Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

xo 1 DE INGENIORUM MODERAΤIONE

illius verba : Ad iηυestigarionem veri, in re praesertim obscura, undecum. que ea obscuritas oriatur , multitudinem xibit facere , sed tantum perntiam eorum , qui congregantur , ct candorem . Tum dicere pergit, omnes omnino, exempli causa, Africae Episcopos , utpote imperitissimos Hebraici Graecique sermonis, suisse ineptiores ad judicium ferendum de sensu loci veteris aut novi Testamenti , quam vir unus utriusque Linguae peritus , cujusmodi Sanctus Hieronymus fuit. Proinde Concilia , sive plenaria sint, ut Augustinus ait, sive minus plena , ad spem inveniendae veritatis, perinde nobis esse futura . Nec imperitae mulis titudini pro imperio aliquid definienti, di anathemata minitanti, nul-Iasque rationes , aut eas pravas , suae desinitionis adserenti , magis

credendum , quam pauculis, aut uni. Immo vero , inquit, Mni viro docto , argumenta firma proferenti, costinxo adsentiar, qukm ea inteIlexero, nec adversarios ejus umqκam numerabo Numerus enim nihiI ad veritatem facit, saepe etiam qko plAres coraregontur ad eum dinniendam, eo pluis

res imperiti, eo plures factiosi colliguntur; qui neque scisaei, quid sit --rum neque quaerunt, sed tantum quid fibi expediat, aut expedire υide rur . Et quandoquidem ex his, immo&ex ΛDgustini auctoritate conia sicere sibi videtur , Concilia errori obnoxia esse, subinde infert, eorum decretis non esse sine praevio examine credendum. Addit etiam , Conventus EccIesiasticos ad Civilium normam esse formatos . Sed jure in istis pauciora debere cedere pluribus suffragiis ; in iis vero nequa quam debere. Ubi enim caelestis Veritas agitur, quam nemo nisi studio Nattentione adbibitis noυit, quae nussi mutationi obnoxia est , cujus nemo est dominus oe cujus definienisae majorem a Deo potestatem plures non accepe runt , quam pauciores : non sum numeraada sis Fragia , sed fingulis expendendae sνfragiorum rationes . Ita ille . Sententia iraque Phere poni duo potissimum compIectitur , nimiis

rum , Ecclesiam & Concilia nihil amplius habere juris in Doctrina Christi stabilienda ac proponenda , quam privatum quemlibet hominem , cui rationes invictas adserenti credendum sit; abrogandam vero sidem, si sine rationibus, aut cum pravis rationibus loquatur. Dein de revera non esse Conciliis hucusque peractis obtemperandum , quippe e gente saepe imperita , factiosa semper, conflatis, di in statuenda Christi Doctrina affectuum potius consilia quam veritatem spectantibus. Qua in re ipsum cum aliis Haereticis , S Socinianis potissimum , consentire video, qui Conciliis nullis, nulli Ecclesiae visibili in rebus Fidei auctoritatem era docent atque adeo tacite Dordracenam ille Synodum carpit, ubi Majores suos Calvinianorum factione oppressos Arminiani quotidie conqueruntur. Sed Phere ponus contra Calviniana Conciliabula his argumentis optime utitur ; contra Ecclesiae Cain

tholicae Concilia nihilum proficit, & splendide fallitur . Λntequam tamen id ostendo, considerare juvat , an Λugustinum recte

122쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Iol

recte in sententiam suam Phereponus induxerit. Scribit Sanctus Doctor Lib. 2. Cap. 3. de Bapt. contra Donatistas, singulorum Episcopo. rum Literas a peritioribus licere reprehendi, si quid sorte in iis a veritate deviatum fuerit. Tum addit: Ipsa Concilia , quae per singulas Regiones υeI μουincias fiunt, plenariorum Conciliorum auctoritati, quae sunt ex uniυerso orbe Chrissiano , sine ullis ambagibus cedere , ipsaque pIenaria saepe priora posterioribus emendari. Si quisquam contendat, heic Augustinum significare veIIe, genera Ita Concilia, quamquam legitime habita, in Dogmatibus exponendis ab erroris pericu Io exemta non fuisse: eum ad Phere poni scho Iam continuo traham, ut Criticam Artem edoctus subinde haec Augustini verba sagacius expendat. Nul-

