장음표시 사용
101쪽
temeritatis ac insaniae notam subiit. Iuvat heic reserre, quae Sanctus Irenaeus habet Lib. 3. Cap. a. de Gnosticis . Uxusquisque ipsorum omniis
modo perversus , semetipsum, regulam Ueritatis depraυans , praedicare non confunditur . suum autem ad eam iterum Traditionem , quae per fisciscessiones Presisteroriam in EeeIesiis custoditur , proiscamus eos , adυer
fantur Traditioni, dicentes se non solum Presbyteris , sed etiam Apost
iis exisentes superiores, sinceram invenuse υerisa Iem. En iundamenta , quibus innixa est Ecclesiae consuetudo in Haereisticorum placitis hucusque damnandis. Suis ipsi semper fuit perspicere, immo hoc praecipue attendebatur , num proposiua nuper Dogis mala d i senti ren t a Traditione eonstanti Majorum , & ab antiquissimo Ecclesiae universae consensu. Dissentientibus nota statim inusta atque inurenda suit ex Apostoli praecepto , qui nos monuit, ut a No vitate opinionum caveremus, di quod traditum est, diligenter seris varemus . Vel Dullis aliis redditis damnatoriae sententiae rationibus , ea erat potentissima & invictissima ratio , quod hujusmodi recens doctrina , sive novitia Scripturarum interpretatio , deprehendebatur contraria interpretat soni, sive dogmati in tota Ecclesia Dei ab antiquissimis temporibus concorditer vigenti, ae propterea ex Apostolorum Traditione descendenti. Praeterquam quod falli in Dogmate universa Christi Ecclesia se eundum ejus promissa non potest, erran. di etiam suspicionem auferebat ista facile cognita seculorum praecedentium , & totius antiquitatis sententia in propositis quaestionibus . Non enim nostrum est, Christi Doctrinam pro arbitratu nostro effinis gere, reser mare, atque invertere , ut privatis & incertis Intellectus nostri ideis accommodetur I sed cum veneratione recipienda est, qualis a Christo Λpostolis revelata , di ad nos derivata fuit per unanimem tot seculorum Traditionem , per tot Ecclesiarum , Conciliorum , Episcoporum, ae Patrum testimonia . Hos omnes incredibile est, simul conspirasse , aut ignorantia, aut pravis artibus, aut formidiane, aut silentio, ut sanctam Religionem perderent, sive illam eorrumpendo per novitatem , sive corruptam tolerando . Sequitur e
go , apud Omnes tum Criticos , tum cordatos homines, Traditioni a fontes, hoc est Catholicorum Concilia , Romanorum Pontificum decreta, Sanctorumque Patrum concordia scripta, in iis, quae ad doctrinam fidei & morum spectant , certissimum praebere veritatis argumentum . Nihil autem sere a temerariis aut ignaris allatum est proxiis me praeteritis duobus seculis, aut afferri jam potest , quod longe antea improbatum non fuerit ab Ecclesia, a Conciliis, a Patribus aut quod
improbandum esse non pateat, quoties novitate sua repugnare con-sset antiquae Catholicorum Traditioni , & Dogmatibus constitutis , di Scripturis a Catholica EccIesia hucusque aliter explicatis. Non eret me locus, ut in illius Theologiae laudes excurrerem , quκ
102쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I 83
