장음표시 사용
141쪽
non minor veneratio debeatur , scriptis, quam Ore tantummodo traditis. Collocandi sunt in eodem gradu Iudaeorum Libri, quorum auctoritatem Christus& Apostoli confirmarunt Subsidat igitur necesse est Ingeniorum nostrorum ambitio, ubi
sese nobis offerunt ejusmodi facta De illis suspicari quidquam falsi ,
ipsum Deum mendacii accusare fueritia Attamen & heic est aliquid juris. Ingeniis nostris. Duo nimirum, aut cum laude , aut sine culinpa , heic in quaestionem vocari interdum possunt. Primum est,utrum quaedam in Scripturis sacris enarrentur,. tamquam vere contigerint , an tamquam Parabolae, atque Allegoriae. Is enim etiam mox fuit sacrix Auctoribus, atque ipsi hominum Magistro Iesu, ut aliquam veritatem sive Historicam , sive Moralem ,. sub allegorico velo, & sub Parabolis, poeticisque figarix ingeniosa gravitate referrent ,. quo illa documenta di dulcius haurirentur, & firmius ab auditoribuL retinerentur . Qua in re sese consuetudini re ingenio orientalium Populor m accommoda runt, quibus majori, quam apud alio& populos , in Pretio suere, immo sunt adhuc ,. talia eraditionis condimenta. Ita dubitare quis potest absque Dei revelantis injuria , vixerintne reipsa.
Ob, Lazarus mendicus, di Filius prodigus , atque alii quidam celebres. in divinix Libris ; an potius eorum vita & acta sint Parabolis, sa
Alterum est, licere inquirere modum , quo aliqua in utroque Testamento acciderint, & facta fuerint; quod salva Historiae fide praestari potest. Atque hinc magna quaestionum seges Interpretibus sacris,c nata, dum quisque modum istum congruentiorem menti divinς Scri-Pturae excogitat. Sed utrobique cavendum, ne longius quam par est,. excurrat ingeniorum Iibido. Traditio consulenda est. ,.&Sanctorum Patrum terenda vestigia , de communis Ecclesiae expositio ante oculos perpetuo habenda , scati sapientissime statutum est in Tridentina Synodo, di Majores nostri ab ipsis Ecclesiae primo estis commendave
re. Ea de causa male accepti sunt, non quicumque novas ita exposi tione divinarum Literarum opinion ex adserunt , aut literalem sensum Allegorico praeserunt, sed qui jam receptas. in Ecclesia Dei interpretationes tamquam certas ct unice verax, contrariis re enormi
bus sententiis propositis improbavere . An ala huju modi semita aberrarint, qui Iob, & Tobiae gesta in Dramata , ac in Allegorias amanda runt , quaeri posset . Certe non bene inter nostros audiere quondam Thomas de Uio Cardinalis Cajetanus ,. vi e nihilominus aete Ina laude dignus , di alii quidam , quod nimia libertate in Genesi explicanda: usi sunt, di a veteribus paulo nimium discessere.. Ita hia omnibus, non scientia tantum, di eruditione, di ingenio opu&est, sed: etiam prudentia. Prudentiae autem Ieges vix longo sermone expediri queune,
142쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Da
Historia Eeelesiastica , quς aIteram classem rerum ac factorum comis plectitur , quorum memoriam ab Apostolorum voce aut scriptis non aecepimus, alio sidere, aliis legibus regitur. Et ne diu evagemur, allud continuo statuendum est: NMIlum esse Factum , quod inrum ceristumque divinia e supranatu Ii, ut uiuηι, Fide credendum sit, nisi quod is Christo r elatum fuerit, ct Spiritu saneto Iubemre a Prophesis S Apostolis conscriptum, aut υiυd υoce traditum posteris, o non fallaei sed Ee-eIeme υerae testimonio aeti tale nobis propositum- Hujusmodi sentenistiae veritatem partim ex iis, quae hacteuus dicta sunt, partim ex aliis
