장음표시 사용
161쪽
Iiorum decretis atque auctoritati parere deberent, si Catholici essirae dici vellent. Alia sunt facta, quae in Ecclesia Dei constituta fuere tamquam certa, di constitui adhuc possunt, quibus etsi adjungendus non est supra naturalis Fidei assensus non enim it Ia referre inter dogmata licet, nefas tamen sit non amplecti, & non credere veras di qui credere sive amplecti recuset, Haeretici cordis suspicionem non levem contra se excitabit, aut saltem severitate legum ad meliorem sententat iam pertrahendus erit. Hujusmodi sunt ea omnia, e quibus Dogmatum unitas, di conservatio pendere videtur. Exempli causa, num is
quam Ecclesia constituere poterit, tanquam Fidei Dogma , hos illo De Libros Hieronymo, Augustino, Chrysostomo, aliisque Patribus esse adscribendos. Id nos tamen novimus di credimus Evidentia
edocti, quae & Aristoteli, di Ciceroni, & virgilio, aliisque, Libros tribuendos esse edicit. Sublata hac Evidentia, nefas non est de germanis hujusmodi Librorum Auctoribus dubitare. At qui contra Evidentiam fidemque antiquitatis Libros a Patribus conscriptos suis scipere & deosculari nollet, compellendus foret, paenis etiam gravibus , ad opinionem hanc exuendam . Ii siquidem Libri Divinς atque Ecclesiasticae Traditionis promtuaria sunt, eorumque veritas ct conis
servatio mirum in modum conducit, Evangelicae doctrinae consem vandae atque explicandae.
Similiter numquam certissimum de Fide, ut aiunt, erit privato cuicumque homini, se absque omni prorsus erroris periculo intelligere verba Librosque Conciliorum & Sanctorum Patrum. Attamen , ubiis evidenter cognoscat, se eorum sensa intellexisse, quousque aliter ab Ecclesia non edoceatur, certam credere debebit doctrinam , quam in iis verbis di Libris communi & constanti calculo assertam contineis ri cognovit. Tamdem inter Fidei Dogmata numquam reserre liceo bit, hunc illumve hominem Haereticum esse aut fuisse, puta Arium, Lutherum, Calvinum. Nemo tamen inter Catholicos ita insanit,
ut id genus homines, Libris suis, di EccIesiae totius consensione dam.
Natos, negare velit, aut credere nolit a Fide vera devios , quod sibi per divinam Revelationem non constet, eos Catholicae Doctrinae rein
vera suisse adversatos. Id aliunde apertissime constat, hoc est ex ipsa rerum Evidentia. Hujusmodi autem facta ad judicium spectant Eeclesiae , Maximorumque Pontificum , di aliorum etiam Episcopo rum; nullumque dubium est, quin iis judicantibus reverentia maxima debeatur Reverentia, inquam, maxima, & assensus humilis, non autem divina Fides. Nam di ista judicia nihil aliud respiciunt, quam facta a Deo minime revelata quare neque per se immutabilia sunt, neque ab omni prorsus erroris periculo immunia. CΛ- Diuitiam by Corale
162쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 1 3 CAPUT DECIMUM NONUM.
Ia Iudieiis EeeIesiastieis tria consideranda, vempe Doctrina, Pers na , seu intentio docentis, o Voces, seu pbrases , quibus doctrina exprimitur . In Doctrina damnanda sive probanda , est ab errore immunis Ecelasia ; non autem in iudiciis de Persona . An judicia
eIesiastica de meibus S sensibus supranaturalem Fidem postu-Ient . Tum solum posuIare videntur, quum ad Fidei doctrinam aut statuendam aut defendendam necessarius est in GeIesia Spiritus
Sancti afflatus, s quum de Traditione colligenda e Patribus , oede sensibus Canonum , ct de insonibus sacra Scripturae agitur.
NE tamen in iudieiis Ecesesiasti eis, de quibus nuper facta in mentio, suseipiendis atque pensandis fallamur, utilissimum puto animadvertere, distinguenda ibi semper tria esse, nempe Doctrinam, Personam docentis, S Voces seu verba , quibus doctrina exprimitur. Sub nomine Doctrinae venit id, quod significatur quibusdam vocibus, verbis ac phrasibus , issaqde doctrina judieari potest sana aut perversa ab Ecelesiasticis judicibus. Quod quum Ecclesia facit , certum est, errorem intercedere non posse, tum quia fieri non potest , ut Ecclesia Dei in Dogmate fallatur, di Christi promissa irrita efficiat, tum quia sententiam de re profert, quam a Deo ipso didicit sive in sacris Literis, sive per antiquissimam Traditionem . Ideo immutabilia sunt ex institutione Christi, & ex natura sui, quod est ad hanc partem, Ecelesiae judiei a , meritoque a Catholico grege supra- naturalis Fidei assensum exigunt. Persona docentis tum judicari dicitur, quum iudicium sertur demente animove illius, qui doctrinam quampiam tradidit. Sacrorum Iudicum di heie habent Ioeum jura , non ita tamen ut eorum sententia squod est ad hane partem nulli mutationi, nulli errori obnoxiast. Humano more, humanis legibus atque successu ista peraguntur. Ut enim vetus habet regula , Ecclesia non judicat de internis. E solis autem externis, quantum fieri potest , interna judicantur. Fieri igitur potest , ut qui prava scripsit, aut pronuntiavit , recte animo senserit; nam & qui recte sentiunt, non recte semper loquuntur, aut disputant, ct cor interdum aliud credit , quum os ex simu
Iatione aliud pronuntiat; sicuti&qui a veritate aberrant, saepe errorem suum verborum ambiguitate obtegere solent. Praeterea multi ex infirmitate intellectus in errores Iabuntur, non ex pertinacia voluntatis & cum eodem errore suo conjunctam habent debitam erga
Ecclesiae judicia reverentiam , promti abjurare quidquid noverint ab Ecclesia damnatum, di amplecti quidquid illa constituat. Hi sane in-
163쪽
ter certissimos Haereticos non sunt computandi, quamquam eos uti Haeret leos Ecelesia de externis judican S rite damnaverit. Quae autem plena firmitas esse in hoc genere potest Ecclesiasticis judiciis, dum occultam seriunt mutabilemque hominum voluntatem ac mentem, didum interdum e vivis sublatos , anathemate & diris seriunt , nul Iam suae mentis rationem redditu OSλ Neque vero quidquam probri aut perieuli in Ecclesiam venit, si hei cerretur. Ad Doctrinam Chri si , in qua certe statuenda errare nequit Ecclesia, non spectant hujusmodi facta , hoc est , hunc aut illum Auctorem Privatum ejus eria roris esse reum , de quo accusatur, aut recte scripsisse, quum laeus
animo sentiret. Sive hoc ille senserit , quod illi Ecclesia tribuit, sive non senserit, stat semper Catholica doctrina , erroresque in illo homine confixi numquam desinunt esse errores, quamquam ab iis laxasse abfuerit ille, quem Ecclesia damnavit. Nil igitur mirum, si uti quibusdam exemplis supra ostendimus , hujusmodi judicia iterum institui, di retractari, & mutari Ecclesia
Patiatur. Immo euicumque modeste curanti, ut Auctorem quem ispiam damnatum ab erroribus purget, succensere Ecclesia minime consuevit quum suae esse pietatis ducat , omnibus filiis suis quocumque tempore locum vindicandae innocentiae relinquere , dummodo scandala evitentur, & qui patroni munere languntur, non sententias Auctoribus tributas , di ab Ecclesia proseriptas, tueri, sed Auctores tantummodo ab erroribus , quibus inquinati credebantur , liberare contendant. Sicori genem, Theodore tum , Abat lardum , Gothesea Iehum , Abbatem Ioachimum , aliosque, in ipsis etiam generalibus Conciliis damnatos , sacrilegium non fuit pro viribus tueri. Atque utinam hullum vere Haereticum umquam habuissemus o Quosdam contra aut absolutoS, aut innocentes proclamatos, re me lius comperta , novis percutere censuris in more fuit. D lustria sunt,
ct hue revocari jure possunt Innocentii III. verba in Cap. a nobis de senistentia Exco nunte. Iudicium Dei veritari , quae non fallit, nec fa Iirur , semper innititur judicium autem Ecclesia nonnumquam opinione sequi1., in definitionibus nempe factorum; nam quae ad Dogma & Fidem spectant, veritate divina jam revelata innituntur quam ct fauere saepe coatingit falli. Propter quod contingit interduns , ut qui Ilatus essapud Deum, apud Ecclesiam sit solutuseqqui liber est apvid Deum , Eeclesiastea si sententia innodatus. Λttamen quamdiu error manifeste in sententiis judicum non appareat , & quamdiu non constet, judices suisse deceptos: Ratio poscit, ut inviolata sint & veneranda vehhujusmodi judicia . Quisquis levi de causa di futili aliqua suspicione ductus ea amplecti nolit, Ecclesiae, Romanorumque Pontificum auctoritati sanctissimae obsistit, & gravi ae justa castigatione plectendum se praebet. Sunt di ex his definitionibus, quae immutabiles, cet-
164쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 1 s
taeque evaserunt , non quidem proprie e X Ecclesiae auctoritate, sed ob nimiam rerum evidentiam , publicamque Haereticorum pertinaciam, qualem qui in Iohanne Hus, Hieronymo Pragensi , Luthero , Calvino , aliisque ejusmodi Ecclesiae Catholicae hostibus non videt, menia ete oculisque eecutiat necesse est. Ad voces venio, verba, phrases, sormasque dicendi, quibus uti solent homines ad explicandam doctrinam sitam, eamque transferenis dam de sua in aliorum mentem . Et istas omnino necessarium videtura Doctrina distinguere; nam aut pravo consilio , aut ex ignorantia possunt homines sub orthodoxis loquutionibus perversas celare senistentias, & rursus orthodoxas haereticis vocibus convestire . Cognosce. τe autem ,& judicare , quid sonent Voces, phrases, formaeque dicenis di , est cognoscere, quis earum sit significatus ,&sensus: qui itidem sensus, quum sententiam doctrinamve continere S sgnificare possit aut orthodoxam aut haereticam , pius propterea & sanus , aut impius pravus sit , appareatque ipse quoque , necesse est , nihil cons derata Scriptoris mente. Quaerimus igitur, an Ecclesia decernens, qualis sit, ct utrum Catholicus , an Haereticus alicia jus Libri non divini , sive alicujus dicti, ac propositionis sensus, falli umquam possit, &sitne il- ius judicio heic adjungenda Rapra maturalis fides. Et quidem gravissimae rationes occurrunt, qMae heic etiam divinae Christi Sponsae immunitatem ab errore errorisve periculo tribuendam esse admoneant. Illud enim primo constat, Ecclesiae Pastores , non ex arbitratu cerebroque suo , neque divinando quod in Physicis se profanis Historiis fieri ,nterdum solet , sed ex Traditione majorum de Scripturarum sensu iudicare debere , & Christi doctrinam exponeia re atque adeo controversias in Dogmate esse dirimendas secundum ea, quae jam a Pont vicibus Maximis, Conciliis, ct Sanctis Patribus hucusque accepimus . Quae res quamquam confirmatione non egeat, obis tamen est Uineentii Lirimensis viri gravissimi auctoritate confirmanda e Catholicorκm hoc proprium , inquit ille , deposita Sanctorum
Patram S oommissa ferυare , dum reque profanas Aovitates . Ita enim in Cancilio 'besino omnium Patrum una Dit vox , ut quod erat antiquiatus Iraditum, reneretur; quod adimentum eruper, exploderetar. Superius vero Apostoli vocem interpretans , dixerat .' Depositum , 3d est quod tibi creditum est, non quod a te inventum ς ςxod accepisti , non quod excogitasti; rem non inrexit, sed doctrixae s non priυatae usurpationis, sed traditionis publica ; rem ad te perductam , non a te perlatam I in qua non auctor esse debes , sed custos ; ποη . ituror, sed sectator non ducens, sed sequen s , cte. Unde autem colligi potest vetus ista neque novitia divinarum Scripturarum interpretatio , & Christianae Doctrinae explicatio, nisi e Conc illorum , Romanorum Pontificum, Sanctorumque Patrum monumentis ac Libris ΘEt rursus quei sine errore colligi poterunt K liuin
165쪽
hujusmodi interpretationes λ quei novis Canonibus prisca stabiliri doctrina , si salii Ecclesia potest in assequendo sensu Canonum antiquo. rum , Librorumque a Patribus lucubratorum λ quei certa erit doctriisna , si sensum verborum , sub quibus doctrina latet, sine errandi periculo Ecclesia nequit educere λ Immo necesse videtur, non solum Librorum & Canonum senium , sed mentem quoque di internum Sanctorum Patrum consilium in iis vocibus ac phrasibus usurpandis, Ecclesia cognoscat arque intelligat. Nam etsi ab errore abessent Ecclesiasti ei iudices in intelligeudo sensu verborum , adhuc dubitandum rein flaret, num revera id Sancti Patres exprimere voluerint, quod eorum voces ac verba sonant, quum fieri pollit, ut quae homines animo senistiunt, & per verba apta prodidisse sibi videntur , aliter sonent, ac ipsi velint , aut aliter a lectoribus intelligamur. Ad haec, nisi certissimum sit Ecclesiae judicium , dum de verborum sensu judicat , quomodo pro sanas vocum novitates tuto declinabit λ Neque firmo decreto comis probare ipsa potu illat vulgatam, seu Latinam , exempli gratia, sacrarum Scripturarum Translationem , di palam edicere , nihil inibi contineri , quod verbo Dei adversetur , nihil quod Graeco aut Hebraeo Archetypo non respondeat . Alia incommoda omitto , aut numquam , aut vix evitanda , ubi dicamus , intercedere posse errorem
in Ecclesiasti eis judiciis de sensu Librorum , vocum , diphrasium. Verum suis quoque iisque molestissimis dissicultatibus ejusmodi sententia laborat, assirmans, nulli errori obnoxiam Ecclesiam , de alienorum Librorum sensibus judicantem . Nam huiusmodi judieia feruntur in facta quaedam non revelata , in quibus nulla ab errore imis munitas Ecclesiae Dei promissa fuit. Et ipsam quidem Ecclesiam n vimus divinarum Scripturarum interpretem , salii nesciam , a Deo
constitutam ἰ reliquorum autem Librorum interpretem pariter ceristissimam non novimus. Neque porro ipsa mei consuevit divinum an
sensum hujusmodi judiciis vindicare . Quamquam Honorii I. Romani Pontificis Literae in Oecumenica Synodo VI. tamquam haereticis sententiis scatentes proscriptae fuerint, non defuere tamen Catholi-
ei subinde viri, qui Literas illas ab hujusmodi nota liberare, di Orthodoxas ostendere non dubitarunt . Ista de causa nemo hucusque Recensuit, aut diem dixit praestantissimis Seriptoribus Baronio re Bellar mino Honorii Patronis. Nostris autem temporinus quamquam tot animorum seditiones excitarit quinque Propositionum damnatio D se x a Tansenio intento , & postrema hanc in rem habeamus Clementis XI. Pontificis Maximi oraces a , nondum tamen sancitum
aperte fuit, spectare ad Fidem quod est ad Ianianii sensum Romanae Sed is seu Ecclesiae totius alioqui venerandam sententiam .
Equidem in hoc arduo negotio, uti & in aliis ejusmodi , illud inprimi 1 cavendum reor, ne Miracula sine necessitate multiplicentur, hoc
166쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I r
hoe est , ut tum solum in Ecclesia mirabilem divinumque amatum ,& supra naturalem opem admittamus , quum vera necessias id posci ead tutelam Catholicae Doctrinae , di ad avertendam ReIigionis perni. ciem in proponendis Dogmatis, & profligandis erroribus . Si ea n eis cessitas absit , non video, cur sponte velimus excogitare Miracula in iis casibus , in quibus se extraordinario auxilio adfuturum esse nota est pollicitus divinus Spiritus. Deinde cavendum , ne desensione nois stra Ecclesiae ex se fortissimae noceamus: quod tum fieri posset, si illaei privilegia tamquam necessaria tribueremus , quae postea casus ali- ruis ei defuisse ostenderet: qua opinione nostra Ecclesiam ipsam luisibrio ae telis inimicorum improvide atque incaute eX poneremus . Quamobrem videndum est , an revera necessum sit, ut Ecclesia Dei,
sicuti in Dogmatibus proponendis, & in sacris Scripturis interpretandis, ita & in Librorum non Hagiographorum sensu assequendo sit ab omni errandi periculo divinitus secura . Quid in hac re mihi probabile videatur, afferam, humillimum semper erga sententiam
meliorem obsequium praefatus .
Et primo, Ecclesiam , interpretantem verba & sensum Canonum, Librorumque a Sanctis Patribus conscriptoruF , ut sanam inde Christi doctrinam hauriat , distingue re juvat ab eadem Ecclesia interpretante sensa & verba privatorum hominum , ut ea vel absolvat , vel damnet. Secundo, duae conditiones considerandae sunt in oecon mia Christianae Doctrinae , quarum altera ad Ecclesiae Proceres Pertinet , altera ad Christi fideles; utraque necessaria I illa, ut Pallores recte proponant ; ista , ut populi recte credant , di credere debeant dogmata proposita . Prima conditio est, ut tunc solum se seris vandos ab omni erroris periculo immunes Ecclesiae Pastores in proponenda cilesti doctrina sperare & credere possint , quum debitam fidem & diligentiam ipsi adhibebunt in colligenda ipsa doctrina e sacris Scripturis, Conciliis, Patribus, aliisque Traditionis Ecclesiasticae
monumentis. Quae Concilia huic muneri ac debito defuere , quam in 7 uam initio congregata fuerint optimis auspiciis , Conciliabula evaisere , ut de Synodis Ariminensi , Ephesina Latrocinii, altisque exinploratum habemus Quapropter tum Episcopi in Conciliis, tum Ponotifices Maximi judieaturi, quum lis est de Dogmate , non pro suo qui que ingenio, suisve affectibus , sententiam ferre debent, sed qualem Traditio diligenter explorata suppeditat. Tum vero diligenter explorata Traditio dicitur , quum ex Patrum , Theologorum. , dc Conciliorum documentis , Episcopi evidenter intelligunt , num doctrina quaepiam tradita, an potius improbata a Majoribus nos cis fuerit. Qua in re Evidentia moralis & requiritur , & sufficit, qualem prudentes viri in alias humanae vitae gravissimis negotiis sequuntur, ut aliquid prudentissime credant, qui non credant. Ubi praecessit , si haec
167쪽
Evidentia, neque vis, aut pravi affectus intercessere , ad sentenistiam Ecclesiasticam certus est gressus ; eaque doctrina, quae tum Pr ponitur , divino assensu a singulis Christi Fidelibus credenda est vera, atque germana caeli doctrina . Impleta enim conditione , quae ex parte Paliorum exigebatur, sua quoque promissa Christus implet, & adminiculo est Petri Successoribus , Conciliisque Generalibus, ne a
Altera conditio , Christi Fideles respiciens , ea est , ut unusquitque , statim ac sibi perspicuum atque evidens fit, ejusmodi definitionem a legitime habitis Otaciliis , summi De Pontificibus e Cathedra
Pronuntiantibus , vel olim , vel recenter , prodiisse , iis fidem adjungere debeat supra aaturalem. Evidentia moralis & heic locum haribet, credendique necessitatem imponit . Nam quoties aliquid a Deo Te velatum suit, idque per Ecelesiam minime fallacem constat revora suisse a Deo revelatum: cur diutius suspendere velimus fidem nostram Perspectum habemus , credenda esse quaecamque Dogmata habet vera Christi Religio. Si eordi nobis est aeterna salus , di graveicelus effugere animus est , iis habenda est plena fides , si Mul ac evi deuter innote seit , eadem pro Dogmatibus ab Ecelesia proponi, te Riversatione omni, cava lationibusque submotis. Eodem modo , utε diximus , etiamsi ex Revelatione divina notum nobis non sit ΨRoma nos Pontifices, aut singulos Conciliorum Patres legitime electos, ba- Ptismate sacro abIutos , ab omni haeresi alienos fuisse i aut privatos h mines, Parochos, dc Episcopos, a quibus se ea dogmata Plebi Curistianae tradi solent , aut falli aut fallere non potuisse, at quo alia id genus e ab iis tamen Dogmatibvre redendis absimere non u-set , ubi moraliter evidens se , a legitimis Pastoribus legitime propositam suisse Christi doctrinam. In reliquis humanis negotiis ix credimus , δέ agimus & nisi agamus , merito interdum punimur , sola
Evidentia morali praeeunte, mentemque nostram movente P cur in omnium maximo negotio aeternum increduli esse , di moras ad credendum nectere velimus λ Num omnia suo ore singulis nobis e coelo Te velare debet Deus p num omnem quaestionem per miracula evidentia dirimere ρ Praecepit ille, ut Ecclesiam audiremus & qui Apost IO , eorumque Successiores Episcopos audit, Christum audit ,- ut ipsemet ait Lucae X. I 6. Igitur , ubi conscientiae nostrae patuit , quid de Christiano Dogmate legitima Romanorum Pontificum , di Conciliorum , di Patrum auctoritas decrevit, id sortiter credendum s di nolle credere, aut insani, aut haeretici hora inis erit. His positis , si petatur, an Ecelesia falli possit in in te Iligendis sensibus di verbis sacrorum Canonum , di Sanctorum Patrum : respondemus, ipsam falli non posse , posequam in iis expendendis curam debitam, di sinceritatem adhibuit, re Evidentiam moralem secuta
168쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I s
est . Quam tamen immunitatem ab omni errore tum solum tribuimus, quum de colligenda Traditione caelestium Dogmatum agitur, non autem in aliis rebus di factis neutiquam revelatis . Id e Christi promissis necessario fluit. Nam si Christus Ecclesiam suam a salutari veritate Dogmatum numquam recessuram pollicitus est , uti aperte seimus pollicitum fuisse di insuper si Dogmatum & Scripturarum vera interpretatio atque definitio haurienda est e Sanctorum Patrum, Conciliorumque praecedentium documentis , uti hauriendam esse constat, neeesse est , ut Ecclesiassici iudices hujusmodi monumenta eorumiaque sensus intelligere sine errore possint , quoties conditionibus sibi impositis rite defuncti fuere. Nam quei doctri nam sanam ac veritatem in Ecclesia sua Christus servet, &quo pacto Pastores tuto ipsam constituant, & ab hareticis deliramentis tueantur, si errandi periis culum subsit, vel post diligens Patrum examen, dc Evidentiam comis Per tam , & proscriptos seculi assectus λPeculiare igitur sancti Spiritus auxilium necessario adesse dicimus Eec Iesiae, dum ejus Pastores monumenta Traditionis fideliter dc sed uis Io consulunt . , t illud adesse , aut necessarium esse nequaquam dicere audemus in siMgulorum Patrum Libris di sensibus examinandis, atque interpretandis, vel quum Traditio inde hauritur . Spiritus sancti ope , inquam , indigent ec donantur Ecclesiae Magistri, quum colis Iective e Sanctorum Patrum Libris Dogmata petunt; non alitem id certum, quum singillatim de unoquoque Patre judicant, ejusque sensa exponunt . Paradoxum id videatur , nam postquam dedimus Conciliis di Ecclesiae , tamquam necessariam immunitatem ab errore in interpretandis Omnibus aut plerisque Patribus collective sumtis, si rursus in intelligendis singulis falli ii possunt, errori quoque obnoxia
sit eorum auctoritas Oportet in interpretandis Omnibus , aut pleri sique Patribus; universalia enim e singularibus constant , & singularium infirmitas in universalia quoque transit. Attamen mirari desinent , quicumque secum animo volvant ceristissimum illud Catholicae Ecclesiae effatum e nempe singulos Sanctos Patres , dc singulos privatos Prassules in doctrina Christi explieandaci tradenda , firmum veritatis argumentum praestare non posse ; dccontra , omnes , auc plerosque in aliquo Dogmate dc in sacrarum Literarum expositione concordes, quod est ad fidem de mores , solidi Dsimum atque divinitus certum suppeditare veritatis argumentum . Nempe singuli, quamquam summa veneratione digni, errare tamen
Potuerunt, quum peculiari Spiritus sancti inspiratione quisque singillatim sumtus caruerit in suis conscribendis Libris,dc quibusdam phra-sbus ac verbis adhibendis . At omnes simul sumti errare nequaquam potuerunt; Ecclesiam quippe ipsi illi simul sumti reserunt, quam numquam in errores lapsuram pollicitus est Christus . Deinde non quod
169쪽
a Iiquis vir Sanctus hoc illud ve senserit, ejus sententia sufficit ad stabiliendum aliquod Christi Dogma , neque uno illius dicto niti Conis ciliorum judicia debent ; sed opus est statuere & eredero, quod omisnes, aut plerique Patres , & rationes, & alia Traditionis legitimae documenta ad ita credendum impellunt . Quapropter , quamvis in quibusdam oecumenicis Conciliis, & plerumque a Dogmaticis & Polemi cis Theologis , loca Sanctorum Patrum afferuntur in confirismationem sacrorum Dogmatum , & Ecclesiasticarum sanctionum ;eorum tamen singillatim sum torum sensus ad fidem non pertinet; neque divino assensu credendum est , singula ea verba S phrases eum continere sensum , quem Episcopi & Theologi intelligunt . Sed interdum ea, qua par est reverentia, aliter aliqua interpretari licet, intacta semper veritate doctrinae. Id inter Theologos eruditione non minus, quam sinceritate conspicuos fieri sinit Ecclesia . Et in Oecu mentea Synodo VII. ut alias Synodos praetermittam , occurrere ex h is
nonnulla possunt , uti, exempli gratia , minus apte adhibitus est adfirmandum Imaginum cultum S. Basilii locus , ubi ille de Filio Deo loquitur, persecta & integra Dei Patris imagine. Nam quod de rationibus jam diximus , de effatis quoque Sanctorum Patrum dicenis
dum rest, quibus Dogmata stabiliuntur atque probantur . Plurimastum rationes , tum sacrarum Literarum & Patrum sententias , Concilia , & Romani Pontifices semper habent , & congerunt, quum Dogma quodpiam rite decernunt. Sunt autem inter istas multae in is victae , & ab impiis tantum aut dementibus in controversiam adduiscendae; sunt & aliae probabiles tantum , di veris miles , quae tamen invicem robur sibi dant , & accipiunt; & aliae quoque interdum possunt animadverti , quae nihil ad rem propositam faciant. Ista vero omnia simul conjuncta eam Dogmatis ac Traditionis moralem Evidentiam praestant, quae necessaria est , ut Ecclesiastici Iudices prudenter & tuto de Doctrina credenda sententiam serant . Qua in re patet, nihil novi a Deo tunc revelari , nullumque novum factum divinitus statui; sed divinam ope in tantummodo adesse, ut quod jam ante revelatum fuerat, tunc a judicibus sine errore deprehendatur, atque ut ab examine religiose ac sapienter instituto, di ab Evidentia morali, omnis umbra humanae fallaciae a vertatur , etiamsi ad fidem singula es secta , si ngulae Ρatrum I nterpretationes minime spectent . Et profecto Dei providentiae ejusque promissis , pro Ecclesiae Catholicae & Doctrinae verae incolumitate jam factis , tribuendum necessiario est huiusmodi patrocinium , non autem in omnibus etiam singularibus. Eodem etiam modo ad peculiarem Dei providentiam
pertinet, ne omnia sacrarum Scripturarum exemplaria , aut omnes
Sanctorum Patrum Libri in mundo pereant, ne omnes Episcopi in Synodis, ne omnes Sancti Patres in Dogmatis exponendis errent;
170쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Is I
non autem pertinet , ut singula etiam Scripturarum , aut Patrum exemplaria serventur, atque ut singuli Episcopi, singuli Sancti Patres numquam in Doctrina fidei hallucinentur. Ex alia autem regula , quam antea statuimus , certum est , unumquemque Fidelium , Grill ac evidenter cognovit, Dogma aliquod ab omnibus, aut plerisque Patribus tradi, consentire statim , illudque amplecti debere , etiamsi nulla Ecclesiae definitio praecesserit. Si contra conscientiam & iuxelligentiam suam heic ille agat, & contraria tueri velit , ac venditare incipiat, facile se praebebit, aut puniendum
aut coercendum tamquam temerarium . Et nullum quidem solenniter constitutum est Ecclesiae Catholicae Dogma, quod evidenter antea non apparuerit in Patrum scriptis , atque in aliis Traditionis Ecclesiasticae praecedentibus monumentis memoriae mandatum . Id cernere
est in Conciliis Ephesino , Chalcedonensi , Constantinopolitano II. III. & IU. In Lateranensi sub Martino, in Florentino , & ceteris se- .re omnibus , ubi e Traditione Patrum omnia sane iuntur . Id in Epistolis Maximorum Pontificum , Coelestini , Leonis , Ge Iasii, Hormisdae, vigilii, Gregorii , Agathonis, & aliorum deinceps . Pelagianam pestem Iulianus tuebatur quibusdam pessime intellectis Patrum locis. At Λugustinus a se stare, hoc est, cum Ecclesia Cathois lica sentire antiquos Patres in lib. I.& 2. contra ipsum Julianum accuratiis me demonstrat, & Irenaeum , Cyprianum , Reticium, Olympium , Hilarium , Ambrosium , Gregorium Narianae num , Basilium , Chrysostomum, Hieronymum suae sententiae faventes adfert. Seculis autem proxime praeteritis, quibus Socinus , ejusque gregales, Mysteria vel Omnaim augustissima in dubium revocarunt , Arminianis subinde a tanta temeritate parum ablii dentibus, Iis intentat' est Nicaeno Concilio , illiusque decretis de vera divinitate Verbi credenda , quasi liare vetustioribus Patribus si Superis placet aut ignota, aut etiam improbata suerit. Uerum ab hujusmodi calumniis ita nunc liberata est Nicaeni Concilii fides cura hominum eruditorum , ac praecipue Georgu Bulli, cui licet a Catholicorum communione alieno multum tamen laudis debetur, ut jam nemo non videat trium priorum Seculorum Patres atque Scriptores cum Nicaenae Synodi Patribus in ea sententia aperte consensisse. Hanc itaque Evidentiam cum omnibus receptis Ecclesiae Catholicae Dogmatis atque definitionibus Perpetuo conjunctam, hanc, inquam, Patrum Traditionem atque concordiam facile unulquisque per se deprehendat, si fideliter ac accurate veterum monumenta perpendat, idque satis esse potest, ut sine alio Ecclesiae decreto iis Dogmatis Christiani adjungere aut tuto possint aιit debeant fidem . Sed istam Traditionem evidentiorem , dc
