Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

111 DE INGENIORUM MODERATIONE

praesertim, qui quum aliis nominibus maxime sit commendandus , hoe ipso in primis apud posteros spectabilem se fecit, quod certando

cum Haereti eis, vel procacissimis , numquam mansuetudinem suam, atque verborum lenitatem , quamvis lacessitus maledictis, abjecerit. Et certe vix est ut hominem animal Omnium ambitiosissimum , conis viciis & acerrima reprehensione de sententia atque errore deducas Mordaeissima oratione exasperatus ille Vindictam potius , quam emendationem cogitabit. Contra gravis simulque mitis confutatio, animum adversarii ab auscultanda Veritate nequaquam avertens, Plua quam altera potest, quum di ejus errorem vincere , & ipsum eris rantem sanitati restituere possit. Quae cura Christiano Scriptore, quam altera, profecto dignior. Nostrum e uim esse debet , non ign minia onerare, sed ad meliorem frugem , quantum in nobis est , is trem nostrum convertere, fratrem lucrari. Mirum autem est , quaniatum & peccantes ad paenitentiam, & errantes ad palinodiam alliciat gravis illa mansuetudo corripientis, sive refutautis.

CAPUT TERTIUM.

palaadi errores , nisi beae perspecti . Placide quaatum fieri potesspuganadam ; oe quando secus deceat. In confutandis erroribus ad Religionem minime spectantibus qua libeνtas Ingeniis. Caritati iasModerariosi bele suus esse debet Iocus . Luaaedo υitia morum adis versariis objicere liceat. Porro , fi adhue stat animo tua scripta contra Catho Iicae Veri ratistic Ecclesiae inimicos aculeato, iratoque etiam stylo armare: non impedio seribentem. Sed ira modum habet ; honestatem non oblia viscatur oratio ; pro Ecclesiae & Fidei Apologia non inveniant Lect res virulentissimam Satyram . Alioqui non AEquitas χΙum , dc Caritas , sed di Iustitia ac Prudentia illic desiderabitur. Nescio enim, quo pacto justi ac prudentis nomen retinere possit, qui ita in hostem irruit , ut se quoque incaute laedat; adversarii culpas tam effuse perinsequitur , ut se maledicum seri minime sentiat; atque ita in aliis re- Parare vult veritatis jacturam , ut ipse interim ad calumnias di convicia descendens , moderationem virilem atque Christianam in se ipso perdat. Dissicile est , fateor , ignitis ingeniis pacate he,c agere , Zelo potissimum sacrae Fidei flammas augente. Pugnae ipsius ardor

ita ictus omnes temperare non sinit , ut errorem tantummodo alienum , non dc personas aliquando seriamus. Vel cautissimis oc mansuetissimis pugnatoribus jacula interdum elabuntur , quae animum scricatis occulte saliunt. verum circumspiciendum est nobis, quid in Diqiligod by CO dile

232쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. arg

in eertamine ad tam iacile lubenterque mordendum ingenia nostra stimulet atque impellat . Interdum unus amor nostri tantum pulverem excitat. Amamus famam religiosi Zeli, quem quo plus in censura irascimur, etiamsi excedimus, eo commodius suasuros nos esse speramus . Quaerimus Lectorem plurimum , eumque novimus ad Plautinas mensas, di scommata lubentius confluentem; quare per Satyram nostris Libris curamus, ut accedat commendatio major. Credimus etiam in hoc Ioquendi genere evidentius apparere bonae causae conscientiam . Verum heic non raro noster nos fallit affectus;dc prae omnibus spectanda est Veritas , quae certe ab erroribus liberari , defendi, suaderi potest, sine tanto selle, tantaque petulantia Oraiationis. Denique ab ingeniose acuto quam maxime differt amarus alisque ma Iedicus stylus. Illo sapiens quoque libentissime utatur; ab isto

