Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

111 DE INGENIORUM MODERATIONE

tiam eommendant , eo tutius di laudabilius in eam Ingenia conre. dunt. Hinc tot in sacris Scripturis exponendis quaestiones . Hi ne tot

unius loci interpretationes, totque novi Eruditorum conatus, ut diis Iucidius , verisimilius, ct a Ptius quam antea explicentur Scriptura. tum loca . Neque hujusmodi interpretationes , quia novae, umquam

improbari possunt, sed quia insulsae, ineptae, di a ratione absonae , di ab aliis Scripturae locis sortasse discordes. Nam in iis quidem , quae ad praecepta vitae , & ad Fidei Dogmata pertinent, jure interdicta est illa opinionum novitas , quae Sanctorum Patrum consensui repugnet. At in istis indifferentibus rebus opinari , di nova proferre , nequa. quam prohibemur sive enim hete uno potius quam altero modo innisitas, nihil hoc Fidei, nihil hoc Dogmatibus, & scientiae morum OLeit , ubi a singulis interpretibus in tanta interpretationum varietate satis eonsulatur dignitati di veritati sacrorum Codicum . Sie Eruditis hueusque licuit disputare , num Quirinus , memoratus , ut vidimus, in Evangelio Lucae , ordinarius Syriae Praeses fuerit , an extra ordinem, census causa illuc missii Si aut an descriptio universi orbis Ro

mani , ante indicta & completa fuerit , quam idem Quirinus Syriae

praeesset. Id ex innumeris aliis exemplis liquere potest . Neque vero urgere quemquam Possumus disputantem de his rebus scitu non neces sariis, ut opinionem suam mutet , multoque minus ipsum tamquam Haeresis, Sperversae doctrinae reum insectari, dum tamen hic rite&eommode interpretari, suaeque opinioni minime contraria Scripturarum loca , si qua Opponuntur , Ostendere valeat. Ille tantum Haereiatieus est , qui pertinaci animo Dogma aliquod ab Ecclesia receptum , a Scripturis sacris, aut a Traditione commendatum , contemnit, reisiicit, negat; aut Scripturae loca ad fidei & morum doctrinam speiactantia contra mentem Ecclesiae , & consensum Patrum pervicaciter interpretatur. In reliquis ipsos Patres quidem venerari, aut religiose & -- sequi non cogimur : alioqui tot haberemus Haereticos , aut saltem temerarios, quot habemus Scripturarum Interpretes .

CAPUT VIGESIMUΜ SECUNDUM.

Aa Scripturis sanctis repugnei Astronomorum sementia de Telluris motu diurno. Sacra Literae phrasibus υulgi ac figaris, ae , ut υerum quodpiam significarent. Exempla in eam rem . cuid totus oris bis in Seripturis , extremitates Caelorum , Solem incalescere , alia-iue ad Caelos , fretios , ac Solem spectantia . Quando proprium iteralem sensum in Scripturis sacris retinere cogamaer N quando sit Iocus aliis interpretationibus. LXigere itaque iuvar', quum res poscit, ad hosce Canones inventa nonnulla, opinionesque varias Philosophorum , Phy sicorum , Histo Disiligod by Coral

192쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I73

Histori eorum , dc qui equid in Mathematicis, Astronomicis, de Geographicis studiis aut novi aut antiqui traditur . Fac autem , exempli gratia, in Astronomia nobis occurrat quorumdam systema de diurno circa Solem immobilem Telluris motu , cui complura loca e divinis Scripturis petita opponi videntur. Tum prudentis Theologi erit investigare, an ita perspicua sint atque evidentia sacrarum Literarum loca, ut omnino peccetur contra melioris Criticae , ipsiusque ratio. nis leges, dc contra germanae interpretationis regulas, si illa trahere velimus ad opinionem eorum Astronomorum . Multa autem ab ejus sententiae tutoribus pro se adferri possunt. Quamquam enim neque in Physica , neque in Astronomia quidquam certi habeamus de Telluris motu, attamen eam sententiam nondum Ecclesia, aut Λpollo-lica Sedes damnavit , neque pro Haereticis reapse habet tot eruditos viros aut clam , aut aperte eam amplexos , sive olim , sive duobus proxime praeteritis seculis . Copernicana quippe Hypothesis , ut obiter id dicam, non plane nova est , uti ex Aristotele , Cicerone , di