argumentis apertissime elicimus ..Sicuti Sanctus Thomas , & reliqua Theologorum cohors assirmat, Rrtieuli Fidei temporis successione, quod est ad substantiam, crescere non possunt, sed solum quod est ad explicationem . Nimirum quod
olim Deus per Filium suum , Prophetas , di Apostolos revelavit, id unam Christianam Fidem constituit. Nihil addi, nihil inde detrahi
potest. Explicare dumtaxat s ne erroris periculo, quae Deus revelavit , Ecclesiae licet , immo ad eam pertinet quae certe explicatio non nova Dogmata invehit, sed vetera majori luce donat, aut a perversis & novitiis interpretationibus vindicat. Lectores diu detianeam, si quae Apostolorum & Patrum loca certissimae huic sententiae fundamentum Praebuerunt, Tecensere velim. Illud tantum dieam, communi omnium consen sit tradia Doctrinam Christi omnino perfectam, nulliusque addita menti, aut imminutionis indigam; di nefas esse, quidquam pro Fidei Dogmate habere , quod non ab ipso Decisve per sacras Scripturas, sue per Traditionem , quasi permanus ad nos usque transierit. Novas Revelationes expectandas aut suscipiendas non esse .r &quamvis vel ab Apostolo, vel etiam Angelo quidq- movi, elati revelatum nuper , di ve Iuli Christianum Dogma Fide supra naturali credendum , proponatur; sine haesitatione illud repudiandum eme . Novitatem inter signa erroris habendam, di ideo Haereticos damnandos, quod nova Dogmata, novas Re velationes in an istiquam Christi doctrinam in trudere velint. Quocirca qui sibi facultatem arrogant proponendi nova de Fide Christi Dogmata,exiguntque a Fidelibus illum assensum , qui certis Dei Revelationibus unice debetur: id sibi licere putant, quod Romani Pontifices , Concilia G neralia, di Λpostoli ipsi nequaquam licere conceptis verbis fatentur. In hanc rem legendi praeceteris Tertulianus di Uincentius Lirinenis sis , & Coele se in i ac Leonis Romanorum Pontificum Epistolae, ut alios Pontifices Μaximos, Concilia, ac Patres omittam . Quae quum ita snt, quis non intelligat, nulla haberi posse Facta , praeterquam enarrata in sacris Scripturis, aut per legitimam Traditionem vulgata , quibus adhibenda sit supra naturalis Fides λ Si, in.
quam , ista secta ad Christi Revelationem , aut ad Λpostolorum
143쪽
Traditionem per germana antiquitatis monumenta referri nequeant,& post aevum Λpostolorum contigerint: certa quidem esse hominibus, & fide dignissima possunt, at nequaquam efflagitare a Christiano Populo divinam Fidem . Nam quei dicatur Christus ea revelasse, Apostoli ea tradidisse, quae nondum acciderant, & occulta penitus Ecelesiae suere ad eum usque diem , quo in rerum universitatem emerinsere Praedicendo tantum poterat hujusmodi facta Christus revelare Apostolis. Sed ubinam istarum praedictionum vel unum vestigium
in sacris Libris, in Traditione legitima λAb hisce propterea Factis non revelatis Dogmata Fidei reve Iata
longe differunt . Scilicet Dogmata ex natura sua jam revelata a Deo fuerant, & jam dudum aut expressa , aut non admodum obscure si is gnificata Ecclesiae. Fortasse a multis ignorabatur, aut minime animadvertebatur , aut nequaquam credebatur ejusmodi Revelatio; at Revelatio, nihilominus firma per se constabat, tametsi varie de ipsa homines nonnulli sentirent . Quando ergo Ecclesiae placuit de illa Revelatione certos facere Fideles, nihil illa novi, quo ad Doctrinam ipsam , proposuit, sed dumtaxat quo ad homines quosdam ea de re antea aut incertos, aut ignaros. Ita Spiritum sanctum a Patre Filio. Ne procedere , Animas Sanctorum , statim ut e corpore exierint, ei visione donari; omniumque