temperet. Nam dum rationibus di argumentis dimicetur, jam in tuto est veritatis causa ; neque interim adversario , quantum in nostra manu est, de nobis querendi ulla relinquitur justa ratio. Iubet nos ergo Caritas, placide vel in pertinaces Haereticos agere , ut non tantum illorum errori prosternendo studeamus, sed di saluti prospiciamus . Quanto autem magis ipsa nos moneat, ne ipsis errores di crimina imputemus, sal a , sive conficta λ Ejusmodi hominum insaniam , atque impudentiam , supra modum exaggerare plerumque solet mendax fama, aut adversariorum ira. Proinde aequum est, & Caritatis lage sancitum , ut in hoc etiam communium hostium genere, eorumque Libris nihil vituperemus, nihil fidenter damnemus, quod prius non constet ipsoruna sententia affirmari at.

'ue probari. Qua in re nullus dubito, quin Catholici quidam minus cauti, & caeco Zelo abrepti, interdum se quoque praebuerint arguendos. Per nonnullos e primis Lutheri & Calvini oppugnatoribus non stetit, quominus in 'longam seriem excrescerent istorum errores. Supra centum Calvini blasphemias numerabat Fevardentius , Scriptor stylo quoque parum in ipsos Haereticos moderato usus . Tam multa, ac tam graviter, non delirasse Calvinum ejusque sectarios , cum Ipsi postea palam fecere, tum nostris sensim deprehenderunt , simul ac remissus est primus ille certaminis impetus. Minus , inquam, Lutherani, di Calviniani, quam videbatur , olim a veritate Catholica aberant; minus etiam nostra tempestate absunt, quum a suis

parentibus jam in aliquibus discesserint nimis aperte impiis salsisve sententiis; discessuri, uti sperandum est, a reliquis etiam , ubi Catholicorum Doctrinam , vitiatam a declamatoribus suis, audire desiis nent, puram vero a Conciliis & Catechismis nostris publice probatis haurire incipient. Et revera istud non dicam samiliare est, sed in consuetudinem & quamdam quasi legem apud ipsos transiit, ut Catholicorum Doctrina atque Ecclesia in eorum scriptis atque conciO

O a nibus

233쪽

H DE INGENIORUM MODERATIONE

nibus ita discerpatur, ac deformetur, ut nativam suam faciem ae puritatem prorsus amittat. Quotidiani sui muneris esse quilibet Ministellus putat, in mores opinionesque nostras qua maledictis, qua declamationibus invehi ; fictitiis eriminibus ac erroribus dogmata nostra onerare; ipsas nostrorum virtutes, ritusque pios, suscis exprimere coloribus ἱ omnia denique dissimulare , quae nobis militant, quaeque aut prodere confestim possent incautam obtrectationem eois rum , aut nostram meri Optimam causam . Sic alitur in popuIis jam annosus error, & deplorandum schisma . Plebs autem a teneris , ut a junt , unguiculis educata atque infercita hujusmodi naeniis & ea-lumniosis concionibus, nihil vehementius horret, quam Catholicorum Fidem & Sacramenta . Quid δ quod non auribus tantum , sed &oculis imperitorum sua spectacula ministrantur. Conclavia & Libri maledicis picturis abundant, quibus somniata Babylon lepidissime , ut sibi persuadent, sed insulse omnino , descripta exhibetur, & inis

numera Antichristi jam in eorum phantasia nati, sive Monachorum, sive Episcoporum , gesta subsannantur atque deturpantur. Hac auistem in parte ii praesertim excellere solent, quibus & crassiorem au rem , di frigidiorem patriam, di minus elegans ingenium natura dedit.