Plutarcho apparet , eamque octoginta annis ante Copernicum asseruerat celeberrimus vir Nicolaus Cusanus Cardinalis in Libro de docta Ignorantialsed illam Copernicus in multis perfecit, ejusque vestigia sequuti videntur Calendarii Iuliani in Correctione Gregoriana mendatores . Contra vero his Scripturae sanctae locis immobilitas Telluris, di Solis mobilitas suadentur . Gen. XIX. SoI egressus es super terram . Et cap. XXXII. Oriusque es ei statim SOI. Ecclesiastis verba sunt Cap. I. Generatio praeteris, S generaIio adυenit; Terra autem in aeternam stat. Oritur Sol, occidit , ad locum suam revertitur ,

ibique renascens gyrat per Meridiem , o flectitur ad Aquilonem. Ad imperium autem Iosue praecipientis, ne Sol ac Luna moverentur , Reterunt Sol re Luna , donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Stetit itaque Sol in medio Caeli, O nos festinaυu oecumbere spatio unius diei . Ita

Josue X. I 2. II. Alia loca praetermitto jam nota , iam usu doctorum hominum trita , quibus Terrae quies , dc motus Solis aperte memorari videntur in sacris Codicibus. At quod est ad ea Scriptum verba , quae Tellurem immobilem significare videntur, fatendum est , parvo negotio conciliari posse cum Astronomorum sententia ; etenim ibi potius assirmatur, Tellurem permanere , semperque esse, neque a suis cardinibus umquam dimoveri r quae sane consistentia , perduratio , ac firmitas Iocalem motum in ea excogitatum nequaquam exocludit. Ita quoque Firmamentum Coeli appellantur; .aethera etiam seu Caesos divina Sapientia firmavit sursum , ut habetur Prov. VIII. 28. Et tamen a Caelorum firmitate motus nequaquam abhorret, ut ita Ptolemaei Systemate traditur. Longe clariora sunt pro Solis mobilitate sacrorum Librorum docuis menta. Verum animadverti debet, solere divinas Scripturas ad opi

193쪽

i ι DE INGENIORUM MODERATIONE

nionem vulgi sese interdum accommodare , & retinere communem loquendi consuetudinem, ut ad rudis populi sensum & captum sese attemperent. Facilius enim ignarum vulgus ea concipit & percipit, quae usitatis dicendi formulis proponuntur , quam quae .inusitatis, Iicet accuratioribus . Quod potissimum elucet in iis tradendis, quae ad salutarem Fidei & Morum veritatem non pertinent; nam , uti diximus , Deo per suas Scripturas loquenti non is scopus fuit , ut inanem erga res, scitu non necessarias , erga mundi elementa di corpora , hominum curiositatem pasceret, sed ut vere utilia ad aeternam beatitatem consequendam traderet. Neque in doctis humanae sapientiae verbis ipse loquitur, sed sese demittit ad earum Iocutionum M sum, quae quamquam minus accuratae , di ad humanae sapientiae trutinam impropriae dignoscuntur , rudi tamen Populo veritatem quam. Piam utilem ac salutarem commodius exponunt . Quod si Deo corispus, di membra, ct animi perturbationes , di operationes humanas tribuere non dubitarunt divinitus inspirati viri , quo sgnificarent v

ros divinae operationis effectus : quanto aequius hujusmodi minus accuωrato loquendi genere uti potuerunt, dum de Physicis & humanis reis bus quidpiam enarrabant λ Est hoc figurate loqui, est hoc in usu apud omnes populos, immo & apud ipsos doctos, di praecipue Poetas, atque

Orientales ; neque enim veritas inde laeditur, sed per eas etiam figuras eleganter traditur, quod vere tradere in animo fuit. Eruditorum autem hominum est in his non necessariis rebus , Ecclesiasticorum v

ro Iudicum in rebus ad Fidem S eruditionem Christianam spectantiabus, decernere, quid proprie, di quid figurate sit accipiendum .

