophia magno Carresii ingenio e puluere scholastico,
in quo diu coacta fuerat iacere, excitabatur. Incipie. bant nune de solida ae eerta ratione in philosophicis disquisiitionibus cogitare, valedicere praeceptionibus arbitrariis, et rectas rationes pro fundamento disqui-stionum ponere. Haud multo post Leibnitius aderat, ingenii adhuc maioris vir, qui penitius in disqui- vendam. Veritatem et certam philosophicae cognitionis rationem penetrahat, viamque aperiebat, in quamosus, vir summus progressus ost conatu adeo felici, ut formam plane nouant nacta sit Philosophia, . Pro vera etiam disciplina nunc habenda, id quod ex iis, quae sequuntur, luculenter apparebit. g. I9 I.
Philosophia non solum maximi momenti, sed magnis etiam difficultatibus impedita, disciplina
est. Docent exempla innumera, quam facile in opiniones erroneas, vel dubias certe, incidere possimus, nisi in disquirendis veritatibus philosophicis
aecuratam solidamque methodum sequamur. . In Mathematica quum erraueris, facile potes errorem videre, dum vel rerum usus , vel manifestae
repugnantiae, illum indicent. In Physica etiam doctrinae falsae ipsa experientia breui tempore solent refutari; sed Philosopho hac ratione asserta sua pro-handi raro conceditur uti. In hoe erroris periculo Philosophus viam tutam sequi, et maxime cauerei
debet, ne illoni deserat, quia facile alioquin in Maio
95쪽
deflectere potest. Disciplina illa. quae ostendit, qu modo ratio in disquirendis veritatibus philosophieis versari debeat, Lutea, siue doctrina rationalis, vo
Lutea itaque nihil aliud est, nisi diseiplina si uodoctrina methodi philosophicae. Docet ea quO-
modo ex rerum eventuumque singularium obseruatione notiones abstrahere possis uniuersales, quae eum vera rei conueniant conditione, et quomodo eae notionibus uniuersalibus, iudieando quidem et ratiocinando, veritates uniuersales certissime possint
cognosci. Est itaque illa ad Philosophiam quasi praeparatio, qua philosophicis disquisitionibus operam dare discimus; sed praeterea etiam lapis quasi lydius
ea est, quo veritas doctrinarum philosophiearum potest probari. Dum enim ostendit, quomodo assertum aliquod ad certam rationem perduci possit, probandae etiam assertorum veritati inseruit. Sed quum in Philosophia non omnia ad certiDsimam rationem perduci possint, Logica de certae etiam rationis gradibus .disputat, ostenilitque , quomodo assertum, quod certum quidem non est, indubitatum tamen, et quomodo illud, quod indubitatum non est, verisimile tamen esse possit. Quemadmodum id, quod cetium est, ex notionibus dbstinctis adaequatisque, recte quidem iudicando ra- , tiocinandoque, proficiscitur; ita etiam id, quod inia dubitatum et verisimile est, ex notionibus non satis distinctis et non adaequatis oritur, et ratiociniis innititur, quibus summa adhue deest persemq. Varia haee disquisitionum genera distinete euoluere Loqica debet, ubi simul multa illa aula, in quae facile mens nostra solet deflectere, debent indieari. ig. I93. Apud antiquos Aristotelυ optime, de Logica est meritus, in priinisque varia ratiociniorum generageeuratiliue disquisiuiti. Notionum contra uniuer.
96쪽
alium, ex rebus quidem singularibus, inuestἰgationem , veramque illarum differentiam, nimis neglexit ; eo magis autem multis illis ahgumentorum symthetieorum fontibus formisque, ad Sophistarum alte eationes ansam dedit. Postea scholae Philosophorum parum de Logica fuisse videntur 1bllieiti, et media illa aetate, quum Philosophia scholastica omnia oc- . euparet, Aristotelis Logica, siue Dialictica, puerLlium erat . altereationum , de inutilibus quidem et absurdis quaestionibus, instrumentum. Magnus ille Cartesus abusum hune tollere studebat, dum relicta plane Dialecti ea scholastiea rationes quasdam poneret, quibus omnes disquisitiones suas philosopbioas probaret. Sed hac re veram non. dum introduxit Logicam. Postea Leibnitius deleri-hendis variis notionum generibus maximalia Logi ese praestitit operam. His enim mustis eximiam illam notionum theoriam superstruxit, Ieaque re lueem hule Philosophiae parti eonciliauit, quae ante ipsius tempora plane sere Illi deerat. Et tamen hie
etiam vir magnus varias res, quoad quidem singularem notiones euoluendi rationem, et singulares disquisitionum analyticarum formas, partim praetermisit, partim non satis expedivit. Artium eiusmodi singularium Volirnia enitis , vir clarissimus, in imentis sus medicina varia dedit exempla, quae tamen multis adhuc aliis augeri possent. 6. I9 .