Equidem si qui sunt inter Catholicos, quibus adhuc hujusmodi

genus pugnandi placeat, non solum nullas a me laudes expectent, sed multam potius vituperationem. Viros liberaliter eruditos, n dum Christianos, ista non decent. Et nostros moneo, potissimum

vero monendos reor alienae communionis Scriptores atque oratores,

utpote saepius & scedius in hujusmodi studio peccantes , ut dum Religionis Veritatem sermone Librisve pertractant, atque tuentur, a conviciis di maledicentia abstineant, di quantum fieri potest Caritatis consilia auscultent. Prius adversariorum sententiae atque arguis menta probe teneantur , neque a privato quopiam ineptove Scriptore dogmata Ecclesiae Catholicae, aut diversarum Sectarum. haurianis

tur, sed a publicis Fidei pro sessionibus, publiceque receptis Libris.

Longe alia sunt in Protestanti lim ore, ac in Catholicorum Conciliis bene multa, quae profecto ignorare consulaturis non licet, ac ignorata damnare temeritatis est , ne dicam dementiae. Id non dissilentur, qui inter Protestantes temporibus nostris sinceritate praestant & diligentia , & perperam culpata suisse , atque culpari multa Catholico. rum sentiunt. Tum adversus bene perspectas sente otias exerendae, si quae sunt, solidae rationes, certis innixae principiis, ac inde rite

deductae. Quid his , non jam clanculum, sed aperte sese immiscet

impudens di vilis contumeliarum atque sannarum familia λ Cur calumniis caute non occluditur aditusJ Quid barbarico more ictus viis brantur λ Est hoc vulnerare atque exasperare , non autem sanare adis versarium: quod tamen postremum Caritas a nobis unice postularet.

234쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. Hs

Vincat ergo veritas pondere argumentorum, non opprimat ira moris daeitate & surore dictorum. Huie autem suavi Caritatis edicto contraire ille dicendus non est, qui furiosos, calumniosos, di maledicos Scriptores non aliter re selis Iere potest, quam eorum vitiis excussis, di palam consostis. Quid agae iste Censor, quamquam placidus atque modestus p Si veritatem vindicare vult ab alienis telis, non potest quin malam adversarii fidem mansuete quidem accuset, di Prodat, sed tamen accuset. Adultera. tos ab ipso codices, truncatas sententias , dissi mula ta consulto arguo menta, & consectaria, captio fas di sophisticas rationes, declamatorias phaleras atque hyperboles,conficta exempla,& alia hujusmodi, satyri, eus & immitis non est, qui arguit, & spectanda omnibus praebet; sed ille temerarius,& indoctus, & parum pius, di parum mentis compos , aut suae existimationis prodigus, qui talia in veritatis Iudibrium pa4lνm est ausus. Heic, ut dici, tolet, causa causae respondet. Atta men heic etiam habere potest, quo se prudentem & humanum, divitiorum , non hominum, insectatorem se probet Scriptor . Scilicet, quantum materia sinit, non exaggeret, sed minuat culpas dcerra. ta inimi ei aut nude tantum describat, atque ita demum describat, ut.benevolum adhuc se iIlius objurgatorem & correctorem Ostendat. Haec, fateor, facilius suadere aliis, di in aliis observata laudare,=uam a nobis impetrare possumus; nam & qui prius animo statuunt,

e non secus cum Haeretico atque inimico agere velle, quam cum fratre atque amico, vix fidem sibi praestare possunt factis. Sed optima nobis proponenda, ut eo si non pervenire datur, accedere saltem quisque contendat. vix enim excogitari potest, quantum conducere Lad ineundam pacem atque concordiam inter tot Ecclesiae Christianae aut veros aut perduelles filios, tanta opinionum di versitate se junctos,

adeoque miserabili schismate tamdiu distractos, si pacifico stylo , placidisque di sputationibus utrinque ageretur,oculis in unam veritatem semper intentis. Atque ad hoc in primis utinam ii sedulo mentem converterent, qui refutant errores ab uno quidem Scriptore sparsos in vulgus, seὸ alicui sectae communes. Tum in uno multi feriuntur; mitiusque propterea dimicandum, ut non unum tantummodo, sed plures amica confutatione lucreris, & Ecclesiae restituas.