Dogmatica apud nos appellatur ; sed iacile intelligatur ejus pretium. Munus nempe illius est , Catholicae Ecclesiae Dogmata colligere e Conciliorum Patrumque monumentis , & prodere , quae universae Ecclesiae probentur, quaeve improbentur . Ubi id pateat, Rationi, seu Ingeniis humanis nefas est , hujusmodi sententias tanquam errOri adhuc obnoxias ad suam trutinam cogere. Quicumque Christianus esse amat, positisque hactenus principiis mentem adhibuit, hoc sateatur oportet . Quamobrem, quid ferat Catholi ei hominis indoles , parum se intelligere Phere ponus prodidit , quum in quodam suo Libro Dionysium Petavium incomparabilem virum , di de Dogmatica
Theologia supra omnes optime meritum , appellat accuratissimum quidem veterum opinionum collectorem , sed mancum atque infirmum , quando agitur de obscuris illis Theologiae & Philosophiae quaestionibus, in quibus jus dicere debet Ratio, & perspicuitas exigitur. Hoc est , si Phere pono credimus, Petavius egregius fuit Historicus, Non egregius Theologus. Sed quantum celebris ille vir ingenio, dijudicio, non minus ac eruditione polleret, nemo est inter vere eru-- ditos qui nesciat . Quantum etiam ratione valuerit, neminem luculentiorem testem dabo , quam ipsa met illius opera . Fac etiam , in Dogmatica Theologia a rationum usu Petavius temperasset , seu ut melius dicam , nullum argumentum , rationem nullam contulisset ad confirmanda Ecclesiae Dogmata , nihilominus integra ipsi staret glo- Tia . Nervos omnes rationis intendere debet Dogmaticus Theologus,
ut detegat , quaenam fuerint & sint Catholi eorum Dogmata , Squid vere sentiat, di senserit in iis Ecelesia . Hie illi praecipuus scopus . Detexime solum , & evidenter indieasse Ecelesiae verae dc universae sententiam, hoc ipsum est invenisse certi ssimum Dogma Christi, saluberrimamque veritatem . Altera deinde se offert provincia , quam Seholasticae poti immum , atque etiam Polemicae Theologiae cultores sibi vindicant , nempe Fidei Dogmata rationibus etiam , atque argumentis a ratione quoque naturali , di a Philosophia petitis probare, & adversus Inti deles aut Haereticos tueri. Qua in opera inepti re interdum solent homines incauti. Siquidem Rationi & Dialecticae suae nimium fidentes, aut de rebus altissimis , dc de divinis Mysteriis intellectus nostri aciem vincentibus , rationes & explicationes ad se re contendunt, quae sibi quidem videntur excelsae materiae pares , re autem vera nullius sunt ponderis; aut certa ipsa Dogmata credere dediscunt , quod ista privatae ac temerariae Rationi suae non satis congruere videantur . At Dogmaticus Theologus, rite suo munere functus, tantum ab ineptiendo abest, quantum Ecclesia vera in suis Dogmatis a periculo errandi abest,quum vel sine philosophicis atq; intimis argumentationibus , sive rationibus, certa sit illius coctrina, quippe acerto Magistro Deo revelata, & per fidos canales ad nos usq; deducta , Dissiligod by Corale
103쪽
Deus , a Deo fueris. Dogmatis exibi entia , significatis , rati nos disi uendis . Quid in bis Iicear, aur non liceat hominum Ingeniis. ATque hactenus de frenis salutaribus , dc de necessaria Ingenio.
