Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

vi ex opere operato , aliisque ejusmodi vocabulis inter Catholicos non solum receptis, sed etiam sacratis. Quapropter si res , quae nominiis bus Seientiae mediae , aut Phasi eae Pradeterminationis fgnificantur, cum veteri Traditione eomponi possunt , aut eidem nequaquam ad verissantur: non video, quei serri & ipsae voces in Scholis non possint .

Apostolus enim profanas vocum novitates configens , non ipsa nuda

vocabula rejicit, sed novam sub ipsis conclusam doctrinam . Scite faniactus Hilarius Lib. a. de Trin. De imelligenia , mresis , nox de Seri- μκra est N se us , non sermo fit erimen. Altera erit regula: Prudentis quidem es , Libros-orationes non t Ierare , e quibus feaadala exoriri possint , sed aeque prudeηris est , ita inisgeniis atque Scriptoribus non adimere posesarem in1ectandi erroris atque

Iuperstitionis , ut baee mala per Ecclesiam De obiae fuere oe bacabari exinde pergaxt. Iam diximus, serendos non esse , qui vera quidem vitia , seu eertos abulas in sacris , atque in externa tum Religionis tum Ecclesiae oeconomia deprehensos , suis arguunt disputationibus , sed ita se gerunt inconcinne atque imprudenter , ut in Sacramenta ipsa , in. Religionem ipsam , sive in sacros Ministros , summasque potestate&excitent e temtum & odium plebis . At quando & modestia rei conjunilla est , di prudentia temperat indignationem piam : quid triste quasso Scriptoribus male velimus , rem Ecclesiae , publicii que bonum Rnaviter dro eurantibus 8 Equidem dicere non verebor , quod in h. facere alios non puder. Multis seu um horroris incutiunt solae auda- ,. . ces atque impiae sententiae. Superstitiosa dogmata, & opera Superibi. itorias ipsius, aut vix deformia ipsis videntur ,. aut certe non, videntur' igne ac ferro excidenda. Et sane Pietavis ac Religionis speciem Su-O , ., Δ Fς stitio praeserre semper solet est enim plerumque harum Uirtutum

j . excessus ex ignorantia progenitus . Illitis autem sceditas vix apparet, ejusque venena parum timemur . Quis autem non intelligat , aeque

in Religionis perniciem eonspirare Haereticorum impudentiam, diadulterinam superstiriosae gentis pietatem δ Et hinc itur in errorem, di hostibus censurae materia ministratur . Qiam ob rem Ecclesiae Dei cavendum est a Superstitione ,&perquam solicite, quum facilius nocere soleant ae possist occulti , quam aperti hostes & dulcius bibantur errores, pietatis eo lorem prae se serentes , qitam petulans , dc aspectu primo deformis, impiorum doctrina. Itaque non solum conducit , sed opus est habere Scriptores pios, atque Theologos exquisita eruditione ae loque pari conspicuos, qui Superstitioni identidem pullulanti , di contra Catholicorum Praesumjiam scita ac mentem regnanti , sese impigre objieiant, styloque bellum inserant. Qunm id modeste prudenterque peragitur , quid in vis des Ecclesiae necessariam utilemve medicinam Z Cur tam facile eorum

scriptis lucem negas, aut eripis y omnia ferine Sanctorum Patrum M

252쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 233

antiquorum volumina aliquas habent salsae Pietatis accusationes. Immo acerrimae apud illos leguntur orationes, quales ne imitari quidem Prorsus nos vellemus, in corruptos Clericorum & Monachorum mo-Tes , in superstitiosas parumque pias consuetudines , in licentiam opinionum , & vitia Praesulum . Nulla inde tamen scandala consequuta sunt, & illis nemo succenset. Nos adeo delicati e valimus, ut ne leves quidem puncturas ferre possimus, atque extrema inde sem-Per mala timeamus . Erunt, ita me Deus amet, qui & hunc Librum censeant ad temeritatem accedere, quamquam tam levi brachio infelix ista morositas perstringatur. At aliter sentient , quantum quidem spero, doctissimi atque prudentissimi inter Catholicos. Quippe istis jamdudum exploratum est , nimis felicia fore , nimis progressura vitia, si ne unus quidem contra hiscere auderet; & Ecclesiae causam non minus agi, quum externum Haereticae Doctrinae virus ab ipsa arcetur, quam quum interna Superstitio inde perturbatur. Non intelligunt imperiti, quantum Ecclesiae intersie , Superstitionis vitium populo universo innotescere . Quod quia plerisque de nomine quoque ignotum est , hinc fit, ut sero a multis mos geratur summis