Fuisse divinis Scriptoribus eum morem, ut secundum vulgi senten. tiam interdum loquerentur , luculentissimis exemplis demonstrari potest . Quum dicimus Terrarum Orbem , multoque magis quum Uxiversi titulum addimus , nemo est qui nesciat , significari Populos omnes, di uni versas Provincias ac terras , quae terraquei globi spatio quaqua versum continentur . Sed alia interdum fuit, & adhuc est vulgi opinio, dicendique consuetudo . Nimirum totius Orbis vocabulo significantur Provinciae & Populi antea cogniti , di magna Terrae pars, aut vastissimum quoddam Imperium , quale olim Assyriis, & Λlexandro Magno , α Romanae Reipublicae contigit. Inquit autem Sanctus LucasII. I. Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur uniυersus

orbis , π ον τὸν - ηιin. . En ut vulgari opinione dicendique forma utitur Sanctus Evangelista. Magnifice de suo Imperio sentieba ni Romani. Nihil minus , quam totum Terrarum Orbem tua ditione se tenere aut arbitrabantur, aut dictitabant . In hanc rem celeberrima praesertim sunt Petronii verba in specimine Belli Civilis. Orbem jam totum υictor Romanus habebat , marς, qua ἔς ω , qκa sidus curriι utrumque .

194쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Irs

Tt Hegesippus Lib. 2. Antiqv. Cap. 9. Orbis terrarum , qui Romano Imperio cIauditur ae definitur . Attamen nemo in Historia aliquantulum versatus est , qui nesciat , longe ab suisse Romanos ab imperio totius orbis, cujus amplam quidem partem armis victricibus occupa ram , sed revera Opinione minorem , si eum tot aliis Provinciis adhue indomitis conserebatur. Quum igitur in quibusdam Scripturae locis mentio fit de Terra, de toto orbe , --non continuo acricipienda sunt ea vocabula de omnibus Telluris gentibus atque Prois vinetis . Interdum per illa significatur Iudaea tota cum Iudaeorum tribubus late diffusis, interdum Romanum Imperium , interdum etiam ea Terrae pars , quae antiquis iis temporibus cognita erat , hominumisque Iudaeorum commercio patebat. Quam interpretationem ad mitistit loeus ille Pauli ad Rom. X. i 8. ubi ad Evangelii praedicationem acis commodat Psalmi X VIII. versiculum quintum e Sed dies , numquid non audierunt λ Et quidem in omnem Terram exiυit onus eorum , ct inmmes Orbist Terrae verba eorum. Non enim verisimile est , tum temporis in extremas usque Scythiae seu Tartariae inhospitae provincias, di in vastissimas Americae regiones, atque in tot alias barbaras gentes sub vitroque ΡOIO 6tas, Evangelium di Apostolira penetrasse ; quum no- .vissime tantum, hoc est tribus proxime praeteritis Seculis , magna earum regionum pars innotuerit, di amplissima adhuc Regna tum circa Arcticum, tum circa Arat arcticum Polum, diligentiam & navigationem hucusque fugerint recentium Europaeorum , qui tamen sine

comparatione anteferendi sunt veteribus nautis , dc antiquis lustrato ἀ-ribus orbis. Et certum quidem videtur, ante seculorum consumma istionem nul Io dermino constringendam esse Ecclesiae Catholi eae fideique vera dicionem , Omnesque prorsus gentes in hereditatem Christi cessulas . Verum Tertu Iliani, Hieronymi, Augustini , aliorumque Patrum aevo id nondum contigerat, quamquam ex ipsorum sententia Ecclesia Catho Fica Mundum repIeret; totum Terearum orbem incen- Aeret in toto orbe diυideretur impleret uniυersam Terram ; toto orbe diffusa esset . Maximam totius orbis portionem ea nomina sonabant, illamque praecipue, in quam aditus erat Iudaeis , Romanis, ec Graecis. Haec vulgo erat terra nota , hinc Patribus erat totus Terrarum orbis. Divinae vero Scripturae illam vulgi opinionem , dc loquendi consuetudinem usurparunt, revera significaturae eam Terrae partem , quam vulgus noverat; non enim divinum consilium eo etiam pertinebat, ut fideles hinc discerent, alias easque amplissimas Terrae partes haberi Mitra cognitum orbem . Id quoque animadvertas , ubi Daniel praedicit , Alexandrum universae Terrae imperaturum . Lege etiam Cap. II.

