장음표시 사용
211쪽
is 1 DE INGENIORUM MODERATIONE
disti plinas. In Praefat. ad Libros de opificio sex Dier. antequam aggrediatur explicandam rerum Creationem , sibi duplicem cautionemae regulam ille praescribit. Altera est , inquit rerum olim reipsa υereque gestarum Historiam in Mosis enarratione contineri ; non Allegoriis ad-ιimbratos oe involutos nescio quos sensus spiritualium rerum corporeque carentium . Altera in illis ipsis naturalibus re corporeis exponendis rebus Mosem rudis bebetisque populi ad captum S ingenium temperasse sFlum. Infra idem repetit. Haec mea perpetuo sententia fuit, omnia fere , qκήσheie Moses arrigit, popularem ad usum esse loquendi intelligendique demissa . Libro autem I. Cap. io. quaedam illius consuetudinis exempla asinfert. Scriptura boc i um , quod Corium S Firmamentum vocaIur , aerem esse non raro signiscat. Velui quum ait Ps. I 6. Qui operit coelum nubibus . Et Matth I6. Triste S rubicundum coelum . Sunt o Mavulgata , volucres caeli , S alia similia. Etenim Moses , quod jam
monui, ct non semel dicere est opus, communibus II popularibus cum verbis tum υerborum notionibus est us . Vulgo aνι em coelum ita sumitur. sua.
re plebejo prηe sermonis usu sc etiam Moses oe coeli oe firmamenti vocabώιa sumsit. Ut quum Volatile dicit volare super faciem firmamenti ; ut Hebraea referunt, id est , suer firmamenti partem illam , ct in illa, quam
aerem Eicit. Nimirum qucd aves , dum altιus ab ocklis nimis volant, CrisIo propinquare dicuntur -- , adeoque juxta extimam calesis orbis Ju- perficiem, o sub ea ferri . Petavio prae iverat Sanctus Thomas in I. parte Summae quaest 7O. Art. I. ad 3. de motu Luminarium atque Sphaerarum agens: Mo es , inquit , rudi popuIo condescendens, sequutus es , quod sensibiliter apparet. Si igitur Moysi viro di vinitus a filato ita res enarrare in more fuit , eique cum vulgo potius , quam cum Se- euli Sapientibus , loqui placuit; idemque procul dubio fecere S alii Prophetae atque Λpostoli, quum tamen suis hisce vulgaribus Ioquen . di formis ac notionibus e rudi populo petitis res vetas ct sensum Historicum clauderent: quis tamdem non intelligat , non esse per hujusmodi ambigua Scriptura: sacrae verba dirimendas Quaestiones Physicas, A thronomicas , di alias id genus, neque hisce disputationabus sine magna rerum evidentia immiscendas esse Prophetarum sententias, multoque minito Haeresis ac impietatis postulandos , qui aliter sentiunt, quam Scriptura in speciem de his rebus indifferentibus sentire videatur λ Certe nemo non perspiciat , his haudquaquam insi- flendum , haec minime urgenda , si commoda ac verisimili Interpretatione Literatis Scripturae sensus aliter explicari possu ; & ubi in hisce conflictationibus sine vi prospectum fuerit veracitati sacrarum Literarum , nom esse de reliquo tam anxie soliciteque curandum . Desinit enim esse causa Fidei,quae non amplius ad rerum divinarum scientiam, sed ad Liberales Artes, incertamque mundi eruditionem pertinc I . Desinit esse opinio ad Fidem reserenda , quae non contra , sed praeter Scripturam deprehenditur esse . . C Λ-Disiligod by Corale
212쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I.
