Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

im DE INGENIORUM MODERATIONE

'ratione conflantibus. Sed vae iis etiam , qui imprudenter solicitant alios ad tam detestandum facinus . Sunt qui abusus , di vitia , & eo rores publice configere nesciunt , nisi etiam classico inflato juribus

aliis incaute ossiciant. Nam sicuti dum regnorum aerumnas nonnulli deplorant, earumque auctores lacerant , populos imprudenti decla- matione ad seditiones movent, atque ad auferendam legitimis Regibus debitam obedientiam : ita Praesulum & Sacerdotum , & Monachorum non somniata vitia argumetitum aliis invectivarum fiunt, qui tamen interim haudquaquam cernunt , se ita agere , ut plebs reverentiam exuat erga optimos etiam Episcopos , S universo ordini Sacerdotali obsequium neget. Abusus in Sacramentis .ministrandis , iuum pietatis, in Imaginum sacrarum , Sanctorumque veneratione, atquc in Indulgentiis promulgandis deprehensos, descripserunt alii, dan naruntque acerrime . Causam , consilium , Zelum laudo. Verum ipsis cavendum accurate fuerat, nedum vituperanda vituperabant , ct abusus configebant , ipsas quoque res sacras , dc semper venerandas , aut Haereticorum ludibrio exponerent, aut etiam in contemti nem adducerent Catholicae plebis. In Miracula conficta invehuntur alii, aut nimis laxas nonnullorum Theologorum opiniones ferre non possunt; pro utrisqtie conscribunt alii Apologias. Qui veritatem isto in certamine tuentur , rem justitiae gratam praestant, iisque immerito irascamur. Sed quum illi suspicione falsi vera etiam miracula a se aspergi non animadvertant aut integrum aliquem ordinem ex paucorum culpa in invidiam incaute trahant f isti vero Miraculis etiam falsis, aut opinionibus parum probabilibus eodem tempore , quam in 'uam praeter suum propositum, auctoritatem di licentiam concilient: indignandum profecto est , quod isti Prudentiam prius non consuluerint , eamque suorum scriptorum non praesecerint ductricem atque magistram.

Quid itaque curae futurum sit hujus virtutis amanti, dum praedica da Veritas , erroresque sunt palam increpandi , facile hinc intelligere possumus. Interdum vir prudens errores populi , aut vitia, atque

scandala Sacerdotum , ordinisque Monastici, deserenda potius censet ad Episcopos , dc potissimu in ad Apostolicam Sedem , quam publicis vexanda clamoribus . Certam ille mavult ab Ecclesae Principibus expectare medicinam , quam dubiam S periculosam a privata censura . Et sane quidquid a Romanis Pontificibus , ct ab Episcopis,

atque Conciliis in disciplina corrigitur , atque interdicitur , quamvis multa se antiquitate , di populorum usu tueatur e turbas ct seditiones movere non solet & nequit. Satis persuasum est Christianae plebi , nihil ab iis auferri , improbari, aut immutari , nisi quod a vera

pietate abhorreat; facileque auctoritati legitimae ac venerandae obed. cntes acquiescunt . Non id aeque sibi persuadeat populus de priva-

242쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. a Σ3

torum censuris, & maxime tacentibus Pastoribus , quorum s leniatium aut inertiam pro suffragio diconsensu Oves errantes interpretaniatur, vel quando agitur de non levibus superstitionum scintillis. Hi ne aut nullus censurae privatae fructus, aut si quisquam, is certe rarus , di periculosus, & a Pastoribus dormientibus interdum avertit animos gregis. Itaque prudentis est, Petri Successores, di Ecclesiae Antistiates potius, quam populum ipsum, ad horum emendationem concita. re supplici voce, mitibusque etiam querelis . Sed pergunt altum stertere , aut connivere Episcopi . Nolocauissam Veritatis, & χelum domus Dei, & errantium curam idcirco abisjietat Christianus . Fas est ipsi publicis scriptis revelare cognita vulneis