Logica ratione Philolophiae idem sere, quod Grammati ea linguae est. Linguam aliquam ex solo usia isne Grammatica ad certum aliquem gradum distere possumus ; et eadem etiam Philosophiae sine Logies ratio est. Qui summum vero persectionis gradum in lingua aliqua attingere vult, ille diligentem debet operam dare Grammatteae; et qui in Philosophia ad
se lidam vult cognitionem peruenire, Logi eae. Ambae illae disciplinae non tam tironibus, quam exercitatis latii sunt commendandae. Non recte igitur ,
97쪽
so faciunt, si qui eum tironibus in intima Logleae ps.
netrare student. Tum demum, quum mens nostra ipso usu ad firmam quandam facilitatem peruenerit,
ultimatu Logica persectionem conciliare illi potest. 1
Phila phia in duas partes generatim dispescitur,
partem nimirum theoreticam siue specularitiam et practicam siue activam. Pars Philosophiae theoretica in perscrutanda rerum affectione interna versatur; pra hi ea vero prioris huius partis inuenta ad hominis humanaeque societatis emendationem confert. Haec
pars sine illa absoluta esse non potest. Multi quidem, neglecta parte priori, operam posteriori dederunt;
sed ad solidam certamquis rationem hac via peruenire non poterant. Eadem hic quae matheseos pumrae et mixtae est ratio. Sine matheseos purae cognitione accurata varias machinas perutiles inuenire, et multas res de viribus effectibusque corporum, experiendo quidem et coniectando , cognoscere possumus; sicut re vera machinae utilissimae, theoria non adiuuante, sunt inuentae. Sed picna se solida harum rerum cognitio illis tantum propria est, qui nccurate omnia computare possunt. Eodem modo diligente hominis et humanarum societatum obser-
, vatione inulta bona et utilis in Philosophia praefica cognosci possunt. De moribus atque o Teiis homunum, de iure ae de ps litica, eleganter aliquis et venuste scribere potest : sed re curatius expensa, dubitatione quidem exorta , et ad res singulares placitis uniuersalibus accommodatis, eiusmodi Philosophiae Practicae, quae proba Lilitati tantum et cognitioni im nititur ambiguae, facile intelliget impersectionem. Maxime igitur necessarium est, ut speculativa Philosophiae pars summa diligentia studioque pertractetur. Nostris adhue temporibus Germania, a Lethnitio et olfio, summis viris, excitata, aliis terris in hac re praestat. . Non quidem optandum est, ut
98쪽
haee praestantia propria illi maneat; hoe tamen maxime optandum, ut non plane eam amittat.
Antequam in disquisitiones de interna mundi lio. minisque conditione descendamus, veritates quaedam uniuersales, quae ad uniuersiglem Omnium rerum conis ditionem generatim pertinent, sunt necessario cognoscendae. Notiones quaedam uniuersales thesesque
primariae in omnibus disquisitionibus singularibus sunt mam praestant utilitatem. Eiusmodi notiones sunt de possibili et impossibili, de vi, de catiis et effectu, ὸe perfecto et imperfecto, et ita porro. Ad uniuersales theses illas primarias hae quidem pertinent: nihil sine egusia esse sussiciente , effectum vi esse
accommodatum, et quae sunt reliqua. Theses eius- - i
modi primariae in omnibus disquisitionibus philo. sophicis pro fundamento sunt ponendae. Quare Phialosophia in disquisitionibus suis a notionibus his universalibus axiomatibusque proficiscitur. Pars illa, iquae disquisitionibus his uniuersalibus operam dat, Phil obia prima, siue Oviologia, Vocatur. ,
DebEt igitur Ontolcgia notiones uniuersales diis stincte determinare, et Ostendere, quomodo mens humana ex singularium rerum consideratione illas formauerit, quid im ginarium in illis sit, et quid eum interna rerum conditione conueniet. Ex distineta harum notionum determinatione et resolutione deis ibet ea sκiomata omnis cognitionis prima et maxime necessaria derivare et constituere, et veram certamque illorum rationem monstrare. Est itaque illa, ut verbis Baconis I ertium ii, viri excellentissi ini, Vtamur, omnium notionum illarum et axiomatum receptaculum, quae nulli eruditionis parti propria, sed omnibus communia sunt. Comprehendit ea omnia sanae rationis. axiomata uniuersalia, eaque re omnium disciplinarum fit quasi mater.