Sancti Augustini consilia , quum de isterpretandis sacris Scriptaris agitur in rebus Phasis , Asronomicis , S cIiis id genus . Quia
Sanctus Thomas heu sentiret . Quam Literis saeris nonnulli ab istantur ad suas priυatas opiniones tuendas . Pudicum Gelasiasticorum munus in hisce controυersiis, S quae Erudirio ia ipsis exigamur. Cartesii de natura Corporis do Irma an Fidei dogmatibus adis
Nune adiungenda est ad animadversiones nostras Sancti Augustini
doctrina, ha Elenus reservata,cujus unius auctoritas pro multorum esse potest. Ejus autem verba hoe in argumento adeo dilucida esse mihi videntur, ut mirari subeat , que i homines alioquin eruditi, reminime insantes, quamquam ea probe noverint, in aliam tamen a nostra sententiam abierint. Lib. I. Cap. I 8. de Gen. ad Literam , In
rebus obscuris , inquit ille, atque a nostris oculis remothsimis , si qua inde Scripta, etiam divina , legerimus , quae posηr Disa Fide, qua buimur , aliis atque aliis parere sententiis , in nullam earum nos praecipiti Urmatione ita projietamus , ut si forte diligentius discussa veritas eam recte Iabefactawris , corruamus ; non pro sententia divinarum Scripturarum , sed pro nostra ita dimicantes , aet eam υelimus Seripturarum esseή quae nostra est, quum potius eam , qua Sermrurarum est, nostram esse
υeIIe debeamus. Nomine rerum obscurarum, atque a nostris oculis rem
ti marum , nihil aliud Augustinus significat, quam Physcas, Astro.
nomicas , Geographicas , Chron Nogicas , atque hujusmodi alias, quae plerumque magna in nocte sedent. Ipsemet Augustinus paulo infra , quibus de rebus loquatur, satis significat, nempe de Terra , de CaeIo, de ceteris hujus mundi eIementis , de motu, S conυersione , veI etiam magnitudine re intervaIIis siderum , de certis defectibus Solis Lunae, de cireuitibus annorum G temporium, de naturis animaliam, semri m , lapidum, atque bujusmodi ceteris , quae videlicet ad Fidei di pietatis eruditionem , di ad Terum divinarum scientiam minime spectant. Dum haec igitur disquiruntur atque expIicantur , occurrere Seriptoris eriam divinorum documenta possunt. Tum videndum, an istas stiva fide , qua imbuimur , aIiis atque aliis , hoc est pluribus ac di veris sis , sint obnoxia Interpretationibus, quarum nullam stabilitis Catholicae Fidei Dogmatis adversetur. Qnotiescumque id accidat , auctor est sanctus Doctor,judicium & amrmationem esse suspendenda, atque cohibenda. Quum enim fieri possit, ut re per humanas disciplinas diligentius discussa , ct experimentorum ope in primis adhibita , verior sententia appareat, si quam nos jam elegerimus , eamque sa-
213쪽
eris Literis unice tribuendam pervicaciter contenderimus , quae salsa demum , aut a verisimilitudine abhorrens dignoscatur , tum dinos deridendos propinabimus , dc divinae Scripturae veracitatem
in discrimen existimationis quantum quidem in nobis est ad
Libro sequenti Cap. 9. haec alia habet Sanctus Augustinus: suaeri etiam solet, quae forma re figura Caeli esse credenda st secundum Scripturas nostras . Multi enim multum dispuιμης de iis rebus , quas majore pruindentia nostri Auctores omiscrnni, ou beas m υiIam non projuturas discentibus , oe occupaηtes , quod pejus est , multum pretiosa , rebus salubribus impendenda temporum spatia. Quid enim ad me pertinet , utrum Carlκm sicut obaera undique concludat Arram in media mundi mole Iibra. ram, an cam ex uηa parie desuper υelut discus operiat λ En illam ipsam quae Ilionem, quam supra commemoravimus, de Caeli Terraeque sphaericitate. Hanc ipsam nihil ad salutem , ad fidem , ad beatam vitam pertinore 3 it, quocumque modo solvatur; porro prudentis esse Theologi ab his abstinere , di in salubriora studia conserre tempus dc operam Attamen quia non de ista solum quaestione , sed de aliis etiam ejusdςm generis quaedam occurrunt in divinis Codicibus, di propterea defendenda venit eodem tempore causa Scripturarum , haec addin
