장음표시 사용
111쪽
consulatur , non solus Zelus, non sola Pietas consulenda est , sed Seientia quoque , di Logica perfecta , & Critica , & Eruditio antiquitatis , & omnium maxime Prudentia . Quod si dubium quandoque post accuratam disputationem jus Ecclesia restet, tum certe comis mendabilius fuerit id ipsus Auctoritati pie concedere, quam pertinain citer negare . His autem praemissis, quibui si non meliores, certe infirmiores indigent , ne me adversus temeraria Ingenia dimicantem ejusdem criminis reum temere suspicentur , fidentius nunc in arguis
Quando quaeritur, quousque pateat Ecclesiae CathoIicat Auctoriistas in Dogmatis lanciendis, generalis regula futura est nobis: Ee- cIesiam sine erroris suspicione decernere posse , quaecumque Dogmata senιν necti aria sint aut utilia fidelibus , quoties ista per rectam interpreIais
rionem , aut per rectam argumentationem deduci posηι tamquam praeexiis sentia in reυelatis per Scripturas sanctus, cur per concordem S antiquam TradItionem ad nos transmissa. Duae autem conditiones exigi mihi viis dentur , ut Ecclesia Dei statuere Dogmata sine erroris periculo posist, nempe: Fidelium necessitas ac utilitas; di divinorum verborum, sive scripto , sive per Traditionem ad nos manantium , fundamen istum. Harum altera causam decidendi respicit ἰ altera causam non eris randi . Utraque vero in judiciis Ecclesae prae oculis semper esse debet ac solet. Et ad postremam quod attinet, celebris est sententia viniscentii Lirinensis , ita de Ecclesia scribentis: Non nova Fidei Dogmata saluit ι sed vetera eruit. Doctrina enim a Christo tradita persecta atque integra suit , & sine impietate ad illam aliquid adficere non
possumus, ne veluti mancam di imperfectam temere aut incaute aciscusemus. Scio , mulier illa Samaritana a jebat , quia Messias venit . suum ergo venerit ille , nobis annuntiabiι omnia . Et ipse Christus omnia , quae audivit a Patre , nota secit nobis , jussitque Apostolos docere Gentes omnia, quaecumque ipse mandaverat. Nova itaque Dogmata non procuduntur in Ecclesia , sed vetera repetuntur , obscura
explicantur , defendunturque eadem , quae Christus tradidit ;& nihil propterea ab Ecclesia statui certissime potest divina Fide credendum nisi quod Christi verbis , sive scriptis, sive non scriptis, nitatur , di
inde per rectam interpretationem & argumentationem deducere liceat . Spiritus vero sanctus secundum promissa Christi semper adsuit, atque ad suturus est judiciis Ecclesiae, non ut novae Revelationes fiant, aut nova revelentur per ipsius Ecclesiae vocem Dogmata, sed ut dum saerae Literae & antiqua Traditio diligenter consuluntur , tunc inter pretatio recta , rectaque argumentatio ab Ecclesia instituantur , nullusque error in easdem subrepat. Singillatim nunc inspiciamus, quae appellentur necessaria & utilia Fidelibus, & ubinam certo interpretari atque argumentari Ecclesiae
112쪽
1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 93
Ileeat. Alia sunt omnino , alia sunt ex parte, Fide Iibus necessaria. Prima appellamus, quae qui jam adultus & mentis compos ignorat, a Regno Dei arcebitur . Fidelibus ex parte necessaria nuncupamus , quae ignorare quidem liceat , sed aut negare , aut in eis errare , nefas sit. Utilia, quae homini Christiano conducunt , ut facilius Coelum consequatur, Infernasque poenas evitet. In duo autem genera divir duntur Dogmata . Alia in mera contemplatione versantur, dc fidem tantummodo postulant. Λlia praeter contemplationem dc fidem,actionem quoque respiciunt, qualia sunt quae de Moribus in Religione traduntur. Et quidem populis expectantibus beatam spem , di adventum gloriae magni Dei & Salvatoris nostri Iesu Christi , nihil magis
