장음표시 사용
221쪽
CAPUT PRIMUM.ANIνm jus Ingeniis in prodenda , ac annuntianda Veritate e sed Mi Iustitia , Caritas , S Prudeηtia numquam ab isto jure Ledanari r . Heretici in suae Religionis doctrina axnuntianda , quippe de ΠItas Veritate non satis certi, b sine musione legitima EO Aium praedicantes , Pusiliae desunt Ummo ae praestanti ingenio viri,quos desidia numis
quam invadere, numquam turbulenti rerum terrenarum affectus occupare diu possunt, solent, ab jectis omnibus curis, se totos ad inquisitionem Veiaritatis conferre , atque in ejus contemplatione
tamquam in beatissimis Elysiis consistere , ac sese abdere. Quod minime mirum; nam quum humana felicitas, vel ipsis Ethnicis Philosophis te- Sapientia , virtutibusque animi et quaenam vera Sapientia homini eontingere potest, nisi in sacratissimum adytum Ueritatis prius suerit penetratum p Inter tot autem veritates, quibus si recte utamur, ad bene beateque vivendum quasi manu perducimur, illa certe omnium princeps , ic sola propemodum necessaria , veritas Christianae Religiosis, unde tot sanctorum dogmatum eruditio fluit. i vero hete profecere, vix imperare sibi deinde potuerunt , quΟ- minus alios quoque homines continuo adsciscerent in suae se licitatis communionem. Itaque aut in Libris , aut in disputationibus , aut etiam in publicis Scholis , di rostris , veritates a se compertas, magna contentione animi atque ingenii, vulgarunt , illustrarunt , suase--nt. Quod alterum studium ii priore etiam longe laudabilius, neque
stibus , sita sit in Disitigod by Cooste
222쪽
iN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. ro 3
tamen minus utile dixerimus , luculentissimae rationes iacile occuriarent, quibus sententia nostra firmetur. Quum itaque versata sit ha ctenus oratio nostra in iis persequendis, quae spectant ad investigan
das , ct consequendas sine errore saluberrimas Christianae Fidei , Ca
tholicaeque Ecclesiae veritates : restat ut in posterum explicemus , quemadmodum etiam , dc quatenus , annuntianda sit atque aliis communicanda hujusmodi eruditio. Et heic enim , non secus ac in superiore navigatione , scopuli, & srtes , di pericula varia offenduntur, a quibus nisi mature opportuneque caveamus , verendum est , ne jactura fiat non solum existimationis di nominis , sed etiam terrenae quietis , & coelestis demum beatitatis . Illud ergo ex omnium sapientium consensu exploratum in primis est, uti in quaerenda ac discenda Veritate , ita di in proserenda atque prodenda , amplissimum jus patere Ingeniis humanis. Inter honestis. sima simul, utilia, dc delectabilia bona proximum a Deo locum veritas , immo, ut meliMs dicamus, eumdem cum ipso locum obtinet ;Deus enim summa, re ipsa veritas est , cujus particulae variae ac innumerae se in hominum mentes infundunt, & per omnia creata excuris Tunt. Quamobrem cui contigit veritatem , hoc est , eximium istud honum, consequi, nullum dubium est, quin & liceae, di laudi singulari vertendum sit, reliquis etiam partiri tam nobile divinumque patrimonium. Christiani hominis est alios emcere meliores , & satapientiores, quum possit, di lucem, quam sibi comparavit, communem aliis velle. Neque vero, ut in terrenis opibus distribuendis atque elargiendis usu venit, quisquam fit minusquam antea dives , comis municata reliquis hominibus Veritate. Nihil propterea detrescit privato hominis aerario , & animus ditior inde potius evadit , quum ad priora ornamenta accedat liberalitatis laus, ct Caritatis fructus. I terdum vero non licet solum, sed etiam necesse est veritatem annum
tiare, di prodere, atque tueri, quod onus Episcopis , di universisPastoribus Catholi et gregis in eum bit, cum ad populos doctrina sana
informandos , tum ad errores subinde nascentes eliminandos . Interia