Augustinus: Sed quia de fide agisvr Scripturarum me ne quisquam Christianus eloquia divina aon intelligens , quum de bis rebus tale alia nid vel iηυenerit in Libris nubis, vel ex illi hoc est Gentilibus ac 'hilosophis audierit , quod perceptis assertionibu4 sive ut in nova editione a se rationibus advorsari vidcatur, nullo modo eis eloquiis di
vin tu cetera νι ilia monentibus vel narranιibus,υel praenuatiantibus,credat;
breυlier diςendum est , de sigκra Corti hoc scisse Auctores nostros, quod veritas habet; sed Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatuη, noluisse ista do cere bomines nullius saluti profutμra. Apposite Augustinus ad ea, quae de Scripturae sanctae scopo atque initi tuto supra disseruimus. Nihil igitur ignorarunt Prophetae; sed Spiritus Dei docere nos illa noluit, quae curiositati solum blandiuntur, dc ad Pietatem dc Caritatem nulla ex parte pertingunt. Quapropter, etiamsi ad istam controversiam rese. rantur aliqua Scripturae divina; verba , nisi haec ita aperta di circum. scripta sint, ut unum tantummodo Literalem sensum admittant, om- 'nisque alia Interpretatio violenta sit, ac in verisimilis , aut etiam exemplis careat, aut Fidei Rationique repuguet, non est omnino contendendum , unum potius quam alterum Scripturae sensum ad Fidem spectare . Iuvat in his continere judicium , dc neutram ado. ptare sententiam , dc ab aliena damnanda potissimum temperare, dum haec ea sit, quae Scripturam non invitam sibi concordare, aut saltem a se non dissonare ostendat. Quod si alicui sententiae de his rebus indifferentibus aut experimenta, aut Potentes rationes adstipulentur,
214쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Iss
tantum abest , ut ea sit damnanda, quod Scripturis contraria videatur, ut contra necesse sit Scripturam ipsam per commodam aliquam Interpretationem ostendere ab eadem sententia minime discordem , dum tamen Scripturae sensus ita evidens non deprehendatur, ut salsitatis arguenda sit illa, quantumlibet verisimilis , contraria tamea opinio .
Huc pertinent, quae idem Sanctus Augustinus adjicit. Sed ait alia quis , quomodo non est contrarium iis, qui figuram oberα Caelo tribuunt, quod seriptum est in literis nostris r uri exiendit Caelum sicut pellem n. Io I. Sit sane eontrarium , si falsum est , quod illi dicunt. Hoc enimverxm est, quod diυina dicit auctoritas , potius quam illud , quod bumana infirmitas eosuit. Sed si forte illud talibus ill/ documentis probare potuerint , ut dubitari inde non debet: demonstrandum est boe , quod apud nos depelle dιctum est, υeris illis rationibus non esse contrarium . AItonuin conIra rium erit etiam ipsis in alio loco Scripturis nostris , ubi Caelum dicitur υelut camera esse suspensum . Tum pergit ostendere sir doctissim iri, verisimiliter, & non inconcinne posse ista Scripturarum loca conciliari cum utraque illorum sententia , qui aut Caelum minime sphaericum , auusphaericum revera statuunt. Quo iacto , non ille solicitus est, quid potius hae de re Philosophi atque Astronomi sentiant. Fide Seripturarum in tuto posita , placide spectari potest eorum conflustus atque dissensio, di unius etiam partis victoria . Capite X eiusdem Lib. 2. alia Augustinus habet , quae a causa Copernici penitus aliena esse nonnulli affirmant, de quorum judicio eruditi viri, nullo partium studio capti, judicabunt. De motu etiam Caeli, ait ille, nonnulli fratres quaesionem movent, utrum stet, an moveatur: quia si moυetur, inquiunt, quomodo firmamentum in e Si autem stat , quomodo sidera , quae ix illo fixa