Fontificibus, Episcopis, atque Conciliis , superstitiosa saepe confi- sentibus atq; interdicentibus. Difficile enim dedisti ac abjici solet,quod

'letatis personam refert, sacrumque jamdiu & sanctum videtur. Proderit heic unum producere exemplum ejusmodi piae , ut ita dicam , pervicaciae . Satis quibusdam non fuit, calamo & rationibus immaculatam Dei parae Conceptionem tueri r quod proculdubio cum vera pietate consonat. Nescio quid etiam illustrius invenisse sibi sunt visi , quo suum in virginem testarentur obsequium . Sacramento videlicet sese obstrinxerunt, atque voverunt , se pro hujusmodi opinione tuenda sanguinem & vitam daturos , quoties Occasio posceret. Novitium certe Martyrum genus , quod nul quam Majores nostri somniarunt , numquam posteri nostri, si quidquam sapiunt , probent. Neque Evangelium , neque Ratio recta nos docent adeo levibus de causis licere animam prodigere . Non pro opinionibus nostris , sed pro divinitus revelatis, legibusque sanctissimis , prosundendus eii sanguis. Hominum enim opiniones tam salsum quam verum complecti possunt; di hominis parum prudentis est pro incerta opinione quae falsa esse potest , di certe necessario defendenda non est ultro jugulum offerre carnifici. At mihi certissima est hujusmodi opinio , . . . aliquis dicet. Cui λ Homini nempe , creaturae fallacissimae . Num ,

rogo, certum est aliquid, quia id tibi certum videturλ Revelavit Deus, quae sine erroris suspicione credenda sunt vera . Ecclesiam habemus ψfidiss=mam horum Dogmatum testem ἱ atque haec nobis , dum vita suppetit, consessione dc sanguine sunt asserenda , atque in desperandum est aeternuu in coelis praemium. verum, quamquam summe pia

253쪽

23 DE INGENIORUM MODERATIONE

sit persuasio illa , qua beatissimam Christi parentem sine labe eone

piam putas , nihil aliud tamen est , quam opinio humana , errori cibis noxia , dum Romana Sedes, atque Ecclesia, ejusmodi sententiam an isti qua Traditione,& Revelatione divina sussicienter niti non statuant. Cur tu sanguine , quem sine legitima causa fundere nefas est , testari tamquam certissimam vis opinionem,quam Ecclesia ipsa, tot licet piorum quorumdam precibus satigata , certam decernere nondum sustinuit, di prope est ut dicam , decerni non posse silentio suo quodam . modo significavit λ Quis te certum iacit de coelesti Regno , ad moristem non sine aliqua temeritate ruentem RAt enim, subjicis , quamquam subesse error huic opinioni, & salli

intellectus possit, numquam tamen heic errare affectus dicetur . Inis certa si, ut lubet, opinio; certus tamen est zelus, & huic coelum impetrabit virgo . Sed, o sodes, meminisse debes, dari quoque Ze- Ium sne scientia, zelum inconsultum , & prudentiae monitis injurium . Recta quidem voluntas imprudens facinus excusare possit, non autem in desperare praemium ac laudem . Ut sit poli Filium situm su-Pra ceteras creaturas laudanda Maria , non indiget ipsa dubiis laudiis bus, neque imprudenti sacrificio. Et tu contra indiges vita tua , ut eam in Fide tuenda , ac virtutibus exercendis justius impendas . Irasceretur potius, ut arbitror, Christi Mater si quis cadere in animam sanctissimam dc beatissimam posset irae sensus , quod humanas opiniones, Iicet pias , pari consessione & ardore tuearis , atque divinam Revelationem . Si tibi Virginem devincire melius & prudentius cupis, illius quantum potes imitare virtutes. Illi honorem , sed prudenter, habe ; bonor enim Reginae judicium diligit. Fac ut supremo illi Regi placeas, qui & Mariae & noster Deus est ,' & Maria: placebis. Quomodo te Numini placiturum putas , illiusque Martyrem