dum non necessitates quidem , sed optimo , summeque pio consilio Veritas disseminatur , quum nempe ad populos barbaros atque infid Ies Evangelix lumen defertur, quod sanctissimum opus per tot seeula una Eeclesia Catholica sibi vindicare di peragere consuevit, di adhuc peragit, Apostolicae Fidei non minus, quam reli Apostolici heres. Verum haec non sunt hujus loci, neque ampliorem sermonem p sulant; adeo apertum est , atque homini a natura insitum , honestis. simam , sanctitsimam, & eximiis laudibus dignam esse Veritatis propagationem , dc illius praecipue , quae ad aeternam vitam perducere potest . Satius ergo est statim aggredi limites , quibus constringitur vallum jus Ingeniorum in veritate annuntianda . Quod ut paucis com
223쪽
plectamur, illud mature statuimus , recta esse non possie hominum opera, nisi a Iustitia vera procedant, & Caritatem Christianam duiscem , Prudentiam vero comitem habeant. Has ergo virtutes prae oculis habeat necesse est , qui recte proserre, aliosque docere velit Veritates ad orthodoxam Religionem & eruditionem Christianam spectantes. Primum autem Iustitiae munus est interdicere , ne quis in
negotio Religionis Veritatem evulget ac tradat, quam ipse certo prius non noverit revera talem esse. Non, inquam, homini licet , tamquam vera Fidei dogmata Proserre incertas opiniones suas , aut certi erroris insimulare atque damnare , quae sibi falsa & damnanda eme prius non constet. Quis enim non intelligat , quantum ab aequo &ratione abhorreat, tamquam medicinas propinare , quae venena esse dubitare possis ρ Et id quidem temere fiat in curandis humanis coris
poribus . Quanto autem minus tolerandum est in animarum curaticiisne , quum de hominum aeterna aut salute , aut damnatione agitur,
non de temporaria corporum vita λ Nefas ergo est , & Iustitiae Iegibus adversatur , in tanti mali discrimen populos adducere , & tamquam Veritates Theologicas venditare , quae sorte perniciosissimi errores esse deprehendantur. Equidem fateor , non tam facile invenias homines in hane Iustitiae
pax tem oculis apertis , animoque sui criminis aut periculi conscio incurrentes . At innumeros profecto offendas ex ignorantia, & caecitate mentis, & ambitione peccantes . Rari, inquam , sunt, qui dum populum erudiunt, dubitent de Veritate suae Legis . Se recta certaque tradere constanter arbitrantur , vel dum aperte errant atque delirant;
ipsique omnium pestilentissimi Haeresarchae non aliter quantum quidem conjicere juvat 9 de sua doctrina plerumque judicabant . Verum neque ipsi Haeresum conditores , neque Haereticorum gregarii idcirco ab eorum numero eximi possunt, qui veritatem & justitiam ex temeritate saltem & caecitate laedunt , dum pro veritate errores in cata te disseminant, di Christi gregem quamquam nolentes , inficiunt. Si minus occupati serent opinionibus anticipatis, si plus humilitatis ac sinceritatis eis erit, tum intelligere possent, ac fateri fortasse velis 'lent crimen latim atque infortunium . Ipsos toties Catholici pro vo earunt ad rationem reddendam , quare Fidem veram , & Justitiam non conculcarint, quum ab Ecclesia Catholica discesserunt, & Sehi iama adhuc conflent, di diversas a Catholicis sententias tradant , dc aliqua Catholicorum dogmata erroris ac impietatis accusent. oblata est ipsis germana ct unica methodus , qua se rite purgarent, & in tanto negotio se minime hallucinari ostenderent . Legitimas causas non indum attulit gens illa , propositi tamen sui tenacissima ; & numquam allaturam eme , certum est nobis . Nam quei a se Ueritatem stare illi ostendant, quum certam methodum fugiant , ut rem tantam pro
224쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. aos
dignitate Fidei, & suae salutis necessitate, convenienter assequantur Quei se in suo schismate atque doctrina nullo crimine , aut errore teis neri evidenter ostendant, Postquam Traditionis vim , Ecclesiae verae dc Conciliorum auctoritatem , Sanctorum Patrum consensum floeci faciunt, & Eeelesiam ipsam non solum turpissimis in dogmate erroribus obnoxiam , sed etiam in ipsos errores jam foede prolapsam , di per tot secula Babylonem , dc Meretricem egisse , affirmare non dubitant λ His sundamentis eversis , quae tamen tantopere a divinis Scripturis commendantur , dc excogitato admissoque tam horis Tendo Ecclesiae Catholicae adulterio , a quo tamen abfutura in semper Ecesesiam veram Scripturae ipsae pollicentur : quid jam certi superest,