Ius autem dubito, quin ipsi aliqua heic interpo Iationis suspicio statim suboriatur. Ita scribit Augustinus: suis nesciat , ipsa Planaria Concilia saepe priora posterioribus emendari Hic interrogandi modus tantae confidentiae pIenus , rem significat vuIgo notam , immo jam experientia claram atque tellatam . Si quid innuere voluisset Augustinus, quod numquam factum fuisset, & fieri tantummodo in posterum posset , nequaquam dixisset : Quis nesciat ipsa Coaeilia emendari ' multoque minus quis nesciat saepe emendari λ At si rem ,rit certe verba sonant , jam uia tritam significat: quando am , quaeso , plenaria Concilia , eaque Iegitima, in Fidei Dogmatibus a posterioribus emendata fuere λ Nicaenum I. Constantinopolitanum I. duo nempe tantum plenaria , seu generalia Concilia ad Augustini usque aevunt habita fuerant . Sardicense quoque iis addere per nos liceat , quamquam Augustino non satis notum & AreIatense primum ipsi notissimum , atque celebratissimum. Uerum summa inter hasce Synodos in rebus Fidei atque in Dogmatibus coacordia , nu Ila emendatio , nul Ia priorum correctio o Proserat , si quisquam potis est , hasce Dogmatum anti Ionas , hasce emendationes . Ne ipis

ruidem Augustinus iis Conciliis promor quam nos proferre potui si

et . Restat igitur, ut aliqua Iacinia iis Augustini verbis assuta fumrit , Iocumque istum depravatum habeamus , aut aliter i IIius mentem esse explicandam fateamur. Et sane quantum conjectura af qui Iicet, recensentur heic ab Augustino cum legitimis spuria quoque Concilia , qualia suere nonnulla ab Arianis habita , di quae a posterioribus emendata fuisse nemo negat. Deinde potiori jure dico dc dissimulata quacumque interpolationis suspicione, ita dicendum conintendo Augustinum heic agere, non de Fidei Doctrina , sed de Iudiciis ad personas ec dissidia privata spectantibus , & de compluribus Disciplinae capitibus , aliisque factis , in quibus , ut infra patebic ,

Catholici consentiunt , emendari saepe numero posse ipsasmet universales atque Iegitimas Synodos , earumque decreta mutari . Isti Conjecturae quam maximum robur accedit ex sequentibus Augustini G ver- Dissiligod by Coos e

123쪽

xo DE INGENIORUM MODERATIONE

verbis . Ait enim , tum ipsa Planarra emendari , quum aliquo experiis mento rerxm aperitur , quod cIausum erat; quod sane de Factis, non de . Dogmatis verificari potest . Huc autem pertinent varia Augustini ejusdem loca , quibus prodit, quanta oecumenicis Conciliis & totius orthodoxae Ecclesiae eonsensioni veneratio debeatur. Ab istis quicumque ditantiunt in Doctrina Fidei , ipsius judicio, immo omnium, qui ante , dc post ipsam in Christi Schola excelluere , Haeretici stant Iota Ies nequaquam futuri, nisi ab omni erroris periculo in sanciendis

Dogmatibus abesse Ecclesiam una cum aliis Patribus consentiens a bitratus S ipse fuisset. Consulantur Lib. I. cap. i8. de arbitratus di ipse fuisset . Consulantur Lib. I. cap. 18. de Bapt. & Lib. 2. cap. I. . dc 9. dc Lib. q. cap. 6. itemque Lib 3. cap. I . contra Maximinum , ut alia.

omittam. Quibus consideratis , facile quisqv videat , prioribus Augustini verbis male Phere ponam institisse , aut iis saltem insistendum, non esse, ut legitima Ecclesiae Catholicae Concilia in rebus Fidei errori ostendantur obnoxia. Si quid aliud inde probare Pherepono est animus, quod est ad hanc particulam , concordiam non difficile inibimus