ra , fas est confodere pertinacem errorem . Ita tamen se gerat, ut eo dem opere , atque instituto reverentiam suadeat atque confirmet eris

ga supremos Ecclesiae Magistratus. Abusus , & scandala , di falsam pietatem , di populares errores , configat obelo sed simul Sacramenta , S germanum Religionis cultum , di solidam Pietatem , ct sanas

sententias, & unitatem Fidei maxime commendet. De Vis ginitatis laudibus agens, Conjugio suam non detrahat laudem e quod satis non .cavisse an tiun Hieronymum olim suspicati sunt quidam. Si divinae Gratiar Iim oc necellitatem tuetur, arbitrii Libertas in ejus scriptis aeque commendetur . Et vicissim Arbitrii virtus , atque libertas tan- ' topere non extollatur , ut deprimatur dignitas & necessitas Gratia . 'a

Dum vero corruptos vel ipsorum Praesu lum mores , nullo tamen aperte designato, carpit, tantum absit, ut aut contemtum Roma ianae Sedis, ec Episcoporum, & Religiosorum ordinum inducere possit ac velit, aut aliqua ex parte juvet ambitiosam dc impiam resorma. tionem, quam jactitant nostri temporis Novatores , ut ipsorum Episcoporum , di praecipue Maximorum Pontificum decretis atque Conciliis utatur ad haec omnia consutanda atque proscribenda, pariterque prodat, quantum in hujusmodi emendatione excesserint Haeretici recentiores. Quaenam enim emergere vitia , abusus , di superstitio

num deliria paene jam possunt, quae Patres , Episcopi, di Romani

praesertim , suis aut scriptis aut Synodis antea non ejurarint, monuerintque esse fugienda λ Praeterea prudenti viro nusquam certe nimia opinionum laxitas probatur , sed ne nimia quidem austeritas. Quam is quam si in alterutram partem peccandum sit, severitate malit , ne jam pronae hominum naturae ad sese emancipandam in vitia , ipse calcaria addat exuberanti indulgentia . Non minus ergo anxie cogitat, quantum scriptis atque oratione sua prodesse Ecclesiae α. populo possit , quam caute circuimspicit , ne qua ex parte noceat. Atque hujusmoditatione veritatis jura in t repidus exercet, simulque numeros omnes

implet judiciosae sagacitatis , atque Prudentiae . Pertinet & ad istam virtutem inspicere, liceat ne, an non , aut saltem num expediat, an

243쪽

,14 DE INGENIORUM MODERAΤIONE

non, in Moralis Theologiae Libris tot luxuriae secreta prodere, quae Sacerdotes quidem Confessionibus excipiendis destinatos ad bonum

erudire, sed simul etiam multos eorum criminum antea ignaros inis fruere , ne dicam juvare, possunt ad malum . Quam quaestionem nos in medio relinquimus , di solum innuere necessarium putavimus .

uaηλ , re quibus de causis , damnare oe eo gere Libros , Pastoribus Ecclesiae Iiceat , aut sit opus . Et bete a Censoribus GaeIesiasticis in Iustitiam peccari potest , in Caritatem , ct in P dentiam . sui abusus s excessus in Distari sa auctoritate exeriscenda fugiendi sint.

t iis palam corripiendis , convenire debere atque conjungi tres virtutes, Iustitiam nempe, Caritatem, atque Prudentiam .' statim apparebit, quo jure, di quando , Ecclesiae Pastores damnare pos. sint ac debeant Libros vel olim editos , vel auotidis em mm rariu in tuiscem . Exploratum est , nihil magis futurum esse cordi palcentibus gregem Christi , quam removere di avertere ab ovili suo quaecumqueo venena, quoscumque lupos . Qii ei ergo serant , perniciosos Librosi ' passim grassari , & suo gregi impune nocere R Perniciosi autem miniis meque serendi sunt ii omnes Libri , in quibus aut corrumpitur doctrina verae Religionis, aut Iustitia desideratur , aut Caritas, aut Prudentia . Scilicet illic aut falsa pro veris produntur , aut vera Pr salsis: quo laeditur Religio atque Iustitia . Aut maledicentia veritatis V causae sese immiscet et quo Caritas vulneratur . Aut majora Ecclesiae ,