ut quis si bi aliisque sine hetesitatione persuadeat, se in Christiano dogmate numquam errasse , aut errare, suamque Ecesesiam legitimam
esse Christi sponsam λ Videndum igitur, an oculorum meat isque usum iis eripuerit, aut eripiat ambitio . Expendendum est, viresne majores apud illos suum , an totius Ecclesiae Catho Iicae judicium sic habiturum , di an totius antiquitatis consensio sit diuo nantibus Novatorum consiliis in tanto negotio praeserenda. Fortasse mentibus tam
male affectis certissima statim non appareant quaedam Catholicorum dogmata I sed profecto neque certa Novatorum videbuntur documen ta , si accurate aliquantulum res pensitare , di caute judicium ferre velint. Quod si dubia ac incerta sint , in quibus Novatores a Cathoaticis .dissentiunt.' quo jure nutantes sententias populo ii venditant , ingentique errandi periculo credulam gentem exponunt PAltera Iustitiae lex est , ut Evangelii Ueritas non nisi ab iis annuntietur , qui aut aperte , aut tacite ab Ecclesia , legitimisque Ecclesia, Pastoribus ad ann ntiandum mittantur. Hanc legem Apostolus statuit , & ratio ipsa confirmat. Erroribus obnoxii sunt singuli homines; sub ovina pel Ie delitescere possunt lupi, & fallere gregem , Hae retici identidem prodeunt , inorbosam doctrinam disseminantes ; &innumerae Sectae veritatem , di verum Dei cultum , longe lateque sonant. Hic infici corrumpique faei e potet ovile Christi; non enim indoctae plebis est, sophismata omnia ae deliramenta ad falsi origine
Te vocare , sibique a tam bene comtis mendaciis cavere . Ipsi acuti ac eruditi homines non raro inter ista fluctuane, di ducuntur contrariis opinionibus. Ergo poscit ratio , ut iis tantum liceat erudire popu- , os , qui legitimam docendi auctoritatem ab Ecc Iesia vera acceperint Neque itidem populis licet a Ilos audire , ac habere doctores , quam ruos Ecclesia vera ad id muneris rite elegerit , aut in eo munere ver
ari ipsa apertis oculis patitur. Qutam in una Ecclesia Dei veritas Re Iigionis , dc satia doctrina habitet , quicumque ista Ecclesia probante, aut saltem, quum conicia sit, non improbante, doctorem agit, jure
agit , di jure censendus eli ab errore ab esse , di vera tradere. Contra ille
225쪽
Ille Iustitiam laedit, qui nore vocatus , non missus, non saltem tae ite probatus , sumit sibi honorem, & docendi ministerium usurpat .
- Mirum est, quam anxios essiciat , di verbis rationibusque ex armet hic locus sinceros veritatis amantes, quorum non pauci adhuc sunt inter nostri temporis Novatores . Et ipsi intelligunt hujus legis aequitatem ; norunt hac de re Apostoli praecepta statuerunt & ipsi , nemini licere sine praevia legitima vocatione, atque missione, verbi Dei praeconem fieri. Primi autem praetensae , quemadmodum vocant ,
Reformationis Auctores, Lutherus , Tu in glius , Calvinus, Sociis nus, & alii , quo titulo, quaeso , quo nomine Christianum orbem docendum sibi sumsere, & antiquitum a s Catholicae Religionis cum
sententias tum consuetudines immutandas , ridendasve luscepere pNulla ipsis extraordinaria , ut aiunt , & immediata a Deo vocatio fuit. Si fuisset, signis dc prodigiis , quae veraces ac veros Dei Propheistas per petato comitantur , divinitus acceptam docendi auctoritatem confirmassent. Defuit & ordinaria vocatio. Non ipsis sacrum do. cendae plebis munus , & Scripturas interpretandi , & ritus veteres proscribendi facultatem demandarant aut Romani Pontifices, aut Episcopi legitimi, aut Concilia Orthodo Xa . Immo Episcoporum omnium , di Ecc Iesiae totius voce atque consensu id munus ipsis interdictum fuit ac ereptum , eorumque audacia damnata . Ipsi praeterea se .se , vel tacentibus Episcopis, jam reos prodiderant , atque damnarant. Etenim nonnulli ne Sacerdotum quidem albo adscripti fuerant, ct tamen Sacramenta ministrare sunt ausi . Rerum divinarum imperiti quidam fuere ; di tamen Scripturas sacras suo