Ceterum ad confutationem Phere ponianae sententiae adeo Conciliorum generalium auctoritatem deprimentis , inulta non sun L opus Eadem ratio , eadem potentissima causa , quae Scripturis divinis habendam fidem persuadet, eadem Ecclesiae credendum monet. Decie redimus, quia ipse ex natura sua faIli ac fallere non potest: Ecclesiae, quia illam Deus non errardi praerogativa donavit. Fucum vero nobis. facere nititur Phere ponus, . quum ait, ad inυUigationem υeri mMItitudinem nihil facere, sed tantum peritiam ς & uni perito potius , quam

imperitis innumeris credendum , quippe numerus nihil ad veritatem facit, sed quidem rationum pondus. Optimam ille sententiam alieno accommodat loco. Utique magnum pondus rebus in Concilio definitis praebet omnium, aut multorum Patrum consensus , ac praecipue Patriarcharum , Metropoli earum , atque Episcoporum . A cprobata inter Catholicos Concilia non eo tantum nomine fidem merentur, & veritatem assequuta creduntur , quod multorum suffragiis res illi e peractae sint, sed quod Episcopi Literas divinas, di germanam Traditionem ea , qua par est, diligentia , fide , ac sinceritate.

consuluerint , examinarint, de secundum eas sentem iam ediderint Sexeentis Episcopis Ariminense Concilium , trecentis Mediolanense, Seleuci se , aliaque Concilia ingenti Praesulum copia constitere, quae tamen inter Conciliabula fide atque obsequio indigna referuntur . Praeterea non minor Auctoritas Constantinopolitano primo , d

secundo , in iis quae ad Fidem spectant , aut Ephesino primo , aucTridentino, quam Nicaeno primo, dc secundo, dc Chalcedonensi, quamquam illa prae istis conflata fuerint e longe minore Episcoporum numero . Immo , net irrita sit laes nobis a. Christo .sacta in me

dicit Diuitiaco by Corale

124쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Ios

dio duorum aut trium, qui in suo nomine congregati fuerint, se per eme futurum , eadem est vis atque auctoritas, quod ad Dogmata spectat, Provincialibus Conciliis, aut exiguo Episcoporum coetui , ac generalibus Conciliis , dummodo ad ea palam accedat reliquarum Ecclesiarum suffragium . Quae omnia manifeste indicant, Ecelesiam

Catholicam non tantum numerare vota , sed etiam rationes expendere Episcoporum . Quod si pluris aestimantur ii Conventus Ecelesiastici , qui pluribus, quam qui paucioribus Episcopis constant ,& demum Generalia Concilia Provincialibus praeponuntur ; id ad Traditionem

commodius tutiusque colligendam , ad rationes concordi ac majore studio pensandas, ad unionem animorum dc doctrinae facilius ostendendam ac retinendam conducit, non autem ut sola multitudo sit primum aut maximum veri aris assequendae argumentum .

At Phere ponus verbis nostris adhibere fidem tam iacile , ut suspi-eor , nolit, quippe qui ait, saepe in Ecclesiasticis tum Catholicorum, tum aliorum Christianorum Conventibus , imperitiam , & pravos a Dfectus omnia moderari. Ab indoctis autem di factiosis hominibus qui iuveri l perandum est , in rebus praesertim obscuris, & supra vulgarem scientia in positis 3 Et de factionibus quidem vetus est querela in Haereticorum castris. Sed omnium maxime hisce proximis seculis illam Protestantes ad ravim usque repetierunt , quo legitimam Concilii Tridentini auctoritatem Melinarent. Illic & ipsi non tantum rationes suae desectionis exponere , & disputationes inire , quod liberum, iis erat, sed etiam judicem agere volebant, & jura partiri cum Ecclesiae verae Pastoribus ς iniquum reputantes , se a Catholicis tantum, hoc est ab adversariorum, ut ipsi ajebant , lachione judicari oVerum hanc futilem quereIam, di minime aequam petitionem jamdudum explosere Catholici, tamquam hominum tricas potius quam veritatem quaerentium, & judices legitimos nefario consilio aversa itum . Ad Ecclesiam veram spectat jus dirimendi eontroversias in Reinligione excitatas. Hanc nisi quis audiat, ex Christi praecepto futuis rus est nobis velut Ethni eus & Publicanus. At quemadmodum in veteri Testamento Pontifices & Sacerdotes, &non singuli depopulo , Synedria peragebant , litesque in lege Dei explicanda exortas componebant : ita & in novo Testamento Episcopos Spiritus sandius po- fuit regere EeeIesiam Dei, primumque inter eos dignitatis & auctoritatis gradum Romano Antistiti contulit . Istos Passo m etiam nomine donarunt Apostoli , eorumque munus, ut habetur Hierem ..