necessarium est, atque utile, quam scire, quae in Moribus actionibusque humanis Deo placeant, atque displiceant , ut abnegantes impietatem & secularia desideria sobrie, di juste & pie in hoc seculo vivant . Quum autem in sacris Literis apertissime descripta sint praecepta vitae, di potissima saltem morum documenta , e quibus tamquam ex fontibus facile reliqua omnia singularia deduci possunt: hinc Ecelesiae facillimum & necessarium saepe est , certo decernere, quae liceant , quaeve non liceant; di illius sententiae nolle acquiescere grave crimen fuerit, gravius ad versari. Eo etiam pertinent Christi verba Matth. xx m. 2. Super Calbedram Mosi sederunt Scribae Pbarisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint υοbis , serυate j facite. Proinde nihil apud Catholicos certius est,quam ea sine dubio licere aut minime licere , quae suffragio lao comprobavit, aut improbavit Ecclesia . Quod est ad Dogmata in sola contemplatione sita , quaedam sunt omnino necessaria scitu . Nisi quis sciat & credat, Deum esse, & re
muneratorem esse, de ejus aeterna salute actum est, ut Apostolus monet . unitatem quoque Dei di Trinitatem personarum in unitate natu rae , verbi Incarnationem , Christi mortem pro redemtione generis humani, ac resurrectionem, Christiano ignorare nefas. Alia sunt, quae non opus quidem est omnibus scire ad salutem , sed omnibus incumbit credere , quum illis annuntiantur . Etenim ista etiamsi ignorare interdum sinamur , numquam tamen, si percipiantur , inficiari, aut in iis errare , liberum atque impune est nobis: Et propterea
ipsa quoque Fidelibus quodammodo necessaria fiunt. Quippe si haec ,
tibi animo percepta sunt, negentur, aut errando corrumpantur, tum homines a virtute avertuntur , ad vitia solicitantur, aut . a Ii quid indignum de Deo , oppositumve ejus revelationi sentitur. Exempli causa, plurima habet Calviniana Haeresis, quibus positis homo, si probe argumentetur, ad vitia deflectere velit , virtutibusque valedicere; di nihilominus aeternam vitam sibi eripiendam ideo ille homo non credet. Tale est arbitrari , Iustificationem & Gratiam sanctificantem per nullum Peccatum amitti posse i ita ut nemo in gratiam a Deo
113쪽
Deo receptus , exinde quamquam graviter peccans , e gratia excidat.
Iustum quemvis firmiter credere debere , sibi Regnum Dei ne a peccatis quidem gravibus eripiendum ἱ di contra justis impossibile esse divina mandata implere.Bona Fidelium opera, peccata esse apud Deum, di alia hujusmodi. Aliena pariter a dignitate ac natura Dei sensere cum antiqui, tum recentes quidam Haeretici, quum ab ipso dixerunt praedestinari ad culpam nou electos ad gloriam , aut aliis sententiis
temere incauteve ipsum constituerunt auctorem Peccati. Itidem innumera sunt, quae ex officina mentis humanae, quamvis
lumine Evangelii illustrata, hucusque prodierunt, & prodire quotidie possunt, Revelationi divinae contraria . Paucos quidem invenire est inter Christianos, qui postquam sacras Literas divinitus conscriptas arbitrati sunt, aliquid subinde falsi in iis contineri affirment, aut
suspicentur. Λt non facile eorum numerus ineatur , qui pro non revelatis a Deo quaedam habuerunt ac habent, quae tamen revelata me re aut contra inter revelata retulerunt, quae revelatione carebantis
Id singulas Haereses perlustranti continuo pateat . Quoties igitur accidit , ut ejusmodi excitentur quaestiones, dubium nullum erit, qui