s. Act. Λ poli. Erant, inquit Sanctus Lucas, in Hier aIem babitantes Pudaei, υiri religiosi ex omni Natione, quae sub Caelo est. Ad hunc eumdem morem facit alius Actorum locus XXVII.27.Ci

195쪽

116 DE INGENIORUM MODERATIONE

ea medium noctis s picabantur nautae apparere sibi a Iiquam regioκem Graeci Codices, non apparere , sed appropinquare habent, quum utati

tur verbo πραογεο . Ubi videmus cum vulgo loqui Sanctum Lucam, ipsumque externam speciem oculorum sequutum; nam navigantibus litora moveri, & loca remotiora accedere aut recedere videntur. Provebimur portu , terraeque, urbesque recedunt,

Est versus perquam notus Virgilii I. AEn. cui similes bene multos facile attexas . Quum autem Λpostolus in I. ad Cor. Cap. I. 2I. ait: Plaeuii Deo per flui itiam praedicationis salυos facere credentes : cureo vocabulo praedicationem veritatis di Evangelii designat, nisi quia sapientibus hujus mundi , & humanae rationi si ut titia videbatur Christiana Fides atque Doctrina δ Idem Apostolus in a. ad Cor. Cape IV. 4. Deum bubus seculi Diabolum appellat, non quia talis ille sit , sed quia pro Deo ab Idololatris habetur, di colitur, & ipse Deum sese venditat, uti innuitur Mattii. IV. 9. & Luc. IV. 6. 7. Ab aliis ejusmodi exemplis abstineo, iis lubentius usurus, quae ad propositum

argumentum propius accedunt . .

Nusquam certe mani sellius oculorum judicia , & vulgi opiniones consectatur divina Scriptura , quam quum de Coelis, corporibusque cccle ilibus loquitur. Isaias XIII. q. s. Dominus exercituum , inquit , praecepit militiae belli, vexientibus de terra procul, a summitate Coeli .i Iebraei Codices habent: Venientes de terra procuI, ab extremo Caeli iac entes de longinqua terra, ct ab extremitaιibus Coelorum venturae, ni lial aliud significant, quam populos ab extremis terrae partibus ac stinnibus in Babyloniorum imperium ruituros . Desumta autem ex optinnione populari ea phrasis suit. Uulgo enim videtur Coelum esse, nota sphaericum , sed hemisphaericum, S in extremis terrae deficere, atque illic terminari. Eadem phrasis Occurrit Deuter. IV. 32. dc XXX. . di lib. 2. Esdra: I. 9. di Matth. XXI V. 3 i. Eo pertinet, quod in iisdem sacris Libris Montes appellantur fundamenta Caelorum . Ita 2. Reg. XXII. 8. de Deo canit sanctus Rex David: Commota es , o eontremuit terra: fundamenta montium concussa sunt , conquassata . Pro sexdamexto montium legitur in Hebraeis Codicibus fundamenta caelorum conis

irem perunt ara tru , Mosedoth basciamaim irgaetu . Nimirum , si fidem oculorum , di judicium vulgi consulamus , Coelum elonginquo videtur in montes desinere, eos contingere , ipsisque quasi fundamentis inniti . Columnae itidem Coeli appellautur Montes , Iob XXVI. D. quia montes tanquam columnae, ut Ocrito apparet, Coelum innixum sustinere videntur. Familiaris fuit omnium populorum Politis haec eadem dicendi forma & inde Atlas, Olympus , aliique montes Coelum st mere dicti , quasi ipsis incumberet Coelum . Neq; aliunde finitoris seu borietoniis nomen venit, nisi quia Coelum suo

hemisphaerio contingere illam regionem videtur , quam terminat . Non Disiligoo by Corale