sive Reipublicae incommoda , quam commoda , arseruntur : quodi Prudentiae adversatur . In his autem omnibus locum habere debet Ecelesiasticorum Iudicum , & Apostolicae praesertim Sedis, atqueCOnciliorum auctoritas , ut quantum fieri potest eorum cura , nihil om-ciatur neque veritati , neque privatis ossiciis , neque publicae tranquillitati. Non quod Veritatem prodi aegre ferant , sed quod ferre non debeant, illam cum aliena injuria sine necessitate prodi, ejusque praedicationem inopportune imprudenterque peractam in publicam perniciem verti ; hujusmodi enim benefacta aequius appellanda sunt malefacta . Audiendi porro non sunt Haeretici , qui Ecclesiasticis Pastoribus irascuntur , dc male quotidie dicunt, propter usum isti usi modi juris. Parum sane aequi , dum Ecclesiae ac Deo negant , quod ipsi in suis Urbibus propter temporaria commoda iaciendum putant , nullum videlicet ferentes Librum , quo Regum jura laedantur , di publicae leges improbentur , di publica tranquillitas aliqua ex parte in Disit Coosl

244쪽

3M RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. II. Hs

indiserimen adducatur. Quis vero Anglos exempli causa commenis det, quod sol no De Libros ita hodie manibus Omnium permittant, .ut vel ipsa faex ingma plebis sceleribus suis ibi quaerat praesidium; quum eerte ne unum quidem publice tolerare soleant Librum , a quo Regni, sive Rei publicae sit ejus &-concordia convellatur δRestaret, ut exemplis rem confirmarem, excurreremque per aliis quot Libros, a Catholicis&probis etiam viris conscriptos, sed a Romanis, aliisve legitimis Magistratibus confixos , quo palam fieret, unum ex tribus iis desectibus justissimam damnationi causam praebui si se . Verum di otio meo, & aliena patientia facile abuterer in re nimi. rum , quam nemo non possit ingenio suo experiri, certa mque saepins me animadvertere in tanta exmplorum copia. Iuvat potiris oratiomem convertere ad aliud argumentum minus sortasse exploratum,

hoc est, ad leges ac limites , quibus Ecclesia , & Romana Sedes, &recta in primis Ratio , circumstrictam vult auctoritatem ipsam Eccle. sasti eorum censorunt. Nemo quippe ignorat, quanta , dcqdam jus a saeuitas sit sacris Iudicibus in Libris malis interdicendis, atque configendis; ast interdum ignorari a nonnullis , quam caute ac moderate hujusmodi facultate utendum sit. Ut igitur huic quoque parti faciam satis, animadverto, eos, qui Censoris munus obire velint, mon siccis ac ipsos Scriptores, triplici de causa muneri suo deesse D se. Ipsis quippe aeque , atque Librorum Auctoribus, necessario ei cum spiciendae sunt tresilue virtutes, sustitia videlicet, Caritas, atque Prudentia.

Nam quod est ad Iustitiam , quis dubitare potest, quin & ipsi enis

fores de Fidei Dogmatis agentes , ab illa discedere quandoque possint, quum homines sint, erroribusque reliquorum more obnoxii λ Bene de omnibus sentire volo. Immo suspicari nescio, quemquam tam petane sui obIitum , ut vera di recta tamquam salsa ac prava clamnare , sciens ec prudens sustineat. verum numquid non podest permultis aliis modis Iustitiae valedici Hominem, ut ita dicam, nolentem& instrum perversi affectus ad injirsta rapiunt. Sed quod heic omnium maxime in trstri versum agere Iudices possit, ignorantia est , quo morbo se Iaborare pleriq; non sentiunt, iiq; minus interdum sentiunt, quorum nomini splendidos titulos sortuna aut virtus addidere, quique erecti populos sibi venerabundos aeb alio despiciunt. Videant igitur ipsi , quantopere sibi curandum sit, ne immerito aliorum seripta feriant, eorumque Auctores indebita ignominia onerent, frustra in diis gnari te Iussilia , frustra conquerente Veritate. Nam quamvis sententiae suae rationem vulgo reddere non debeant, supremo certe omnium Iudici reddituri sunt, eidemque poenas daturi, si quando culpa sua defecerint in infligendis nimia facilitate ejusmodi poenis atque censuris.