rum moderatione in Religionis negotio actum est . Alia in hanc rem dicenda supersunt. Verum de laudabili quoque Ingeniorum Iibertate aliquid prius innuendum duco . Quod argumentum k quum utile non minus sit , quam super rus , illo tamen dulcius fortasse videatur legentibus. Quippe superba hominis mens, atque natura, cum in agendo, tum in sentiendo alienum imperium detrectat , suum tam tum modo amat. Ac proinde nullum libentius, quam eorum cantum audimus, qui in libertatem agendi atque opinandi , quod volumus , mentem nostram se vindicaturos esse pollicenitar : quod non semel suis in libris facere Phereponum post tot alios sui similes video. At si cuti homini ratione praedito ipsa recta Ratio effrenem in agendo liberistatem negat; ita & hominem Christianum ipsa Christi Religio noupatitur immodi ea opinionum libertate ferri, quocumque placeat . Nos itaque humano Ingenio eam libertatem proponemus , quae hominem deceat Rationis rectae , Fideique Christianae legibus addictum, ita ut neque sentiat se coerceri finibus iniquis , di nimiis compedibus, neque ultra metas a Ratione dc Fide sanctissima positas evagari sinatur. Nimia opinandi licentia Haereses parit, Fidem de Rationem te mero laedit . Rursus nimia Ingenio ruin servitus in Superstitionem deducit, malum prosecto te terrimum , dc aeque ac Haereses Religioni verae sormidandum . Ab utraque cavendum esse , Ratio , dc Catholica Ecclesia monet . Iamque vidimus periculum primum tolli, ubi in credenda divina Revelatione eum Ecclesia consentiamus. Operae pretium est , investigare quoque deinceps , que levitetur oc alterum Prius ergo nosgendum est , quot uplex, sit Doctrina, quae ad hominem pertinet, de pertinere potest , qua tonus est Christianus. Dicimus autem, triplicem esse . Prima complectitur quaecumque documenta revelata a Deo fuere , sive ad Disciplinam , sive ad Dogma resera tur, sive necessaria, sive utilia, sive praecepta sint, sive consilia, ut homo Religionem veram intelligat, de quae in ipsa credenda sunt credat , Deum diligat, eique serviat, dc beatam demum immortalitR-tem ab ipso obtineat. Secunda continet quaecumque non revelata a
Deo Historiam Ecclesiasticam respiciunt , dc admodum conferunt eruditioni tum Ecclesiae , tum ejus filiorum , qua sunt Christiani. . I crita
104쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 83
Vertia demum complectitur quaslibet profanas Artes ac Scientias , puta Physicam , Mathematicam, Hi storias profanas, di reliqua documenta opportuna ac utilia homini, terrenam sive corporis, sive antismi, & rationis beatitatem quaerenti. Postrema quidem ista Doctrina nihil rei cum Religionis & hominis Christiani negotio habere videtur. Sed quum a praestantissimo ejusdem Religionis,ejusdemque Christiani
hominis fine avertere nos , auet ad illum manu etiam ducere possit: n
cessum est,ipsam quoque in hujusmodi causa subirejudicium nostrum. In hanc autem triplicem Doctrinam ea semper consideratio cadere potest , nempe is ne a Deo revelata , necne I & num ad Ecelesio Ca. tholicae Auctoritatem pertineat, an secus, illam sancire tamquam a Deo revelatam , aut Rationi rectae , dc aequo congruam . Quippe ex ista consideratione altera cognitio effluit, scilicet quibus in rebus, di quando aut honesta servitus , & moderatio, aut honesta libertas Christianis 4ngeniis conveniat. Ubi divina Revelatio occurrit , ubi Eccleis via jus decernendi habuit , atque decrevit: tunc recta Ratio monet , repudiandas esse Ingenii nostri fallaces argutias , di audienda esse Dei S Eeelesiae fidissima edicta . Quum vero divina Revelatio desideratur, S aut Ecclesae nu Ilum sententiae ferendae jus fuit, aut nulla adhuc inde manavit sententia, Iiberum erit Ingenio nostro iis in rebus sentire, quod veritati propius videbitur. Histe positis, primam Doctrinae speciem contemplemur, idest Dogma , ac Disciplinam . Illud nobis exhibet, quae credenda sunt vel de Natura, ac voluntate divina , vel de Incarnatione verbi, vel de aliis
