장음표시 사용
201쪽
Ex alia tamen parte verisimile nequaquam videtur , tantum otii suisse Romanis, ut tam minute amplissimam Urbem, ejusque omnia fundamenta conscinderent. Ad haec Λuctor Iosephus est Lib. 7. Cap. 38.de Beli. Iud. a vastitate Urbis immunes fuisse Turres, quae praeter alias iminebant, partemque muri ad occidentem non fuisse dejectam . Quocirca, relicto obvio proprioque sensu, alter sensus aeque
Literatis & Historicus, sed priore verisimilior, tribui potest iis Se
vatoris nostri verbis. Is nempe vulgarem consuetudinem loquendi imitatus , nullum lapidem super Iapidem relinquendum hyperbolice praedixit , quo signinearet , Urbem funditus diruendam , ejulque eversonem ingentem , insuetam , di horrendam supra modum esse suturam: quam sane praedictionem nemo dubitat quin plene eventus complerit. Igitur videndum est, quare non & Astronomis liceat diis versum ab obvio sensum quibusdam Scripturae locis tribuere , quum praecipue si m i lis Interpretatio in aliis Scripturae locis simillimis non solum non vituperetur, sed etiam laudetur, & verisimiliores ratio. nes, ut vulgo Astronomi satentur, Copernicanae, quam vulgari senistentiae, faveant, di hae rationes verisimiliores praeferendam etiam , aut saltem serendam esse suadeant adhibitam ab ipsis Interpretationem Scripturae. Hoc, inquam, videndum ἱ quum ceteroqui patear, Literalem sensum in iis Scripturae locis intactum custodiri, & aeque peream explicationem statui Miraculum, quod Josue contigit. Sed quomodocumque tamdem ista quaestio versetur, illud certum est , in his ad doctrinam Fidei nequaquam spectantibus rebus , nihil aliud Ecclesiam ab Interprete exigere , nisi ut a sacris Scripturis omnis suspicio sal statis ac erroris avertatur, idque praestetur per commodas ac verisimiles Interpretationes , & verisimilior Interpretatio minus verisimili anteponatur, quamquam ne ipsae quidem mi innus verisimiles idcirco sint repudiandae. Haec autem omnia praestiti iase Copernieani sibi videntur. Quod an vere contigerit, prudentum eruditorum erit judicare , donec Ecclesia hanc rite controversiam deis
cernat, si tamen id facere, aut utile sit, aut necessarium sanctissimae Religioni. Neque est, cur aliquis dicat: Diurnus Telluris motus minime demonstrative ostenditur verus. Ergo rejiciendus. Ergo vetus di comis munis sententia de Solis motu retinenda. Nam non ideo omnes Scripturae laterpretationes rejiciendae, quia demonstratione caret ratio ita interpretandi. Alioqui de commentariis Sanctorum Patrum, alio iarumque Interpretum actum esset, eamdem interdum sententiam varie atque opposite in hujusmodi locis exponentium . Deinde prudenter quidem, di religiose Ptolemςi, seu Tychonis sententia reti. neatur, sed ita ut ad Fidem pertinere nondum dicatur , neque Haeresis postuletur contraria sententia . Copernicani enim Systematis
202쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I g
rationes, etsi nequaquam demonstrativae sint, eae tamen sunt, quae dubium faciunt Scripturae sensum in locis supra laudatis , ipsumque verisimili ac probabili Interpretatione a se non dissentire ostendunt. Quid si aliquando haec demonstratio a solertibus Astronomis di Philosophis adinveniretur λ Nonne tum certum foret, Interpretationem propositam non solum tolerabilem & aequam , sed etiam necessariam esse λ At quis non videat, periculosissimum , atque a Religionis Ecclesiaeque institutione alienum esse, velle id nunc pertinere ad Fidem, quod cras pertinere non possit λ Fides atque stabilitas eredendorum in Leelesia Christi , absit ut ab humanis experimentis pendeat . Alibi autem vidimus , Concilia ipsa Generalia ex Augustini sententia certissime definire non posse , quae e novis experimentis aliter se habere deprehendi possunt. At in quias: nulla umquam opinioni Copernicanae de monil ratio invenietur . Consentiam , si vis , & ego; verum prae dissicultate rei semper fortasse desiderabitur hujusmodi demon stratio , non quod aperta Revelatio divina jam spem omnem illius inveniendae sustulerit. Ne Ptolemai et quidem , aut Tychonici Systematis demonstratio hucusque inventa ; immo haec majoribus quam Copernicanum dissicultatibus laborare videntur. Interim ergo prudentis est suspendere judicium , neque tam aeriter urgere divinas Literas , ut Oppositam sententiam haeresis di impietatis insimules . Id enim est contra Ecclesiae ipsius mentem , cujus in hisce quaestionibus
moderationem omnia monumenta antiquitatis testant αr , & nos dilucidius exposituri sumus.