196쪽

IN RELIGIONI s NEGOTIO. LIB I. 111

Non minus apertam in eo figuratae dictionis genere phrasim invenio Exod. XUI. M. Colligebant aurem mane sivuli manna , quantum sincere poterat ad Descendum : quumque iπcalmsset SoI , liquefiebat. Quid est , quod Sol incalescere dicatur λ Num identidem Digestit,

num de suo ardore atque calore Sol interdum quidquam remittit, uesubinde recuperet Nequaquam profecto. Cum vulgo loquuntur saerae Literae . 'Matutino tempore , quum adhuc Nocturnum frigus aerem occupet , Solisque radii nondum suam vim repetitis ictibus iaoppositum atmosphaerae crassiorem aerem exercuerint, Solis calor remissus, debilisque omnino videtur. Ipsum itaque Planetam seniscim incalescere arbitrantur mortales, quo altius ab horizonte proceis

dit , quas in ipso , di non potius in aere, seu in hominibus ad So.

lem expositis crescerer aut decresceret calor. occurrit eadem phrasi

g. Reg. XI 9. ac utrobique in Hebraicis Libris adhibetur verbum ebamam , quod proprie significat calere , incalescere, & passive accipitur . Η is adde Isaiam dicentem Cap. XIII. io. Obtenebratum fuisse Solem in ortu suo. Eri res tantam modo apparens in divinis Literis deliisneata . Qaum nubibus obducitur Caelum , aut inter Solem ac Terram Luna interponitur , Sol ipse obtenebrari videtur. Videtur, inquam , oculis mortalium; non enim ipsius flobum Te vera tenebrae capiunt, neque ejus lumen deliquium patitur . Hinc Ezechiel XXXII 7. sensum Isaiae at,ter expressit, inquiens: Solem nube tegam. Quando vero in sacris Scripturis Eteldae de Cςlo aut casurae, aut decidisse dicuntur, tunc ad ea, quae apparent, alludere videntur Prophetae; quippe non in Terram cadere plures Stellae possunt,quum earum fingulae Terram sua magnitudine superent. Fortassis etiam in Epistola sancti Iudae Cap I. 13. quae ibi Stellae erraticae appellantur, revera Stellae non sunt sed meteora , & aeris inflammationes in longum du. Etae, cadentibus Stellis per similes , quae vulgo Stellae creduntur.

Quid ρ quod in iisdem etiam Scripturarum Iocis, quae pro Solis

diurno motu contra opinionem Astronomorum proseruntur, sacri

Auctores popularibus locutionibus uti maluere, quam exquisitis, &ad verae Astronomiae Physicaeque amussim exactis . In Ps. XUIII 6. de Dei gloria, quae in Sole, praesertim apparet, loquens Prophetaria Sole , inquit, posuit tabernacxIum suam. Eι ipse hoc est Sol tamquam sponsus procedens de thalamo suo , exHιaυis ut gigas ad currendam viam . A summo Caeso egresso ejus - Et occursus ejus nsque ad summum ejus. Nec est , qui se abscondat a calore ejus . Heic Sol exoriens comparatur Sponso procedenti de thalamo suo , quibus verbis ad populi opinionem alluditur, putantis, Solem quiescere atque dormire, quamdiu a nostro hemisphaerio abest , di cum aurora e cubicu Io quasi post somnum egredi , atque interruptum cursum resumere . Sequentia verba parum apte exponit celebris quidam inter Astrono M m Oss

197쪽

118 DE INGENIORUM MODERATIONE

mos, Alma gesti novi Scriptor; ait enim, illic Asronomico more iniis likm finemque diei a summo , di i summo cael , idest a Meridiani eximiae,

ae summa altitudine Solis peti. Summam Caeli, quod heic memoratur, unde Sol egreditur, & aliud summum, quo pervenit, nihil aliud sunt, quam extremae Creti partes , quae supra hori Zontem noliris oeulis sese offerunt, scilicet oriens & Occidens. Supra vidimus, in Isaiae Cap. XIII. a Vulgata memorari summitatem Coeli . Itidem a sumismo Caelo usque ad summum ejus, legitur Deuter. I U. 32. & XXX. .eius.