Mysteriis , & Documentis Christianae Religionis, & quae agenda sunt homini Christiano, hoc est morum , & ossiciorum leges ad saluistem consequendam vel necessarias, vel utiles. Disciplina autem tradit eum ritus ad Saem menta , ad cultum externum Dei, di ad re iis
qua Christianorum Mysteria conficienda , tum leges , quibus Eccletiae ejusque Ministrorum , ac membrorum Hierarchia & regimen constat, quae tamen di ipsa interdum referri aliqua ex parte possunt ad Dogma , ut alio in loco videbimus . In Dogmate potissimum sita est Christiani hominis eruditio . Quid enim aliud a nobis Religio expetit , quam ut credamus , quae credenda sunt , di ad Evangelii
normam ducamus vitam inculpa tam , Deique , & virtutum amore ferventem p Igitur est inspiciendum , ista ne praecepta morum , resique credendae , ad nos a Deo revelante veniant , an vero a rectae Rationis lumine , sive potius a privatorum ingeniorum argument aistionibus . Si Deum ista auctorem habent, si rectam Ratione me ea. dem vera & recta esse continuo intelligimus s ac proinde Ingenio nostro tune est subsidendum , neque temere tantis auctoribus repugnandum , tametsi aliquid a Deo proponatur, quod satis intelligere, di capere nequaquam possimus. Sina privatis Ingeniis Dogmata pro-F 3 deunt,
105쪽
deunt, hisce tum solum consentiendum erit, quum ad Rationis &Logicae leges ea exegerimus, & ab iis errorem evidenter abesse conis niterit . Nam quid aliud habet Ingenium alienum , ut nostrum in suam sententiam jure trahat , nisi rationes ζ Si infirmas hasce deprehendimus, si nostras plus valere sentimus: cur illi homini potiussam nobis adjungenda est fides ζ Quum vero , quaenam Dogmata eus revera per Filium suum , per Prophetas, per Apostolos reve larit , tum solum certo constare possit, ut vidimus, quum ad i sta accessarit Ecclesiae verae testimonium : illa propterea nobis ob oculos semper versabitur regula r nempe, Auctoritatem Ingenii nostri cedere debere , ubi Auctoritas Ecclesiae intercedit ; S contra υigere posse , ubi non intercedit. Μulta enim sunt, quorum sanciendorum jus Eccles a non habet; multa quoque sunt, quae illius Auctoritati subsunt,
neque tamen hucusque sancita reperiuntur. In utrisque magna est Inia
geniis libertas, di injuste plerumque agat, qui eam aut illubenter in
aliis serat , aut etiam adimere velit. Quo tutius autem & ex ordine procedamus, tria prius consideranis
da sunt, quod attinet ad Dogma : videlicet, Existentia Dogmatis ;Modus explicandi Dogmatis , sive interpretatio , dc significatio doctrinae ; & Rationes , quibus ipsum Dogma si rectum est, probatur;
aut improbatur, si pravum . Haec inter se plane differunt , neque instar unius habenda . Sunt autem Dogmata complura , quae quod est ad existentiam , firmata jam sunt auctoritate , & decreto Catholicae Ecclesiae. Rursus eadem Dogmata variis explicari possunt modis . Quum vero fieri possit , ut hujusmodi explicationes nondum receperit , rejeceritve Ecclesia , idcirco non idem erit eisdem interpretationibus robur , & eadem vis veritatis, ac est Existentiae Dogmatum jam stabilitae. Tamdem i pia Dogmata , quorum terta est existentia , di omnium consensu explorata significatio, sive explicatio , multis rationibus comprobari possunt. Attamen inconcussae , ac certae foristasse non erunt singulae istae rationes, quippe sngulae aperto Ecclesiae suffragio nequaquam innitentur. Ergo secundum istam considerationem triplex suboriri quaestio poterit , nempe an Dogma existat; quid per illud Dogma seu per il Ilus Dogmatis verba Deus & Ecclesia significare velint; & quomodo hujusmodi Dogma probandum sit. Cognoscere Existentiam Dogmatis tum dicimur, quum certi sumus, Deum per os Christi , Prophetarum , di Apostolorum , Ecclesia definiente , illud revelasse & constituisse Dogma . Ipsum Deum sacrae