utile sit unicuique Christiano , & ipsi Christianorum Reipublicae necessarium , earum definitionem ab Ecclesia audire , ne quis errando aut virtutibus, aut Naturae divinae , aut divinae Revelationi adversetur. Atque heic interpretationis & argumentationis jura exercere tuto potest ac debet Ecclesia, ne simus pamuli fluctuantes ,re cireum- feramar omni υento doctrina, ut ait Apostolus ad Eph. Iv. I . Primum jus exercet ipsa , quum explicat, quid reapse Traditio ferat in doctrina Christi , & quid significent Scripturarum verba aequi Voca a uvobscura . Alterum, quum Dogmata probat aut improbat, quae e sacris Literis aliisve certissimis Dogmatibus consectaria sunt , aut esse censentur. Verum Deum, simulque verum di persectum hominem esse Christum, Scripturis cum Traditione apertissime consentientibus , Ecclesia orthodoxa numquam non credidit. Hinc rite deduxit, ipsum non in speciem tantum , sed vere humanam carnem induisse; dc quatenus homo est, e corpore animaque humana constare; & in ipso duas esse Naturas minime consulas,duasq; item UOIuntates. Ista Dogmata per rectam argumentationem , e. Scripturis ubi abdita atque involuta erant derivata , & constanti Ecclesiarum Traditione firmata , Marcionis, Apollinaris, Eutychetis , ec Mono the litarum comis
mentis opposita, errorem in hac parte omnem sustulerunt, certoque veritatem statuerunt. Eadem ratione explosa est Novatorum opinio
negantium debitam , aut licitam Christi adorationem in Sacramento Λltaris. Ibidem Christum verum Deum peculiari modo praesentem esse Eeelesia Catholica credit. Hoc posito , necessario sequitur, ad O-iandum ibi esse Chrillum. Nihilque a ratione magis absonum videtur,
114쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. As
quam Idololatriae crimen inferre Catholicis , adorantibus id , quod
non adorare sit crimen . Ex his autem, quae hactenus commemorata sunt, nonnulla deducuntur perquam necessaria documenta. Et Primo , quum oporteat ,
Eeelesiae Catholicae judicia , ut certissimum veritatis argumentum praestent, Revelatione divina semper inniti, consequens est, ubi imis pleri i sta conditio non possit, illic minime habere locum datam a Deo Ecelesiae auctoritatem . Secundo, non omnia, quae ab Ecclesia, Conciliis ec Patribus constituta aut probata, sive etiam improbata di rejecta videntur, eodem obsequii venerationisque genere suscipienda esse . Quae enim per interpretationem , ac argumentationem in sacris Literis di Apostolica Traditione haberi, Ecclesia palam edixit, ea divinam Fidem a nobis postulant, Fideique Dogmata jure nuncupantur. At quae nullo alio fundamento consistunt, quam humanis rationibus, humanisve experimentis, humanam quidem exigere interdum fidem possunt, at numquam divinam , neque Fidei Dogmatis accensenda. veniunt. Quare si quis ejuscemodi postremis rebus adjungere fidem molit, stultus quidem interdum , interdum temerarius reputabitur: addam etiam, in eum quandoque Haeresis suspicio conveniet,& quanis doque gravi castigatione coercendus erit ἱ sed numquam Haereticus merito dicetur , neque iisdem prorsus ac Haeretici damnabitur poenis . Verum de his suo loco tractandum fusius erit. Tertio, sunt & aliae quaestiones ad Dogma spectantes, quas absque errandi periculo dirimere Ecclesia potest, sed tamen ab iis dirimen-d;s temperare prudenter debet. Non modica istarum copia, di praeiscipue apud Scholasticos, Occurrit , di enormem adhuc in numerum excrescere posset. Dirimere autem Ecc Iesiae fas esse diximus , quia controversae hujusmodi aliquatenus contingunt Revelationem divinam, & ex ista earum decisio peti deducique potest . Non solet ipsa dirimere, quia sive in unum , sue in alterum sensum , tametsi conistrarium , inclinet Christianorum sententia , nihil offieitur scientiae morum a Christo traditae, nemo