De rebus ad Religionem & Ecclesiam nihil spectantibus interdum lis erit. Multas Phy sica suppeditat, multas Iurisprudentia ac Historia, multas Rethorica , & Poetica , atque ipsa etiam Grammatica . In his excogitandis, reserendis, atque explicandis humanum ingenium , atque eruditio saepe deficiunt. Hinc viris criticis , numquam non in si miles errores intentis, negotium grande, neque minus Typographis.Si quosdam audire volumus, ab omni Librorum censura tem perandum . Aut enim vera & recta docent: & in Censoris caput recidet

235쪽

216 DE INGENIORUM MODERATIONE

censura, si fiat; aut salsa & inepta continent: & inani idcirco rese

Iuntur labore, quum suapte natura sint casuri, & ad bIattas tinea Gque damnandi. Petitur etiam , quo jure in Auctorem tibi non injurium, immo tui nescium , censoriam auctoritatem exercere velis. Sed qui ista petunt ac monent, adhuc ignorare videntur, quam facile error in homines irrepat, atque ab iis adoptetur , quantumque humanae Reipublicae intersit, verum ae Bonum a Falso re Malo diis singuere atque tueri. Ut de Veritate potissimum loquar, publicum illa di universale bonum est, divino munere adhuc in terris relictum . Ita totum est omnium, ut totum sit etiam singulorum , nullique licet me decipere , atque in errorem trahere , dc cogere, ut talia pro veris, vera pro salsis amplectar. Quum tantum ac tam nobile patrimonium aliqua ex parte quisquam laedit , mendacio indulgens , aut falsa in caute venditans: res mea laeditur ,& pro bono malum, hoc est , error mihi obtruditur. Meum ergo est mea tueri , mihique ab errore cavere,

di contra Veritatis inimicum, qualiscumque sit, dimicare. Quod si palam Ueritati bellum indicitur, id quod in Libris salsa serentibus , α Publica luce donatis, usu venit iam fas mihi est, bonum non jam

amplius tantummodo meum , sed publicum, ab injuria publice vindicare, di a Republica errorem removere , Reipublicae ipsi pernicio sum. Quis me jure accuset, ymmo quis jure non laudet, quod non Gnam decipi gentem meam , & regnare Ueritatem velim ἰ At error est

in Historia , in Physica , in Poetica , in Grammatica, & in aliis , udita dicam, ludicris aut inanibus studiis, non in gravi Religionis , aut legum, & morum scieatia. Esto . Anne propterea fetendus , neque eliminandus est error δ Et ista mihi & Reipublicae nocent, quantum Possunt; ma Ium quippe est falli tam in magnis , quam in parvis ς &omnium interest , ne in Poetica quidem , ct Grammatica, uedum in Physica, ct Hystorica eruditione , falsa aut prava disseminari di credi. Uti vero nulla ratio hominem excusat, quod in Libros Optimos, di optima tradentes , censoriam virgam adhibeat ἰ ita rationes multae cum eo faciunt, qui Libros malos , & falsi aut vitii magistros, resellendos corrigendosve suscipit . Magnam partem ex indoctis constat hominum genus . Inter ipsos Literarum cultores rarum judicium est, di crebra halluet natio. Ita vero interdum conditur , di celatur, dicolore veritatis , error ac falsitas incrustantur , ut vel peritis imponant. Non est ergo illius vituperandum consilium , qui ab errandi periculo atque ab imitatione pravorum , Rempublicam aut statim , aut tamdem eripiat. Sed potius ille laudandus , quod censura sua cautam faciat reliquam gentem , & labore suo ceteros a labore exquisiti examinis liberet. Ineptissimos tantum Libros , di nemini officere valentes , anxie in trutina suspendere& refutare velle , est hominis