Scripturae depraedicant omnipotentem, omniscium , aeternum . Ex eisdem edocemur , in fine seculi judicandum a Christo universum genus humanum ; justos in Regno Dei aeterna su licitate donandos ἱ improbos in igne aeterno cum Diabolis immani infelicitate plectendos . Hujusmodi Dogmata in Christiana Religione existere, nullus Christia-
106쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I
norum ignorat, aut negat. Ad haec, nomine Existentiae complectimur tum Dogmatum substantiam , tum eorum consectaria , di annexa , nam & singula ista saepe tamquam Dogmata considerantur, &de ipsis institui quaestio potest , an existant , hoc est an revelata necisne fuerint, sive constituta per Ecclesiam . Multae autem inter Catholicos & Haereticos intercedunt controversiae, his negantibus, illis a Dfirmantibus , Dogmata quaedam a Deo revelata suisse , aut ex jam constitutis Dogmatis quaedam consequi, aut non consequi, necessario & ipsa credenda. Sed in hujusmodi quaestionibus pendere animi diu vel opinari illorum Ingeniis nefas est , quibus firmissimum illud principium alta mente fixum sedet,videlicet: Ecclesiam in diυinis Seripturis interpretandis, ct in ipsis Dogmatibus definiendis , ab errore immunem semper fuisse, semperque futuram . Etenim quum nullo negotio postea constet, Ecclesiam Catholicam de iis jam tulisse sententiam, di
ipsam revera ita sentire compertum sit omnibus: statim etiam Catholico Ingenio Occurrit, quae tum sit amplectenda opinio , di quibus in locis veritas certissime habiter. Sunt autem inter Catholicos & Protestantes, immo inter ipsos quoque Catholicos,aliae de rebus Theologicis disputationes, & in neutram partem hucusque declinavit Ecclesiae sententia. Libri Theologorum, qui Scholastici nuncupantur, abundant hisce quaestionibus . Utrinque
pugnatur, utrinque Scripturarum loca, rationesque proferuntur,' interdum etiam aliqua, aut utraque pars sibi auctoritatem Patrum , &Ecclesiae vendicare contendit . Sed incertum adhuc, utri opinioni Literae divinae, aut firma ratio , aut Ecclesia sine dubitatione faveant atque consentiant. Quid juris hele habeat Ingenium, nemo non intelligit. Fas ipsi est hujusmodi varias disputantium opiniones, rationesque excutere, easque consulare, aut iis demum suffragium suum adjungere, quae ad veritatem propius accedere sibi videantur, & in alias abire sententias , quae sibi magis arrideant. Talia quippe in Dogmatum censum minime veniunt, & opinionum nomen iis potius congruit. Sed quamquam liberum sit Ingeniis c modo periculum absit , ne Dogmata certa laedantur vires heic suas exerere , atque exercere ; attamen in hisce non tam vituperationem effugiet, quam commendatione majori dignus erit, qui tum ad normam Logicarum legum , Criticaeque melioris, tum etiam ad sacrarum Scripturarum , & Ecclesiae mentem, ingeniosius S acutius sua inventa componet. Atque haec est generalis regula, sive libertas. Qua nihilominus quum Ingenia non pauca abutantur, dc abuti adhuc possint , ideo infra subjiciendae erunt necessariae quaedam leges, dc exceptiones , ut in temerariis & supra modum curiosis mentibus nimia licentia coerceatur.
