Christiani Guil. Thaslemanni... Tractatus De nube super arca foederis commento iudaico iterum editus cum vindiciis accessit commentatio de auctoritate Philonis et Iosephi in historiam rituum sacrorum

발행: 1771년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

132쪽

Quod in omni genere opinionum temere re

ceptarum fieri solet, ut vel in clarissima I luce velut caliginem offundant, nec veritatem ant: ulos positam cerni sinant, id etiam in Ileruulgato nimis errore accidisse deprehendimus eorum, qui Iudaeorum magistris recentioribus, in rituum; sacrorum explicatione, non modo parem, sed multo maiorem fidem, quam scriptoribus aequalibus, ΡΗΙ-i LONI et ios Episo, tribuant. Ego vero iam du-l dum versabam animo, quae priuatim in circulis

commilitonum contra hanc studendam multoritin leuitatem, imino libidinem, saepius disputas lem, , ea publiea commentasione edis terere; opportununi modo tempus locumque expectabam. Quem cum

mihi huius libelli edendi consiliuin per argumenti tractati coniunctionem praebuisset; nolui harae op- portunitatem dimittere, meam, de male aestimata' fide scriptorum istorum, sententiam paullo copiosius' ac diligentius explicandi. In quo instituto non sanet

133쪽

Ia6 doctorum hominum, qui mea admonitione non egent, sed iuuenuin potius sacrarum literarum studia aemulantium rationem habui, ne prauis opinionibus a lectione optimorum scriptorum absterrerentur, quibus, in cognoscenda rerum faciarum antiquitate , proximus a libris diuinis locus concedendus videretur.

Cum in praefatione Disputationis superioris de nimia Aeditate Christianorum interpretum, in amplectendis Rabbinorum edictis, quaedam delibarem, illius leuitatis hanc caussam posui, quod harum rerum cognitio fere peteretur ab iis, qui olim his solis usi ellent magistris in addiscendis literis hebraicis, ex eorumque auctoritate toti pendere consue sent. Quod enim usu fere discipulis venit, ut magistros, a quibus in ta bona didicisse se agnoscant,

in ceteris coeco assensu sequantur, in eorumquererba iurent, nullo iudicio suo, nulloque delectit adhibito; id in Rabbinicis quoque scholis factum

esse, mirum videri nemini debet. Sed hunc las ΣΘ. - , ut ita appellem, apud eos maxime deprelicii-das, qui in tractandis Hebraeorum monumentis non modo ex ore pendent Iudaiei magistri, sed etiam literis graecis latinisque aut Omnino non, aut

leui.

134쪽

lmitis imbuti, elegantiorisque doctrinae expertes,

ad hoc genus rerum eleganter tractandum et iudicandum, ingenium praeparatum non attulerunt; quod genus hominum a LVT HERO, MELANCHTHONE, FLACI. ILLYRIc O, Buc ERO aliisque

l Viris subam per elegantem doctrinam iudicii, et

i e magna ineptiarum Iudaiearum farragine optimai tantum, spretis reliquis, iusta cum cura et diligeni lia seligere solitis, saepe eum magistris suis est repre-' i hensum. LvTHERus quidem quid de magistris istis senserit, multis, e doctissimi inprimis Com-s mentarii in Genesin, aliorumque similium librorum, '.' laeis perspicuum est.

SU in illo genere hominum et principes fuerem'. ipsi Bux TORFII, et auctores reliquis, qui se adat, ' earum rerum studium contulissent. Nam cum illie: in hae parte doctrinae ita regnarent, ut nihil iis, persectius putaretur, plerique eorum auctoritatena illi secuti, Rabbinorum opinionibus incautius sese pedi i misere, ex eorumque scriptis tamquam 'ex oraculis isti omnia hausere, tanta quidem cum fiducia, quasi eati . nemo melius tradidisset, neque vero tradet potuiς sit. Ipsa scripta avxTOR FIAN cum avide a plerisque legeront . et confidenter ubique daren- .l tut

135쪽

tur et compilarentur; si quis vellet excellere pia line genere, nihil aliud agebat, quam ut e Rabbini eo illo sundo plura depromeret, et ad rerum sacrarum explicationem traiieret; longe valere iussis aliis auctoribus et dolirinae melioris praesuliis. Non mirum igitur, si optimos iidem de rebus

Iudaicis seriptores, ΡΗILONEM et IOSEPH vM, Plane non attigerunt, e quibus meliora et certiora rituum inprimis sacrorum documenta liaurirent.