Proinde nisi prius liquido constet, opiniones quasdam a Catholicae

245쪽

116 DE INGENIORUM MODERATIONE

Fidei veritatisque norma revera discedere, hasque easdem opiniones in Libris dubio procul contineri , non est praecipitanda sententia. atrox in eosdem Libros atque Scriptores. Regnet pro suo libito quibusdam in Scholis verisimilis opinio aliqua ; non intercedo . Sed liceat aliis aliter sentire, quando Catholicae Ecclesiae doctrina jam rata alisque stabilita aditum secus opinandi nondum sustulerit. Etenim dogmata Catholicorum , non e privatis Scholis, sed e publicis Conciliorum & Patrum, aliisque illustribus Traditionis monumentis petenda sunt. Liceat & quibusdam Iudicibus peregrinos esse in aliquibus Scientiis, atque sententiis. Non id ipsis probro vertimus, dum dehisce ignotis Scientiis, minimeque exploratis sententiis judicium sibi

non arrogent, earumque Patronos damnare nolint, nisi prius perspectam habeant illorum causam atque rationes . Quid quaeso iniquius, quam damnare, quae non intelligas , aut nescias P S animo ante aliis quid statuere damnandum , quam tibi liqueat, an falsum sit, atque perniciosum λ Tacere non possum , quod egregie in hanc rem habet Riphonius de Castro Lib. I. contra Haereses Cap. 7. Sunt, ait, qui sic inciuntur aliquorum hominum Scripruris , ut si forte quempiam viderint , qui υel digito irans'erso ab eorum sententia discedat, Haeresi m statim imelament . Et poli pauca : Quare fateor , me non possie cohibere iracundiam, quoties υideo aliqtios ita addi tos bominum aIiquorum scriptis , ut impium istitument, si vel in modica re quis ab ejus sente nita discedat. Volunt enim hominum scripta , velut Divorum oracula, reeipi, illumque honorem illis exhiberi, qui solis sacris Literis debetur. Non enim jkravimus in verba hominum, sed in υerba Dei. Reliqua viri doctissimi verba aequissime expostulantis legere juvabit, cui ochamus, Joannes Major, Canus, Bannes&alii, suffragium addunt. Neque minora exigit a nobis Caritas, quam Iustitia . Regnum Cainritatis Christianorum Religio esse deberet. Nihil nobis enixius cum divinus Praeceptor, tum ejus Apostoli ,.atque Apos olorum successo. res commendavere . Nihil magis distinguere deberet Ecclesiasticos Iudices a Seculi Magistratibus . Quaenam ergo iis accedere existimatio potest, qui vel nullam , vel tenuissimam Caritatis speciem exhibent in Auctoribus Librisque nonnu Ilis proscribendis p Sunt qui, ut zelum prae se ferant, ut docti & acuti videantur , in omnibus Libris ,

quicumque Ciseruntur, errata inveniunt, sive ut melius dicam, semper invenire volunt, & se invenisse sibi continuo persuadent. Λliis sua auctoritas languere, nihilque posse videtur, nisi quaerant quos damnent , nisi habeant, in quos tetricum vultum atque superciliu m Caritatis loco exerceant. Sunt dc qui certos , aut certae alicujus Famiis liae Auctores jam peros, tum de se bene meritam vocant fortunam ,

quum sibi eorum Libros obtulit certe , si fieri umquam possit , damnationem amplius noci evitaturos. Hinc in plano quaerunt salebras , Cooste

246쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 227

in scyrpo nodum. Ad extraneos sensus Scriptorum verba obtorque nistur, & eorum mens eluditur , ut criminationi tamdem atque damnationi sit aliquis locus. Sanctus Eulogius Alexandrinus in Libro conistra Severum di Timotheum , uti Photius est auctor, Cod. 22s. Coninstituit Iegem S eanonem ς scripta dijudicare non oportere ex parte , neque fragmenta , quaedam sumendo ex bis detorta , de Scriptoris mente judicium ferendum. Uerum haec nonnullis erat olim cantio exotica, qui nihil sibi religioni ducebant, ex quibusdam locis detruncatis, ex me. ris suspicionibus, anathema pronuntiare adversus Auctores, eorum que Libros , quando ex aliis locis arduum non esset cum Libros, tum Auctores , ab ea vindicare ignominia. Quanto autem melius

quaeso fuisset, homineque Christiano , & Iudice Ecclesiastico dignius,

majorem impendere curam in inquirendo , quei Auctores di Libri defendi excusarique possent, quam quei damnari λ Quum vitium satis apertum se distimulari non patitur, dc excusationi locum aufert: intrepide sententia feratur, & inauditis quoque Auctoribus prostri bantur Libri. Reipublicae debetur isthaec medicina. Contra vero in rebus dubiis, quibus honesta interpretatio sine veritatis offensione praestari, quibus sine Reipublicae incommodo ignosci potest e Caritas amat lentos, benignos, indulgentesque judices. Atque hinc Adriani Florent ii, qui postea ad Pontificatum Maximum evectus fuit,

multum olim commendata est invidenda facilitas atque mansuetudo. Quum Lovaniensis Academiae Decanum ageret, omnia quorumvis

Catholicorum dicta , quantum per conscientiam & Religionem liceret , benigna interpretatione emollire , & in rectum sensum trahere solebat. Paria & alii facerent , si aureum & vulgatissimum illud Christianae Caritatis praeceptum identidem respicerent , hoc est: Auctoris judicandi personam induere,ejusque rationes amanIissime animo tuo pingere debes, ct in absoIυendo potius atque parcendo , quam in damnando, mflere cariorem tiai miniserii Iaudem . Tertia accedit Prudentia , quam necessaria, tam rata ae difficilis in agendo virtus . Illa utinam in Censoribus Ecclesiasticis numquam desiderata suisset. Expeditae quidem sunt causae, cur Libros dc Auctores damnare liceat, si ve necesse sit; sed non omnium deinde est, judiciose statuere, qui Iocus, quod tempus, quae materies damnatio nem poscat. Norunt ad censorium munus astiti, nihil Librorum ferendum esse, quod Religioni noceat,aut rectis moribus , aut alienae famae. Nonnullorum Zelus ita effervescit, tantumque illorum aciemaeuit, ut aliquid ubique offendant, quod uni ex his tribus adversetur. Horrore percelluntur, si quemquam videant, pie licet ac moderate ,

abusus aliquot perstringentem in Sacris, in Sacerdotibus , in cultu Dei atque Sanctorum , in Religiosorum hominum corruptis moribus, in nimia opinionum laxitate, sive rigore. Undique timent exitium P a san.

247쪽

,1 DE INGENIORUM MODERATIONE

sanctissimae Religioni Catholicae. Undique pavent, ne in castris Hamreticorum Auctor militet, neve iis nimia libertate, modica ve ea utela adversus nos arma ministret . Ipsa Olim orientalium Linguarum peritia magnum facessebat negotium eruditis , quasi ad haeresim aco cederet eruditionem hanc habere cum Haereticis communem. Aliis quot in hoc genere non imitanda vidit Seculum ilhid , quo pestis Lu- therana & Ca Iviniana, tot populorum animos novitate sua fascina istos alliciens, maxime grassabatur. Inter quae non illud postremum ,