Tradico, ct Evidentia exiguntur, ut in bis ad salutem minime speactantibus documentis statuatur, aIiquid certo esse credendum. CometIii Tridentini Iaudandum de ratione interpretandi praeceptum. Eis videntia in bis non raro desiderata . uria de Antipodum existentia olim creditum , ct quam prudenter ab ea quaestione dirimenda abstinuerit EeeIesia . seripturae non detorquendae ad profanorum
dogmatum tutelam . Petaυii edi Sancti Thomae sententia de 3Io Moses. UTi satis significasse mihi videor , ab Ecclesiae foro atque censura
eximere sese non possunt quaestiones opinionesque eruditorum hominum hac una de causa, quod nihil in Fidei & Caritatis doctrinam directedc suapte natura influant, sive uno, sive altero potius modo definiantur, quotiescumque per eas Christianae Doctrinae diuinitus certae pars aliqua laeditur , aut per latus confoditur , & erroris sive mendacii suspicione, nedum nota patenti, aspergitur divina Seriptura: tunc enim in eas gladium aequissime &sanctissime arripit Ecclesia,
203쪽
easque prosternit, atque e fidelium scholis & eordibus eliminat. Duplici autem modo suum hoc jus Ecclesia exercere potest, aut ipsas opiniones revera damnando , tamquam Fidei di sacrarum Literarum d ctrinae contrarias, aut solum vetando , ne publice tradantur , ne veper Libros disseminentur in vulgus, prudentissime prospiciens incautis, ignaris, di novitatum amatoribus , quorum saluti aeternae aut iam coepit , aut in posterum potest nocere ejusmodi qαaestionum arque opinionum agitatio. Verum ista medicini raro, illa etiam rarius Ecclesia utitur, di neutra sane, nisi praecesserit accuratissima causae Terumque coguitio. Et primo sententias. quasdam ad sallitis fideique
eruditionem per se non pertinentes damnaturis, rem vaniam Peragem
re se non posse , neque debere, probe intelligit , nisi explorata Traditio, di Evidentia rei prius moneant, ejusmodi sententias sacrarum,
Literarum , Fideique firmi isimis documentisopponi. Nam si in judicandis rebus Fidei, quae proprie sui sunt juris , di quas Theo Iogorum est scire,haec eadem funda metata exiguntur in Ecclesiasticis Prinsu Iibus et quanto magis eadem exigenda sunt, quum de aliis rebus judicandum est, quas ad Religionem non tam proprie pertinere diximus, immo nos ignorare sine crimine possumus λ , Saepe a tem Traditio desideretur, saepe etiam Evidentia . Nam ra. Iaco utingat , ut de iam ibus secu laras eruditionis quaestionibus Tra. dicio, vera attribui possit Ecclesiae Dei. Hujusmodi quaestiones vo I ramis quam inutiles neglexerunt, vel tamquam perniciosas , humanaeque curiositatis nutritias fugerunt Sancti Patres. Quod si eas pertractarunt, aut obiter , aut etiam ex professo , nihilominus tanti eorum dicta valere noluit Ecclesia ut ipsoram auctoritati fasces. necessario submitterent omnia posterorum inge aia , ct legitima inde Traditi uis Ecclesiasticae forma petenda laret. . Hanc Patribus venerationem
profecto debemus , quum de Christi, α Ecclesiae , & morum doctν