marte explicare, Seo in studio a Sanctis Patribus discedere non dubitarunt . Deinde quando nam Dei Eeclesia lubenti animo serat, dc psobet , di auctori. tate donet homines , qui se ipsam evertant , & Altare contra Altare erigant, di schismata faciant λ Dubium ergo nullum ei se potest , quin primi isti Haeresum Auctores Iustitiae inflixerint magnum vulianus , dum veritatem , quam deperditam , aut vitiatam sibi confinisgebant, restituere conabantur. Nemo autem ex iis iustum se putet, qui tam injus os potius duces, quam ipsam Christi Ecclesiam , pertinacissime sequuntur . Nam quod a junt, annuntiandae veritatis , di refellendi Erroris , Christianam omnibus esse libertatem , eamque ita singulis inesse , ut eripi nobis a nemine possit, ac debeat : splenis di de profecto falluntur. Cur quosdam posuit Deus in Ecclesia primum ApostoIos , deinde Propberus , tertio Dociores , in opus ministerii, in aeu corionem corporis CL risip Cur Hierarc laicum ordinem i n 1l i tu it e Non igitur omnium eli Sacerdotem Doctoremque legis agere, sed eorum tantummodo, quos Ecclesia publice decernit , aut non invita Patitur. Accedit, quod tum certe vim habitura non est hujusmodi libertas, quum annuntianda est veritas incerta , dubiique sunt e
226쪽
3N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 2o
rores, quos exagitandos suscipimus; multoque minus, quum nuntianda sunt pro veris salsa , prava pro rectis, di quum ab errore longissime illa absunt , quae judicantur damnanda . Porro sana esse, quae ab Haereticis in Ecclesia Catholica repudiantur; corrupta , quae ab Haereticis in suis conventibus ac Libris proponuntur: potior Christianorum pars hucusque contendit. Quare si petas ab eruditis viris, num jure non adimi possit Ingeniis hisce novaturientibus docendi in Ee.clesia libertas: nemo negabit. At in quiant Haeretici: Certi nos suia mus , nos nihil tradere, quam quod Christus & Α postoli tradiderunt, nos nihil damnare, nisi quod Christi&Αpostolorum doctrinae ad veris satur. Ita porro arbitrentur ; sed quidnam aliud occinerunt antiqui Haeresiarchae, eorumque filii, quos tamen di ipsi Novatores non secus atque Catholici impietatis arguunt 3 Num idcirco iis pestibus grassari libere licuit, di veneno populos afflare, reclamante nequido
quam Ecclesia p Quod si quis e Novatorum gremio exsurgat quod identidem fieri consuevit j , di falsi postulare dominantem Religio.
Nem , aliamque invehere una cum aliis doctrinis velit, Evangelii nuntiandi , acerroris confodiendi iure amplissimo sese tuens e nemo inter ipsos Novatores hominem , ejusque audaciam non abhorreat, non damnet, & ad silentium compellat. Nemo abeo audiendo suum non avertat gregem . Nolint ergo suos patres alio a nobis dimetiri pe.
de , quam quo suos ipsi filios dimetirentur , in parentem Ecclesiam armatos. Et discant, laesam ab eorum patribus Iustitiam , di ab unoquoque in posterum quoque laedendam , quoties sine aperto aut raciisto Ecelesiae verae consentu, docendi munus arripiant, licet nonnisi vera dc recta se praedicare arbitrentur.
Caritas quando obstet , ne Veritas mustetur . Gus leges . An , Squando , quomodo eva andi errores Procerum EecIesiasticorum. An aliorum errores, oe Ditia, ct quando id Iiceat, aut necesse si oAbusus , ct excessus in bisce. Aa mordacisas flati ferenda. V Eritaris praeconibus non sola Iustitia praecipit,ut cautissi,ne prius& solicite caveant, ne salsa pro veris vendirent , ne pro recta perversam doctrinam obtrudant. Id etiam Caritas ct Prudentia arctissime praescribunt di imperant. Quale enim amoris genus illud est, quo Proximum nostrum prosequimur quale Prudentiae facinus , quum ipsum vitiosis aut agendi, aut credendi documentis imbuentes , a veis rae Fideiae Pietatis semita stolide a voeamus p Dubitatio ipsa , ne venenum propinemus , a medicina exhibenda absterrere nos debet. Ηostis enim potius , quam amantis est, in aeternae mortis discrimen illos addu Disiligod by Corale
227쪽
adducere, quos certus non sis te ad aeternae vitae spem erudire posse'.