III. situm est in ovibus scientia & doctrina pascendis . .Quid est igi-Fur , quod contra potius antiquitatis usum. , contra Apostolorum erba , mentemque Christi, nune oves judicium legitimorum Pastorum aut detrectent , aut usurpare sibi. velint di ex aequo

cum istis facere λ Et prosecto si honesta. Protestantium , di Phe

125쪽

io 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

reponi petitio est et nulla umquam Haeresis damnabitur , nuJlux Haeretieus ad meliorem frugem sese recipiet . Nam quid experientia manifestius est , quam homines perinde in erroribus ac in vertistate tuenda pertinacissimos esse , & a veritate devios nullis saepe raiationibus flecti posse λ Certe constat , in tot publicis privatisve disis

putationibus inter Catholicos & Protestantes acri animorum contenistione hucusque habitis, aut utramque partem Paeana cecinisse, aut neutram alteri herbam porrexisse. Quare videant perduelles Ecclesiae filii , quo jure litem intendant legitimae Catholicorum Praesu-

Ium auctoritati.

Et hinc etiam perspicimux , odiosium factionis nomen iniquissime Catholicis Concilii x ae Iudicibu& impositum in Lutheri , Calvini, ceterorumque Novatorum Schola . Etenim, postquam statueri x, uti statuendum est , Ecclesiam veram , ejusquae Episcopos , & potissimum Petri successorem , Iudices in Religionis controversi ix esse a Christo institutos; simulque riclesiam universam , dc Synodos ab Ecclesia probatas salii ita judicando non posse: consequens etiam est, nomfactiosos homines, sed legitimos Iulices. esse appellandos Ecclesiis Catholicae Episcopox. Quum vero Dord race num , di reliqua id genus: Conciliabula , hisce careant fundamentis c neque enim immunitatem ab errore secundum suae sectae Principia , ullae Protestantium Eccle-sae arrogare sibi possunt nullaque Protestantium pars majorem aiChrista tributam sibi quam alteri auctoritatem ostendere potest 3 , factionis nomen quibusque illorum Sectis di Pseudo synodis justissime convenit. Sed pravae artes, inqui at aliquis Phere pocius re turbidi

affectus, atque anteceptae opinionex in coetibux tam Catholicorum quam Protestantium dominantur, & conterrita radione ,. ac veritate

conculcata, iux illic pro arbitrio dicunt . Ultro concedimus & nos , atque affirmamus , posse Catholicos Episcopos in Conciliis suum oblivisci munus, & affectibus in transversum agi. Tatemur etiam , Christi opem, di Spiritus sancti gratiam , quam Catholici Conciliis. tribuunt, ut doctrinam Christi in suis definitionibus intactam servent, esse ut Seholarum verbo utar , hypotheticam, hoc est e quibusdam conditionibus ac legibus pentire . Hae autem leges & condationes. ita eo sitae sunt , ut summi Pontificex & Episcopi nulla vi , nullo metu', nullis ii Iecebris , nul Ia factione studio vepartium corrupti, Traditionem Ecesesiarum, quas repraesentant, sortiter tuean ur , neque ab ea voIentes prudentesque recedant , eamque illa sinceritate, qua parest ,&fide& diligentia e divinis Libris, & e probatis Traditionis Eeclesiasticae monumentis hauriantia Hujusmodi conditionibus, suoque muneri posse deesse Episcopos & Concilia nemo negat, & re ipsa interdum defuisse ex Ariminensi , Mediolanensi, di Ephesina II. allic que Pseudo synodis constat.