Da loquuntur , eamque doctrinam in sacria Literis unanimi consensa. exponunt In reliquis profanae Literaturae partibus,, immo in ipsis. Scripturis interpretandis , abicumque non agitur de salutari illa Fidei di Caritatis doctrina , numqRa m ita premimur auctoritare , auusanctitate, aut exuditione Majorum,. od si quid melius, verius , aut saltem verisimilius ac probabilius nobis occurrat, proserre , atque etiam adoptare non liceat, dum Scripturae sanctae veracitas , dignitasque ubique intacta servetur . Hac libertate hucusque sunt usi , al- qu adhuc utuntur teceruiores Scripturarum Interpretes , Omnesque eruditi Catholicae communionis , quoties in id genus controversias
incidunt , neque religioni sibi dueunt diuentire a Patribus ia iis, quae
quocumque modo explicentur , ac dirimantur , n uuam divinis Literis , nullam Fidei doctrinae , nullam Ecclesiae tinctae injuriam in se. Iuni, di verita ista quam pro3ime possune arivrate consectantur. EL
204쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 18s
set igitur inquirendum , num venerandum Traditionis nomen rectoae legitime in Copernieanam aliasque ejusmodi causas a nonnullis proferatur: scilicet num sancti Patres Telluris motum revera da misnarint, sacrisque Literis contrarium appellarint, quum certe non a Copem leo originem duxerit ea opinio , sed quibusdam ex antiquis Philosophis , uti diximus, in mentem venerit, & literis mandata , fortasse ab ipsis Patribus ignorata non fuerit. Interim nobis plane commemorandum est, & summe commendandum Tridentini Concilii decretum Sess. IV. evulgatum , quo nihil in
hane rem opportunius reperias . Ad coercenda petulantia ingenia decemnit sancta Gnodus , ut nemo suae prudentiae innixus , in rebus Fidei Smorum ad aedificationem Doctrixae Christianae pertinentium , sacram Scripturam ad suos sensus conrorquens , contra ram sensum , quem tenuit Stenet sancta Mater Ecclesia, aut etiam eontra unanimem consensum Pa grum , ipsam Scripturam faeram interpretari audeat. Mirari tamen , meque injuria, liceat , quei hanc regulam sapientissime conceptam intorquere non nul Ii velint adversus Copernieani Systematis patronos, quasi in omnibus quaestionibus unanimem Sanctorum Patrum consensum necessario sequendum Eeclesia pronuntiet. Non inquit
sancta Synodus , piaculum esse a Patribus discedere in Quaestionibus Historicis, Philosophieis, Μathematieis, Physicis, Attronomicis,
Geographicis, aliisque hujusmodi rebus, quibus sacrae Literae materiem vastam suppeditant. Conceptis verbis petit i Ila, ut sensum Ecclesiae, ae eosdem Patres humiliter audiamus , fideliter sectemur iauum agitur de rebus Fidei re moram ad aedificationem Doctrinae CisDianae perrivexIinm. Quibus sane verbis non tam aperte coercet peruin antium Ingeniorum temeritatem in pertractandis rebus utilibus, sive necessariis ad Fidem , ac mores, quam tacite monet quorumdam ali Tum exuberantem Eelum , ne lententiam di auctoritatem Patrum
importune objiciant, di necessario praeserendam putent in reliquis etiam aut minime necessariis , aut inutilibus quaestionibas , di in exponendis iis Scripturae Foeis, quae ad Fidem, & mores , atque aedifieationem Doctrinae Christianae nos pertinent . Si & hae poscere Tridentinis Patribus amrmis fuisset, nihil erat, quod fua verba ad salu- ares tantummodo quaestiones e seripturis emanantes spectare amrmarent ἔ α saltem aliis dicendi formulis latius patere mentem suam indieassent. Sed iis perspectum erat , frustra ad Fidem trahi de his rebus scitu non necessariis, immo ad aeternam vitam inutilibum quale meumque sententiam oIeaque sapientissime in eam i Ili ivere sententiam , quae ct unitati Fidei consulit , & Ingeniorum libertatem non minuit , optime in . relligentes, quando Seri murae veragitas , Fideique verae doctrina sine vi collocentur in tuto, non esse Iitem intendendam diversis Interin