quod in suspicionem nutantis Fidei adducta sum ipsa purpurae, Senatus clarissima Iumina , Sadoletus, Moronus, Contarenus, di alii .. Neque sua Bellar mino postea defuere incommoda ia. Iam una eum celtro malesano ejurandae Catholicae Religionis deis ferbuerant suspiciones ilis. Sed penitus sublatae non sunt, neque omis Nes auferentur , dum parum prudentes erunt. Propterea si di nostris temporibus quisquam Librorum Auctor non probet Scriptores illos , qui potestati Secular, , aut Spiritali, plusquam veritati faveant ,' sstitulos quosdam verus Eruditus minime tolered, effiisa nimis laude aut in Sanctum quempiam virum aut in quasdam institutiones pias , aut in Apostolicae Sedis Antistitem maximum ab aliis congei os; sx quidquam in Sanctis Patribus , aut in Baron io, & in Bel Iarmino , ali Fsque ejusmodi Scriptoribus notet: si demiam aliquid e tenebris anis liquitatis depromat , . quod Haroici olim procuderint, immo si quid, ex Haereti eorum scriptis palam adserat:de hujusmodi homine sinistrσinterdum judicatur, huiusque Libris lux aut omnino negatur , aut se. me, concessa aufertur ..inerens haec memoro, sest tamen fidenter pquamqMam enim imprudentibus , atque indoctis me displicere possct

rntelligam, certe scio me pr ude nium aures minime offensur tam . NO-bis enim jam constat, neque Pontificibus maximis , neque supremis aliis Ecclesiae Magistratibas isthaec esse tribuendω. Non nisi sancti ssita me instituta sunt Tribunalia , ad qua deseramur pravi Libri , eorum inque Auctores . optimis item legibus armata sue Pe; mentem quoque optimam in Iudicibus maximis semper credere par est. Uerum ne ibi quidem deesse potest infortunium iblud , quod omnem pore statem se-xe semper comitatur. Caput brachiis indiget lauda da vero capitis consilia nonnumquam frustratur aut prodit brachiorum infirmitas

Ita & Reges , di Episcopi mini stris indigent; atque istorum vitio aut socordia fieri potest , ut illi auctoritate sua abutantur, di castissimis legibus desint. Quid iaciant Ecclesiastici Iudices, quum alienis

oculis, aliena fide, atque Prudentia in tot rebus aἔque negotiis ne

queant non uti λ - . '

Quaesitores haereticae pravitatis monet Roma , ut vigilent, neque

sinant per Cartesianae aut Epicuraeae Philosophiae novitatem quid.

Su4m spargi a Catholica Religione absonum. id factum ,

248쪽

iu RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. ars

Qui inter Quaesitores prudentia simit & eruditione excellant, quid. heie sugiendum, quid permittendum sit, non dissicile noscunt, prudenterque obtemperant. Contra quibus aut doctrinae aut judicii inopia est aliqua, nihil non videtur in Philosophicis abhorrere a fide, si