te futurum speras, si rite certus non es , te pro Veritate mortem op petere, idque tanta contentione fui sse vis, quod aliter Deus voluisse Potest, incertumque adhuc est , an aliter esse voluerit λ Cave, ne amorem, ac reverentiam Virgini debitam eo usque amplifices , ut Superstitiosam efficias. Non unus autem ego in hoc voto profundendae vitae pro immaculata Conceptione virgini Superstitionem timeo . Timuit, & timet Apostolica Sedes, quae quamvis eamdem opinionem maxime verisimilem di piam ducat, nihilominus hujusmodi votum in Theophilo Rayna udo olim non probavit , ipsumque assirmantem Pro ea causa pium esse mori, silere jussit. Aliud enim est aliquid tam is quam verisimile , di aliquid tamquam certum amrmare. Sed frustratuit illud a Romano Pontifice antidotum . Nostris quoque temporibus tum in privatis colloquiis, tum in publicis concionibus idem votum repetitur , eadem sponsio auditur. Credi non potest a Prudentia abhorrens, quod tanta Pietatis lineamenta praesert. Et tamen silio c

254쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 1as

hoc serendum est, non video quei in immensum protendere non liceat novum hoc Martyrii genus. Nam & alii vitam vovebunt, atque exponent , quo exempli causa Lauretanam aedem sustineant Servatoris ortu illustratam revera fuisse , & Francisco Assissi nati , atque Ca tharinae Senensi stigmata suisse divinitus impressa , & ab aliis sanctis viris Miracula quaedam procul dubio fuisse patrata . Quod certe in Ecclesia Dei numquam tolerandum , ne idem divinis atque humanis habeatur honor , neu temere, & pro mendacio interdum , projiciatur pretiosa hominum vita . Vide Alphon sum de Castro de justa Punit. Haereti. Lib. I. Cap. 8.

Regula tertia estor Prudentis est, caute omnia perpendere , ut quantam potest, errorem , aut errorum , atque vitiorum causam in Libris damnet . Sed a Prudentia discedit, qui tam caute agere υuit , ut in scrupulos postea, ct caυillationes,Va peritatem nimiam se proripi non animad-υertat . Scrupulos appello , ubique Haereses suspicari , ubique metuere, ne Religioni vulnera infligantur, ne in venerandos Majores,

atque in sacra, contemtus aut odium creetur, neve Lectoribus propinentur errores, eorumve moribus ossiciatur . Cavillationes voco

in deteriorem partem accipere semper velle, quae sanum facile parium sensum; di sive sententiae, sive sint voces, explicatione in rectae Fidei ac honestati consonam commodissime admittunt. Asperitatis nomine significare animus est , tot obices interdum opponere edi intioni Librorum I aut quae facile emendari possunt, prorsus opprimere velle; aut Scriptores , Ecelesiae sanctae ob sinceritatem, quam profitentur , nimium necessarios, rigidissime semper excipere, eorum calamos deterrere , eorum labores ac famam levibus nonnumquam de causis divexare. Neque enim quaecumque fortia , acria ,& magna cum libertate scribuntur , Eccletiae nocent, sive Lectoribus . Hujusmodi quoque Libros conscribi interdum atque vulgari , plurimum conducit persecto populorum atque Ecclesiae regimini . Neque aut prodis amorem Haeresi S, aut pravae doctrinae laudem sonas , si Eruditos quandoque appellas Protestantium quosdam , eorumque verba& inventa in tui commodum trahis Haereticum non est, quidquid Haeretici dicunt i cujuscumque enim ore Ueritas proseratur , suam retinet pulchritudinem; dc nemo nescit, Eruditionem optimam cum pessima Fide saepe consistere posse. Postrema tamdem regula statuatur : Prudentis est ita depeIlere. quae nocere possunt , At interim tamen remedium ipsum , majorem non adis ferat Ecclesiiae atque Reipublicae perniciem , aut majorem non ιmpediat utilitatem . Certum est, Haereticorum impiorumque Libros jure proscribi, & e fidelium manibus tolli. Ea ratione Catholicis hominibus cavetur a viru praesentissimo , cujus progressibus vim addere posset insita humanis mentibus & cordibus corruptio. Attamen si quis Catholicum Dissiligod by Corale

255쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

licum quemque , doctum licet, piumque virum , ab hujusmodi Li.