animas , non ex traduce esse , sed singulas in singulis corporibus creari , olim Deus revelavit . Diu a nonnullis de istorum Revelatione dubitatum ac disputatum est ,& licuit disputare , quum nondum Ecclesia Veritatis custos ac interis pres quaestionem omnem sua sententia sustulisset . Ecclesiae autem sententia id tantummodo statuit, quod certissime a divino Spiritu riophetis & Apostolis revelatum jam pridem fuisse sibi constabat , tum divinis Scripturis, tum Traditione consulta . Verum eo pertinere nemo dicat Facta , de quibus cum certum est, nihil ab Apostolis scripto aut viva voce traditum , tum certissimum est, ipsa post Christum& Apostolos accidisse. Aut novam heic excogitare, aut falsam ob trudere Revelationem Dei, necessum esset: quod & a Religionis ve-iae, & ab Ecclesiae veracis natura atque instituto nimis abhorret . Non igitur ista tamquam antiquitus a Deo revelata , Ecclesia definire potest; non igitur supra naturali Fide credenda sunt certa . Alterum argumentum nobis experientia suppeditabit . omni perieulo errandi Ecclesia caret, & numquam reipsa erravit, quum de Dogmatis aut Factis definiendis agitur , quae sibi divinitus revelara in innotuere. In iis autem Factis , quae Apostolorum aetatem subsequuta sunt, aut per Traditionem a Christo atque Apostolis nuntiata fuisse
non constat, Ecc Iesa, & summi Pontifices sa IIi possunt, & re ipsa
quandoque errarunt. Consequens ergo est, Ecclesiae & Successoribus Petri, non eam quoque a Christo adjunctam fuisse praerogativam,
144쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. I. Ias
ut ejusmodi Facta decernere possent, non secus ac Fidei Dogmata , certissimo calculo. Quocirca solennis Apostolicae Sed is regula est, Patrum ac Theologorum consensu firmata : omnia , quae in Conciliis etiam Generalibus geruntur , exceptis Fidei causis, retractari posse. Et hue reserenda sunt sancti Augustini verba Lib. 2. cap. 3. de Bapt. contra Donatistas a nobis superius expensa , quibus innuitur, ipsa Generalium Synodorum decreta saepe a sequentibus emendari , dum aut experientia, aut novis documentis aliquid innotescit , quod anistea latuerat. Deinde, licet hujus generis sententiae ac judicia muta. tioni obnoxia sint , atque emendationi: id tamen vitio , aut dedecori verti non posse Ecclesiae , sive Religioni, quum ea tantum firma ac immobilia sore Christus pollicitus fuerit, quae ad Doctrinam , de ad Facta a se, vel suo jussvi, revelata spectant . Stetit hucusque in Ecclesia, & numquam vacillabit hujusmodi Doctrina , & Factorum revelatio . Si in aliis a veritate declinabitur , erit hoc hominum infirmitati tribuendum , non Christo , qui sua promissa aeternum ecfideliter implet. Age ergo , nonnulla in hane rem proferamus exempla , quum dc plura , di illustria, dc obvia sint passim . Primo in judicandis personis ita se Apostolica Sedes, dc Coneilia , dc Catholici semper gessere, ut
judicia sua non arbitrarentur , aut esse vellent paria auctoritati , atque immobilitati divini Verbi. Nam di ea ad incudem rursus revocari, atque emendari siverunt , dc melioribus documentis allatis in diversas a prioribus abiere sententias . Paulus Samosa tenus in primo Antiocheno Concilio absolutus , in altero damnatus est . Arius ipse , di Ariani, post eorum damnationem a Nicaeno Concilio promulgatam , innocentes quodammodo declarati sunt, dc in communionem restituti, id tolerante Ecclesia . Innocentiam Athanasii, dc Marcelli Ancyrani, Iulius Romanus Pontifex , dc Sardi cense Concilium statue.