126쪽

iN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. I. Io

Haee, inquam, apud nos certa sunt. Sed aeque certum est, immo.

bilitatem Eeclesiae in Christi doctrina , non hypotheticam, sed penitus absolutam esse, ideste nullis conditionibus legibusve pendere;

atque adeo ipsam Ecclesiam numquam opiniones adoptaturam verae

fidei ae Traditioni contrarias, ct nullis Diaboli artibus, nulla suo. rum Praesulum incuria ac pravitate ipsam a germanis Christi Dogma tibus eredendis & confitendis posse ullo umquam tempore deduci. Quapropter quandocumque rite Peracta sun Concilia oecum enicar tum nulla dubitatio futura est, quin ibi Christus, dc Veritas adfuerint, di Spiritus sanctus ita humanam infirmitatem vi caecos, s qui erant, affectus Episcoporum ibi compresserit, ut unius verae doctrinae habita

Fuerit ratio. Non si visset divinum Ecclesiae caput, ut sua Sponsa exi-rialibus erroribus consentiret, quam Puram, immobilem, vertis ratis Columnam ad consummationem usque seculi esse voluit. Inepte insuper crimini vertatur Conciliis, quod ex anticipatis opiis mionibus omnia aut pleraque illic Peragantur. Nihil enim apud Chrisianos magis inculcatum est , quam esse antiquae Traditioni constan--teri aerendum ; & qui secus secerit, Apostororum praeeepta violare. Neque alia ratione Concilia initio legitima atque orthodoxa in turis pia Conciliabu la evasere, quam quod aliterquam ex anticipata Majorum sententia fidem declararim, atque sustinuerint, contra Haeretiis cos nova ferentes. Quod si Concilia quaedam a Catholicis recepta ,

suspieione improbarum artium asperguntur a nonnullis, quis sanustinius aut alterius assirmationem praeponat innumeris aliis contra anfirmantibus, ct aeque rerum consciis Θ Talia praeterea aut a tacitis aut

ab apertis hostibus Catholicae Ecclesiae conficta & somniata, sparguntur in vulgus, caeco consilio, audacia ingenti. Deinde considerandum est , nullum fere constitutum fuisse Concilium, licet orthodoxum , in quo , ut in reliquis hominum conventibus, aliqua opinionum di affectuum diversitas non habuerit locum.In conficiendis formulis De eretorum in ritibus, di factis, aliisque rebus ad Disciplinam pertinentibus, atque in i pis ordine sedendi, judicandi, di disputandi ,

aliter hic, aliter ille sentit di cupit. vix autem fieri potest, ut in tanista Iudi eum & Theologorum copia nemo sit, qui moleste non serat, aliena potius quam sua probari consilia. Hinc unius aut alterius queis relae , hinc taedia , hinc malesani clamores, quibus di reliqua Conetis

Ita non caruere , neque in Posterum carebunt. Uerum talibus in re.

bus dissidere posse Patres citra fidei jacturam , di intacta sanctitate Concilii, quis non videt pNihil, inquam, ossicit istud arci Religionis, hoe est Doctrinae, Dogmatibusque fidei. Concordes exempli causa in ipsius fidei proseia sone fuisse Tridentinos Patres , & contra ipsam nihil peccatum , di