dem Libri. Pro Jummo Caeli vulgata legit hele Cardines Caeli . Haee

autem omnia idem significant, videlicet extrema Caeli s quae etiam vox occurrit a. Esdrae l. 9. apud vulgatum Interpretem , di in Hebraicis

ubique exprimuntur per vocabulum mi Karseb, significans finem,

extσemμm , exfremisarem alicujus rei. Itaque in supra laudatis verbis

Humi XVIII. quae Hebraice ita sonant: Ab extremo caelorum egressio Hur, o reυolutio ejus super exirema eorum, divina Scriptura loquitur secundum opinionem vuIgi. Rotunditatem Coeli minime aspiciens, neque concipiens vulgus , duas ipsius exιremitates sibi fingit, oeulis etiam hanc opinionem eonfirmantibus: alteram nempe, unde Sol oritur, alteram, quo se quasi sessuma cursu vespere adveniente re. eipit. In eadem quoque opinione vulgi suisse traduntur nonnulli e Patribus, Coelum arbitrati hemisphaericum . Reliqua verba , ubi dicitur, nihilsese abscondere a calore Solis, hoc est, ejus servorem omnia contingere, & in omnia penetrare: ad aliquam etiam vulgi opinionem sortasse respiciunt; led iis immorari nolumus.

Potius afferam , quae in suprst Iaudato Ecclesiastis Ioco de dolenam tantur in Hebraicis Codicibus. Ibi enim scriptum est m praveel me Komo scis b, hoc est , S AEd locum saeum anhelus it , seu anhelat. Ubi videmus, Scripturam sacram figurare loqui, non proprie, quasi

Sol vivat, moveatur, di e cursu anhelans ad locum quempiam properet sibi constitutum, tamquam ad metam . Eadem de causa ad illa verba oritur SoI ct occidit, Lyraenus adnotat: ut apparet ad sensam. Celeberrimum autem ad preces Iosue factum in Sole prodigium aliqua pariter nobis exhibet, quae Spiritus sanctus, non qualia revera sunt, sed qualia oculis nostris apparent, in ea narratione usurpavit . Cap. X. Ia. Iosue reseruntur ejusdem duci xverba : Sol contra Gabaon ne movearis , ct Luna contra υHIem Ajalon. Seu, ut a Iii vertunt , super Gabaon, o super υassem AEAEIon seu secundum Hebraeos, in Gabaon, oe in valle alon.Quum Tellus in comparatione Solis sit exigua moles, ct Gabaon, ac vallis Αjalon in eodem terreo globo sint minutissimum punctum quomodo Soli praecipitur, ne moveatur , sive ut fleat

ita Codices Hebraei , ac stet supra Gabaon , & supra vallem Aja- Ion λ Numquid huic puncto respondere potest ingens Solis globus pΛd vulgare igitur oculorum judicium alludere videtur Iosue; nostris

enim

198쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO LIB. I. I79

enim oculis Sol apparet tanquam discus duobus paImis dimetiendus di super exiguum unum Coeli spatium moveri. Infra additur: Stetit itaque GI in medio Caeli. At caelestes orbes, si exacte loqui velimus,

carent medio , atque extremitatibus , nam in corpore sphaerico, in semita aut linea circulari, quae extremitas, quod medium revera exis

cogitari potest λ Ergo istud etiam interpretari iuvat ad sensum vulgi. Nempe oculis ille medius esse videtur Coelorum locus, qui ab Oriente atque occidente aequaliter distat. Concluditur tamdem narratio his verbis: Non fuis antea , nee postea, Iam Ioua dies Ridendum se

praeberet, qui ad literam haec verba accipiens, contenderet, nullam in toto terrarum orbe longiorem illa diem fuisse. Peragrantibus regiones sub utroque Polo sitas exploratum est, Solem diutius lucere, ibique longiores sine comparatione contingere dies. Verum Scriptura ad intellectum & scientiam Iudaici populi sese accommodabat . Rudi illi populo Solis effectus sub regionibus Polaribus ignoti erant ,