credantur , ab Oriente usque ad occidentem eircumeunt Se. ρ Quid ad haec Augustinus λ Neutram ille Philosophantium opinionem rejicir, neutram a stirmat temerariam ; sed potius contemnit, earumque rariones ne rillo quidem examine dignatur, tamquam controversias ad Fidem S Ecclesiam inutiles , S minime necessarias. At Scriptura de his loquitur. Augustino sat est ostendere , divina verba ejusmodi esse, qtiae neutri opinioni contradica iit. Respondeo, subdit ipse , multum subiitibus oe laboriosis rationibus ista perquiri, ut Uere percipiatur, Mirum ita , an non iιa sit: quibus ineundis atque tractandis, nee mibi iam tempus est , nee illis esse debet, quos ad salutem suam S sanotae Eeclesia noeessariam utιIIIatem cupimus informari. Hoc sane noυerint, nec nomen Fimmamenti cogere, ut stare Corium putemur , Assirita sunt August in i ve bis ea , quae Sanctus Thomas opusc. X. seu XXx I. habet Interrogatus de quibusdam articulis , prius monet , plures borum ad Fidei doctrinam non pertinere sed Magis ad Pb loson borum dogmata .Multum autem πocri ιalia,quae ad Pietatis doctrinam non spectam ,υeI aserere,/ι nee re,
215쪽
qaasi pertinentia ad sacram doctri,am . Tum ita suam praefationem concludit: Unde mibi videtur tutius, bac qua Pbilosopbi communiaεν senseruor, ' nostrae Fidei nox repugnant, neque sic esse asserenda, ut Dogmata Fidei, neque sic se negaηda , tamquum Fidei contraria, ne sapientibus hujus muοὐ contemxendi doctrinam Fidei occasio praebeatur. Qu aeverba miratur quidam, a CO pernicanis in suae sen tentiae tutelam a LFocari, quum isti doceant, non quae Philosophi communiter senserunt, sed quas contra communem Philosophiaam Omnino conflicta tur. Frustra hujus loci vim eruditus ille vir instingere conatur periulam vocem commianiter. Et nos ejus responsionem eludere possemus
Iegendo , non Philosophi communiter, sed , uti in aliis editionibus habetur , Pbilosophi communes. Verum quando res tenetur , superfluum est litigare de vocibus. Non ideo aliquid verum , dc ab errore immuisne est, quod communiter a Philosophis traditum, fuerit; nam dc eo. xum dicta non sunt Fidei dogmata sic novae opiniones, andiquis conistrariae , invehi possunt, dc communiter accipi; oc ipsiun Copernici Systeiria se tueri jam posset, quum ab Astronomis sere omnibus vertissimillimum prae ceteris censeatur , sic Astronomis in Λrte sua id juris concedendum videtur , quod Philosophis in sua. Ratio Sancti Thomae, cur aliquid neque assirmare liceat , tamquam dogma Fidei, neque negare, tamquam Fidei contrarium, sive communiter, sive non
commaniter a Philosophis tradatur illa est , quia Fidei non repugnaι , ct ad pie tis doctrinam non spectat. Talia siquidem habere non secus
ac dogmata Fidei, est humanis opinionibus pondus dare, o uia carent. est incerta hominum eogitata. cereissimis Fidei revelationibus temera aequare; dc cum doctrina pietatis confundere curiositatis Mque opinionis inventa ac somnia. Inter eas autem opiniones , quae neque Fidei adversam tur , neque doctrinam pietatis contingunt, an Sanctus Thomas habiturus Copernicanam sui siet, non levi conjectura assequi potamus in hoc euim eodem opusculo Art. L6. tui supra vidimus, Telluri mobilitatem negat, suamque tamen sententiam non sacrarum Laterarum testimonio , sed Aristotelicis dumtaxat argumentis probat .