a virtutibus idcirco revocatur, aut ad vitia tacite allicitur, di praecipuis, expressis, ac receptis Scripturarum Traditionisque documentis, atque principiis, nulla vis inseris tur, nullaque ex parte repugnatur.Utique si Ecclesia in animum indu ceret quibuscumque natis ac nascituris quaestionibus finem irrevocabi. Ii suo decreto imponere, di sibi supervacaneam incredibilemque crearet molestiam , & exiguum Ingeniis immoderate curiosis beneficium deferret. Ecquando enim tantum opus illa absolveret & quorsum tantos labores devorare, di in immensum proferre decreta Fidely Ambitionis, paene dixerim , aut saltem intemperantiae hoc esset, non neeessitatis . Neque sic deterreret ab excitandis novis quaestionibus
gentem litibus di disputationibus unice addictam , iisque aeternum pa
115쪽
scendam. Ad haec non pauca sunt tam levis momenti in disputatimnem adducta I aliaque etiam tam dissicile reserri possunt aut ad aperistam Scripturarum mentem , aut ad Traditionis antiquitatem, ut prae set verisimilia relinquere , quam vera aut salsa decernere . Sed illud in primis attendendum est , uti dicebamus , nimirum an disputantium sententiae aut palam , & aperto bello , aut tacite ac per latiis , in pernielem vergant alicujus jam statuti Dogmatis, di expressae in utroque Tella mento veritatis, quae ad hominum salutem , Fidemque saluberrimam spectet. Ubi vero , di quando , di quae censuram aut suffragium sine mora postulent ; quaeve permittere , aut negligere , aut damnare, Christianae Reipublicae intersit, ad Ecclesiae, Maximorumque Pontificum prudentiam pertinet dignoscere . Quarto, in iis etiam, quae per Ecclesiam statui certissime possunt, non solum , ut diximus millia occurrunt nondum ab ipsa in censum Dogmatum ad Fidem attinentium relata , sed aliqua etiam occurrere possunt, quae quamquam in Conciliis & Patrum scriptis inveniant ue, postremo tamen ca Iculo probata aut rejecta suisse continuo censenda non sunt. Id autem evenit, quum Concilia & Patres non ex professo hujusmodi sententias pertractant , sed obiter aliudque deliberando commemorant. Ex aliis Traditionis monumentis eonstare aliquando poterit, certissima esse , quae in aliqua Synodo , & apud nonnullos
Patres in transitu referuntur . Eaque tunc, etsi praeter propositum dicta , vim Dogmatis aut obtinebunt, aut retinebunt . verum quae Non aliunde firma ac rata apparent, non propterea quod ab ore aliud agentis exciderint , e vestigio naturam Dogmatis induunt . Immo gravissimis ex adverso militantibus rationibus diversae opinioni adhaerere flagitium non erit. Nemo inter Catholicos negat , quin ad deineernendas Fidei quaestiones , di efformanda Fidei Dogmata , ipsis quo- ue Conciliis necesse sit , Scripturas, di Traditionem diligenter con-ulere. At quei liqueat, hujus conditionis rationem fuisse habitam , quando Pa tres Obi ter, atq; alio in tenti, huj smodi sententias ingerunt In VII. Synodo Oecumentea Act. V. Tarasus Constantinopolita. nus, unus e Concilii Praesidibus, Iohannis Thessalonicensis verba reserens , amrmat, Angelos corpora quaedam Ievia , aerea , vel ignes, sibi adjuncta habere. Ab hujusmodi opinione dissentire nequaquam videtur Synodus universa ; di in eam , ne quid dissimulem , non pauci ex antiquis Patribus inclinarunt . Porro Innocentius III. in Con-eilio Lateranens Angelos creatiiras spiritμales appellat , ea ta ea cor poreis manifeste distinguit. Uisum est re aliis Patribus, Angelos plane esse materiς expertes. At expedita est hujusmodi Antilogis conciliandς ratio. Neutra sententia a neutro Concilio definita reverasuit, aut Catholicae Fidei Dogmatis adscripta ; obiter enim utrobique proposita est, quum de alia doctrina deliberatio foret. Nimi rum
116쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB I. D
Nieaena Synodus id solum tunc intendebat, ut Angelos, Sanctorum. que animas pingi posse statueret. Λnimus autem non erat etiam sta tuere , utrum e corpore Angeli revera constent. Itidem in Coneilio Lateranensi id unum agebatur, ut Μanichaeorum Haeresis renata proisseriberetur , cujus erat illud impium placitum , non omnia Deo au .ctore fuisse creata. Contrarium Dogma recte sanciunt Patres , Professionem Fidei probantes ab Innocentio III. Ρ. Μ.conscriptam. Utrum mero Angeli omnino materiae sint expertes, nulla tum quaestio veri batur, nullumque statuendae hujus rei propositum Patribus fuit. Utra que igitur sententia ., non Dogmatis christiani , sed opinionis nomine in utraque Synodo locum habuit. Attamen unum hete praetereundum non videtur. Si qua in Conetistiis Oeeumenicis vel obiter proseruntur, neque ibidem repudiantur, quamquam mon inde statim sequatur , iis documentis Dogmatum firmitatem accedere, semper tamen sequitur, aut illa esse praeter Fidem , aut non esse contra Fidem. Scilicet aut ad eam doctrinae partem xeserenda sunt,quam Ecclesia per sententiam certissimam sancire non potest , cujusmodi sunt nonnulla jam commemorata , & plura inserius indicanda. Aut si ad illam doctrinae partem spectant , quae judicionumquam fallaci eonstitui possimi ab Ecclesia , tunc Synodi s lenis tium argumento est, hujusmodi opiniones Fidei Dogmatis non remis gnare. Eas ex professo & aperte non approbando , Ecclesia deeretis Fidei nondum intulit- Et rursus non refellendo , tacite docuit eas ab ipsa doctrina Fidei minime abhorrere. Dissimulare enim Conciliis licet, quae ad Fidem non pertinent; at Fidei repugnantia dissimul ais Te non licet. Neque Ecclesam fugere potest , quid doctrinae ab Apo- stolis & Patribus araditae ad versetur & ab EccIesiae munere abhorre.
ret, sinere hanc doctrinam , se audiente , di dissimulante , violari . Error enim , ut habetur 83. Dist c. Error cui non Me itur, approlatur ; nisi sorte ejusmodi dissimulatio inde oriatur, quod ad maturius examen controversia ipsa reservetur.
Quapropter proposita de Angeliscontroversa aut in censum c ut Monnullis placet 9 illius doctrinae venit, quae neque e X Scripturis, neque ex Traditione componi potest ;& proinde sentire fas est de illa quod veri videtur similius . Λ ut, si ad Ecclesiae judicium spectat, neutrius Concilii judicio sublata est . Sih ntio ea men suo effecere Conciria illa, ut neutra opinio dicenda sit Fidei doctrinae contraria. At quomodo , in quia taliquis, verum simul sit , Angelos e materia corporea constare, & non constare λ Respondendum, certe videri, eos omnino spirituales esse. Quum vero tenuissima corpora interdum induant, ut Angelicum munus eorum gratia exerceant, quibus se conspicien dos praebent: ideo corporei per accidens, ut dicitur, appellari, pingique possunt. Incertum autem est, an istam aetheream vestem illi eo deis
117쪽
ponant, an retineant, qua in quaestione prudentis est continere iudicium . Denique praestat horum Conciliorum verbis non admodum in. niti. In Synodo Nicaena Tarasius e Iohannis Thessalonicensis oratione id unum arripuit scui di reliqui Patres adsentiuntur , nempe circumscriptos esse Angelos ad differentiam Dei in circumscripti,ipsosque humana specie fuisse conspectos , atque ideo fas esse illos pingere. Taeuit de eorum corporibus. Immo ipsos Act. Iv. in corporeos appellaiaverat. In Lateranensi Concilio, quum ab Innocentio III. Angeli dicuntur spirituaIes, ea vox omnem corporis societatem nequaquam ex.