brorum lectione prohiberet, is in incommodum gravius Ecclesiam impelleret, laederetque Prudentiae leges apertas. Facere nequeunt edicta Praesulum, ut perversi Libri statim a confixione aboleantur e Non solum inter haereticarum regionum pomoeria libere illi versan. tur, sed in Provincias quoque orthodoxas , atque in sinum ipsum rectae Religionis , confidentissime penetrant. Si doctis viris talia legendi facultas nequaquam daretur, eorumque doctrinam exitialem refellere commodum minime foret ζ quis non intelligat, quam imis pune vagari di debacchari posset inter Catholicos ipsos teterrima peia 1lisy Adversariorum proinde rationes , sophismata , ac artes nosceis re, quibus orthodoxa Fides impetitur , non iuvat tantum , sed necesse quoque est, ut nostra deinde melius confirmemus , atque tueamur, & fratres ab errore avocemus, aut saltem ne de silentio sibi victoriam Haereticus canat.

Ad haec sunt Libri , quos aliqui errores inficiunt, aut obscoeni amores , venenumve satyricum aliqua ex parte deturpant. Reliquam , videlicet potiorem, Librorum istorum partem commendant non paucae virtutes , di suam ex ipsis utilitatem capere literaria Respublica potest , sue elegantiam styli consideres, sive eruditionem , sive doctrinam . Iam constat , non esse serenda hujusmodi scripta. Sed quando extrahi inde naevi illi possunt, iisque demtis reliquum Libri serva re fas est, atque utile fuerit : utique Prudentia poscit , ut retinere Librum mutilatum , quam integrum abjicere malimus . Quid eadem poena tam bonum quam malum involvit ; Si utilia di recta scribit Hae. reticus doctissimorum hominum judicio , eaque ab aliis minime sanis Cpinionibus depurata habere potes : quid tibi re Iigioni ducis ab ipso

accipere donum non insidiosum , non nociturum P Quamobrem Expurgatorios Indices a Catholicis excogitatos nemo non laudet, si tamen eruditis aeqtie ac prudentibus Theologis eorum cura demandetur. Prudentibus, inquam, & nequaquam superstitiosis , ne cum Iollio frumenta e vel Iant , neve illinc etiam timeant , unde nihil timendum est . Magnum autem heic illi auderent facinus , certe non imitandum, immo deplorandum, qui non recentiorum tantummo do Libros sibi emaculandos susciperent, sed veterum quoque Patrum. Censores illos nimium prosecto Prudentia deficeret . Nam ut consu- I. rent paucorum inter Catholicos infirmitati , quibus persuaderi sortasse possint errores nonnulli, quia in Patrum Libris , & a Patribus disseminati; attamen illa paucorum utilitas gravissimo innumerorum

incommodo , di ipsius Ecclesiae Catholicae dum illorum operam per

se spectemus dedecore emeretur. Si Patrum scripta mutilantur, si illinc aufertur, quicquid nostrae communionis hominibus nequaquam arridet, lique illic tantum permittitur, atque evulgatur, quod no

256쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 23

stris moribus atque sententiis consonat: quae fides in posterum erit ipsorum Patrum editionibus p Immo erunt ex ipsis catholicis infirmis, qui suspicentur , malam esse causam nostram , quae si bi veIa Sanctis Patribus metuit, di arma inimicorum non repellit , sed eluindit; non frangit, sed occultat. Praeterea quam bellam declamandi adversus Catholicos occasionem Haereticis non ministrarent hujusmodi Censores λ Videremur nempe malis artibus, dc cuniculis, tus ri causam veritatis. Λtque id nobis non ita pridem post alios multos insultando objici eis bat Guillelmus Cave in Prol ego m. ad Hist. Literariam Scriptorum Ecclesiasticorum , quasi Curatores Indicis Expurgatorii in Hispania manum intulerint ipsis Patrum scriptis. Cui tamen ita responsum velim : si ab Hispanis id revera praestitum suit , Ecclesiam universam minime suffragium addidisse Quaesitorum illorum confidentiae nimiae. Omnibus non imputandum paucorum facinus. Alias Catholicorum Provincias aliter in Expurgatoriis Indicibus efformandis sese gessisse ;ec prodire adhue inter ipsos Catholicos integra Sanctorum Patrum opera , ne ut Io quidem apice demto , in Gallia potissimum ; dc cura praecipue doctissimorum Monachorum Sancti Benedicti e Congregatione Sancti Mauri. Λddo, Prudentiam fortasse desiderari in Indicis Hispanici curatoribus , at certe ab iis malam fidem , dc fraudes abesse, ne dicam timorem dc conscientiam desperatae causae. Aperte enim, non clanculum , truncanda esse quaedam Patrum Ioca edixerunt, id inque ut pusillis prospiceretur , quibus vel ipsa Canti ea Canticorum olim negabantur , ne ex eorum lectione minus honesta de divinis rebus animo conciperent. Eadem Patrum loca in eontroversiis 6c Scholis non dissimulari a nobis; de palam ossendi , nihil illa ossicere Dogmatibus Ecclesiae Catholicae . Sanctorum vero Patrum sub nomine non omnes venire veteres Ecclesiasti eae doctrinae tractatores; proptereaque parem singulis antiquis deferendum honorem non esse. PO-stremo ne id quidem ab Hispanicis praestuum fuisse contenderem. Aliud enim est, textum San horum Patrum , a Iiud Indices in opera