Tant; eorum tamen causas iterum expendi , Patres, summique etiam Pontifices passi sunt o Marcellum reum esse atque haereticum illustres viri postea contenderunt , dc in primis Basilius Magnus. Neque minus celebris fuit Caeciliani Carthaginiensis Episcopi causa . Lis eidem contra accusatores Donatistas adjudicata fuerat in Romano Concilio, praesidente Melchiade. obtinuerunt victae partis querimoniae, dc accusationes, ut in amplissimo Arelatensi Concilio rursus audirentur , ecquamquam pari successu pro Caeciliano pronuntiatum 6c ibi fuerit, adhuc tamen non recusarunt Africani Patres , ut eadem causa denuo Carthagine pertractaretur, damnaturi vel post mortem Caecilianum, si crimina opposita vera deprehenderentur . Cur non dc memorem Zosmi Romani Pontificis acta, qui a Pelagio Haeresiarcha circumventus, in ipsus auxilium , dc pro illius innocentia , ad Africanos
Episcopos reicripsit J Theodore tum , Ibam , Theodorum Mopsue.
145쪽
nenum , Gothe scalchum, aliosque celebres viros in quibusdam Coniaci liis damnatos, in aliis absolutos legimus, ut jam patere possit , Coneilia dc Ecelesiam in hujusmodi Factis definiendis neque imperare velle, neque exigere posse certissimum a nobis Fidei divinae assensum . Secundo, immunia ab errore non sunt Concilia , licet oecument. ea , in Auctoribus Librorum dignoscendis , sive decernendis. Certe per multa secula ne dubitatum quidem est, quin Dionysio Λreopagi istae Apostolorum aequali tribuendi essent Libri , qui sub ejus nomine
circumseruntur. Nostra tamen ac Patrum aetate usus Critices resta uia
ratus , si non omnibus Literarum professoribus, saltem omnibus viris emunctae naris persuasit, eos quidem Libros plurimi faciendos, sed
tantam antiquitatem non redolere , quanta hucusque vulgo tributa
ipsi fuit Illustriores etiam majorique in pretio apud Latinos fuere plurimae Clementis , aliorumq; Romanorum Pontificum aESirietum usque Epistolae. Sed ita rudium Seculorum persuasio proxime praeteritis temporibus profligata fuit , ut Isidoru&Mercator , sive Peccator, nulli amplius imponat ,. & nemo sit cordatus, cui scripta illa supposititia non videantur Idem dicendum de quam plurimis aliis Libris , aut suppositis , aut incaute tributis Ignatio, Athanasio, Augustino, Hieronymo , aliisque Patribus . di tamen huiusmodi Libros non Provincialia tantum , sed ipsa quoque Oecumenica Concilia , & Septimum praesertim habitum Nicatae, Pontifices Maximi , & innumeri Script
res tamquam legitima eorum Patrum monumenta olim adhibuere .
Tertio , in Sanctorum hominum gestis,. Reliquiis, atque Miraculis. recensendis, sive proponendis , plus quam humanam fidem Catholica Eeolesia exposcere non potest . Quae enim monstra , quaeso , non irrepsere in veterum Historias λ Quae conficta non fuere aut ab improbis, aut a piis imposioribus , ut sanctis Μartyribus , Consessoribus , aliisque Religionis Christianae illustribus Athletis major veneratiodi fama apud posteros quaereretur λ Inauditi etiam antea Coelites Ecclesiasti eis Diptychis inlcripti fuere . Simeonis Metaphrastis spissum opus Iegere juvat , fabulis uberrime refertum . Neque iis carent Gregorii Turonensis , Gregorii Magni,. Uincentii Bellovacensis
Antonini , aIiorumque Hagiographorum volumina . Nam quo magis ignorantia & literarum oblivio obtinere inter Christia nox coepit, aut eo securior facta est imposiorum audacia , aut minus cauta aliorum credulitas. Λ quorum erroribus , quum satis sibi non caverine
piissimi alioquin & celebres viri , factum est , ut in ipsa Templa , in
ipsas ad populum conciones , in precum Libros, in Romanorum Pontificum Epistolas,penetrarint nonnumquam hujusmodi commenta. Et quidem a doctis viris, & a Baronio praecipue , multum operae collocatum est in purgandis Historiis, Martyrologiis. Breviariis ab issa tace. Sed quae in immensum excreverat, nondum prorsus expugnari se passa
146쪽
IN RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. I. 11
est, & modo temeritas absit, modestusque Critices usus in consilium ad voeetudi, nostris suturisque ingeniis erit heic in quo se utiliter ad
Denique in ceteris capitibus Historiae Ecclesiasticae a Spiritu San.