Quod si ita est, videant , qui Systemata Astronomica ad Fidei doctrinam pertrahere conantur, ae Sancti Thomae gravissinium consilium conculcent, dc importune causam Fidei esse velint, quae , post adhibitam Interpretationem verisimilem, Philosophorum tantummodo atque Astronomorum esse videtur Atque hactenus oratio nostra, di tanta verborum moles, non ut Co pernici patrocinium suscipiamus, cujus opinionem nunquam no .
bis animus fuit adoptare, aut plusquam verisimilem arbitrari, sed ut quosdam avertamus a pertrahenda nimis facile, immo contorquenda in istud quaestion una genus auctoritate Scripturae. Nesciuntiis, saepius hunc esse divinorum Librorum abusum , quam Wsum , α
216쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. tyr
Ie etiam superstitionem , temeritatem atque stultitiam habere posse lacum , qua de re conqueritur Augustinus in Libris nuper lauda tis . Deinde palam facere voluimus, cur tam caute ac raro ad configendas opiniones a doctrina Fidei ac pietatis suapte natura dissitas , Ecelesia Catholica & Romani Pontifices procedant. Si quando igitur Ecclesiastici Iudices utile sive necessarium putabκnt ad severius examen poscere tot nuperas, in Physica praesertim, Medicina, dc Astronomia, sententias, quibus tempora nostra adeo abundant: duis hi tandum non est, quin eorum iudicium praecessura sit omnis cautio, diligentia, dc causae cognitio . Et solicite sane cavere solent sapientissimi Iudices , ne quis sub specie tuendae Fidei, servandaeque saluis taris doctrinae curet, ut suae peculiares Opiniones consecrentur , de ab Ecclesia recipiantur. Sunt qui, non Pravo certe consilio, sed in is cauto sui , sitarumque anticipatarum Opinionum amore, in hanc fallaciam dilabantur. Quicquid animo prius imbiberunt, dc vetuis vialem OIere sentiunt, lacrum ipsis est , dc sacrum reliquis etiam , uantum quidem in ipsis est, esse volunt. Si quis igitur contra senis tit, et nova proseri, vix fieri potest, quin continuo in eorum odium offensionemque incurrat. Nam quis sere tam sui dominus, animoque tam probe composito esse solet, ut quae non tam sibi, quam aliis, veluti certissima tamdiu persuasit, repudiare tam sero velit prauis lubenter fateri senex, se primo deceptum, tum alios decepisse, di sibi erranti se alios adjunxisse pariter errantes λ Ambitiosssima animalia sumus , nobisque cordi magis est squamquam aliter nobis ipsis videatur existimationis propriae, quam veritatis causa. Facillime
etiam nobis amor nostri persuadet, tunc nos pro una veritate confiigere, quum magis ipsam insectamur; non enim pro illa, sed pro opinionibus nostris nobis est pugna, quas verissimas esse olim sta in iis mus , falsasque deinde demonstrari posse impossibile ducimus. Et
quidem occinere possis veteris Scholae amatoribus , nova haec ad Fidei doctrinam minime pertinere. Nihil refert. Antiquae sententiae scheic obtinere debent, quamquam interdum pueri es; novae exagitandae , quamqvam interdum verisimiliores Omnis porro lapis movendus , quo suadeatur , Novatores istos aliqua ex parte in Religionis dogmata , atque in sacras Literas aut imprudenter , aut consulto peccasse . Non pravus tamen saepe relus, immo utilis plerumque diligentia illorum est , qui in has novitias opiniones primi aciem movent . Si non aliud commodum per eos praestatur , saltem deterretur impie ras , atque audacia a venditandis suis mercibus , quandoquidem ne ipsis quidem innoxiis opinionibus sine rigido examine concessus est aditus . Interdum etiam latentia quaedam venena hac ratione deteguntur , ac removentur . Quae vero sana sunt , Vege.
217쪽
1gg DE INGENIORUM MODERATIONE '
tiora post exhaustam pugnam exsurgunt. Accusationes igitur , Et consilia istorum non contemnit , sed amat Ecclesia . Ita tamen amat , ut ea interim accurate expendere velit, saluberrime cavens, ne plus aliquorum affectus valeant , quam veritatis iura . Exploratum siquidem est , quod supra Sanctus Augustinus a jebat, nos interdum non pro sententia distaearum Scripturarum , sed pro nostra ita dimicare, ut eam UeIimus ScripIurarum esse , quae nostra est. Neque minus certum est, novitatem ac vetustatem sententiarum in hujus. modi incertis disciplinis inanes plerumque titulos esse, quippe quae nul Ium per se certum aut veritatis aut falsitatis indicium secum trais hant. Id tantummodo verum est , quod solidis verisque rationibus nititur, neque a certa Fidei doctrina discrepat. Illud falsum, quod aeum Ratione recta, & Fidei dogmatis, aliisque certis monumentis aperte confligit . In Christi solum Schola antiquitas doctrinae quo major est , eo sortius veritatis argumentum praestat adversus novit a. tem. Extra istam Scholam veriora n O itas, quam antiquitas , tradere interdum, aut saepe potest . Quocirca inter accusationes, deis sensionesque, medii stant oculo cautissimo Ecclesiasti ei Iudices, &numquam committunt, ut sibi alterutra pars illudat, fucumque faciat declamationibus vanis , nominibusque salsis . Quod ut facilius accidat, sincerissimos tantum veritatis amatores sincerissimi di ipsi in consilium adhibent . Neque contenti cum a se ipsis, tum a suis consiliariis arcere studia partium , congruam sibi vel per se , vel per eosdem comparant cognitionem causae. Quam in rem animadverte nisdum est, esse quosdam, qui in Judicibus Ecclesiasticis , quum de Physicis, Astronomicis, & hujusmodi rebus judicandum est , absolutam istarum disciplinarum scientiam postulant . Nam quid solidi expectes, aiunt, immo quid non expectes infirmi ab iis , qui de incognitis , sive non sat perspectis negotiis, judicium serunt λ Contra sunt , qui Praesules Ecclesiae , atque Theologos ab hujusmodi labore amplissime Iiberant, sat esse arbitrati , si nudam sententiam sve Physicam , sive Λstronomicam sibi Oblatam conserant cum Scripturae sacrae , Catholicaeque Theologiae documentis , di deinde statuant, num his veritatibus ea opinio repugnet , an cum ipsis amice
Verum illi fortasse nimia, isti certe nimis pauea a Theo Iogis , re Ecclesiasticis Iudicibus exigunt. Episcoporum non est, ut verum fatear, considerare atque decernere, sintne verae an falsae in Philosophia , Astronomia , ceterisque Artibus profanis Propositae opiniones Pertinet ea cura ad Philosophos, earum pie Artium PeriIOS, non autem ad Theologos. Atque adeo hasce opiniones Ecclesiasticus Iudex contemplari solum debet tamquam consonas scientiae divinarum rerum , atque revelationi, aut ab ea dissona I . Ad quod opus, sufficit ,
218쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I99
Di illam sibi earum sententiam notitiam paret, qualis a viro pruden te exigitur, adeo ut sibi conscius sit, se quaestionis statum , remque ipsam sine errore intelligere . Hoc praestare etiam potest, qui non sit numeris omnibus perfectus Astronomus , di Physicam omnium scholarum exquisitissime prius didicerit. Notitia , inquam, di cognitio congrua opinionum profanarum necessaria quoque est Ecclesiastico Judici, quamquam quousque se protendere debeat , quantaque futura sit, ne imprudenter Theologica trutina de iis judicet, vereor ut
umquam definiri apte possit . Sunt enim , quae communem tantum hominum intelligentiam exposcunt ό sunt quae ab exquisitis atque a binditis Scientiarum ac Artium principiis arctissime pendent, vixque teneri possunt, nisi prius ipsa principia intellectu probe complexus fueris. Quid heic faciat Iudex prudens y Α praecipiti iudicio abstinebit ,
arbitror, donec in rei penetralia tuto pede sese ingesserit. Illud porro certissimum est , oportere semper , ut antea quam pronuntietur san sacrorum Codi eum & orthodoxae Theologiae documentis opinio
tuae piam consonet, si ve repugnet , perspectissimae sint Ecclesiasti ei gudicibus tum negantium tum affirmantium rationes,non sol tam qua
tenus Theologiam respiciunt, sed quatenus etiam ad singularem aliquam disciplinam spectant. Quae res necessario exposcit, ut ea saltem disciplinae pars cognoscatur , unde rationum cognitio pendet . Si, exempli gratia , qi aeratur, an Fidei doctrina: adversetur Cartesius , quum essentiam Corporis Physici statuit in extensione Quantitatis , neque Substantiam ab ipsa Quantitate secernit et erunt profecto complures , quibus conciliari non posse videbitur hujusmodi placitum cum Ecclesiae sententia de augustissimo Altaris Sacramento Heic profecto necesse est, ut de ista controversa judicaturus Peripateticam scholam aliquantisper terat , donee Substantiae , Specierum , atque Aecidentium nomina ac historiam probe norit G ad eius quippe scholae sententiam respexisse videntur Tridentini Patres de Transubstanti tione loquentes. Tum delatam ad Ecclesiasticum tribunal Carte si opinionem si serio, si recte expendere velit , hujus quoque Philosophitheoremata de Natura Corporis perscrutetur oportet , rationesque
perpendat, quibus ille iam sententiam ingeniose munivit. Id plurimum interest. Nam, ut alibi diximus, verum vero ad veris sari nequit ; atque uti cum veritatibus Theologicis Philosophicae, ita cum Philosophicis Theologicae revera pugnare non possunt. Quamobrem tam ex his illae , quam ex illis istae Iutem mutuo accipiunt, esccerta incertis dant Iegem , ita sexempli causa aliquid in Physica certumst, inde incerta sacrarum Scripturarum verba sint explicanda , ct contra certis divinorum Librorum sententiis incenta Physicae docuis
menta se conformare debeant. In hac autem controversa statim occurrit , jam spectare ad Fidem, certissimumque esse debere inter C . N 6 ch
219쪽
tholicos, Substantiam panis , dc vini in Sacramento Altaris converisti in Subitantiam Corporis di Sanguinis Claristi , permanentibus t men ac perdurantibus in Sacramento pristinis Speciebus. panis ac vi ni, ita ut externis sensibus nulla illic appareat facta Substantiae mutatio, atque non amplius in , aeque appellari proprie possit panis divinum, quod ante consecrationem panis di vinum proprie fuerat Quum ergo verissimum , certissimumque hoc lit in Fidei Theologia , id quoque in Philosophia verum certumque sit necesse est, di fallacia Iaborabunt quaecumque verisimiles ingeniosaeque raticines a Philo sopho excogitentur coatra firca i stimum hoc Fidei documentum. Propterea se rem non inficiari, se rem credere , Cartesiani Catholici ubique a junt. Modum tantammodo, quo hujusmodi prodigium fiat, α quomodo pereat xintactis Speciebus , panis ac vini Substantia ,. ab Ecclesia minime fuisse constitutum , assirmare se posse arbitrantur sine
injuria Theologiae . Tum nervis omnibus contendunt , ut ostendant, nihil dogmati Fidei repugnare naturam , ac essentiam Corporum , qaam tradunt, suamque Opinionem conciliari posse cum Ecclesiae decretis . Utrum isti vera, an somnia nobis narrent, qui judicare prindenter cupiat, necesse est in primis , ut solicite vestiget, intelligat ,. dc expendati Cartesianae sententiae rationes,. tum perspiciat , an uti rem, ita modum Ecclesia quoque statuerit. Si enim vera dc certa deprehenditur Cartesii de natura Corporum opinio , neque modum
physicum Sacramenti definivit Ecdlesia , neque reipsa Aristoteli cum Placitum consecrare illi animus sui te. jam non est , cur Cartesianam sciuentiam explodamus. ς quum praecipue in ea fuisse Sanctus Augustuus videatur I immo tunc non. aliud , quam quod Cartesius , sensisse Ecclesiam , excogitare licebit. Λ Cartesianis autem putatur, minime Triden Linis Patribus sui ue consilium consecrandae Peripateticae de natura Corporum sententiae ab his enim quaestionibus dirimendis Ecclesia abstinere solet di consulto ipsos Patres vocabulo Specie
rum fuisse usos , quum Accidentia nominare potuerint , ut ea voce solum significarent sensationes. illas, quae sublata panis ac vini in Sacramento Substanti λ, adhuc in sensibus nostris fiunt , & fieri non negant cum Peripatetici,. tum Cartesiani. Contendunt insuper , Ecclesiam nequaquam statuisse , quei Species in Sacramento sine substantia panis ac vini permaneant. Quibus diligenter ab Ecclesia illec, Iudice examinatis tum constare poterit , num absurda , num fessa sit, illa Cartesii opinios qualis cerve erit, ubi cum certo di vero dogmate Ecclesiae consentire non posse dignoscat , an potius toleranda sit, sive etiam laudanda. Hoc ergo exemplo patere potest , eas esse interdum quaestione quae a mero Theologo prudenter absolvi nequeant, nisi in disciplinas illas excurratur, unde Pendent argumenta quaestionum. Constat etiam.
220쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. et I
prudentis judicii leges exposcere , ut non accurate minus in his conia troversiis investigentur, intelligantur, dc e XPendantur accusatorum, quam reorum rationes. Cavere autem prae Omnibus Ecclesiasti eos Proceres debere, ne quis eorum auctoritate di gratia abutatur, profanas
nimirum & Philosophicas opiniones ad sacri Iuris tribunalia deferens , dc impietatis postulans, di damnationem suadens , dc urgens, quasi de Christianae Fidei magno negotio agavur, quum tamen anti.
cipata aliqua opinio, & Aristotelis , exempli gratia , amor, dc odium
alienae sententiae potius, quam sanae Fidei tutela , tantos conatus exisciverit. Facile appareat, quid Iudici Ecclesiastico accidere possit, si hujusmodi accusatoribus , Religionis causam prae se ferentibus , facile credas, dc praecipue si ipsosmet in consilium adhibeat, dc unico eo. rum filo se in judicandis controversiis regat. Quod dc dictum velim , dum de meris Theologicis, immo de quocumque alio negotio lis exin citatur . Maximi ponderis res agitur , quum de Fidei doctrina, quum de opinione probanda , sive improbanda , dc de aliena fama configenis da, hominibusque damnandis agitur. Iacta alea revocari amplius non
potest. Si post accuratum examen tenebris adhuc Obsita manet conistroversia , praestat judicio parcere, quam errandi discrimen subire. Interdum etiam Ecclesia re in medio relicta , accusatoribus silentium indicit, donec accuratiori trutina iterum causa pensitetur , prohibet. que ne pendente judicio nota Haereseos aut impietatis impingatur opinionibus exagitatis . Interdum denique sententias aliquas , licet nondum pol, re mo calculo damnatas , tradi tamquam certas dc veras,
Ecclesiastici judices prudentissime vetant. Et si enim eas salsas oc Fidei doctrinae oppositas non judicarunt, Peviculi tamen plenas , dc errori proximas intelligunt. At de his in sequenti Libro fusius nobix agendum est, ubi in veitigabimus, quando nam, dc ubi , dc quibus Iiceat, sive non liceat, veritatem prodere, Iiterisque eon signare, ecquae sint jura Ecclesiae, ut nos aliquando ab opinionibus , quas nos putamus veras, scriptis aut Ore praedicandis averint.