neque porro divinus Spiritus revelare volebat, ad utilia nimirum ia-tentus , dc a pascenda inani hominum curiositate alienus . Quae quum ita sint, di tot exemplis jam pateat, non raro Scripturam sacram , & praesertim dum de corporibus coelestibus agit, husnais no more, & ex vulgi usu solere loqui: uti etiam Sanctus Augustinus Lib. I. Cap 39. Quaest. super Gen .ec ceteri Patres animadverterunt: illud consequitur, neque temere, neque imperite agere, qui loca ejusdem Scripturae, mobilitatem Solis prae se serentia, figurate accipiunt, explicantque per Metonymiam , ita ut Scriptura , non quae sint, sed quae apoareant, illic enuntiet , dc vera facta reserat per improprias vulgi phrases. Et non violentam , neque in litam , neque absurdam interpretationem illic adhiberi , tot lationes suadent , quot exempla produximus . Quod si per ejusmodi aequam interpretationem error omnis, di mendacii suspicio a sacris Literis excluditur atque arcetur, divinaeque Historiae dignitas di fides in tuto posita est: equidem non video, cur iis incertis di commode exponendis documentis urgere ve Iimus Astronomorum opinionem , eoque minus, que is ipsam impietatis arcessere. Non est illa quidem certa, non demonstrativis rationibus probata, di per Tychoni eum Syllem a suppleri forsitan potest; sed verisimilis tantum est, motibusque coelestibus explicandis , di superfluis compluribus removendis omnium consensu per quam idonea o Λt ne certi ilima quidem , neque evidentia , esse videntur Scripturarum interpretamenta, quae adversus ipsam pugnare dicuntur , ut illorum patentissima veritas nutantem istius verisimiliis tudinem suo pondere aperte proliernat. Nam quod in hanc rem aliquia tu n t,omnem sacraeScripturae propositiovem aeripienda esse in sensu literali proprio, quotiescumae in tali senis non est repugnantia eam altis proposi-rionibus ejusdem Scriptura aque, aut magis certis aut cit definitione summi M a. Pontis

199쪽

18o DE INGENIORUM MODERATIONE

Pontificis, aut cum propositisu aliqua , narurali lumine certa et evidenti ; ihoc, inquam, tam Iatum ac generala axioma nescio quam opportuna inculcetur. Certe quantum fieri potest, retinere & consectari debemus Literalem proprium Scripturae sensum. Verum prope innumera ibi sunt de rebus ad salutem non necessariis seu dicta , seu phrasea, seu verba, quibus neque Fidei, neque Ecclesiae placita, neque naturalis luminis lux palam repugnat, di tam ea in sensu literati ac proprio a Sanctis Patribus, a Iiisque Catholicis Interpretibus non accipiuntur. Ut aliter ista explicentur,atque accipiantur,quam prima facie

accipienda videantur, sufficit, ut id probabilior a liqua ae veri simi lior ratio suadeat, petita e Liberalibus Disciplinis , e profanis Historiis, e populorum moribus, aliisque etiam minus certis sontibus ,. di sit non violenta , sed naturauis, atque in aliis suntlibus locis usitata

probata interpretandi ratio . .

Sed, ut clarius loquamur, meminisse debent viri Theologi , litera-lam Scripturae sensura, quatenus a Mystico distinguitur, vel pro prium esse, vel figuratum. Est aurem Augustini , & complurium

sententia, interdum plures Literales sensus uni Scrip Lurae loca se iii testimonio congruere, quum contra alii arbitrentur, unum solum. convenire posse . Utrique recte sentire , eorumque Opiniones fac te conciliari posse videmur . Unicum tantummodo sensum lite talem non exesui Mystico aut propriis aus figuratis verbis expressumi,. in quolibet sacrarum Literarum testimonio divinus Spiritus revera voluisse concludere censendus est. At quum Scripturae verbas quod est ad sensum Litoralem , sine obscura interdum , variisque inter proin attonibus obnoxia , . incertumque non raro sit, utrum proprie an figurate sint accipienda .: diversas propterea Literales Interpretationes ad eumdem locum adhibere licet. Harum quaelibet, modo contor a non sit ae vio Ienta, modo non aliis Scripturae, . Tradidionis , dc Ratio, nis luminibus adversetur , convenire , S laudari, ac toderari potest. Quamdiu non constet, quae sit eo loco mens divini Spiritus, neque evi in denher appareat unicus ille sensus, quem Deus significate voluit. . :quid velaa pluribus modis eamdem explicare)loquutionem , ὰum id religiose fiat r Loca autem illa Seriphura Fum , quae ad Fidei ac Morum doctrinam spectant , uno dumtaxat modo esse explicanda , neque plures pati posse Literales sensus, dicimus , quia germanum eorum sensum a Deo unice expetitum jam Ecclesia ab ipso Deo didiciti, di per Traditionem, atque unanimem Patrum contensum ad nos usque transmisit. Quare in iis locis interpretandis ab Ecclesia , a Traditione, u Patribus recedere nefas est . Uerum in aliis Scriptura locis., qui bi doctrina salutis minime continetur , ubi sensus non aliunde jam certos sit, immo ubi iste sit obscuras, di diversam Literalem Interpretationem commode patiatur: loeum utique habet Augustini alio numqne by Cooule