ab ipsa praedicanda atque tuenda neminem absterritum , di neminem ad

127쪽

168 DE INGENIORUM MODERATIONE

ad ipsam corrumpendam illectum fuisse, Catholici quilibet assirmant, credunt, & certum habent. Si secus contigisset, si malis artibus actum fuisset: revelandi onus incubuisset quibuscumque Tridentini Concilii Patribus ac Theologis . Nam illud in primis apud Catholicos liquet , & Episcopis potissimum exploratum est, sine te terrimo crimine violari non posse Doctrinam Christi, & si quis prudens Christianos populos in errorem veI praedicando, vel consentiendo , vel connivendo , induxerit, hunc sine publica consessione sui eriminis decedentem vix aut nequidquam a Deo veniam sperare posse . Quis autem sibi persuadeat, tot Episcopos, ac TheoIogos in Tridentina Synodo conspirasse adversus doctrinam Christi, & neminem, quod sui muneris erat, ausum resilere corruptoribus ς & nullum inter ipsos Episcopos tantae fraudi, tantoque sceleri personam tamdem deis traxisse , & palam consessum , se minis aut artibus iniquis adactum ad veritatem Religionis insigni proditione labefactandam λ De tot honestis , & probis, & doctis hominibus ex universa Ecclesia in unum collectis , id ne excogitari quidem potest . Neque Deus , Ecclesiae suae stabilis aeternum futurae custos, tantum flagitium latere permisia set, neque umquam permisit, ut ex Historiis Ecclesiasticis patet, utpote qui populo vere Christiano in necessariis non deest . Quare minime dubitandum, quin Tridentinis Patribus necessaria adfuerit Iibertas sentiendi & judicandi, quaecumque Catholicae Fidei magis

consona tunc videbantur.

Sin autem consulto non errarunt legitima atque probata Concilia ,

eo minus incaute falli potuere. Episcopi enim , & Ecclesiae verae addicti, & Christi nomine in unum congregati , dummodo debitam fidelitatem adhibeant atque industriam in haurienda e Scripturis aliisque Christianae Traditionis monumentis , germana Ecclesiae Doctrina, ab omni erroris periculo, divino Spiritu opem serente absunt , ut jam vidimus , atque ut constans dogma est in Ecclesia Dei. Quandoquidem tamen industria conjuncta postulat peritiam & scientiam a hanc autem peritiam Phereponus ait defuisse ac deesse quibusdam Conciliis, & ipsismet praestantissimis Ecelesiae Patribus , dc nominatim Augustino: hanc utilissimam quaestionem infra discutiemus. Palam autem fiet, quaenam scientia ac peritia in Christianis Ecclesia Iudicibus exigatur, di quam praeter aequum & bonum agat Pherepo istius, qui ipsam Patribus antiquis, dc Augustino , & Conciliis, ab-judicat. Nunc incoepto itineri in si 1lendum est rursus ; di quoniam de Dogmatis fidei satis ad institutum nostrum hactenus egimus, ad Disciplinam Ecclesiasticam tamdem est transeundum.

128쪽

iM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Io CAPUT DECIMUM QUINTUM.

te. suae in Disciplina mutare , aut non mutare , sequi , aut non sequi Liceat. Consonare in Dogmatibus omnino nec arium . Varie ras in Disciplinae rebus modo laudanda, modo toleranda. Constantia Caibolieorum in Haeres IconoeIastica damnanda commendatur, a

Calviniano quodam injuste subsannata . suid EccIesia egerit , eique sit agendum in dissidiis de Disciplina . Contra Phereponum ostenditur Auctoritas EccIesiae in praecipiendis nonaallis ad Diseiplianam spectantibus sub paena peccati. DIximus, Ecclesia stieam Disciplinam varia eomp Iecti . Ad illam spectat, quidquid aut a Christo , aut ab Apostolis, aut ab universa Ecclesia , sive ab Ecclesiis privatis , institutum suit, ad externum Dei, servorumque ejus cultum , ad ritus Sacramentorum , aliorumque Mysteriorum, ad Ministros Eeclesiae, & ad quaedam pietatis , aliorumque virtutum opera externa . Et propterea Disciplinae nomine quam latissime sumto designamus scientiam illorum rituum earumque legum , e quibus constat cum regimen membrorum Ecclesiae, tum exercitium externum Religionis atque virtutum . Differt autem Disciplina a Dogmate, quod istud praescribat quaecumque credenda , aut non credenda sunt Fide supra naturali , & quidquid homini Christiano sacere immutabiliter praecipitur, vel prohibetur Disciplina vero tradit ritus di leges adhibendas, ut Ecclesia militans decenti ordine regatur , & ut palam , Operibusque externis rite peragatur , quod per Dogma internus homo jam didicit. Et quidem plurimi interest, bene perspectum habere, quid fecerinnat Disciplinam a Dogmatibus; quia maxime necessarium est cognOscere , 'quid mutabile , quidque immutabile sit in Ecclesia Dei. Nam