Ad haec, ubi Dogmata existentia deprehendantur, diximus institui posse quaestionem de illorum germano sensu , sive de mente Dei χ
107쪽
Ecclesiae in iis Dogmatis proponendis . Multa sunt adeo manifestis verbis concepta , adeoque Raἔionis lumini , di reliquis Ecclesiae doe mentis consentanea, ut nemo inter Christianos de illorum sensu de modo explicandi audeat discepta P . Sunt alia , quorum fignificatio in controversiam adducitur, adduci ve merito potest . Quod tum fit , ruum ista Dogmata stab obscuris, aut aequivocis verbis proposita unt, aut cum certissimis aliis di evidentibus Religionis Catholiem Dogmatis non satis commode congruere posse videntur . Ipsae sacrae Literae, ipsa Conciliorum decreta, ipsa Sanctorum Patrum dicta , diis
versis obnoxia sunt interpretationibus. Proinde ex isto fonte emerseia ni pleraeque Haereses, plerique Haeretici . Dum enim quisque disvinam Scripturam , di Concilia , di Patres explicare vult atque intem pretari secundum privatas Ingemi sui vires atque ideas : humana am, bitio di imbecillitas in varias distracta est opiniones , atque in errorem
perniciosissimos delapsa . Quidam Christum in sacris Literis minois
rem Patre appellatum.animadvertentes , ipsum aut hominem dum . taxat esse a firmarunt , aut ipsum negavere ejusdem naturae ec sutas antiae cum Patre . Alii , quid vesta significarent in postrema cc Ba a Christo pronuntiata super pane , investigantes , quod ingenioe
suo magis accommodatum videbatur , intelloxerct . Aliis, ea senten, .hia sedit , confusas esse in Christo divinam humanamque Naturam . Nempe noverant en universae Eccie sitae decreto , ambas hasce Natu. ras in uno Christo unitam. At in complurium Dogmatum sensu inquirendo , modoque explicandi, non est quod nunc diu multumve fatigentur Ingenia . Hoc one. re nos Ecclesia saepe levavit, quippe quae non sua solum decreta & verisba, sed divinorum etiam Librorum sensum germanum lucidissime identidem explica vie. Id quum facile eolligi possit , facile etiam caveantur errores. Quamobrem Ingeniis. nostris heic ea tum restat liberώtas , ut quae Scripturarum loca , di verba , aut Conciliorum Patrumisque opiniones in ancipiti adhuc esse videntvr , expendamus, Rimerpretemur , pro te melius suad bit recta Ratio, di Ecclesiae , ac earum dem Scripturarum mens ex aliis gyarissimis Dogmatis , & Traditio Patrum cognoscenda . Praeter hanc libertatem alia etiam patet. Qu-dam enim Dogmata habentur , de quorum mi idem sensu atque explicatione nulla occurrere inter Catholicos controversa potest, sed nondum constat Modus , quo fiant , aut facta sint , quae in iis Dogmatis proponuntur . Nos docet Fides , Inferno igne torqueri damnatos .
Quei autem id fiat , nos illa non docet . Nulla in hisce casibus lege universali prohibemur sententiam nostram dicere , de verisimi ira a Sferre; & in explicandis his modis alter ab altero , & sine Ecclesiae iniuria , dissidere potest . Ista in men libertas nonnullis & ipsa indiget. exceptionibus & fre is, de quibus iussa sermo erit . . Te
108쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 39
Tertio considerandae sunt Rationes , per quas Dogmata Catholucorum firmantur ; Infidelium & Haereticorum improbamur . Istae deis sumuntur vel e divinis Literis, vel e Traditione , dc Λuctoritate Eeclesiae. Ex ipsa quoque recta Ratione , dc e Philosophiae penetralibus
argumenta deducuntur . In tanta Rationum copia certissimae qua