vix tantillum a Peripatetica sententia discedat. Atomorum & Coriapusculorum nomen nescio quid Haereticum sonat ipsorum auribus , quasi ec in Aristotelis Schola serri ista non possint. Formam Substa u. tialem rerum de medio tollere , non Aristoteli tantum , sed Religioni etiam putant injurium. Si eX ovo quodammodo homines quoque nasci dicantur quod experientia omnium oculis prodere videtur inde consequi statim putatur, nihil hominem differme ab animantibus brutis. Id genus multa quotidie occurrunt. Facit Ignorantia, ut a sententiis probandis non secernantur improbandae; facit deinde inselix Prudentia , ut metu probandi malas, ne bonae quidem literatis hominibus permittantur . Hinc tam dissiciles quidem 'se praebent in editione quorumcumque Librorum concedenda; hi ne tam faciles alii in editis Libris configendis. Eo etiam devenere pauci quidam, ut vo . tum suum Libris Megarent, non alia de causa , quam quod Graeca ibi non intelligerent, immo in ipsa materia hospites plane forent. Quem dam quoque novimus ideo dumtaxat vetantem Libros nonnullos vulgari, quod illic tituli quidam , honoris politici causa, sed non si bisatis probati, nonnullis personis non Ecclesiasticis deserrentur; quae certe cognitio pertinet ad Principum , non ad Pastorum jura. Quis autem non doleat fatum Li Iera torrim , ubi talia contingunt Quis itidem non intelligat, quantum haec absint a mente ac legibus Romanorum Pontificum , atque Episcoporum quorum vis y Nihil isti arctius commendant, quam ut ne cuiqnam injuria afferatur, atque ut Caritati ac Prudentiae ubique sit locus.Conveniunt in hanc rem sancti Damasi verba in Ep. 4. ad Episcopos Africanos cap. 6. Decet , inquit ille, Domini Sacerdores fratrum cavsas pie tractare , ct υenerabiliter intendere, arque eorum judicia super sacrificia ordinare, nec proterve, aut 13rannica dominatione ut de quibusisam refertur , sed caritatioe pro Deo,/fraterno amore cuncta peragere: m quod sibi quis fieri, fecundam Dominicam υocem, non vult, filii inferre non praefamat ' O in qua men-Dra mensi fueritis,remetietur υοbis. Quod si de Librri & A uctoribus damnandis agitur , audiatur Torimus in Epistola 4. ad eosdem Λfricanos ita scribens: Doeeat nos terrena moderatio, quae secularibus arbitriis Scausis primum de ipsis judicibus eligendis , repudiandi'aesit. Et quantaeuinatio, quot interpositae dilaiiones λ quoties adhibita comperindinatio, etiam sub ipso ne certaminis ampliare judicia eum innocenti reost Sc. Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint. Tolerabilius est en m innocentem quemlibet tardius inυeniri, quam ciso pso nocein te damnare. Quod praeclariis mi illi Pontifices monuere, monent ad-

249쪽

13o DE INGENIORUM MODERATIONE

hue, & optant quotidie illorum successores . votum, inquam, est horum quoque, ut inferiores Iudices, atque Μinistri, antequam duis rius aliquid in Libros eorumve Auctores statuant, iterum iterumque cogitent, an defendi, an sustineri potius possint, quam damnari. Caritatem , Iustitiam , & Prudentiam omnibus di isti commendant, ne legitima auctoritate quisquam illegitime , hoc est, contra jus fasque utatur. Si quis abutitur, non Romanae quidem Sedis , non Episcoporum , non sanctissimi instituti culpa est e sed eorum, qui sanctis.

simis legibus abutuntur in incommodum & calamitatem privatorum , seque damnant, dum alios injuste affligunt, atque condemnant. Ceterum non tam sacile heic a nonnullis peccaretur , ubi animum adverterent ad gravissima & crebra mala, quae consequuntur immeis rito interdicentem , ne Libri edantur, aut editos injuste vexantem. Primo, Auctorum fama & nomen ignominia non levi assicitur , perinis de quasi aut Fidem prodiderint, aut Caritatis Prudentiae legibus renuntiarim, quum tamen suo munere fuerint recte persuncti . In gens deinde ipsis creatur doloris causa, conspicientibus post tot labo eos intercidere fructus ingenii atque eruditionis suae. Neque enim , ii test apud Synesium , aliter erga Libros suos quisque ascitur, quam parentes erga Iiberos suos. Tertio, nemo non videt, quam speciosus enormi ista morositate atque severitate declamandi locus offeratur hostibus Catholici nominis. Non est prosecto committendum , ut fama obtineat, inter nos bonis ingeniis acartibus crucem figi, nimio iaque eruditioni compedes adhiberi. Cavendum Praeterea, ne propter quorumdam abusiis malevoli an tam capiant vituperandae potestatis