Ad hos enim auctores graece docti sit mos et elegan tissimus recte legendos nisi probe suballus scientia

graecarum litorarum accedere nemo potest, aut iustum iis pretium statuere; ut cetera praesidi i taceam, veri hebraismi non illo e Rabbinis, sed sontibus melioribus, analogia linguarum Orientalium, interpretibusque inprimis V. T. antiquis, hausto et historiae sacrae et profanae haud vulgarem cognitionem, sine qua nemo Ins ΕΡΗVM et ΡΗILONEM recte intelligat, aut corum amore et stridio capiatur. Exinde vero primariam caussani neglecti a permultis redentiori aetate, quin contemti, POLONIS ad IosEΡδI repetendam arbitror Nam ut largiar, post RARONIVM, SALIRNvM, Et alios externo S, e nostris quoque non paucos de I o s Ε p ii o iniquo sen- suas

136쪽

sisse, eumque ut nugacissimum seriptorem risisse propterea, quod in antiquioris historiae hebraeae partibus aberrare subinde a libris saeris videretur;

PHILONI autem nimium studium inuidiosum fuisse: non tamen has solas esse causas vulgaris contemtus, persuasissimum mihi habeo, sed illam superiorem caussam longe plus valuisse. Dolendam vero sortem optimorum seriptorum, qui tam iniquos, etiam imperitos, censeres nam, o multorum manibus, iuuenum inprimis sacra studia colentium, excutiantur l . . Qinimuis autem nunquam desuerint, neque hodie, postscΑLIGE Ros, cASAVBONos similesque, desint viri doctissimi, qui rectius de PHILONE ee IOs EPHO sentiant, iustumque utrique pretium statuant: inter illos ipsos tamen non paucos reperias, qui, sui iudicii parum memores aut tenaces, in imdagandis' maxime explicandisque ritibus saeris saepe, quo se vertant, dubii, nunc PHILONI et IOSEPHO, nuue recentioribus Iudaeis maiorem fidem tribuant. Cuius inconstantiae si omnia exempla congereIe velim, quae vel mihi innotuerint, voluminis iusti modum impleant: sed quaedam speciminis loco at

tulisse sussiciat.

137쪽

Primum inter haec occurrit exemplum Cl. R A v ri, qui sane fidem seriptorum de rebus Iudaicis antiquorum et recentiorum recte aestimat. Caute et circu Upecte, inquit, in Praef. libelli mihi oppositi, aures subbingi deeet Iudaeorum citerioris aevi contilenis, s quando de rebus ritibusve maiorum suorum perscribunt, quae itim internis domesticisque laborant incommodis ne di ustatibus, ex avitae finguae ignorantia profestas, tum vero antiquiorum in gente Da auctυ-rum, Philonis et Iosephi, nee non Vesonum Pentateuchi, quae primae; omnium in lucem prodierunt, Mene I rinio desituuntur. In Dissertatione autem, quam adiecit, de Libamine facto in Sacra mensa. grauiter saepius reprehendit interpretes Christianos, quod, neglectis melioribus prae iis, Iudaeorum recentiorum nugas amplecterentur, qui diuinae legos sensim minus osse uti traditionibus fas in diuersum abeunt,mainriburque, tesibus oeulatis, in os contraditant quorum erebrae de antiquis ritibus ae caerimoniis altertationes et controuersae in collectione mehesea frequentatae, locupletes hastationis testes t p. I . 1 I. N. ID. et in tota hac disputatione pΗILONI set ros EPHI testimonio feliciter usus, recte tandem

pronuntiat: nos, s absque aliis Iudaeorum gentis scriptoribus essemus, Philone, Iosepho, a Pentateuchi antiqui