dam di invictae se offerent, iisque nullum Dogma caret. Fieri tam edi potest , ut aliquae etiam infirmae sint ac inutiles, quaedam etiam salingae, quamquam verissimum alioqui fit ipsum Dogma. Quapropter late patet ex hac Parte Ingeniorum libertas . Non enim tantum fas est meliora novaque proferre argumenta, sed aliena quoque elumbia r pudiare et evertere lieet. Veritas ut stet, mendacio non indiget. Immo ipsa refugit adeo nutantibus fuleris innixa apparere , suci pondere jam stabilis , de aliis indubitatis prinei piis adhaerens. Hinc inter Sch Iae Theologos nemo sibi religioni vertit rationibus novis cram in erro. res Haereti eorum , tum pro veris Fidei Dogmatis decertare , dc ipsis etiam aliorum Catholicorum rationibus indicere bellum, si illae minus opportunae, aut indignae deprehendantur , quibus tutela verit eis commissa fuerit. Gregorius de Ualentia Theos ascelebris argu menta nonnulla , quibus sanctus Thomas est usus ad existentiam Dei probaniam, invalida esse oste dii ; idemque alii quoque graves δέ pii Theologi secerrent. Et heie tamen saa luat immoderatis Ingeniis pericula . Sunt ec Rationes quaedam, quas evidenter voto suo jam supra censuram nostram Eeclesia collocavit. Propterea infra dabimus operam , ut propositis quibusdam Iegibus generalis ista libertas intra
Perieula imminentia feribentibus de Akctoritate . nsipiens Zelus quia pariam , O quam laudanda bete sit prudens moderatio . Ecclesianumquam fallax is Dogmatibur sanetendis , duplici conditione posita. Dogmatum , qine alia in mera contemplatione υerfansur , alia' actionem quoque exigunt, quo possint , aut non posηι , γs etiam debean/, aut non debeaην statui. Quid de quaestione, urrum Ange - li corporei, an incorporei fint, eradendum , ct an eam Coκcilia su- Ierint . Inter Raιiones Dogmatum quaedam sempeν ad Fidem De -' Mant , sed non omnes. Muta bere liceaν Ingemis. Nusquam firmiorem esse , magisque venerandam Ecclesiae Auctois ritatem , quam in Dogmatis sanciendis , diximus . Ita se rem habere , ea omnia suadent di persuadent , quibus Ecclesiam a veritare deviare in salutis doctrina numquam posse supra ostendimus. Id Religionis aeternum servandae necessitas postulat ; id humaOae Rationis
109쪽
imbeeillitas exigit; id Christus pollicitus est ἱ id ubique, & semper,& eoneorditer credidit Ecclesia Dei, statuerunt Concilia, tradiderunt Patres . Et ista Auctoritas ad tria illa , quae in Dogmate hactenus conia sideravimus , sese extendit, sed suis limitibus constringitur haec ipsa
facultas , magnaque circumspectione heic opus est , uti jam explicatum pergo. Quod priusquam aggredior , quaedam praesari juvat lo. cum habitura tum heic , tum in ceteris de Λuctoritate Ecclesae & Ingeniorum libertate dicendis. Auctoritatem esse rem omnium delicaiatissimam , satis compertum est . Hinc illud fere semper accidit in comis modi, ut qui ipsam pertractare volunt, non solum obtrectationibus contraria sentientium , sed etiam suspicionibus di odiis eorum sint obis noxii , de quorum Auctoritate est sermo . Innatum quippe est cunctis prope hominibus dominationis & praecellentiae desiderium , eoque concitatius in illud mens nostra fertur, quo manifestius sentimus aut credimus , istius Auctoritatis tutelam & amplificationem pertinere ad Reipublicae bonum . Nulla autem Auctoritas , hominibus a Deo data, Eccles allicae aequanda est . Reliquae humanarum rerum perfecto regimini conducunt, finemque sibi statutum habent, nobilem quidem , sed brevem , qualis est terrena mortalium felicitas. At Ecclesiae Auctoritas nobilissimam ac aeternam rem curat. Non enim solum ad beatam in terris vitam homines perducit, sed ad aeternam quoque in caelis beatitatem . Quocirca jure tolerari non solet, quicumque vel tantillum videatur imminuere de tam necessaria utilique Auctoriis tale, quam tollere , aut non satis venerari, idem certe est, ac Haeresibus & erroribus innumeris claustra reserare. Uerum nimia religione hujusmodi Auctoritas nonnumquam respiiscitur. Qitae causa est , ut immoderate a quibusdam extollatur, & quod gravius est, immoderate iis succenseatur, qui cum moderatione de ipsa loquuntur. Nimiam religionem appello Telum sine ratione exuisberantem , Telum , ut Apostolus ait, non secundum