205쪽
pretum sententiis de rebus ad Fidem, & Mores , & Christianae Doctrinae aedificationem nequaquam pertinentibus. Prae oculis autem
Tridentinorum Patrum , ut arbitror , tunc erant Apostoli verba in Ep. 2. ad Tim. III. I 6. Omnis Scriptura diυinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum , ad corripiendum , ad erudiendum in justi-ιia , ut perfectus sit bomo Dei, ad omne opus bonum instructus . Ad quid utilis sit divina Scriptura , en quam aperte Apostolus significat . Niis mirum Iustitiam tradere illius est scopus , quo nomine virtutes ominnes complecti Scriptura solet, & ad Caritatem , dc ad omne opus bonum Fideles incitare atque instruere . Non , inquit, ad Mathematicas , Astronomicas , Physicas, atque alias id genus controversias dirimendas, doctrinasque seculares explicandas, non ad erudiendum in Historia naturali, quae verba nescio , quibus Codicibus fretus Λlma Diti novi architectus Λpostolo assingit, ut Co pernicanis invidiam creet. Ista quoque non inficiamur innuuntur, & obiter memorantur saeris in Literis ἱ sed ut eadem aliquo pacto & pro conditione sua nos ad Fidem , Pietatem , & Caritatem erudiant , & a nobis in eum finem considerentur , non ut reapse disputationibus nostris , ocnostrae curiositati finem faciant. In hanc rem praecipue consulendus Sanctus Λugustinus Lib. I. Cap. 3 s. dc ἶ6. de Doctr. Christ. ubi Scripturae totius summam & scopum statuit in commendanda nobis Dilectione Dei, & Proximi. Ceterum ex his etiam in te Iligere possumus, Evidentiam non raro deesse, necessariam prorsus, ut ab ipsis Ecclesiasticis Iudicibus certa feratur de his quaestionibus ad salutem non pertinentibus sententia .
Partim id contingere ex rerum dissicultate , atque obscuritate , par tim ex ambiguo Scripturarum sensu potest . Aut turgidus , nimi utaque sui aestimator , aut caecus aliorum venerator sit necesse est, qui
tot Aristotelis, Epicuri, Cartesii, Galeni sententias , in Physicis potissimum , sine ullo discrimine certas esse contendat. Pleraeque ut noverunt , oc dissimulare nequeunt si ciceri Philosophi intra unius
verisimilitudinis pomoeria continentur . Quo quaeque deprehenditur , aut apparet verisimilior,eo dignior fit plausu et con sensu eruditorum-Hinc tot sonorae lites , & verborum rationumque pugnae , non Priusmod iam finemque habiturae , quam in terris habitare & literas colere desinat mortalium genus . Has autem, ut ita dicam , ingenitas rerum tenebras ne ipse quidem divinus Spiritu in Libris suis discutere voluisse putandus est. Immo ipse testatur , se in hujusmodi rebus tradidisse Mundum disputationi hominum , seque Deum esse docentem utilia , di tradentem unam scientiam revera lucidam , dc facilem, quatis poliqua in loquutus est ipse , di postquam quid ipse locutus si C, ab Ecclesia Catholica illius Interprete edocti sumus est Fidei Catholicae , di Caritatis doctrina, non autem Physicae, Astronomiae , & hQ-
206쪽
' IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. : I 87 .