cludit. Λngelos incorporeos, o spiri ruales alii ex Patribus dixerunt , quod e crassa materia non constarent.Nihilominus ii de Patres constare ipsos censebant e subtilissima atq aetherea materia.Sed de his jam satis. Nunc de Rationibus , quibus Dogmata probantur, agamus; ad earum quippe leges expendenda etiam venit proposita de Angelis conistroversia . Certe non alia de causa statuisse videntur Nicaeni Concilii Patres, licere Angelos pictura exprimere, quam quod Iohannis Thessalonicensis Rationes gravissimae apparuerant. Et quidem si in Dogismatis sanciendis nulli errori obnoxia est Ecclesia Catholica , necesse est eam quoque praerogativam retineat in Dogmatum Rationibus inis veniendis atque edicendis . Nonne Dogmatum sundamenta sunt Rationes λ Istis nutantibus , quomodo imposita moles non de hiscat, at que labatur λ Igitur argumenta rationesque adhibitae a Conciliis & Paia tribus ad Dogmata comprobanda , erroresve rejiciendos , pari veneratione & fide, perinde ac ipsa Dogmata, suscipiendae erunt. Verum heic majori quam in reliquis cautela est opus . Etenim in Conciliorum Patrumque lectione plane sit hospes oportet, aut Logicae, Criticaeque oppido imperitus , qui eodem pede omnes ab iis adhibitas Rationes dimetiatur, di dimetiendas arbitretur . Quare primo dicimus, nullum hucusque ab Ecclesia constitutum suisse Dogma , quod Ratione quapiam invicta non nitatur; la propterea aliquam semis per esse Rationem Dogmatum,quae dc ipsa ad Fidem non secus ac dogma pertineat. Secundo addimus, non solum apud Sanctos Patres,& in Scholis Theologorum, sed etiam in Conci Iiorum fictis quasdam occuris rere posse Dogmatum Rationes, quibus Obsequium quidem fere sempera modestis hominibus debeatur , sed numquam divina Fides. Primam conclusionem negabunt fortasse Heterodoxi. At quae jus Eceleissae probant, illiusque in fallibilitatem in statuendis Dogmatis,ea quoq; manifestissime produnt, numquam sine aliqua Ratione ad Fidem spe -ctante, di e sacrarum Literarum, Traditionisque documentis minime sallacibus deducta , Ecclesiam devenire ad sententiam ferendam . Istae aute appellari possunt funda metales,& potissimae Dogmat si Rationes. Altera conci usio , nempe ejusdem non esse ponderis omnes Rationes ad probanda Dogmata adhibitas, prima facie fortasse non arriadeat
118쪽
1N RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. I. sy
deat imperitis jurium EccIesiasticorum aestimatoribus . Inter peritos autem vereque doctos Theologos , non solumneminem contradicto. rem habeat, sed omnes habeat laudatores. Qui secus arbitretur, praeter experientiam sibi adversantem , rationes parum sibi saventes inveniet . Enimvero quid evidentius est , quam veritates cujuscumque generis sint, sive Theologicae , sive Philosophicae, sive Morales , probari posse per argumenta , ut aiunt, demonstrativa ; pariterque per argumenta tantummodo probabilia , & verisimi Ita e Proinde quamquam plurima certa sunt, vel ex Revelatione divina, vel ex lumine Rationis, tamen ista non refugiunt societatem Rationum probabilium di verisimilium . Harum quidem ope non indiget veritas, ut sibi constet, sed earum fere semper subsidium amat, ut sicilius persuadeatur. Deum e sis, Mundum ab ipso conditum, Animas rationales non interire eum. Corpore, atque ultra Corporis mortem esse Animarum poenas ac praemia: per lumen Rationis certissime cognoscimus, & Rein velatione divina praeeunte , firmissime etiam credimus . Nihil vero prohibet, quin adeo perspicuas veritates probabilibus quoque Rationibus illustremus , ornemus, ac persuadeamus.