Do non revelatae , se ab erroris periculo divinitus immunem Eeelesia Catholica nondum censuit. Diutissime illa opinio inter Christianos invaluit, non sine divino prodigio a LXX. Interpretibus sacras Seriis pluras in Graeca in Linguam fuisse eonversas. Unus subinde Hieronymus omnium sere antiquorum Patrum hac de re sententiam ita infirmavit, ut ab illa jam plerique prorsus discesserint, aut saltem de huia hi modi facto dubitandum consentiant. Ad haec celeberrima olim Deiare , & absque haesitatione ubique excipiebantur , quae de S. Iacobi in Hispaniam adventu , de sancti Dionysii Areopagitae Episcopatu iaGalliis, de gestis Martialis Lemovicensis, aliorumque Apostolorum ci Martyrum, qui primi varias gentes Christi doctrina imbuerant, confidentissime narrabantur. Nemo dubitabat de splendidis tot Eeώesesiarum, aut Religiosorum ordinum originibus; de Lepra, Baptismo, & Donatione Constantini; de leunculis beato Lueae adseriis piis; de tot sanctae Ursulae in martyrio sociabus; de verontea; de Nareellini Romani Pontificis lapsu , dc Sinuessano Concilio, aliisque id genus innumeris. At ista nunc falsi eoarguuntur a doctissimis viris, aut saltem non ea esse exploratum est, quibus tam facile sit fides adjungenda, quum Historici praestantiores, re veneranda antiquitas, di temporum 1eries iisdem sive aperte sive tacite adversentur. Restat igitur , ut ex istis, tum rationibus, tum exemplis coIligamus , immutabiles non esse , neque esse divina Fide certissimas de Factis non revelatis in Ecclesiastica Historia sententias . Neque histe Factis eam, qua suapte natura carent, divinam auctoritatem , di in . concussam cerii tudinem communicare pomunt vel Romani Antistites per sua diplomata , atque edicta , vel Synodi Oecumenicae per sua decreta , vel quisquam alius , quamvis doctrina , Veracitate, ac pietate conspicuus . Quocirca non Haereticis illico aecensendus, non infamia, non poenis justi ne ab Ecclesia in illos eonstitutis, qui Fidei Dogmata negant, aut a Fide Vera deficiunt, quisquam erit mulis ctandus, quod hujusmodi narrationibus eamdem ipsam fidem praebere nescit, sue etiam recuset, quam praebet, & omnes novimus esse Praebendum, narrationibus coelo auctore traditis . CA. Diqitigod by Corale