200쪽

sententia, plures videlicet sensus Literales convenire uni loco posseae tolerari debere. Heic valent sanioris Criticae leges .' Quamvis obiavius sensus minime tum incurrat in Fidei di Caritatis dogmata , neq; rectam Rationem pulset: si tamen non bene consentire deprehenda. tur eum Experientiae, Physicae , Geographiae, Astronomiae, Histo. riae, Logicae, aliarumque Disciplinarum verisimilibus sententiis, di contra conciliari eum istis non absurde , non violenter possit, vel figuram aliquam illic ostendendo, vel praetermissa supplendo , vel obisseura explicandor probabiles fiunt, verisimiles atque tolerabiles alii etiam sensus Literales. Retinere igis ur proprium Literalem sensum Seripturae non cogi: mur, eique licet praeferre Figuratum Literalem, sive quum verisimilis ratio hune potius quam illam eligendum suadet, similiq; in aliis ejundem generis locis ita explicari Scriptura amat, sive quum hujusmodi explicatio a Patribus non impugnatur, non dissentit ab aliis Scripturae clarioribus locis, non ab Articulis Fidei, non a recta Ratione. Hoeenim est, non in Allegorias Historicum Literalem sensum deflectere, sed eum Historicum ac literalem sensum Scripturis tribuere, qui rei,

di narrationi, & consuetudini Prophetarum aptius conveniat. Uni- .eum exemplum dabo . De Hierosolymae excidio haec praedicebat divinus Magister , Lucae XIX. H. Et non relinquent in te lapidem fu- per Iapidem . uti nemo non intelligit , obvius Literatis , ac pr prius horum verborum sensus est , ita minutatim Urbis illius moenia, ae domos disjicienda ac subvertenda fore, ut unos lapis relinis quendus non sit cum altero coagmentatus. Nihil prohibet, quin ita reapse evenisse dicamus in celebri expeditione & victoria Titi. Ad ver sus alia Scripturae loca, adversus Traditionem Patrum, aut Romanorum Pontificum, Conciliorumve decreta non pugnat hic sensus. Neque naturali lumini adversatur poterant enim Romani id nullo nego- io praestare, s animus fuimet. Historia etiam di Patres ita vastatam Hierosolymam aiunt, ec solo aequatam , ut me ullum qnidem signum habitataeUrbis relictum fuerit. Praedixerat etiam Christus nullum Hierosolymitant Templi lapidemsuper Iapidem relinquendum , qui πω de. fruatur , Matth. XXIV. Σ. & Marci XIII. 2. Plene Prophetiam hane impletam fuisse, Historia fidem facit. In gentes immensae illius molis lapides victor exercitus omnino contrivit, atque dissolvit, ferrum ac plumbum, quo connexi fuerant,rapturus. Et ne vestigia quide m celeis berrimi Templi reliqua suere ; ipsius enim fundamenta Turnus Ru sus aratro evertit, adeo ut nihil integrum remanserit, nullusq; lapis lapidi impositus. Parem igitur eversionem toti quoq;Ci vitati contigisse , non solum non abhorret a vero, sed veri omnino simile videtur;

dc si audire velimus legem a quibusdam , uti supra diximus, nobis praescriptum, necesse erit id sine dubitatione credere factum .

Μ 3 Ex alia

SEARCH

MENU NAVIGATION