Verum non hele solum stat Caritatis di Prudentiae disciplina. Etiam.
si vera ac certa sint, quae tradere animus est, quaedam tamen sunt , quae silere ac tegere, interdum Prudentia , interdum Caritas nos jubet. Iustitiam fortasse laesuri non sumus , vera narrantes ἰ at certe Caritatem, certe Prudentiam quandoque vulnerabimus , quae non omnia vera ac certa , neque semper, in publicum efferri patiuntur .
Quid igitur Caritas & Prudentia hete velint, & quaenam sint earum consilia dc leges, disserendum restat. Prima lex ista a nobis ponitur : Ita dicendum , aut stendum es Verum , ita errores aut refellendi , aut di mulandi sunt , ut Carisatis ordo se erur. Id ni fiat , ipsa Caritas desiderabitur . Videlicet praeponendusaest ex institutione Caritatis amor Dei, & Fidei, & Ecelesiae ceteris amoribus. Post hunc amorem valere plus debet Reipublicae , Regis, S Patriae, quam privatorum dilectio . Primam istam legem Re, ligio & Philosophia summopere commendant. Ex iis enim virtuti.hus est Caritas, quae ordinem exigunt, & sine ordine pereunt. Recta autem ratio docet, majorem iis rebus amorem deberi , quibus est majus pretium ac dignitas , & quibus nos majora debemus . Proinde oblatis duobus, quorum alterutri, prodendo , sive occultando verum, displicere , aut placere oporteat , nullii m est dubium , quin illi sit in serviendum , quod apud nos amore sit dignius , atque praestantius , praeserendumque sit privato publicum , temporario aeternum Orpo reo spiritale bonum . Altera Caritatis lex est : In profligandis erroriabus , S in praedicatione utilis aut necessariae Veritatis, ita se gerere homo debet, ut moderationis quantum feri porta recordetur, atque ut id solum curet,quod sanare alios,melioresque incere, non autem υMInerare pejoreis', faeere post. Proinde nullam Caritatis rationem habere dicamur , si una cum erroribus homines persequimur, si eorum mores , atque existimationem pessumdare nitimur, si nomen potius nobis , quam proximo nostro salutem conquirimus, prodita inhoneste illius imbecillitate , atque ignominia . Duas itidem leges Prudentia nobis ob ocu-Ios ponit. Earum prima est: Circumspiciexdum e Veritatem praedicaturis , ne dum unum bonum ex una parte quaerunt, grabius ex alia malum
iveaure excitem, qualia sunt sibismata , scaηdaia , funesta di dia , atque horum similia . Altera est: In praedicando Vero , ct alienis erroribus
insectandis , perpendendum esse rempus , locum, S personam cum corri gentis , tum corrigendi , ct quaIiιαιes cum diceπtis, tum dicendorum . Non enim cuicumque licet quemcumque corripere , & omnia prodere, aut ubique, aut quovis tempore .
His legibus positis , atque alte animo infixis , tam difficile non erit agnoscere, quando necesse sit, aut expediat , aut deceat , Ueritatem
prodere, di literis consignare, quave ratione praestandum id si, aut ipsam Diuitigod by Goosl
228쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. ros
Ipsam occultare , atque silentio tegere . Fingamus ergo , Auctorem aliquem , aut Episcopum , aut etiam Primatem Ecclesiae virum , in doctrina Christi revera falli, erroresque suos aut scriptis , aut voce in vulgus spargere. Ejus vulnera dissimulare piaculum fuerit . Nam quamvis ipsus aecusatio , & inde emanans ignominia , a Caritate , quam ipsi debemus, recedere videatur, Caritatis tamen ordo poscit, ut Ecclesiam di Rempublicam magis amemus; neque committendum est , ut universitas periclitetur , dum unius existimationi servandae studemus. Ueritatem itaque revelare, ac super tecta praedicare , fatissaque dogmata quantis poterit viribus impugnare , heic non solum unicuique Christiano licebit, sed necesse erit sacris EccIesiae custodiis hus. Immo, istis prae timore , negligentia , ignorantia, aut conspiratione tacentibus , privato cuicumque homini id oneris incumbet, ut in lupum exsurgat , dormientesque Pastores suis clamoribus exclutet . Ne ipsos quidem sanctissimos Patres, nobis alioqui summa veneis Tatione spectandos , habere aliter in hac parte decet. Homines & ipsi fuerunt. Incaute interdum Ioquuti, pessi me sensisse videntur. Nonis nulla etiam Ecclesiae decreto nondum stabilita tradidere , quae qui
nunc pervicaciter tueretur , Haeretici notam nequaquam effugeret.