eorum , quae ad Disciplinam reseruntur , multa mutari ex sui natura possunt; quae vero ad Dogma, eadem semper esse oportet, ac seis mel fuere . Ad haec interdum Dogma ae Disciplina simul conjuncta incedunt. Quum de aliquo novae legis Sacramento agimus , puta de Baptismo, dicimusque ipsum conferre gratiam, delere peccatum Originis , ejusque vim di effectum a Ministrantis merito nequaquam pendere , & alia id genus: Dogmata haec esse nemo non intelligit. Quum vero dicimus, ad Baptismum adhiberi aspersionem, aut mersionemrrinam, salem , & unum duosve sponsores e sacro sonte initiatum suscipientes: tum aliqua significari cognoscimus ad Disciplinam pertinentia . Oilare una eademque res di ad Dogma, & ad Disciplinam sub di versa facie ac ratione reserenda est. Sunt autem qua dam a Chri

129쪽

i 1 o DE INGENIORUM MODERATIONE

sto, ejusque Apostolis praescripta , quae in Disciplinae censum veniunt; sed quandoquidem ista immutabilia sunt inter Christianos , in Dogmatum quoque jura per Analogiam transierunt: quod in Sacramenistis praesertim animadvertendum occurrit, Alia quoque sunt, quae ab Apostolorum Suecessoribus instituta fuere, & illius naturae sere omisnia sunt, ut a I iter institui possent, di recta nihilominus & aeque laudabilia forent, si alia ratione ac forma indicta fuissent. Alios, inquam, Ritus, alia tempora Iejuniorum, alias precum sormulas, criminum poenas, atque id genus quam plurima, eorum loco, quae

jam constituta habemus, poterat EccIesia constituere .

En igitur quid inter Disciplinam, & Dogmata intersit. Dogmata ab ipso Deo omnia , & singula procedunt. Eadem omnia Deus jam Ecclesiae revelavit, istique Libro jam pridem concluso nihil novi de suo ingenio addere Ecc Iesia potest, neque novam Dogmatis alicujus inauditi revelationem a Deo sperare. Et porro nihi I nobis deest ad

plenam salutaris veritatis cognitionem. Quo argumento profligatae olim fuere novae Montani, Manetis, Multam medi, aliorumque Re velationesia Aliqua autem DiscipIinae praecepta numquam immutanda Christus ipse reliquit. Λliqua etiam Ecclesiae suae jus dedit adjiciendi, eaque rursus mutandi pro locorum , pro temporum, pro hominum indole, ac necessitate; quemadmodum prudentiae , pietatis, &optimi regiminis ratio identidem postu Iaret. Sancti etiam Spiritus suffragium hisee Ecesesiae decretis minime deesse , quum quidpiam statuitur aut immutatur , quod in My steriorum decorem, Populique Christiani utilitatem cedere possit , e Hierosolymitano Apostolorum Coneilio didicimus. Quid itaque Ingeniis nostris agendum est in ista parte Ecclesiasticae doctrinae8 Primo, honesium atque uti Ie fuerit investigare, unde veniant Ritus & Leges, quς Disciplinam respiciunt. Si sacrarum Literarum , aut Traditionis , aut Ecclesiae , aut Praesulum Iegitimorum

auctoritate nequaquam innitantur, ea repudiare Iicet. Secun G, privatis hominibus nesas est, ea abdicare, aut immutare, aut vitupera