tam legitime sancteque constitutae. Quarto , in ipsam Ecelesiam , imismo in totum genus humanum recidit hujusmodi injuria . Recidi edemum in ipsam Veritatem . Hinc enim eruditi a scribendis Libris, ab explicanda ac pro serenda Veritate , atque ab erroribus sty lo suo, insectandis absterrentur . Frustra quippe, ut ait quidam , niti, neque aliud , fatigando, nisi odium quaerere , extremae dementiae es. Certe novimus, qui, ne sibi confligendum soret cum indocili quorumdam Censorum inscitia , atque impotentia , dimissis Theologicis ac Philosophicis studiis, se totos conjecerunt in eruditionem profanam , unis de si non aequa laus, certe minus periculi, di plus quietis expectandum fuerat. Non ergo privatis tantum studiis ossicitur ab hisee Censoribus, sed publicae etiam utilitati, & Ecclesiae, quae Scriptoribus Theologisque indiget , non assentatoribus , dum scribunt , neque gelo immoderato ferventibus, dum judicant, sed solida eruditione resertis, dc omni superstitione & affectu vacuis.

250쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. CAPUT SEXTUM .

Prudentiae eonsilia ad EccIesiasticos Censores. A NoυDate υoeum sententiarum timendum; sed non omnia nova , aut πουiter dicta damnanda . suam necessarium Superstitionis faciem habere perspectam , ejusque excessus prodere . An laudandum υotum sanguinis profundendi pro tuenda immaculata Beatae Virginis Conceptioae. ScrupuIi, eaυiIIationes , ct asperitas a sacris Censoribus abfutura

Bona procuranda , sed ita ut mala graυiora non inde fluant. Sanis ctorum Patrum Libri non mutiIandi , cum per Upos evabantur .

Caυei hae de re accusatio repulsa . quei, is quardo Ditia Ecclesiasticorum Iiteris consignare deceat. ΡΑrum tamen me prosecturum sperarem, &indicatis tantummo. do vulneribus, non aliquid etiam de medicina dissererem , sique adminiculis quibusdam non iuvarem vacillantem nonnullorum Prudentiam . Prima ergo esto regula : Censores Ecclesiastici sibi metuere debent ab omni noυitate sententiarum, atque υerborum , sed ita tamen ut ne quidquid πουum sibi υidetur , continuo taIe judicent, aut quidquid novum reυera est, damnandum quoque illico arbitrentur. Certe prudentibus Theologis suspectae semper futurae sunt oro sanae vocum novitates, uti nos Apollo ius monui C; eorum quippe eit obstare , quominus antiqua Traditio atque Doctrina ab ingemis novaturientibus vel AD AGminimum vitietur, sive obliteretur. Magna heic idcirco circumspe- chione est opus, neque prius nova in lucem prodire sinenda sunt, quam

deprehendantur cum vetustis dogmatibus consentanea, aut saltem ab

ipsis minime dissonantia . Sed animadvertendum , facile ignorantiam abuti posse hac lege. Indoctis nova omnia videntur , quae illi antea ignorarunt. Quid si velint haec ideo repellere , aut erroris suspicione onerare λ Hercle id ridicule fiat, & in Iustitiam peccetur . Quis moleste non ferat, eruditorum hominum istudia latere , & jacere debere , quod peregrinum sapiant quorumdam palato p Ad Censores potius ac Iudices pertinet diligenter investigare, an ea nova sint , simulisque perniciosa , quam ad eruditos silere . Praeterea erunt etiam quaeisdam nova, sed non continuo quoque erunt culpanda. Noviter enim quaedam , non nova dicuntur, & sub vocibus novis antiqua dogmata saepe exhibentur. Exsibilati olim fuerunt Ariani, quod celebrem vocem , --, sive consubstantiale, rejicerent, tamquam nuperum figmentum . Verum praeterquam quod ante Patres Nicaruos in explicando Trinitatis divinae arcano, eamdem Catholici quidam vocem usurparant, nihil per ipsam significabatur, quod novum in Ecclesia Catholica foret . Idem dicendum de Transubstantiatione, de Sacramentorum

SEARCH

MENU NAVIGATION