scientiam, Zelum Superstitioni amnem. Enim vero non alio nomine designandus est eorum inconsultus ardor , qui nullis pςne finibus Ecclesiae Auctoritatem teneri opinantur , ct ubi aliquid in Conciliis, in Breviariis, in Romanorum Pontificum Diplomatis , in Sanctorum Patrum Libris descriptum comperiunt, pro ipso, tamquam pro aris & socis, pugnant, di pugnandum contendunt. Nempe id hominum genus sine ullo discrimine illa omnia non secus ac Fidei capita habenda esse censet Ecclesiam quippe errare nusquam , di numquam posse; dc si quis contraria opinione ducatur, hunc procul dubio cum Haereticis facere , gramvibusque poenis , & omnium odio mulctandu m putat. Fateor , laudanda est horum proba voluntas , sed non est dissimu-Ianda aliqua in iis interdum scientiae di prudentiae inopia . Videlicet,n mium suspiciosi di morosi sunt, & illic interdum timore trepidant, ubi fle
110쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. si '
ubi non est timor. Atque utinam tantum Ecclesiae sanistae prodessent quantum nocere possunt hujusmodi clamoribus , minis , atque Tragoediis. Nam quum multa occurrant in Ecclesiastica eruditione aut verisimilia tantum , aut dubia , aut contraria , aut omnium vel Catholicorum consensu salsa : si unaquaeque veluti certa di vera indiscriminatim accipienda sunt, apud Haereticos& Infideles, immo&apud Catholicos, periclitabitur dignitas, sanctitas,di veritas praestantissimae Religionis . Deinde ad tyrannidem accedet , qui minime credenda credi iubeat, aut se prodet erroris magistrum , qui incensum veritatis fabulas quasque reserat. At ab utriusque incommodi vel minima suspicione abesse debet, di certe abest Ecclesia Dei. Pios hosce assentatores ipsa tamdem refugit recteque intelligens , quousque sua Auctoritas pertingere debeat , ut deinceps constabit, non plus juris sibi tribui amat , quam quod Christus, publicae utilitatis ratio , & omisnium prudentum vota hucusque tribuerunt .
Cordati itaque viri , & praecipui Catholicorum Praesules ,& quiis
eumque veram Theologiam , & eruditionem Ecclesiasticam non alimine tantum salutarunt, ii omnes neque Ecclesae Auctoritati quie- quam detractum , neque ultra aequitatis leges ei quicquam adjectum volunt. utrinque excedere facillimum est , & utrumque vitium est. Et quamquam opinione vulgi ii solum peccare videantur, soleantque ignominiosis nominibus traduci, qui Ecclesiae jura elevant ac pessum. dant, & pii contra eenseantur , qui in amplificanda vel supra modum
ejusdem Ecelesiae Auctoritate nervos omnes intendunt 2 aeque tamen
sapientum Catholicorum opinione peccant , di obsunt, qui nihil antiquius habent quam ubique Ecclesiae Auctoritatem importune exaggerare, contraria sentientibus ubique irasci , dc eadem abuti Auctori. tate in cujusque suae privatae opinionis , affectionisque praesidium. Pietatem sapit horum iacinus , sed perniciosam pietatem ' etenim ii nullo negotio vincendam adversariis exhibent aliqua ex parte Catholicorum causam . Quis non videat, si in uno, quod vere ad Ecclesiae judicium pertineat, deprehon dantur Ecclesiastici judices aberrasse , ne-eesse quoque esse , ut in reliquis Omnibus errori obnoxiam confitea. mur Beelesiam λ Summopere ergo conducit cum ipsi Ecclesiae tum Theologis omnibus, exquirere, perspectumque animo habere', quinam Auctoritati Ecclesiasticae limites praeseripti sint, nedum incerista & indebita jura sacris Pastoribus concedimus , certa & debita in periculum adducamus. Atque uti est modesti ila non vulgaris antismi, hominisque supra affectus suos regnantis , nil sibi arrogare quam quod in publicae rei commodum , di in Iustitiae & Veritatis tutelam redundet: ita pii simul re prudentis Theologi est , nihil Ee-elesiae tribuere , quod tributum in ipsius Matris nostrae contumeliam, publicumque incommodum recidat . Ut eidem bene serviatur , di