cum inepto ineptire cupientis. Ceterum qui di hoc sibi negotii sumat, quo

236쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 2I

quo saltem ab imiratione similium arceat alios Literis operam dantes, non ut suo adversus Auctorem odio Obtemperet, in Prudentiam foristasse peccabit, nequaquam vero in Iustitiam . Tractantibus autem & hujusmodi, quamquam interdum levis momenti, quaestiones, inculcanda est iterum moderationis & humanitatis mentio . Quando aliter sieri non potest , ad ravim usque contendatur pro quacumque Veritate, in quemcumque errorem, ac malum Librum . Sed non lacerentur in contraria, licet absurda, sententia positi. Nimia dicacitate non corrumpatur , non infametur bona causa. Rationibus tantum , non conviciis di maledictis , servata est Pa Ima . Praeterea quid, amabo, ferventi censurae tuae, aut Apologiae, cujus argumentum est error intellectus, mores quoque & personam adversarii interseris p Indignatur Veritas, se talibus armis defendi, quum se nihil revera defendant, & in unius utentis probrum converintantur. Et tamen Censori suo , quem natura monoculum, gibbosum, claudum fecit, aut ingenti naso armavit, quinam tanta animi mode. ratione olim respondebant, ut haec illius vitia non memorarent atque

riderent λ Quinam ita sibi imperare poterant, ut adversarii luxuriam, ambitionem, artesque pravas in literariam pugnam non inferrent λInventi sunt; parum dixi; inveniuntur, qui paupertatem & ignobilem originem Censori suarum opinionum objiciant, quasi in istius ore veritas quoque & argumenta Ueritatis , obscuram & miseram dicentis conditionem , ejusque sinistram fortunam combiberint . Statuunt alii potiorem suae de sensionis vim in recriminando adversario . Quod quidem quum nihil utilitatis saepe inferat causae , qua de agitur, id unum potest, ut ad inhonestam vilemque vindictam inserviat , quando ad justam tutelam non potest. Parum certe videntur acuti , qui hac arte quicquam pro se prosecturos se esse sperant . Vulnera quidem inimico , sed sibi salutem non creabunt , ab eo

non dissimiles, qui se non avarum , & non dementem probaturus, id tantummodo ostendendum sumit, se inter avaros atque dementes solum non esse. Fieri tamen potest, ut non liceat solum , sed etiam quandoque expediat , in adversariorum mores, di crimina inquirere , moderationis tamen ac Veritatis cura numquam seposita . Quum nempe ad veritatis di innocentiae praesidium facit eadem ipsa morum &criminum revelatio. Hujusmodi telo nonnumquam calumniatores feliciter repelluntur;&in forensi palaestra , ac in orationibus judiciariis multus esse potest illius usus. Praeterea aequum simul & laudabile fuit, moribus eorum, qui recentiores Haereses condidere , litem intendere . Nempe ne hoc quidem postremum erat argumentum pessimae illorum causae, neque Parum conducebat ad veritatem Catholicae Ecelesiae firmandam. Ut Ecclesiam istam a vera Fide jam prolapsam , & a multis

237쪽

113 DE INGENIORUM MODERATIONE

seeulis invisibilem , Idolis & Antichristo servientem , restituerent,

divinitus constitutos Lutherum, Zuinglium , Calvinum , atque alios id genus homines, diistitarunt eorum sectatores. Hos extraordina. rios viros , extraordinaria & caelesti vocatione ad Ecclesiam resor mandam missos, appellabant. Verum quum novos hoste Prophetas nos ostendamus , non solum omnibus. Prophetarum donis caruisse , sed etiam multis abundasse vitiis , neque meliores evasisse , qui in eorum disciplinam & dogmata concessere, sicuti praeter multos alios locupletissimus testis Desiderius Erasinus affirmat : cuinam persuadere in posterum se posse putant nonnulli populi, nuperos istos Catones ecce locecidisse, coeloque consentiente, immo impellente , tot in E elesia Dei excitasse schismata atque tragoedias λ Uti vero adversus ipsos legitime ejusmodi argumento utimur, ita ipsi inepte adversus Catholicam Ecclesiam argumento a moribus ducto utuntur . Ut cumiaque corrupti Catholicorum Sacerdotum , Monachorum , dc populi mores tunc fuerint, quum signa in matrem suam Lutherus movit :discessionem idcirco facere non licuit ab istorum societate , S com iam unione . In mores enim, non in dogmata vitium fluxerat; dc iniquum plane est, sanctitatem & rectitudinem Religionis dimetiri didamnare e perversis hominum moribus, quum contra damnandi sint