147쪽
118 DE INGENIORUM MODERATIONE CAPUT D E C I M U M SEPTIMUM.
Ut aIiquod Factum Fide supraηatu Ii credendum statuatur , quae eo
ditiones requirantur . Revelationes quarumdam Sanctarum mulierum
ad Fidem non spectant . Neque Canonitatio Sanctorum . Tradisia necessaria, Mi aIiquod Fadium tamquAm pertinens ad Fidem deis cernatur . An ImmacuIatam Deiparae Conceptionem statuere possit
EGIesia. UT autem, quae sint Ecclesiae, quae Ingeniorum jura , quum de
Factis Historicis agitur, manifestius innotescat, dicendum nobis videtur, duas conditiones plane exigi ad certam eorum definitionem. Sine istis neque a nobis efflagitare Ecelesia poterit, neque nos adhibere supra naturalem Fidem debebimus . Altera est, Mi quae definienda sunt ab Ecclesia , sive jam definita videntur, Christiis reve- Iare potuerit, sive, ut melius dicam, voluerit , aut ab Apostolis, dum in vivis erant, tamquam a Christo di Spiritu Sancto accepta, potuerint tradi & nuntiari populis, ejusdem Spiritus sancti justi . Altera est , ut liqueat, quae ita a Christo revelari, di ab Apostolis tradi potuere, re ipsa revelata , aut ab Apostolis tradita fuisse : quod liquere non potest , nisi eorum Iegitima Traditio habeatur in Ecclesia Dei. Utraque conditio necessaria est. Nam si aliquod Factum a Deo non revelatum adjungere liceret Fidei Dogmatibus, jam Christianae Religionis doctrina novum quotidie incrementum acciperet ,& novi in dies Fidei articuli creari possent : quod certe inter Catholiis
eae Ecclesiae homines nemo licere arbitratur, & a verae Ecclesiae dogmate abhorrere omnes fatentur. Deinde, etiamsi a Christo atque ab Apostolis revelari facta potuerint , non continuo revelata suisse conis
sat . Ae proinde si desideretur eorum Traditio in Patrum monuis mentis;si ipsa Traditio Antiquitatis su stragio non comprobetur,immo si improbetur; aut si tempus certum assignari possit , quo ejusmodi Facta antea inaudita coepta sint venditari: quis ad auctores Apostolos talia referat δ quis ipsis eamdem ac Evangeliis fidem habeat, habenis damve putet λ De Christi atque Apostolorum gestis praeter ea , quae
in Canonicis Scripturis continentur, & ex antiquissima ac germana Traditione accepimus, quam plurima alia olim serebantur. Evange Iia quoque alia , di alii Apostolorum Actus emersere antiquitus . Quibus tamen, quippe constanti ac legitima Traditione carentibus, aut ademit, aut numquam addidit fidem Ecclesia vera .
Quae quum ita sint: Primo, intelligimus , quascumque Revelationes de Servatoris nostri , aut Dei parae Virginis, aut Apostolorum gestis, aut etiam de quibusdam Dogmatis, accidisse legimus , postis
148쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I 29
postquam vivere desierunt Apostoli , numquam in censum divinae doctrinae reserendas esse. Nonnullas quidem Revelationes, & Proinphetias fidelibus interdum a Deo concedi potuisse post Apostolos, &adhuc posse, apud nos doctrina Fidei est; eoque referri possunt verisba Ioelis 2. 18. a sancto Petro laudata in Actis Apostolorum 2. I 7. Post haec effundam spirituar meκm super omnem carnem, S propbetabunt filii
vestri , S filiae υestrae ; senes vestri somnia somniabunt, ct juυenes υestrivisiones Didebunt. Multas etiam ex his Revelationibus , visionibus , ac prophetiis , exacto jam Apostolorum aevo , contigisse narrant sancti ac probatissimi Patres, easque experientia non inanes, non confictas subinde testata suit. Uerum eas ad Facta dumtaxat peculiaria , & ad singulorum fidelium utilitatem ac solatium , non autem ad generalem Ecclesiam, neque ad certam Dogmatum Fidem pertinere constat . Uerae esse possunt; certae penitus, ct Ecelesiae Dei necessariae esse non possunt . Idcirco , etsi Revelationes quarumdam sanctarum mulierum, Brigittae, Catharinae Bononiensis, & Catharinae Senensis , Angelae Fulginatis, Hildegardis , Ger trudis , &aliarum, aut laudaverit, aut toleraverit Ecclesia r nemo tamen Theo-