99쪽
Qui ex mero rationis arbitrio iudieare solet, nee placita sua animaduersionesque ad primum certae rationis fontem reducit, ille disciplinae huius neeeStatein summamque praestantiam non intelligit. Non Taro conteintum adeo atque ludibrium experiri illa debet, quia in eiusmodi notionibus versatur abstractis, quarum vis in utilibus disquisitionibus non sta. tim apparet. Nihilo. minus fundamentum illa totius
Philosophiae est, sine quo nulla aedificii pars firma
esse potest. Ipsi huius disciplinae contemtores. Axio. matibus eius, et resolutis in illa notionibus, utuntur. Ipsi ad solidam cognitionem quum peruenire velint, ad Ontologiam necessario confugere debent. . . I99. Huius diseiplinae Aristoteles fundamenta iam posuit. Seholastici vero immensa vocabulorum barba. rorum copia, confusis eorundem explicationibus, et subtilitatibus infinitis, penitus eam deprauarunt. Ont logia hae scholastiea aliae etiam Philosophiae partes, et Theologia adeo, in quam una eum vocabulorum burbarorum et distinitionum subtilium copia recipiebatur , vehementer conturbabantur. Schola Cartesiana una eum horribili huius disciplinae abusu usum etiam illius tollebat. Leibnitius veram Ontologiam denuo excitare studebat, et in scriptis suis non con temnendum eius ponebat fundamentum. Wolfius deinde totum eius aedificium magna diligentia et singulari ingenii seu mine exstruehat. Si magni huius viri nulla alia, quam haee, de Philosophia exstarent merita, eius nomen sola iam hae re veris Phi.
losophis in omne aeuum venerandum maneret. 6. I .
Axiomato haec uniuersalia nexu quodam naturali excipit metaphysica consideratio mundi, quatenus ille nimirum ex multis naturis est compositus. Illa
Philosophiae pars, quae huic dicata est considerationi,
100쪽
cosmologia uniuersalis, i siue mundi alicuius theoria
uniuersalis vocatur. Antequam de . interna rerum
singularium in mundo existentium conditione disqui ratur, necesse est, ut de uniuerso, cuius partes res illae iunt singulares, nempe de inundo geheratim disputetur. Non vero in Cosmologia singularis nostri huiui mundi consideratur conditio, qua nempe ab aliis
mundis aeque possibilibus ille differt; sed de uniuer salibus mundi cuiusque disseritur affectionibus, qua .
tenus nimirum ex multis naturis quisque illorum
est eompositus. Ostendit igitur haec disciplina, quo
modo res omnes in mundo existentes, spatii qui' dem et temporis habita ratione, in unum quoddam systema possint coniungi, et quaenam uniuersaleg mundi affectiones ex eiusmodi coniunctione orianis tur ; quis ordo et quaenam persectio in illo habeat locum; quam late mutationis cuiusque effectus pateat; quid pro mundi natura fieri possit, quid minus, et quae sunt reliqua. Deinde phaenomena praecipua, quae ex mundi natura prosciscuntur, cuius 'modi uniuersales illaE corporum amemones una cum motu sunt, quantum fieri potest, explicantur. f. a I.
Maximi haee disciplina est momentiI Sine recta enim uniuersalis mundi conditionis intelligentia nulla eiusdem pars singularis satis potest cognosti Perfectionem huius mundi et pulchritudinem recto animo complecti non possumus, nisi de mundi in uni versum considerati essentia simus ante edocti. Varia
mundi corporei phaenomena v. c. extensio et motus,
nulla alia ratione, nisi ex Cosmologiae axiomatibus, disti licte possunt explieari. Entis infiniti existentia, gubernatio eius in mundo, aliaeque affectiones, sine hae disciplina non nisi imperfecte admodum mente possum comprehendi. Cosmologia igitur ad praeeipuas philosophiae partes est referenda. Sine ea res maxime memorabiles imperfecte tantum cognosce -