pravi hominum mores e sanctitate di rectitudine legum , quas ipsa Religio proponit.

Errores in Sanctoνum Patram scriptis ηοη dissimulandi ; sed modeste agendam , en andi errantes . Prudentic in proferenda Veritate , ct erroribus insec andis habeaeda ratio . suot modis

in bane virautem peccetur . ScandaIis ac seditionibus non aperiendus adiIus .

oeum de Fidei doctrina agitur , diximus , veritatis causam poscere, ut vel ipsis Sanctis Patribus non ignoscatur . Id repeto :dissimulandi non sunt errores, qui in nonnullorum Patrum Libris interdum occurrunt, ne iis quisquam abutatur in Ecclesiae perniciem , quae contra sensit , dc sentit . verum quandoquidem Christiana moderatio tanti facienda est, vel quum in Haereticos scribitur, quanto magis eadem servanda est virtus , quum detegendi sunt me vilianctorum Patrum Helcitaque duo observanda in primis. Primum est, ut quantum fieri potest , non errorem solum , sed etiam erroris suspieionem a magnis illis viris amoliamur.Quod contingit interdum, quum ex plurium locorum collatione deprehenditur , aliam suisse eorum sententiam , quam quae in uno quopiam Libro , seu Libri loco ,

sona

238쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. ary

sonare videatur. Tum si commodum aliquem sensum eorum verba

patiuntur, hunc ipsis tribuere fas est ἰ nihil enim verisimidius est ,

quam tales tantosque viros, cum Ecclesia & eeteris Patribus omnia plerumque concordes , ne in ea quidem opinione ab iisdem Patribus, atque ab Ecclesia dissensisse. Prolatis etiam quandoque Codicibus notae melioris, parum sanis Libris succurritur, unde fluere videbatur parum sana doctrina . Et multa quidem sunt, in quibus cum veterestum recentiores Haeretici putant pro se habere Sanctorum Patrum eonsensum, & loea non pauca producunt , suis in speciem opinionibus accommodata . Sed illud constat, nullum esse Dogma, in quo ostendere possint Haeretici, non dicam omnes, sed ne magnam quidem partem Sanctorum Patrum secum sacere . Ubique aut omnes, aut plerosque Catholica pro se habet Ecclesia . Si qui favere Hetero. doxis videntur : adhuc adhibitis explicationibus non violentis , &hi non raro ab ejusmodi nota liberantur . Qua tamen in re , uti saepe diximus , tum caeca esse Caritas recusat, ut aliqua ex parte Veis ritatem pessundet. Ne ii quidem in nostram causam sunt inviti trahendi. Quamquam enim aliquis Patrum paria cum Haereticis quapiam in re nonnumquam scribae , inde sibi Catholica Eeelesia nihil