Hujusmodi ergo naevos arguere, ac prodere liberum est nobis ; non quod male doctissimis iis ot venerandis capitibus velimus, sed quod Ecclesiae toti, ac Fidei sanctissimae velle melius debeamus, quam singu- Iis ipsis Patribus . Iuvat autem , di Reipublicae plurimum interest , nosse quibus in locis non satis recta tradiderint Majores nostri, ne quis
tantorum nominum auctoritate, ubi non debet, fretus, in transversum agatur, ipsamque Ecclesiae universae Fidem inde oppugnet . Est& hoc aliquod Caritatis genus in ipsos sanctissimos Patres, atque in alios errantes. Illa, si viverent, Libros suos lubentissime emenda. Tent. Quum id amplius ipsi non possint, amant tamen sibi a posteris eam medicinam adhiberi, quae si non purgare penitus Libros suos ,
at certe a suis Lectoribus arcere morbum qualemcumque valeat. Reliqui vero, dum vivunt, erroris moniti, sicuti honestatis Si veritatis amantes putandi sunt, ita gaudere credendi, quod tum se , tum Lectores Λuditoresque suos ope nostra ab errore sentiant revocatos. Λtiaque haec de erroribus , qui in Fidei Christianae, & Ecclesiae Catholi eae
Alii sunt errores extra Fidei doctrinam , sed tamen non extra Reriligionis pomoeria . Ejusmodi sunt singulorum hominum abusus in ministrandis Sacramentis, in sacris ordinibus conserendis, in veneratione tum Sanctorum , sacrarumque Imaginum , tum etiam Reli-l uiarum , di in ipso externo Dei cultu , atque Mysteriis, aliisquei milibus rebus. Pastorum profecto proprium est munus, hanc ab Ecclesia Dei pestem avertere tum praedicatione, tum scriptis, atqueo dein
229쪽
decretis. Sed ipsis nihil proficientibus, gloriosum semper fuerit, Deoque gratissimum , si nostras jungamus eopias, sique privatorum
etiam telis hujusmodi monstra conficiantur. Quod si eo usque malum creverit, ut diutius remedia differre periculosum sit, neque Ecclesiae Praesules gliscenti malo, quod eorum munus poscit, occur. rant: frustra audaciae accusabitur privati hominis consilium , qui hosce petulantes abusus ad Tribunal Ecclesiae deferat, ac in eos exerat vocem di calamum . Dummodo veram iste doctrinam adserat, publicosque errores, & crimina non somniata exagitet quod accuratissime prius curandum , nihil in Caritatem peccabit, immo secundum i p. sam faciet: atque adeo nos omnes in hisce casibus et elari relum domus
Dei jubemur, & Veritatis ac Religionis jura publice tueri, in quae perversi bujusmodi Christiani suis vitiis conspirasse videntur. Idem dicendum de alio errorum genere, quo Ecclesiastica Historia de turis pari, & rudium populorum traditio infici potest . Confictae Martyrum , fc Confessorum , seu Vitae seu Reliquiae, seu opera miranda ;suppositi Sanctis Patrisus , & praeclaris Ecclesae viris Libri; origines
Ecclesiarum , & Monasticorum ordinum , aliaeque innumerae, ad Episcopos, ad Concilia, ad Ecclesiam pertinentes res gestae , me nodacio infuscatae aut e levissima tantum popelli narratione depromtae , ct confidenter ad memoriam postero riim literis traditae: haec omnia procul dubio Veritatis inimica sunt, & Ecclesiae. Uti ea confingere, aut adoptare, aut dissimulare turpissimum est, ita revelare, & pa Iam exsibilare, justissimum , atque honestissimum. De vindicanda Veritate agitur , de liberanda Ecclesia ab hisce inquinamentis & fu cis non modica ex parte perniciosis . Quis heie laesam Caritatem clamet λ Primum locum obtinere debet Veritatis, &Eeclesiae, & Reipublicae amor. Et quando restitui tam utilis Veritas , aut ab Ecclesia S populo error eliminari non potest sine alicujus offensione : utique praeliat, unum aut Paucos dolere , quam multos. Quamquam & illi injuria dolebunt, quum beneficium non tam Ecclesiae matri conseis
Quod in his tamen casibus homini Caritas enixe commendat, illud est , ut quantum fieri potest , parcatur personis , dum errori ac vitio non 'parcitur . Si simul stare queunt Reipublicae utilitas , & necessa ria medicina , ac privatae quietis atque existimationis conservatio, amisbo utique sunt procuranda. Tum solum sinit Caritas, nos privatorum commodis di honori nocere , quando aliter publica res restitui sanarique non potest. QAum igitur in doctrina Fidei quisquam incaute delirat, neque in vulgus sua commenta dispergit, sibi tantum canens, huic adhibere decet salutarem Christianae correctionis hel Ie-
horum , ubi legibus Ecclesiasticis aliter cautum non sit ἰ hoc est clam di amicerta monendus, atque docendus, ut si animo sit docili ,
230쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. II.