rum similium . Id autem in sacris Codicibus evidenter traditum non dicitur, quud plures commodas di germanas patitur interpretationes , e quibus nulla certissimis aliis Traditionis , di Rationis, di Seri plurae documentis opponitur . Multoque minus ille Scripturae sensita evidens appellandus , cui verisimiliores rationes, di experimenta sive jam faeta , sive peractu non impossibilia , diversum alium sensum, immo oppositum , esse praeserendum monent , in iis nempe rebus , quarum, uti ex generali regula statutum est, certam nobis cognitionem Deus relinquere voluisse nequaquam videtur , & quas contineri Traditione Patrum difficile demonstretur, &quae nihil Religionis in. tersit , quod uno potius quam altero modo ab hominibus credantur En ergo causae, cur ab hisce quaestionibus dirimendis Ecclesia Ca. tholica, di Patres, & Romani Pontifices plerumque abstinent. Tum so Ium in hoc etiam stadio currunt , suaque non fallaci auctoritate
utuntur, quum necessitas cogit. Tum vero cogit necessitas , quum evidenter adeo de hujusmodi quoque indifferentibus rebus Scriptura loquitur, ut vinum rantummodo sensum ejus verba admittant, & reis It qui sensus , reliquae interpretationes ab usu Scripturae ipsius, aut ab aliis manifestissimis ejusdem locis, aut a Fide, Traditione , Ratione recta aperte abhorrent. Sub Iatis hujusmodi periculis & incommodis, di Scripturae sanctae veracitate ac dignitate servata , placide has controversas Ecclesia intuetur, ae tolerat, aut certe eorum decisionem suspendit . , Et cur in hisce minutis, & suapte natura non utilibus , neque necessariis quaestionibus dirimendis sese Ecclesia occupet, quae tot alias controversas inter Theologos & sacrarum Literarum In te
pretes regnare sinit, ipsasque dijudicare supersedet Θ Majoris m menti iunt istae, quam illae, di propius sne dubio ad Christianam Doctrinam accedunt, immode ipsa Christi doctrina , de Fide , ae
Moribus plerumque agunt. Pro istis etiam , di contra ist as, afferuntur divinae Scripturae verba, quibus unusquisque sensum tribuit vertissmilem, interpretatione praeposita, quae suis cum Opinionibus conveniat . Attamen Ecclesia sustinet pacifice tantam quaestionum segetem , di interpretationum varietatem ς di nisi absurda tradantur , di contraria receptis Dogmatibus, a judicando temperat. Ipsis etiam disceptatoribus sese invicem Haeresis & impietatis postulantibus , sapientissime mandat interdum , ut his contumeliis pareant, neque sibi judicium usurpent Apostolicae Sedi, & Conciliis reservatum . Ergo multo cautius & prudentius Romani Pontifices , di Concilia , aut despiciunt , aut serunt ista de rebus indifferentibus, di a Scriptura: scopo alienis , litigia , dum sine Scriptura: ipsius injuria ac dede
Non solum autem a judicio , quantum fieri potest , in his EeeIesa abstinet, sed aegro nonnumquam seri animo, sacras Literas in patro.
207쪽
einium Physicarum , aliarumque ejusmodi sententiarum , ita adu cari , ut quisquis secus senserit, statim venditetur violatae Fidei reus. Neque solum sinit , ut arma e divinis Libris petita per verisimilem aliquam explicationem declinentur; sed ne impedit quidem , quominus apertas his de rebus sententias Patrum deseramus , ubi verisimiliora argumenta, robustiores rationes, multoque magis experimen inta manifesta pro aliis iisque contrariis sententiis pugnant. Uulgata est veterum quorumdam opinio , quae Antipodas ab orbe terrarum excludebat, eamque heic memorasse non abs re erit. Post aliquot profanos Auctores ita sensisse videntur Lactantius , Augustinus , Isidorus Hispalensis. Nazian Zeno ea quoque sententia placuisse fertur , neque ab ea abfuisse censendi Chrysostomus , Procopius , Diodorus Tarsensis, Acacius, Theodoretus , Theophylactus . Severianus , Euthymius, Ioannes Damascenus, & alii, quibus Coelum non Spha ricum, sed Hemisphaericum putabatur . Utramque istorum opinio innem, ne dicam puerilem , certe absurdam , uti nunc omnes sate
tur, Astronomicae , Physcae ,& Mathematicae rationes dejicere olim poterant, & demum Experientia profligavit. Antequam tamen Columbus selici ausu ignotum orbem pervium nobis fecisset, fingere nobis liceat, Antipodas a quoquam assertos suisse , di hujus opinionem sibi exagitandam delicatulos quosdam suscipere voluisse . Phi Iosophia simul, & Experientia nonnullas verisimiles rationes suffecisissent , quibus Antipodes negandi, Tellus non rotunda , Coelum vero hemisphaericum esse probarentur. Tum auctoritas Scriptorum , ac praecipue Patrum in aciem educta suisset. Demum divina Scriptura proelium absolvere poterat . uti supra vidimus, Coeli ac Terrae exintremitates illic memorantur; totus terrarum orbis sub Augusto deis
scriptus, ab Apostolis aliisque Discipulis Christi peragratus , di per
omnes gentes at re per universum terrarum orbem Ecclesia jam di Llasa temporibus Patrum occurrebant. Ergo nulli Antipodes statuendi erant, quos populi & Patres tunc ignorabant, immo negabant.
Quid hei e seeissent, qui Scripturam sacram de his etiam indifferen intibus rebus Ioquentem in sensu Literati proprio, neque figurato , ubique & semper accipiendam esse contendunt , quoties hic sensus non repugnat eum aliis Scripturae locis , aeque , aut magis certis, aut cum Ecclesiae definissonibus, aut cum propositione aliqka naturali Iumine certa Sevidenti R Non erant Scripturae loca, quibus adversaretur Opini O , Antipodas Terraeque rotunditatem negans . Immo Severianus Isaiae verbis XL. 22. secundum versionem Septuaginta Opinionem suam tuebatur ; ibi quippe legitur : sui saluit Caelum tamquam fornicem ,
. Chrysostomus proferebat Epistolam ad Hebr. VIII. 1. Procopius illis verbis Ps. I 8. utebatur, a summo Calo egressio ejus. Ad haec erat dogma, quocum conciliari non Posse contraria lententia puta.
208쪽
IN RELIGIONIS NEGOTLO. LIB. I. 189
batur. Nullus hominum non ab Adamo propaginem ducit. Si homunes excogitabantur immenso interjecti Oceani spatio a nobis dissili , nulla ad eas terras navigatione cognita , & ne possibili quidem , uti olim arbitrabantur : aegre persuaderi, & credi, & sustineri posse via
de batur certa de unius hominis propagatione sententia . Neque cum . ulla Ecclesiae definitione proprius ille Scripturae sensus pugnabat. Immo proserri contra poterant verba Lachariae Romani Pontificis ex Epist. Io. ad Bonifacium Moguntinum . Virgilium quemdam assiris
mantem , quod alius Mundus re alii bom nes skb terra sint, damnat ibi Pontifex, & Sacerdotii honore privandum ait , ejusque doctrinam
perυerfam , pugnantemque contra Dominum S animam suam , aperte vocat. Num denique in proprio sensu ea Scripturae verba accipienti bus aIiqua naturaIi Iamine cerra edi evidens propositio opponi poterat λ Immo qui Antipodas statuebant, naturali lumini renuntiare credeba tur . Nam quei excogitare gentem , quae adversa nobis vestigia figat,
neque in Coelum irruat λ Id monstri simile uidebatur ; id eruditi ipsi,
nedum rude vulgus , concoquere minime poterant. Tam parum, inquam , apparebat a recta ratione absona Λntipodum negatio, ut i
iam eum Philosophi , tum Historici , & eruditorum sere omnium
chorus fine comparatione magis, quam alteram opinionem , conse taneam rationi , di experientiae ce serent. Si istos ergo homines a uinscultasset Ecclesia , certe conclamatum fuisset in Antipodas , in Coebi Terraeque rotunditatem . Et quid si eam sententiam Eceles a tulisset, quam falsam & irridendam experimenta subinde motastrassent R Quam
tum quisem au bitror, eo tamdem confugere necesse erat , ut diceretur, nihil mirum , quod in illo jadicio Ecclesia desecisset , quae se quaestionibus immiscere voruerit, ad salutis scientiam minime pertinentibus . Id autem nihil ossicere promissae ipsi ab erroribus immunitati , quae DΩgmata dumtaxat respicit, hoc est Fidei & Morum salu rem doctrinam. Nos nequaquam negare , quin falli & ipsa possit in factis di rebus a Fidei di Caritatis sciendia alienis . Verum &a,nostrae defensionis necessitate, di ab errandi periculo sotiet te sibi cavit Ecclesia Numquam ipsa damnavit Antipodum vindices; nu na quam ras Scripturax sacras opposuit ; numquam ut opponerentus amavit. Neque vero arbitror, Zachariam Pontificem, in virgilium ideo tantum anathema dixisse , quod is Antipodas poneret..Λdia oram hanc opinionem inficiebat ille erroribus aliis . Nam &Solem a fium a nostro , aliamque Lunam. incolis iis tribuebat, di pejora fortasse delirabae. Ceteram quo revera colli aeareat Virgilii opifiuio, dc Zachariae censora, vix dicas . Totum illud negotium multaucaligine obvolutum est , sicuti eruditi viri negare non possanc .. Δ, hujusmodi. a tem censura non alia prosecto ratione Ecclesia abstinuit, quam quod videret commodam probabilemque Incerpretationςm di viri Disitirco by Goosl
209쪽
vinae Seripturae ab iis etiam adhiberi, quibus Antipodes, dc Coeli ae Telluris rotunditas assiemabantur. Quando coelestibus Libri s& Fidei
Morumque doctrinae consultum erat, quid Ecclesiae intererat, quod hanc unus, illam alter opinionem , quamquam insulsam , sectaretur λ quae auferendae litis necessitas λ Non iam amplius de tuenda Scriptura agebatur, sed de Astronornicis, sive Physicis rebus ac dissidiis, quae ad Ecclesiam non pertinent Quare auctoritas Scripturae , nisi Τuum evidentia loca sese offerebant , nemini contorquenda erat inuae causae praesidium, ne risui exponeretur , si falsa tamdem deprehenderetur opinio, quam ipsae Literae sacrae antea tueri videbantur . Origenes tutatus sententiam Platonis , Aristotelis , Ciceronis, aliorumque Philosophorum de Anima Caelorum, Solis , Lunae, ac Siderum omnium , Ecclesiae fulmina in se pertraxit , tum quod aliis commentis onerasset hanc ipsam opinionem , tum quod e Scripturae .erbis in Literati sensu aeceptis sibi patrocinium quaereret . Contra laudandus Theologorum Scholasticorum princeps Thomas non tam divino ingenio , quam prudentia & modestia ubique spectabilia. Is
opusculo X. seu XXXI. Art. I 6. quaerens, an Angelus circulari Mois tu movere Tellurem possit, ait, ordini certe rerum id minime repuia gnare , sed tamen sibi videri, quod naturaliter terra quiescat . Id autem Probaturus , non Scripturarum loca , non Patrum verba promit, sed Lectores ad unius Aristotelis argumenta dimittit. Proinde erit hominis parum acuti, ac verum Scripturae institutum,& Ecclesiae mentem minime assequuti , incerta inculcare sacrarum Literarum verba , quo certam esse persuadeat Philosophicam aliquam opinionem suam , aut salsitatis ac haeresis contrariam convincat. Incerta autem, si ve non evidentia esse diximus Scripturae loca de indifferentibus hisce rebus, quum plures loco eidem convenire possunt verisimiles Interpretationes, eaeque Literales . Quae duo tela ex elephanti ore prominent, & deorsum retorquentur , idemque sunt ac ebur, dentes appellantur ex omnium fere Scriptorum , ipsiusque vulgi sententia. Sunt qui contendant , cornua potius esse appellanda , quam dentes. Varro de Lingua Latina de his agens: Quos dentes, ait, multi diciant, eornua fiant. Ex temporibus exim enascuntωr , re ex superiori mandibula per os resupinata sese efferuar, di decimo quoque anno ea elepbanti aficiunt ci defodiunt, sicut cerυi quotannis , o qxoties amiserint, reponunt. Praeter Parronem tuba , Plinius, AElianus , Oppianus , Pausanias ita sensere . Experientia quoque testis adducitur , quum ebur igne emolliatur ad quaslibet recipiendas formas , quod dentibus animatium non contingit. Et haec quidem mihi videtur quae stio de nomine . At amen argutulus quisquam accedat , ct in postremam hanc opinionem exerat arma e Literis saeris. Ibidentes eIephaa- eorum commemorantur 3. Reg X. 11. di deates eburnei Erech. XXVII. II. Aliis Di iti sed by Corale
210쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. Isr
is. Alibi etiam in Hebraeis Codicibus ebur illi scen, hoc est dens, apis
pel Iatur. Nunc ergo rem definitam clamet ille sciolus, di pertinaei.
ter amantem appellare cornuu potius quam dentes, tamquam erroris
di impietatis reum, ad Ecclesiae tribunal deserat. Iste profecto deIirabit ; risum vix sustinebunt gravissimi Ecclesiae proceres . Quum toties a vulgo loquendi sormas divina Scriptura mutuetur , dc ad populi opinionem sese accommodet: cur non idem heic quoque contigeis
rite Ineerta igitur sunt ista loca , di ad hujusmodi litem inepta ; ceris tu mque potius est, hominem istum , si quis est, sacris Literis abuti, easque invitas in disputationem Philosophicam trahi.
Illi eadem nomina convenirent, qui Lucem eme Ignem , & Lucem proprie calefacere contendens, Graeca verba Marci XIV. s . prose ret , ubi Petrus dicitur Φηρ-- με- πρ v - , ct calefaciebat se ad Iu.men, sive ad taeem . At nihil necesse est, proprium Literalem ac citavium sensum hujus loci retinere. vulgarem dicendi consuetudinem sequutus est Evangelista . Usurpabatur autem vulgo με, seu Iux pro igne, quod nempe Ignir cum calore lucem praebeat. Ita Euripides in
Rheso : --.ν ἔψαι πιλ-- -ε-ι ς Nondum antea hostes Decende. runt tantam Iaeem , hoc est tantum Ignem. Neque minus inepte in Peripateticos velitaretur, qui Ignem ipsum inter elementa computari non ferret , perinde quasi ipsum ab elementis Sanctus Petrus exiscludat , dum ait Epist. 2. Cap. III. 32. Et elementa ignis ardore tabeisseent. Idem plausus iis deberetur , qui adversus Cartesianam Sch lam Qualitates rerum sensibiles non in corporibus, sed in hominum sensibus locantem , ea Scripturae loca afferret, quibus corpus aliquod amarum, dulce, candidum, nigrum, frigidum, calidum appellatur. Quod si valere, di commendari debet talis divinae Seripturae ah uia sus, argutari etiam posset Copernicanus quispiam , verba afferens Lib. i. Reg. Cap. II. 3. uti apud Latinum Interpretem habenture mini enim sunt cardines terrae , o misit super eos orbem . Commem
rantur etiam Prov. VIII. 26. cardines orbis terrae. At cardines, quos πὸλM Graeci appellant, sunt nomen relativum , dc rem versatilem ac
mobilem, sibi impositam , simul significant. Quandoquidem ergo insensu obvio, proprio, ac literati omnia Scripturae verba non repuisgnantia Fidei ac Rationi accipienda sunt, uti a quibusdam contendiatur adversus Copernicum et Tellus. versatilis , ac mobilis ex origine sua dicenda esset. Verum sacessantista ludibria. Non illa est Scripturarum indoles, ut secreta Physices atque Astronomiae aperire moris talibus velint . Sancti Prophetae atque Apostoli ad sublimiora intenti, de ad captum usumque vulgi sese componentes , familiares usuris pabant loquendi formulas. Hoc toties inculcavimus I sed heic adjungere juvat Cl. v. Dionisii Petavit verba, cujus quae sit inter erudiistos auctoritas, ii tantum ignorant , qui nullas, paene dixi , novere disci