Iogiae melioris conscius , hucusque fuit, qui certitudinem Fidei Catholicae ipsis additam suisse autumarit, immo non affirmarit, Concilia& Ecclesiam universam auctoritate carere similia decernendi tamquam indubitata & certissima Dogmata Christiano populo credenda. Neque alia de causa damnati olim Cataphryges, & Montanistae , quam quod novas de tribus Qtiadragesimis celebrandis, de secundis Nuptiis abdicandis, de pace majorum criminum reis deneganda , alitiaque de rebus Revelationes instar necessarii Dogmatis proponerent . Quare deinceps Cataphrygum nomine a Sanctis Ρatribus ii notati fuere , qui novas, non de aliquo peculiari facto hoc enim caelitus contingere posse, & quandoque contigisse, exploratum habemus sed de aliquo Dogmate Revelationes inducerent. Quae vero visiones ac revelationes de Christi ac Dei parae gestis , dum in vivis essent , circumferuntur, ideo toleratae, quod nihil sacris Scripturis ae Traditioni antiquissimae contrarium pereas adserebatur. Ceterum ab iis in sacram doctrinam in vehendis, atque adhibendis, perpetuo abstinuere sapient illi mi Pontifices, ac Sancti Patres, atque Scriptores eximii, qui etiam Revelationes veras a falsis difficile distingui posse aiunt, & longe ab ea opinione suerunt, ut id genus facta sine dubitatione accipienda crederent. Eam in rem Omnium praecipue legendus magnus Universiuatis Parisiensis Cancellarius Ioannes Gerson. Secundo , ad Ecclesiam , ad Generalia Concilia , ad Apostolicam Sedem pertinet, in Sanctorum Canonem referre homines consummatae Sanctitatis gloria, dum viverent, illustres & post mortem miraculis claros . Disciplinae leges eorum cultum ita indicere pos-
149쪽
sunt , & ad universam Ecclesiam extendere , ut non solum pium ae Iaudabile sit, hujusmodi Sanctos invocare , di sibi adsciscere patro.
nos apud Deum , sed etiam impietatem sapiat eorum cultum improiabare , atque contemnere. Quare a suspicione Haeresis ille non absit, atque intolerandam , & poenis dignam temeritatem ac impudentiam prae se ferat, qui rite Coeli tum catalogo adscriptos expIodat, & in iis, ut a junt, canonizandis Ecclesiam re ipsa , & Romanum Pontificem errasse dicat. Suspicionem Haeresis memoravi, non autem Haeresim formalem quippe non video quei conciliari possit eum certissimis regulis hactenus traditis eorum sententia, qui firmissimo assensis , diis vinaque Fide credendum censent, Ecclesiam , aut Romanos Pontiis fices talia decernentes falli numquam posse . Videant ipsi , an notae inde sequatur , novas Revelationes , nova de Factis dogmata in Eeclesiam induei: quod abhorrere a CathoIica doctrinaec ipsi notr n gant . Nam quae argumenta pro sua opinione Producunt, aut nihil ,. aut nimium in ista quaestione probare, facile cognitu est . Sunt verba
Christi aiunt nonnulli apud sanctum Iohannem X ULM-m ne-nerit siti Spiritus υeritatis , docebit vis omnem υeritatem. verum non omnem procul dubio veritatem a di vinoSpiritu Nobis revelandam, ex omnium interpretatione perspectum est ἱ sed omnem tantummodo,
Veritatem , quae ad salutem hominum , & ad verae Fidei atque Ecclesiae Catholicae integritatem conservationemque necessaria sit. Quois modo vero dicamus , necessarium hominibus , Fidei, & Ecclesiae esse cultum novi alicujus Sancti, fidemque de illius beatitate caelesti PUtile est , non necessarium , ista habere , ista scire. Innumerae alimVeritates sunt , quas novisse in utilitatem Christianorum cederet; &illas tamen certo decernere, numquam sibi tribuit , aut tribuere potest Ecclesia. Neque vero, etiamsi in re ranti ponderis ab errande periculo immunes non credantur Synodi universales , de Romani Pontifices, ejusmodi inde consequuntur incommoda , ut Oporteac inauωditam antiquitus opinionem amplecti. Attamen inquiunt aliqui ,ludibrio exponeretur Ecclesia sancta Dei, atque a Spiritibus tartareis irrideretur , si quos perpetuo in inferis cruciandos, tamquam Sanctos in terris colendos proponeret. Ad hae absurdus error foret, eorum poscere patrocinium in coelis, qui Deum iratum experirentur in inseris . Quae tamen omnia illud solum suadent, Romanos Pontifices, & Ecclesiam , nulli diligentiae parcere debere, quo fiat , ut Beatorum albo tantummodo inscribantur homines absoluta pietate & sanctitate, & miraculorum gratia vere conis spicui , dimissis reliquis dubiae sanctitatis . Ceterum si in his continis geret error , quem certe, modo rite peracta sit Canonigatio , contigisse nemo umquam ostendet , & contingere posse dissicillimum putamus γ nihil probri in Ecclesiam , aut in Romanum Pontificem recide
150쪽
aM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. rar
cideret, quum sacrorum Pastorum coelestis praerogativa sita sit in ima munitate non ab omnibus erroribus , sed ab erroribus in Doctrina Christi, di in Fadiis per Apostolorum calamum aut vocem traditis . Eeelesam in aliis falli posse jam vidimus sine dedecore suo , sine F iis
dei detrimento . Quis autem nescit, tot Sanctorum Reliquias publico donari cultu, di Romanorum Pontificum , aliorumque Episcoporum, & interdum etiam antiquitatis diuturnae auctoritate probari: quas tamen qui certo Fidei divinae assensu credendas esse amrmet geris mana eorumdem Sa nctorum Lipsana, plane a veritate absit . Praeterea neque privata: Ecclesiae , neque Ecclesia universa in tot Sanctis recipiendis , quorum nomina nunc in Martyrologiis occurrunt, eam adhibuere diligentiam, quae nunc Romae adhibetur , ut de eorum sanctitate constet. Et tamen hi palam coluntur, Neque inde suspicamur grave ma Ium in Ecclesiam effluere . Exempli causa licuit Ravennatibus, Mediolanensibus, Parisiensibus , Lugdunensibus suos colere aut Episcopos, aut Cives sanctos , suum tamen Ecclesia universa, aut Romanus Pontifex nondum de certa eorum beatitudine judicasset. Nunc etiam cuicumque licet numerum ingentem Sanctorum colere in Romano Martyrologio descriptorum, quamquam monpraecesserit Canon iratio solennis. Sanctam quoque seminam Uerontiscam, Virginum Sanctae ursulae Soetarum undecim millia, aliosque hujusmodi Sanctos Ecclesia olim toleravit, & adhuc tolerat, tametsi an umquam fuerit, nunc doctissimi viri non injuria dubitent , &de aliis nonnullis dubitare licitum putent . Similiter neque ad Fidem spectat , in singulis Holliis , quas adorandas populo Sacerdotes ex hiis hent , contineri vivum Christi Corpus, ct Sasguinem. Errores igitur , di incommoda ex his potuerunt, di possunt adhuc accidere. At
non ea sunt, ut eorum causa scedari, aut deficere Religio vera , aut rugas inde contrahere possit. Isti sunt, ut Scholarum vocabulo utar, errores materiales , cavendi quantum fieri potest , sed nullum animabus periculum , nullam verae Ecclesiae infamiam creantes . Orationes autem nostrae, cultusque noster, vel quum rogamus , atque veneramur quempiam , quem caelitem Putamus , semper ad ipsum
Deum feruntur, in quo rogando , atque colendo fieri non potest ut fides aberret. Quamobrem , si & in Sanctorum Canoni Eationem ejusmodi materiales errores illaberentur , nihil mirum foret. Sed tamen ritus iste ab Apostolica Sede eo nunc peragitur accurato diligentique studio , ut pie credendum sit , nullum ea in re errori locum suisse , aut deinceps futurum . Non necessario igitur , sed tamen pro credendum est, ut inquit Sanctus Thomas, Quod libet. Lib. 9. art. I 6. quo nee etiam in bis judicium meteme errare possit . Haec nobis aequissima ,
haec pia videtur sententia , di in hae ipsemet Sixtus IV. fuisse videtur, dum catalogo Sanctorum adscripsit beatum Bonaventuram ἱ inquit I 2 enim