138쪽

antiqui interpretibus, in magna versaturos esse plurimarum rerum, quae ad caerimonias illarum publitas attinent, ignorantia. At idem C. R AvIus contra meam caussam disputans, in alia omnia concedit, nimium confisus Rabbinorum commentis de nube super arca, quae non secus ac Sibyllina soli a colli. git; tostpHI contra de illa silentio, PHILONI sisque diserto in contrariam partem testimoitio ita spreto, ut potiora ducere Iudaeorum reeentiorum oracula videatur. In qua quidem inconstantia permultos habet sui similes, nominatim Cel. lo. GOTTs.cARPχον IvM in Apparatu Antiquitatum S. Cor. et Gentis Hebraeae, opere eruditissimo atque laudatisssino. Is enim Vir doctissimus, quamquam optume subinde defendit auctoritatem PHILONI s et IOSEPH l, eamque anteponit Iudaeorum magistris e recentiori aetate: aliis tamen locis, sui immemor,

ad diuersa labitur; quod non in ignominiam Viri optimi dichium velim, cuius merita bene nouelina, et, quanti par sit, aestimem. Baptismum quidem Proselytorum recte ut commentum Rabbinorum repudiat, quoniam nussum eiussit insipum in Philone et Iosepho, aliisque id genus

commentariis antiquis, qui omer ritum tam solemnem I a . tene

139쪽

certe non latuissent, eum in minoris ponderis eaerimo. His discribendu mirum quamlum fuerint eums p. DV alet rursus apud illum Hriusque testimi nium, contra BRA v NI vM, in tunica et bractea aurea Pomtificis, spretis Rabbinis, ex ingenio nugantibus, Ut ipse ait p. H. II. Potu quolibet caput tentante Naetiraeis interdictum, Pisis. ONIs auctoritate contra MAIMONIDEM defenditur p. σ3. Eusdem PHILONIs auctoritate nititur, Proseuelaas Iudaec. rum a Synagogis non differre, eodenique loco elia habendas, probaturus p. so. De altari thymiamatis agens I o s E p Ii i fido recte utitur, tamquam rasis oeulati, ita enim vocat, ad refellenda recentiorum commenta, p. a . Eundem de decima pauperum

tuto sequitur p. - Quid vero idem aliis inloeisy Labri aenei a Iosae pilo datam descriptionem repudiat, sex tuta, inquit, ibi sides xorsat, p. aJI. Oraculum Vrim et Thummim templo posteriori plane defuisse, defendit contra Ios P Ru M, quicquid ogganniat ille e his verbis utitur, p. 3or. Nec maiorem illi fidem habet anno Iubilaeo obaeratos a mutuo liberatos commemoranti

Ant. III, M. Milutinatum esse in multis, et hine existitantia, hine ex malitia prat ter scripturae dem non-niata frigesisse, arguens, allata R. SIMONII obser

140쪽

uatione ex Hyl. Crit.'T'. T. I. p. VI. eadem v tia Iosep Ηο exprobrantis. Quod si vel maxime

concedatinis tantisper, Ios EpRUM nonnulla oscitat Iter et malitiose contra seripturae fidem in hist, ricis tradidisse, de quo deinde videbimus; non hoc tarnen suffecerit ad omnem ipsi in quolibet genere rerum traditarum fidem abrogandam. Immo, hie vel illic vere peecine, demonstrandiun erat argumentis idoneis. Plura ex hoe auctoro aliisque asserre possim eiii modi inconstantiae exempla, quae ostendant, incertum plane apud multos esse de scriptoribus Iudaicis

antiquioris et recentioris aeui iudicium, incerium. que adeo et vanum eorum usum. Equidem hae

inprimis caussa motus ad fulcipiendam hanc opellam animum appuli, ut deni strarem, fidem viri L NI set Ios EPHI, in ritibus Iudaicis, recentioris eiusdem gentis scriptoribus omnibus longe maiorem

merito habendam esse; quod deinde exemplis quia busdam eonfirmabo. In illo autem instituto nota hoc mihi sumo, ut perdisseilom de fide Iudaicorum scriptorum quaestionem ad liqnidum omnino perducere velim ae possim; cum nec doctrinae, siqua est in me, tenuitas, nee libelli huius angustiis I a tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION