Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 161 DE INGENIORUM MODERATIONE

Artibus, Scientiis, atque Historiis pertractandis. Lex illa omnium prima: Licere ingeniis nostris beis sentire , quod re magis Iubeat, ct De.

rum aut veri videatur similius . Si Mathematicas Artes excipias, dc praecipuam partem Philosophiae morum , reliquae Artes ex opinione hominum non parum pendent, tenebris innumeris involutae, in qui.

hiis certum dissicile offendas, hallucineris iacite: id quod potissimum. in Physicis, Medicis, Astrologicis, Geographicis, Chron ologicis, Historicis rebus animadvertere est. Caliginem istam superare Ingenia

nituntur. Si res bene cedat, secundos eorum conatus humana tan istum gloria manet, non autem coeleste praemium . Sin aliter accidat,

nihil est quod sibi timeant e divina Iustitia; non enim in postremo

orbis judicio cuiquam vitio vertetur, quod aut has Artes ignorarit, aut in earum cognitione aberraverit. Huc spectant Ephremit Antiocheni verba apud Phot. Cod. 228. Η--ππιον -- cte. Inquisitio illa, quae de rebus Fidei suscipitAr, si aberreι a veriIate, ingens animae naufragium affert. Quare vel minimam, quae quidem eo perrineat, excuIere

1llabam oportet. At υero disputatio illa , quae de quaestionibus babetur ad dem minime spectantibus, recte quidem res habeat, si optatum finem Ueritatis assequaιur . Sin autem ab eo excidaι, id quidem non bene successoris, non tamen in exitium animae υergit. Unum igitur hinc redundare potest ancommodum,terrena videlicet gloria carere, si haec nescias; aut sese hominum cachinnis di contumeliis exponere , si in his turpiter erres . Quum autem has Eruditionis partes non minus Ecclesiae, Sanctis

Patribus, & Christiani gregis Pastoribus, quam cuicumque homini

privato, obscuras di ambiguas reliquerit Deus, di quum eorum tenuissimam portionem ipsemet reve Iarit, neque porro necessarium foret , ut ea revelarentur non enim ad beatam in eoelis immortalita iatem suapte natura Animam perducunt, quod res Mundi uno potiusquam altero modo esse, aut non esse, accidisse, aut non accidisse putentur: quis non intelligat , hujusmodi opiniones extra ditionem Ecelesiae plerumque esse , ingentemque Ingeniis patere libertatem, ut heic sese pro viribus, Opinando , concertando , somniando etiam, ac delirando , exerceant λ Nova hoc in regno excogitare licet, vetera aspernari, susque deque etiam vertere . Et quoties de meris prosa nis rebus, sive cognitionibus agitur, a Religionis negotio omnino

disjunctis, non alio loco habendi vel ipsi Sancti Patres, quam quo singuli privati Auctores. Veneranda profecto semper est Conciliorum , Sanctorumque Patrum auctoritas; sed quae in Dogmatis est certissima magistra veritatis, talem se praestare nequit in his etiam , qua: sunt ultra fines sanctissimae Religionis , Doctrinaeque Christia. nae . Quare nescio , quo plausu excipiendi sint illi, qui in Physicis , in Historiis profanis, & hujusmodi argumentis Augustinum, Thomam, Bonaventuram, Antonium,aliosque sanctitate simul di eruditici

182쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 163

ne celebres viros producunt; rati se istorum auctoritate firmissimum suis se retentiis comparasse praesidium, & ad ista certe magna nominaincutiendum esse mirum suis adversariis timorem. At Sancti Patres in hisce Λrtibus humanis ac Scientiis, non Christum , sed Platonem, sed Aristotelem, sed Avicennam , homines videlicet impios , aut cecos habuere Magistros, aut suum intellectum fallacem , aut alios homines erroribus obnoxios, sequuti sunt. Quid ergo heic certi a Sanctis Patribus polliceri tibi possis p Tantum sane eorum dicta valebunt apud cordatos viros , quantum rationibus, & robustissimis, neque fallacibus argumentis nitentur. Praeterea non hoc suae Ecclesiae, non Conciliis, non Patribus dedit Christus, ut Populum fidelem Athronomum sacerent , Physicesve , Chron ologiae , Historiae

profanae, rerumque similium sine ullo errore peritum. In Crucifixi Schola satis est docere, satis ediscere, quae vere de Religione credenda, quae pie facienda, ut ametur Deus , Caelorumque Regnum vi beatissima tamdem rapiaturia Sed haec manifestiora sunt, quam ut pluribus argumentis indigeant.

Ipsae tamen pro sanae Artes & Seientiae quibusdam evidentibus Christianae Doctrinae, sacrarumque Literarum monumentis possunt in . tbrdum Opponi. Igitur altera Lex erit: Nefas Ageniis nostris esse, in evadiis Artibus, sive Disciplinis , aliter sentire , quam Ueritatis oracul clamem; & Eeclesiae pastoribus jus esse a Deo datum hic quoque coercendi temerarias hominum mentes. Non heie de iis profanae Scholae opinionibus loquimur, quae recta feriunt Christi & Eeelesiae Scholam; nam hae statim damnandae cognoscuntur , quales de Moribus, Virtutibus, & vitiis, de Natura divina , de Providentia, Creatione mundi, Anima rationali aliisque rebus bene multae occurrunt in Platonis, Aristotelis, Zenonis, Demoeriti re Epicuri Sectis. Loquimur de iis opinionibus , sive estatis, quae suapte natura nihil pertinere ad Fidem, nihil officere, nihil adversari videntur salutari Doctrinae Christianae Religionis. Etiamsi aperta faciet ista non militent,

militare tamen clanculum , atque indirecte, possunt contra certissimam aliquam Religionis veritatem. Est Dogma Fidei, Prophetisae Apostolis divinum adsuisse Spiritum , ne quid falsi memoriae man daretur in sacris Scripturis. Multa autem in utriusque Testamenti Libris habentur, quae referri possunt ad Physicam , ad Λstronomiam, ad Historiam profanam , ad Chron ologiam . Turpiter erret, qui ita

ejus generis notionibus revera hallucinatos Prophetas arbitretur, di documentis eorum habere fidem nolit, aut falsi I item intendat; causatus tantummodo , non eam Deo fuisse mentem , ut nos eruditione profana imbueret, atque inutilem rerum stientiam per suas Scripturas revelaret. Certe non ista ad salutem necessaria , & in se consid

rata, minime pertinent ad Fidem. Sed quia a Seriptoribus falli nesciis, i , L a dc divi.

183쪽

16 DE INGENIORUM MODERAΤIONE

divino Spiritu afflatis, consignata literis fuere, atque errorem in Prophetis sive sallaciam, suspicari nefas est: idcirco hujusmodi etiam documenta certissima credenda sunt, dc relationis causa proculdubio spectant ad Fidem. Neque sane serendi Arminius di Episcopius Remonstrantium primi pili, assirmare ausi, Scriptores. sacros in rebus levibus, ct nihiI ad salutem pertinentibus, memoria, aut ignorantia I bi potuisse , &revera fuisse lapsos i Absit, ut hae te Meraria medicina apparentibus quibusdam sacrorum Librorum contradictionibus atque dissicultatibus consulamus , quando tot aliae rationes aeqv commodae dc innocuae occurrun , quibus divinarum Literarum.veri-

I di auctoritas a suspicione salu & erroris libero tur. Idem dicendum de aliis Physicis atque Historicis opinionibus , quae si verae credantur consequenter infirmant, & salsitatis arguunt divina quaedam Mysteis steria dc Dogmata, in Ecclesia Dei firmissime stabilita. In his igitur dubitandum non est, quin Ingeniis nostris Ecclesia imponere frenum possit, ac debeat; neque enim committendum est , ut Spiritu sancto

inspirati homines Iapsi putentur vel in levibus rebus quum non quae sua erant, sed ea dumtaxat, quae Deus omni scius revelaverat, meis moriae mandarint, & populo credenda exhibuerint

i Atque hae quidem regulae generales , & Ieges praecipue ad judicandum de hisce quaestionibus. Sed judicio subacto, di circumspecta aequi-

Late opus p Iane est in earum usu. Nam una ex propositis legibus illam Ingeniis licentiam tribuit,quae in Ecclesiae & Ueritatis perniciem declinare interdum possit : altera opinandi libertatem ita adimere nonnumquam potest, ut Ingeniorum jura laedantur. Et profecto quum praeteritis temporibus , tum nostris potissimum , non defuere, aec desunt homines , quibus familiare est profanas disciplinas, atque sententias seculi , quasi verbis divinis infestas atque contrarias , insectari , di proscindere , internecino odio , perpetuis clamoribus .

Si quid novi Phystea, aut Astrorum Scientia , aut Ars Medica , aut Eruditio profana adfert: istud hominum genus mille pericula continuo timet sanctissimae Religioni, & certis Fidei decretis. Soliciti ergo nullum non moveat Iapidem , quo Auctores novarum opinionum,

licet nihil rei cum sancta Religione habentium , infament, eorum que Libros dilacerent, proscribant, dc supremis Ecclesiae Tribunalibus configendos exhibeant. Et eorum Eelus utique laudandus, modo tamen sit secundum scientiam, di cautis gressibus procςdat. Depin-Tandum enim est, si errores , ubi non erant, somniet; si illic pericula confingat , unde nihil mali effluere potest , ct injustos neque necessarios compedes injicere velit naturali humanarum mentium ii bertati. Et revera non animadvertunt interdum docti pariter piique viri, se unius Aristotelis causam agere , quum Religionis causam tueri videatur . Peripatetica Philosophia capti atque diston -

184쪽

nu RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 36s

U, quidquid ab ista abhorret , continuo salsum ducunt. Tantum nempe amoris ac venerationis huic uni Scriptori, aliisque antiquis Auctoribus, praejudicata opinio comparavit, ut eorum adversarios, di contraria quaeque , non odisse eorum amasii nequeant , usque adeo ut quando nulla alia ratio succurrit nova inventa dejiciendi, Deile & crebro ad auctoritatem Principum , Academiarum, & Reis Iigionis confugiatur, quasi de Regnis , de Veritate, de Fide actum sit, si Mova haec recipiantur in Scholis. At ista sinceriori judieio. di sine affectibus, pertractare, atque insectari, aut defendere debet anus amor veritatu . Unum hunc agitur nos consulentes , necessarium putamus quaedam heic statuere, quibus Ingenia nostra insistere jubentur, si rite fungi suo jure ac munere velint, neque in Religio. nis sacraria quicquam peccare .

Et primo dicimus , tum posse ae debere Ecclesiam sententiam seris re, certumque illius fore judicium de Quaestionibus Physicis, Medicis, Astronomieis, Geographicis, Hi fictricis , aliisque hujusmodi, quum

constabitis uno potius quam altero modo opinari , contrarium esse evidenti Seripturarum sanctarum, & Dogmatum veritati. Secundo , evidens erit, di constabit saerarum Literarum , christianaeque doctrinae sententia, quando Prophetarum, Apostolorum , dc Ecclesiae verba ac documenta nullam aliam interpretationem commodam sustiis nent, quam quae iis opinionibus omnino repugnat. Tunc enim variae ab hominibus excogitatae opiniones, quamvis ad salutem non necessariae, Sex sui institutione indifferentes ut aut credant m , aut non credantur, erroris, impietatis, & falsitatis justa de causa damnabuntur. Tertio, si commode cum hisce hominum privatorum opinionibus conciliari poterunt divinae LiteTae , neque vis in Scripturarum exisplicatione sacris verbis inseratur, tunc neque impia , neque salsa appellare licebit hujusmodi, ut ita dicam, indifferentia Scientiarum &Αrtium placita . Quarto, erit ea interdum in hujusmodi sententiis indifferentibus rationum di experimentorum gravitas atque evidentia , Ut non laudabile solum, sed di necessarium suturum sit, eum istis conciliare sacrorum Librorum sententias: quod commode saepe fieri poterit, si rectae Critices usus adminiculum pie & sedule quaerentibus serat. Qtiae sint autem harum legum landamenta , breviter exponemus . Veritas una est. Innumerabiles ejus particulae non pugnant invicem , non discordant, sed amice conspirant' quod de Erroribus non accidit quorum alter alterum insequitur nonnumquam, ac destruit, Omni spe sdederis utrinque sublata. Fae aliquid sit verum in Theologia , di in sacris Literis: necesse est ut idem quoque affirmetur in Physica, di in profanis Historiis. Rursus si quidquam verum certumque sit in Philosophia & in Historiis non sacris, aliter sensisse nequit divina

185쪽

166 DE INGENIORUM MODERATIONE

e Seriptura, & Christianorum Theologia . Unicum tamen haec inter discrimen . Semper Ratio , semper Philosophia , aliarumque Aristium documenta cedere Fidei, sacrisque Literis debent, aliquid evidenter tradentibus; non autem sacrae Literae ac Theologia , aliquid evidenter narrantes , submittendae sunt Rationi ac Philosophiae, quamquam & istae evidentiam jactent a suis partibus quam maximam. Et aequissime id ab ipsa Ratione exigitur ; cum sacris enim Literis, &cum Fide, ac Revelatione divina , perpetuo dc necessario conjuncta est Veritas. Aliquid revelante ae tradente Deo omni scio, & veracitae immo, illic errorem aut mendqcium excogitare, Omnium pernicio issssimo delirium est. Contra eum Ratione humana, cum Philosophia, Historia profana , aliisque Artibus necessario Veritas non habitat,&saepe error locum habet. Igitur falsum sit necesse est , quod a perspicua Fidei eruditione dissentit; neque enim alia esse potest Theologorum veritas , alia Philosophorum alia Dei, alia hominum ; ac proinde cedat oportet Ratio Fidei , non Fides Rationi , sicuti aequum est , ut homines Deo, non Deus hominibus cedat. Et gravissime prosecto ac sanctissime pronuntiatum anathema in Lateranensi Conis cilio sub Leone X. Sess. 8. contra quosdam Peripateticos Philosophos, inter quos fuisse sertur Petrus Pomponatius , quod secundum Philo.

sophicam doctrinam mortales esse hominum Animos dicerent , licet secundum Christianam Fidem immortales eos amrmarent. Rationem damnationis invictissimam his verbis cones usere Patres. suum verum vero minime contradicat , omnem assertionem υeritati illuminatae Fidei contrariam , omnino falsam definimus . At saepe etiam in humanis Scientiis & Artibus , immo in toto Rationis humanae regno , tanta esse potest Veritatis evidentia & perspicuitas, ut secundum ipsam Rationem , secundum istas Artes , non solum liceat, sed necessarium plane sit explicare non aeque perspicuam Scripturarum sanctarum mentem , ac verba . Id accidit, quum ta Iem sensum divinae Literae prae se serunt , qui si verus & germanus censea in tur , intoleranda post se absurda & incommoda trahat. Hoc est, ubi sententiam aliquam tribuas aliquibus verbis divinae Scripturae , contradictiones numquam sedandae emergent inter haec di alia aut Scripturae loca , aut Fidei Dogmata , atque de Numine , ejusque Natuis ra , ac voluntate, indignum aliquid sentietur Idc rectae Rationis principia , di Virtutum ac Μorum clarissima praecepta , S receptissima apud omnes Christianos Artium placita , evertentur . Tunc ergo rermon et , prioribus illis Scripturae verbis , utpote minus quam haec alia documenta perspicuis, non eum qui putabatur tribuendum esse sensum . Tunc non obvia ac literatis sententia , sed figurata accipienda fortassis erit ; neque proprius , sed translatus sensus ἰ eisque verbis aliquid aliud significare voluisse divinus Spiritus censendus erit: quod Diqitigod by Corale

186쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I 6

quod qua Ie sit, facile ex aliorum Ioeorum collatione liquebit . Hi ne illud eelebre & summopere laudandum Augustini axioma in Ep. I 3.

olim 7. Si Ratio contra diυinarum Scripturarum auctoritatem redditur ,

quamlibet acuta sit, fallit verisimilitudine vera esse non potes. Rursus si manifesti imae certaeque Rationi υelκι Scripturarum fantiaram objicitiarauctoritas : non intelligit , qui boc facit Vnon Scripturarum illarum senissum , ad quem penetrare non potuiι; sed suum potius objicis υeritati, nec quod in eis , sed quod in se ipso veIut pro eis inυenit, opponit . unde autem Anthropomorphitarum Haeresis erupit , nisi e perversa eorum Iocorum interpretatione , in quibus sacrae Literae Deo oculos, manus, pedes, aliaque membra, & corpus di affectus hominum tribuere videntur ' Oculi Domini super justos, aures ejus in preces eorum e Manus

Domini fecit baee . Et quum audissent Adam. υa vocem Domini Dei deambAlantis in Paradiso ad auram . Et alia id genus innumera . Haec, ut litera sonat , accipienda non esse , sed sine dubio censenda tropice.& figurate dicta , quo per sensibiles imagines invisibilia intelligantur, quis quaeso nos docuit, nisi evidentissima lux Rationis , ac Theologiae Naturalis, quae Deum plane incorporeum di spiritalem esse statuit Ne contra dicam ideae persectissimae, quam dc Natura & Scientiae mihi de vero& summo Deo indiderunt, a literati proprio sensu eorum verborum discedere cogor , & loca it Ia conciliare cum hujus ideae veritate manifestissima. Quando autem mysticus , aut figuratus sensus literati proprio sit praeponendus, ct ab isto recedere non solum deceat, sed oporteat, doctissimi viri Iuculentissime tradidere . Sed unius Ecelesiae est decernere sine errore, quae interpretatio consonet aut rePu

gnet veritati, in sacris Literis , atque in singulis earum verbis ceristissime regnanti. a

Si quidquam igitur literatis proprius sensus Scripturarum habeat,

quod cum Artium , & Scientiarum, & Historiae eviduntibus princiis piis di documentis pugnet, di commodam non recuset interpretati Omem , ista prosecto adhibenda erit, aut saltem illam adhibere nemo sibi religioni ducat . Tantoque magis id praeliare licebit, quanto certius est , majorem sine comparatione libertatem hei cesse humanis In geniis. , dc nullam necessitatem credendi , sive discendi . Certum enim. est , in istis rebns Deum exquisite erudire noluisse hominum genus , quem sacrarum Literarum verus si scopus atque consilium nos ad Amorem Dei & proximi tantummodo informare, in quo universa Lex posita est , & Prophetarum doctrina . Quod quum fieri nequeat, nisi etiam cognoscatur verus Deus , & verus Dei di hominum MediatonChristus Jesus, ct nisi recta morum praecepta habeantur perspecta: haec etiam in Scripturis sacris revelare & ineulcare hominibus Deo placuit . . Reliqua ad humanas Artes pertinentia , quae illic narran inr, ea tenus ipe tanda sunt, qua te uus ad illam Scripturarum sanctarum

187쪽

163 DE INGENIO RuM MODERATIONE

mentem reseruntur. Eo saltem fine consideranda non sunt , ut Phyis scam , Geographiam, Chronologiam , terrenarum rerum Historiam, Astronomiam , Medicinam , Militarem Artem , dc alia id genus, non secus ac ipsa Dogmata , discamus . Quocirca qaam diligenter Apostoli, & Ecelesiae Patres mandant, usad illustrandam, confirmandam, propugnandam Dei, Christique, de verae pietatis cognitionem , Scripturarum scientia adhibeatur , tam caute etiam vetant, ne in alias inutiles , di curiositati potius quam eruditioni salutari inservientes quaestiones nimium divertant Christia. norum ingenia, ne ve ad eas dirimendas in medium afferantur oraeuia Ia divina, quasi divini consilii fueriet , & nostra dc Creatoris nostri intersit , nos in his inanibus argumentis doctos eue , aut ignaros, ct sapere, sive desipere . Λ Itiora , diviniora. , di nostram salutem aete eis nam, non nostram temporalem erudisionem , sacri illi Codices rospiciunt. Audiatur heic Getatium Doctor. In Ep. I. ad Tim. Cap. p. illa prohibet,quae quaestiones praestant magis quam aedifieationem Detiquae est ex fide . Finis axtem psacepti V Caritas de corde puro , S co

scientia bona, o fide nan ficta. Et Cap. V. L Si quis alite docet, nore acquiescis sanis sermoxibas Domini nori Iesu Chrisi , ct ei, qkae seea, dum pietatem est , doctrina : superbus est, ribii soleas : sed languens ei

ca gaestionesqpugnas verborum, ex guibus oriuntur inυidiae , contenti

nes, Sc. Postquam in Epistola ad Tiιuin multa de clementia Dei, de Mediatore, aliisque divinis beneficiis proloquutus est : Haec, inquit,stiat bonis ci utilia hominibus. StuItas sutem quaestiones , ct genealogio , S coarensisses , oe pugnas legis devita sunt exim inutiles re υanae. V bianam ergo tant, qm in di vinis Scripturis quaerund naturatium rerum , Astrorum, temporum, ec locorum scientiam λ Earum auctoritatem, nisi manifestissima sit, in his iam tum inculcare, neque temeritate,neisque periculo interdum caree: eerte ab ipsarum consilio abhorret.

Propterea idem Apostolus Cap. I. 9. Epistolae ad Titum postulae Christianum Episcopum ita Scripturarum scienti instructum, ut potens sit exbortari in diatrina saxa , S eos , qui contradicunt , arguere . In doctrina, inquam, sana, dc Pietatis, dc Fidei, non in Physica , aut Chronologia , aut rebus profanis. Neque abio nomino se Doctois rem , servum Dei, di Apostolum Iesu Christi in exordio hujus ipsius Epistolae profitetur, quam secvxdum fidem elenoxam Dei, esu uiri nem veritatis, quae secaηdum meιμιem es . Quid autem refert ad pietatem, scire, cujus figurae, verbi gratia, Terra sit, quei supra Coelos sint aquae; an Coeli ex quinta substantia sint, dc an ex se corruptioni obnoxii; num Ignis inter elementa computandus, quis Estheris conjux, viis delicet utrum Xerses , an Λrtaxerses fuerit, dc alia ejusmodist Haec idcirco prae oculis habens Sanctus Basilius in Examer. Hom. 9. Moysen laudac, quod ea praetermiserit , quae Philusophorum animcis inani orale

188쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 169

studio torquent. Scripturam autem ait suo honore, sua gloria spoliari per eos , qui ejus dicta ad inutiles quaestiones inflectunt . Similia habet Sanctus Hieronymus in Cap. 3. Ep. ad Titum , eique concinunt , quicumque pietate , judicio in explicandis sacris Literis excelluere. Quibus me rebus sequitur, prudentissime agere Ecclesiam , quae ab

hujusmodi quaestionibus dirimendis, & opinionibus probandis sive

improbandis abstinet. Eas ipsa aut non curat, aut etiam contemnit

di siquidem vellet interdum se istis immiscere controversiis, necessa. ria ad rectum certumque judicium serendum praesidia ipsam deficere interdum possent. Nimirum Traditio sacra , antiqua, & continuata nonnumquam deesset, sine qua testatur Ecclesia se firmas proferre hele non posse sententias. Nam cur Deus incorrupta per tot secula hisee de rebus scientiam , & Traditionem in Ecclesia sua servet, quando earum ignorantia nullum suis fidelibus, nullum suae Religioni perieulum creat, atque ipse earum scientiam neque a nobis expe tit , neque nobis revera reliquit, immo contra ab earum inquisitione per suos Apostolos nos non semel deterruit λRestat igitur, ut una 'de causa nonnumquam Ecclesia compesceredi damnare possit has etiam indifferentes hominum opiniones, quum videlicet agitur de liberandis ab erroris aut mendacii suspicione utriusque foederis Libris. Tum certe ad Ecclesiam spectat , falsa proclamare & irrevocabili ictu prosternere, quae aliter vera esse nequeunr, nisi salii arguatur sacratissimum illud veritatis penus . Huc autem pertinent, quae Samstus Thomas habet 2.2. . I. Art. 2. ubi ait, quaedam spectare ad Fidem posse dupliciter ς uno modo directe , ct principaliter , sicut articuli Fidei alio modo indire te , ct fecundario , ficut ea ,

ex quibus f equitur corruptio unius articuli. Sed omnino appareat, neque appareat tantum, sed revera adsit oportet necessitas damnandi hujusmodi opiniones in directe oppositas sacrarum Scripturarum veritati . Evidenter , inquam , constare prius debet, non alium sensum comis

mode, di legitime, di secundum Criticae regulas , tribui posse Literarum sacrarum verbis, quam qui adversetur Physicis istis, Geogr phicis , Historicis, S aliis ejusdem naturae sententiis. Nam si per germanam aliquam , & non violentam interpretationem alius sensus aliterati & obvio , convenire possit Seripturae divinae verbis, & comis poni cum Artium di Scientiarum effatis Prophetarum dicta valeant. non est cur ab ea interpretatione adhibenda nos jure ac merito impedire quisquam vel ir. Tunc in tuto sunt omnia. Tunc divinorum Cois

dicum dignitati consultum satis est, ec Ingeniorum iuribus , di legibus optimi Iudicii , verique Scripturarum inter Pretis . Neque te meis ritas amplius est , neque crimen perniciosum , id affirmare, quod a sacris Auctoribus negari non constat , aut id n are , quod ab iisdem assirmari manifeste non liquet. Suffcit autem in his rebus, uti dixtin

189쪽

r o DE INGENIORUM MODERATIONE

nins, a divinis iis Scriptoribus arcere aut mentiendi voluntatem, aut memoriae lapsus , 'aut rerum , quas narrant, ignorationem quam cumisque; non enim ista excogitare aut suspicari vel leviter licet in hominibus , quorum calamum regebat divinus veritatis Magister . Hoc periculo declinato, quae ad veritatem propius accedere , aut veri videbuntur similiora , sentire fas erit , in quaestionibus videlicet, quae sive in unam si ve in alteram partem versentur , ad aeternam hominum vitam , eruditionemque salutarem nihil faciunt. Interdum autem tantam esse posse diximus divinae mentis evidentiam in verbis sacrorum Codicum ut abjicienda sit quaecumque alia diversa opinio rerum vel indifferentium. Atque id potissimum elucet in Historicis documentis , quorum sensum obvium saepissime accipiendum esse , inanifesta ratio docet , atque adeo omnis inde excluditur figuratae dictionis suspicio. Quod Iacob ex utero materno prodiens , Plantam fratris teneret, aut non reneret manu, nihil ad hominum salutem, di necessariam eruditionem spectabat; nullum enim continet aut innuit Fidei Dogma , sive praeceptum vitae . Sed quando hujus rei mentionem nobis relinquere ad aliquam semper utilitatem nostram divino consilio placuit & Iacobum apprehensa fratris planta ,

in lucem revera egressum fuisse , Genes. XXV. 23. ita narratur , ut non nisi violenta interpretatio adhiberi possit Scripturae verbis: ejus xei Historia habenda est sine ulla dubitatione a Deo revelata , atque

certissima . Similiter nullus esse potest dubitandi locus, quin sub Augusto Caesare facta fuerit deseriptio illa , quam Lucas in Evangelio memorat II. 2. & quin Syriae aliquo modo praefuerit Cyrinus , sive

Quirinus. Itidem certum nobis ac ratum est , Tobiae canem suo Domino praecurrisse, dc quasi nuntius ad ejus parentes adveniret, blanis dimento caudae suum expressisse gaudium , Tob. XI. 9. Atque alia id genus certiIsima sunto; nam si aliter explices , quam litera sonat ,

manifestam vim insers narrationi divinae. Propter eamdem rationem,

quum ex evidenti Scripturarum testimonio , & perpetua Ecclesiae Traditione constet, Deum omnipotentissimum posse ex nihilo aliquid sacere; & posse alicujus rei substantiam in aIteram convertere , ita ut prioris substantiae accidentia , sive species, non destruantur , fiatque in hominum sensibus eadem sensatio , quam substantia sublata sive commutata prius producebat; & pose facere , ut humanum Corpus induta incorruptione glorificatum in Coelis, angustissimo spatio contineatur , & per corpora spississima liberum habeat aditum ἐquum , inquam, haec evidenter certissima sint nobis per Revelationem 2 statim consequitur, a veritate abhorrere, quidquid acuti, quidquid speciosi Physica excogitare di afferre contra positi.

i Rursus eas rationes, eamque evidentiam secum ducere interdum

Physica, Historia profana , atque aliae Artes possunt, ut prae illis non

190쪽

IN RELIGIONIS N.EGOTIO. LIB. I. Irr

aeque evidentia, immo dubia snt Scripturae sacrae verba. Quod si conat in gat saepe autem contingit tum certe non licet solum , sed oportet , sacras Literas non repugnantes interpretatione aliqua explica iare, quod semper commode fiet, consultis prius non temerariae Criti.

eae regulis. Sive Metaphora quae Piam , sive Synecdoche, sive Metonymia , sive alius quispiam Tropus & Figura in divinis verbis apparebit, quo non obvius, sed alius verissimus sensus illic significetur cum profanis opinionibus concors, ut nihil dicam de orientalium populorum Dialectis , in queis manifestum nimis est diversos plane a

nostris saepe exhiberi dicendi modos. Unde autem novimus , tot Scriis plurae sensus aliter quam litera sonat significare , nisi quia rerum experientia, & humanae Artes ita accipiendos monent λ Λnima rationali carere bruta, anima quacumque carere simplicia corpora , jam notum est nobis. Ergo ubicumque iis Animam , aut etiam Animam rationalem , tribuere Scriptura videtur , illic Tropum di Figuram aliquam haberi statim intelligimus , aut Animae vocabulum aliter apud Hebraeos accipiendum , quam apud Latinos . Eodem modo, hominem , cujus cor oe ogsa tamquam cremium aruerint , quique iat foenum percussus fuerit , vivere diutius non posse , tam certum est , quam quod certissimum . Ergo Davidis verba haec narrantis in Psalmo CI. 4. s. de se ipso , aut de paupere quopiam adhuc vivente, non ad literam, sed figurate exponenda sunt. Idemque de versiculo sequente dicendum, ubi Sanctus Rex ait: Aυoee gemitus mei adhaesit os meum earni meae. Quodnam enim est angustiae & miseriae signum , ossa habere carni suae adhaerentia Z Nonne & hoc in recte se habentibus conspicitur Et nihilominus haec David memorat, infelicem alicujus statum descripturus. Ergo dicendum, carnem heic pro cute hominis aecipiendam esse ; cutis enim est pars quasi homogenea carnis . Ossa autem tuti adhaesisse dicuntur , ut macies hominis extrema significetur , qua dicendi formula & ipsum vulgus nunc utitur , & Comicus olim dixit: Ossa atque cutis sum , miser. Accedit etiam locus Iobi XIX. 2O. Pelli meae, consumtis carnibus, adhaesit os meum. Seu , ut habent Hebraici Codices: Pelli meae , S carni meae , adhaesit os meum . Tamdem Ioca Scripturarum quam plurima occurrunt de rebus ad salutem non necessariis, quae dubium sensum , dubiam significationem praeses erunt, variasque facile admittunt , easque verisimiles , interpretationes. In his, non immoderata quidem , sed magna tamen Ingeniis licentia conceditur interpretandi, &disputandi, modo omnis Ingeniorum linea illo tendat, ut inter ceteras , quae verisimillima sententia videtur, Scripturis sacris tribuatur . Experimenta rerum , Linguarum peritia , Historia profana , omnesque Artes , &humanae Scientiae heic in consilium adhibentur; & quo graviores rationes di probabiliora argumenta unam Potius quam alteram sententia tu

SEARCH

MENU NAVIGATION