re , quae communi Episcoporum consensu stabilita fuere. Pessum enim iret ordo in Christiana Republiea a Christo, ab Apostolis, a Μajoribus sanctissime constitutus , & usurparentur ab ovibus non sine gravi scelere jura Pastorum . Tertio, tunc etiam Disciplinae praeceptis & ritibus legitime introductis obedientiam negare licebit, quum

aut consuetudo Pastoribus tacite probata, aut novae leges eosdem

abrogarint. Quarto, multae sunt Disciplinae Ieges , multique ritus , quos illa ratio , & antiquitas , & origo ab Apostolis usque arcessita

commendat, is Patrum, totiusque Ecclesiae consensus tuetur, ut vix ulla suboriri possit legitima causa , cur immutandi sint aut antia quandi. Et quaenam , rogo, honesta umquam causa excogitari pis leuDisi tiroo by Coi

130쪽

IN RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. I. in

test , propter quam tot vetustissimos ritus ad Eucharistiam , aliaque Mysteria eonficienda institutos, aut Hierarchiae Ecclesiasticae partem

a Majoribus nostris sapientissime definitam abolere conducat aut quaelibet Monasticae vitae genera atque instituta funditus extermina re λ Fecerunt id quidem posteriorum temporum Novatores, sed post conculcata Dogmata , post attritam, quantum sibi placuit, Ecele. sae verae faciem atque auctoritatem. Ceterum, dum stet Ecclesia Caatholica caeternum autem stabit in his aliisque Disciplinae capitibua

poterunt quidem esse abusus , quos evellere iuvabit, non erit causa, cur res ipsae penitus & ubique sint evertendae. Quod si causa cessa bit, quae Ecclesiae antiquae, ipsisque etiam Apostolis occasionem pretiabuit, ut ritum quempiam instituerent, di mores alios interdicerent: reeentiori Ecclesiae licebit diversa statuere , & priora abrogare .

Certe sbi Re Iigioni Ecclesia minime duxit, sanguinis di suffoeati

usum concedere, quem tamen Apostoli prohibuerant, locis & tem poribus servientes ; neque enim nos recentiorum Graecorum rigidam adhue in hujusmodi ritu praxim moramur. Alia omitto exempla. Nimirum ad ipsam Ecclesam ius spectat agnoscendi, ac decernendi utrum ad tempus, an perpetua sit ApostoIica institutio. Ceterum alia causa est , cur omnium maxime ingeniis nostris obversari semper debeat ea differentia, quae inter fidei Dogmata, &Disciplinae documenta intercedit. Etenim in Disciplina aliter una

Eeclesa, aliter altera sentire, atque agere interdum poterit, di conistrariis etiam legibus regi; neque tamen culpanda ista varietas, imo interdum laudanda erit, di certe non exscindendus propterea nexus

Christianae pacis atque unionis. Contra in Dogmate necella est , singulas Eeelesias, omnesque Christianos idem sentire . Nemini hei elicet, pacis di Caritatis intuitu cum eo communionem sacrorum , unionemque habere, qui ab Ecclesiae Catholicae sententia discedatusque adeo ut supremos Ecclesiς Magistratus infimi possint ae debeant propter eam causam damnare , atque deserere , Non phsunt enim inquit Sanctiis Ambrosius, esse is er eos jura pacis, inter quos est beliam Fidei. Et sane unica , non multiplex , esse debet Religio vera . Unus Dominus , inquit Apostolus ad Ephes. IV. s. una fides , unum Baptisma , unus Deus S Pater omnium . Desormis nempe ac ridenda foret Religionis Christianae facies, ubi sentire in substantialibus, quae velia Iemus , & Revelationem divinam Oppositis pugnantibusque opinionibus exponere singulis liceret. Uni dumtaxat sententiae favere Veiaritas potest. Necesse est oppositae sint falsae. At si coeant simul , pa

cemque observent tum Catholicorum , tum innumerabilium Haere ii eorum Scholae: quis non videat, jam de Veritate actum esse, quae in tanta errorum colluvie ipsam Veritatem simulantium non solum

facile vitietur , sed numquam certo deprehendatur e Et quare Apo

SEARCH

MENU NAVIGATION