vulnera sua se cognovisse gaudeat, neque erubescat. Sin iste deliria sua pertinaciter tueri pergat , dc benevolum monitorem semel iterumque contemnat, & mutandae sententiae spem nullam relinquat rnihil, Caritate etiam suadente , tunc utilius praestari potest, quam si ejus contumaei a s uti Christus ipse mandavit j ad Ecclesiam deseratur , cujus auistoritate tum ipse in Officio contineatur ac sanetur, tum ab ejus afflatu liberetur Respublica . Hujusmodi autem homines non
palam errantes, non erroris sui praecones, cur ego palam dc in Maiis
natim, aut scriptis aut Voce persequar, ac in triviis ridendos propi--nem , dc exosos omnibus puniendosque faciam Θ Claim peccavere, a ripi elam possunt, de corrigi clam amabunt 3 Quid punis in errante momen, in famam, quae errore adhuc latente, oc emendationem se massis non refugiente , nullam adhue poenam commeriIae. sunt 3 s. l- Illud vero constat licere atque decere publicis scriptis ae tubis in illos ferri , qui errori conjunxere proterviam, di insaniam suam erumpere in publicum sinunt. Non est quod ego aeorum morbum ac nomen occultare debeam , quum ipsi met evulgare non dubitarint . Publicum Ecclesiae hostem publice oppugnabo s publice, si vires suppetent, evertam ut si non ipsum ab errore revocem , reliquos saltem pugnae spectatores, atque adeo Rempublicam ipsam in veritatis acie confirmem . Sed in hoc hominum genere insectando suus quoque Caritati locus esse potest. Inter ipsos Sanctos Patres sunt, qui Haereti-COS , dc eorum asseclas , atque patronos a culcatis exagitant Libris, multumque etiam Plautico sale perseicantia Primas inter ipsos Hieronymus tenet. Sunt dc Scriptores , qui sibi temperare'nesciunt, quin ad versus Ecclesiae hostes quicqii id ad manum venit, intorqueant. Contumeliis nullis parcunt, quarum etiam .non paucae vetitatis laq-damento carent. Mille vituperiorum plaustra in ipsos congerunt plano verbo, nihil non movent , quo commune prosternant Religionis verae adversarium. Quod est ad nonnullos e Sanctis Patribus, non iis vitio vertimus, quod acribus interdum pro veritate scriptis pugnaverint. Christianum Zelum ne heic quidem stylus dedecet; hos ignes ipsa bona causa, ac de sensio cognitae veritatis, ultro suggerit, non facile sane culpandos , nisi quum ad calumnias concitata oratio dilabitur. Sibi ergo imputent, si tam aspere accipiantur, quicumque a recta Christi doctrina defecisse minime contenti, positos quoque
Deo Iudices, hoc est , Ecclesiam ipsam, non spernere solum, sed
etiam dilaniare, atque infamare minime verentur. Habeant illi echanc suae contumaciae poenam , dc populus.eosdem abominari atque abhorrere eo facilius distat, quo libentius fertur ad legendam in pio peratis disputationibus illorum damnationem . Attamen, si nobis optio detur, placidam, quam iracundam in refellendo errore facundiam sequi mallemus. Placuit haec aliis Patribus, de Augustino