timendum habet, quae non singulorum Patrum auctoritate nititur , sed conjunctorum ; & praestantiorem aut uberiorem istorum partem paucioribus Opponere potest . Ad hne, ubi honesta nulla dc commoda ratio succurrit, qua ab e roris specie liberentur quorumdem Patrum dicta , ita Veritatis amans hujusmodi naevos prodit , ut Caritas simul vindicet eorumdem auiactores a crimine. Videlicet , culpam Haeresis non omnis contrahit, qui haereticam aut perversam profert sententiam . Oportet errori conjunxisse pertinaciam. Opus etiam est, ut prius ejusmodi sentenistiae inter errores ab Ecclesia numeratae fuerint, aut eae sint, quae vel sne Ecclesiae decreto cognosci non difficile possint tamquam a vera Ecclesiae doctrina alienae. Nullum autem e Patribus indicare est in aliqua opinione tuenda pervicacem adversus Catholi eam Ecclesiam . Alioqui, non Sanctorum Patrum albo , sed Haereticorum ille jam fuisset inscriptus . Praeterea si quis eorum in parum sana sententia constantem se prodidit, utique ea fuit sententia , quae sine crimine , atque intacta Fide Catholica, animo indui defendique adhuc poterat, quippe nondum satis explorata , & Ecclesiae calculo nondum improbata, sive damnata . His animadversis, Caritati simul & veritati factum erit satis; neque religioni sibi postea ducet eruditus Scriptor , ea in Sanctis Patribus modeste arguere, quae forte absint a regula totius Ecclesiae . Et quidem non nisi laudandus , qui hujusmodi Caritatis Christianae artes exerceat pro vindicandis ab haeresi dc a crimine

dum fieri absque Veritatis jactura possit 9 reliquis hominibus , atque

239쪽

11o DE INGENIORUM MODERATIONE

Seriptoribus . Sed hoc beneficium potiore jure a nobis expectant , quos vulgo Patres dicimus , viri nempe doctrina , sanctitate, & sacro ministerio plerumque insignes , di ab ipsa Ecclesia laudati . Quam obis rem Christianus pudor in iis desideratur , qui acribus censuris tam

veneranda capita interdum exagitant. Neutiquam vero tum serenis

di Censores , quum non solum veros immodeste iis errores obji-eiunt , sed falsos etiam affingunt, atque in eorum Libris repreheniadunt germana Ecclesiae Catholicae dogmata . Uerum de his iterum erit agendi locus , ubi a censura Iohannis Phere poni Sanctum Augustinum vindicabimus. Demum in Ueritate exerenga , erroribusque palam insectandis , maxima Prudentiae habenda est ratio , sine cujus ductu vel ipsae virtutes , ad actionem deductae, in vitia degenerant. Ad istam nimirum pertinet , significare , quando, & quomodo , dc quibus in locis, & per quos aut dissimulanda , aut praedicanda sit Veritas. Primum igitur Prudentiae praeceptum est : Non expedire, immo nefas interdum esse , veritates quasdam proferre, atque iη lcare , e quibus pessima ex canis tur se andala. Heic certe cum Prudentia Iustitia con sentit . . Equitas nos jubet ea silere, ac dissimulare , quae nihil publicae rei prosint, &multum privatae noceant. Proptereaque privatis adversariorum moiaribus in literario certamine censura parcere debet. Nihil enim aut utile, aut certe necessarium est populo rescire, quibus vitiis adversarii nostri corpus natura signaverit, aut quibus perversis a Tectibus animus illius abundet. Solus hominum livor ex hisce spectaculis oblectationem capit. Contra vero adversariorum existimationi dc nomini ossicitur , eorum vitiis revelatis , publiceque irrisis. quum tamen hujusmodi censurae genus neque ad literariam litem dirimendam, neque ad animum inimici meliorem essiciendum, adhibeatur. Iterum : AEquitas praecipit, ne ita prodesse Reipublicae Uelimus, Dr ipso tempore ipsoque beneficio graυius eidem noceamus. Ita omnium vituperationem incurrat Medicus ille , qui ut ab aegroto morbum levem depellat, alium ipsi , atque priore graviorem , suo pharmaco creat, Quum itaque errores & vitia inter homines obtinent, in eorum catastigationem Caritas exardescet , Iustitia armabitur I unaquaeque pro tuenda veritate , ac errore eliminando . Verum ambas in aciem circumspecte ducet Ρrudentia , neque agere sinet , nisi opportuno tem pore , loco, & ardore. Interdum etiam silentium indicet, S a pugna retrahet , majoresque aut minores animos pro rei qualitate in is spirabit . Nullum tam grande malum est inter Christianos, quod Christianae doctrinae corruptioni aequari possit. Numquam ergo silendum, numquam occultandam veritatem Prudentia nobis auctor erit, quum quis tamquam Christi doctrinam venditare incipit errores , & senistentias verbo Dei sive scripto, sive non scripto , contrarias . Rursus quum Disitir Orale .

240쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. MI

quum i stam Fidem, divinamque doctrinam in me perdere quisquam

hostis Christi nititur , me vel minis, vel donis, vel aliis artibus ad eam ejurandam compellens, sive alliciense dum vox di vita suppe tent, committendum mihi non erit , ut confessio veritatis, ejusque firmissima persuasio, mihi eripiantur . Ceterum in aliis casibus , ita poscente Prudentia , non erit interdum erroribus eorum , qui sunt. extra Ecclesiam , exempli gratia , Ethnicorum aut Mahum et ano. rum superstitioni apertissimum ac enorme indicendum bellum. Tria prima Eeelesiae secuta , Terris frustra dc Inseris contra pugnantibus, Religionem Christianam stupuere triumphantem . Crudeli isimos Tyrannos in Christi nomen conjuratos fatigavit & vicit innumerabilium Christianorum fortissima patientia. Attamen dissimulandum non est: inter ipsos Martyres fuere nonnulli , quos in flagrantissimo verita. tis & Religionis Zelo Prudentia defecit. Non contenti sanctissimam Religionem rationum robore defendisse , di superstitionem Ethniis cam seriptis & voce fugiendam denuntiasse quod veritatis cultores

revera decebat , Gentilium quoque Idola comminuere , sana, di . cultum profanum palam irridere, ipsosque Ethnicos Magi stratus ul- b a. cc ctro irritare non dubitarunt. Hinc auctae interdum persequutiones; & -- multorum fides aut vita in discrimen adducta . Theodosii quoque ju- - M, nioris temporibus immanis procella excitata est adversus Christianos

in Perside. Ex istis sublata sunt millia quam plurima , ibique paene γένfunditus excisa Christi Ecclesia. Tot autem mortibus di incommodis causam dedit unius culpa . Λudas nempe Episcopus , vir ceteris vir tutibus illustris , sed Prudentia non satis instructus , quod Pyreum , sive Templum Gentilium , evertisset, tum in se , tum in reliquos fratres, atque in cuncta Christianorum Templa concitavit iram Persici Regis . Utique Μartiria feliciter ac sortiter dimicantibus utilitati sunt & gloriae. Sed accersenda sine necessitate non sunt , ne tentetur Deus, ne constantia nostra mediis in crueiatibus periclitetur , aut saltem ne in fratres, atque in Ecclesiam , miserandae calamitates di polirema incommoda per imprudentiam nostram deriventur.

Vide Conei lii Illiberitani Canonem LX. atque in eum Mendor ae dc

Aguirrii commentarios. κΛd haec, veritatis praedicatores, & insectatores errorum , Prudentia circumstare debet, atque indicare , quae seandala, qui tumultus, quaeve alia incommoda consequi possint veritatem aut eo tempore , aut eo loco , aut ea ratione depraedicatam . Si errores in doctrinam Christi minime pugnant , nonnumquam minus malum fuerit tolerare paulisper , ct proderit differre censuram. Animi Regum, exemis pli causa , exasperandi ita non sunt propter hujusmodi causas, ut eos ira atque ambirio ad schisma trahat , atque ad Ecclesiam veramque

Religionem ejurandam . Teterrimum malum Schisma est . Vae sine

SEARCH

MENU NAVIGATION