Id autem cum interdum in Conciliis, tum saepe apud Sanctos Patres Iocum habuit, di quotidie a praeclarissimis Theologis atque Script ribus usurpatur , in pertractandis reliquis Christianae Doctrinae capitibus. At argumenta verisimilia, rationesque dumtaxat probabiles, divinam a populis Fidem exigere non possisnt, quippe non evidenti veritate nixa. Immo quum quidquid verisimile tantum est , si intime,& severiori trutina expendatur , salsum quoque deprehendi possit equid mirum, si quandoque Rationes, parum, immo nihil probantes, Occurrant apud rerum divinarum interpretes , & apud praestanistissima Eeelesiae lumina λ Neque idcirco de firmitate Dogmatum quid-Τuam deperit ψ neque minori quam antea mentis obsequio credenda unt, ae suscipienda Ecclesiae decreta. Satis est eorum stabilitati sundamentalium Rationum virtus. Quibus quum nullum , ut diximus, Dogma careat, necesse est etiam populos Christianos ab iis victos adstipulari Dogmati proposito .
At quei distinguantur a sundamentalibus istae subsidiariae Ratione syFateor, non id perinde facile omnibus erit, ac est piis simul & judieiosis hominibus. Et tamen plurimi interest,unumquemque Theologum in iis discernendis aberrando cavere. Etenim cogitandum non est,eutri tantummodo nocere Ecclesiae, qui audeat in dubium vocare , aut rejicere fundamentales Rationes. Error etiam est , excusatione qui deindignus, sed tamen error, atque incommoda non pauca gignens, argu
menta solum probabilia majori quam par est virtute donare, eaq; non secus ae Fidei firmissima capita, sine dubitatione credenda proponere.
Id ab Ecclesiae ipsius eonsilio abhorret, quae ideo verisimilibus inter-G Σ dum
119쪽
dum utitur, ut vera iacilius persuadeat, ac roboret, non ut dubia ex his incertis certissima statuat. Sed adhuc interrogamur , quei a subis sidiariis & probabilibus rationibus rationes distinguan tur fundamen ta Ies . Ego non alia heic utendum regulia censeo, quam quae discernere nos docet ab incertis certissima Dogmata. Illae igitur Rationes ad Fidem spectabunt, di sundamentales appe Ilabuntur, quas aut Sancti Patres ubique, & semper , & unanimiter pro certis atque evidentibus acis cepere, aut Generalia Concilia, Romanive Pontifices in suis Fidei formalis, decretis, & judiciis ab uni versa Ecclesia probatis concordi studio probarunt , & tanquam fundamenta Dogmatum posuere. Quarufi quis ex sanctissimis Patribus,si quis etiam ex Episcopis.in Actiaconis
ciliorum Generalium suopte ingenio Rationes adserat, atq;ad eas non accedat Ecclesiae totius, hoc est totius Oecumenicae Synodi, aut Roma. ni Pontificis,aliorumve Patrum consensus. tum .cohibere judicium nostrum licebit, nemiis adjungere statim fidem nostram cogemur incertiniost enim, an per unum Episcopum , aut Scriptorem , Deus loquatur Deinde animadvertendum est , fundamentales Dogmatum Rati nes esse debere verba ipsa Scripturarum sacrarum, .aut ipsius Traditionis indubia monumenta. Humanae , dc Philosophicae Rationes Ecclesiasticis sententiis ponderis quidem aliquid adferre possunt,at minimo primum ac praecipuum sundamentum, ni fr&istae divinis Libris&Traditione innitantur. Immo ipsa Scripturarum loca , quibus tum Concilia, tum Patres, eeterique Theologi utuntur in Dogmatum comprobationem, pro fundamentalibus semper certissimisque Rationibus minime omnia sunt aceipienda . Allegorica quaedam occurrere pota sunt, quaedam etiam ex communi eruditorum voto obstu rissima. Prudenter adjunguntur & i sta clarissimis aliis divinorum Librorum, αTraditionis legitimae testimoniis , non futura quidem Dogmatibu&consti euendis fundamento, sed constitutis sutura ornamento , atquα praefissio. Quod ad Traditionem attine , modo rite ex antiquitat concordi sit deducta, di secundum regulas a Theologis praescripta Radhibita, solidissimum semper Ecclesiasticis decretis fundamentum praebet. Ipsam et sacrarum Literarum Ioca , Traditionis consensione indigent,ut iis tuto incumbat Ecclesiae judicium. Catholicorum nempe Re publica, probe novit, ea se teneri lege, ut nulla constitui debeant , aut possint Dogmata , quorum veritas e Traditione, & e divinis Scripturarum oraculis, praestantibus veras fundamentales Rationes, non effluat. Et quum sine istis nullum reapse Dogma Ecclesia. umquam sanciuit , di sanciat , etiamsi regia , ut ita dicam, auctoritat interdum loquuta fuerit, aus loquatur, hoc est, etiamsi Dogmata, rationibus minime propositis, credenda Proponat: compertum tamen,
est, semper ipsius decretis Traditionem di Scripturas sacras causam &rationem dedisset iisque postiis, non est cur alias exigamus Rati Quesia Diuitigod by GO le
120쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. ror
Celebre est in hanc rem Stephani Romani Pontificis exemplum .
Fervebat Africanam inter ceterasque orbis EccIesias controversia de Haereticorum Baptismo . Cyprianus vir alioqui sanctissimus pro ite rando Sacramento pugnabat , ejusque novae opinioni, ut cum viniscentio Lirinensi Cap. I9. loquar , tanta vis ingenii adfuit , tanta elaia quentiae flumina, tantus risertorum semerus , tanta Nerisimilisudo , tanda diυinae legis oracula , sed plane πουo ac malo more intellecta, ut illa coη- piratio nullo modo destrui posse Uideretur. Attamen Traditionem a se stantem contra Stephanus Proserebat atque his armis fretus, tota demum consentiente & plaudente Ecclesia , causam obtinuit. Longo
post intervallo inrtissimus Catholicorum pugil Augustinus Stephani
-sententiam ea rationum argumentorumque vi tutatus est contra Donat illas , ut nutic vel radibus appareat, longe Cyprianum a veritate tune abiisse . De Rationibus igitur humano ingenio excogitatis , id .eamdem statuendum esse videtur ; eas, videlicet, quantumlibet acuis 4issimas , quantumlibet ingeniosissimas, nihil valere, di aliquo semiaser vitio laborare , quoties militant adversus Dogmata Traditione , divinisque Seripturis ab Ecclesia Dei firmata . Quum vero pro istis faciunt , non uno eodem pede omnes esse dimetiendas. Certissimae quaeiadam , quaedam probabiles tantum , Verisimilesque erunt , quaedam etiam nullius ponderis deprehendentur. Quocirca & judicio in iis se. 4igendis locus erit, dc in quibusdam rejiciendis libertas.
Eeelesiae in Dogmatis stabiliendis a Phereponi Objectionibus libearatum . Falsum est , ipsum a Sancto Augustino negari . MoIillud. . in ConeiIiis Catholicorum quae commoda pariat . Factionis nomen inique adscriptum legitimis Conciliis Carbolicae EccIesiae . Non eri-- men , sed Iaus ac necessitas ibi est Iudicare ex anticipatis opiniouia. bus , hoe est , secundum Traditionem . Vindicarum a nonnullorum . dicteriis Concilium Trideminum.
Q Uae sint Eeclesiae Catholicae, Ingeniorumque iura in Doctrinae
salutaris negotio , sensim cognovimus . At ii , quibus jugum excutere placuit, & unius Scripturae sacrae vocem , quemadmodum sibi fingunt, sed uti res docet, unius Ingenii sui vocem auscultare constitutum est , ii, inquam , nullum non movent lapidem , ut caelo auctore stabilitam Auctoritatem Ecclesiae dejiciant, qua dejecta , proculdubio Ingeniorum crescit auctoritas . Phereponus igitur & ipse in hoc idem argumentum saepe&lubentissime invasit. Nunc opus est exispendere, quid ille tamdem huc adserat novi . In animadversione ad Augustini Lib. 2. Cap. 3. de Bapt. adversus Donatistas , haec habentur