Patrum concinnatos expurgare , aut Interpretationem infidam ab Haereti eis Obtrusam configere . In germanum textum nihil Hispani tentarunt. Tota eorum cura stetit in Indicibus atque Interpretationibus purgandis . Alicubi fortasse nimius in purgatione rigor adhibitus. At semper expuncta sunt , quae in Indice atque Interpretatione , non autem intextu Patrum, perversam ingerunt aut sapiunt doctri. nam . Nisi alis properandum esset , id exemplis prolatis confirmare facillimum foret. Quod si Patrum opera mutilassent non nul Ii suis in editionibus , illorum quidem rectam voluntatem mei in non esset vituperare , sed omnium sane esset eorum non imitari consilium.

Restat igitur, ut excusatione potius quam laude excipiamus , si

257쪽

138 DE INGENIORUM MODERATIONE

qui talia peregerunt in Sanctorum Patrum scriptis. In his procul dubio occurrunt aliqua interdum minus commode, minus caute , minusve perspicue dicta, aut etiam ab Ecclesiae totius mente , ac Tradiistione aliena. Expungenda autem ista non sunt e publicis editionibus. Interpretationes potius apponendae aut subjiciendae . Scholiis ac notis edocendus est Lector sanam doctrinam , aut confirmanda est rationibus melior sententia. Ita infirmis cavetur , di Eruditorum , editionem curantium, sinceritas, ac optima fides , in tuto collocantur . Illud enim prae oculis perpetuo suturum est nobis: Catholicam Ecclesiam , quae nihil sibi a tot Haereticorum arietibus pavet, longe

minus formidare sibi debere a Sanctis Patribus, suis nempe Μagistris,

di veritatis testibus . Ceterum saepe recentiorum temporum Novatores conquesti sunt, adulteratos fuisse a Catholicis , di a Monachis praesertini, MSS. Codices Patrum , ne quid sententiis , quae inter nos Obtinent, quidquam illic adversi appareret. Hinc in ipsos Monachos mille injuriarum plaustra exonerata fuere: sed inique plane , di ingratiis . Unde nam enim & ipsi Haeretici habent tot aut edita , aut calamo exarata , Sanctorum Patrum scripta , nisi e Catholicis , praecipueque Monachorum studio λ Prope est ut dicam : pleraque antiqui. tatis monumenta jam periissent, nisi Monachos Graecos atque Latinos habuissemus , eorum custodes, amanuenses, Librarios . Ac proin inde Monachis fere solis debemus, quaecumque veterum Patrum scri-Pta , integra , atque a tot mendis expurgata , cunctis plaudentibus, evulgantur in dies. Si quis inter illos hoc autem nunc perpendere non vacat adeo delicatus, imprudensque suit, ut Catholicae Eccle-sae opportunum duceret, aliquid sine dolo malo immutare in Patrum Codicibus , sive quicquam illinc demere : cur omnibus Mona ine his vitio di crimini vertitur paucorum inconsulta temeritas λPer alios Codices a Catholicis, di iis plerumque Monachis descriptos , vitiati Codices adhuc emendantur. Gratiae ergo potius habeantur Monachi Lmo pro tot tantisque diligentissime servatis , quam maledicta rependantur pro tam paucis , si quae sunt, dedita opera atque imprudenter corruptis . Nam di nos ad vituperandum parati sumus, si qui fuerunt, quibus male sanus Zelus suaserit inserendas esse violentas manus scriptis Patrum s quum contra aeque laudandos judicemus innumeros alios, qui ab hujusmodi facinore abstinuerunt, noveruntque , non

solum hisce artibus non indigere Catholicam Religionem, sed per

illas etiam non parum incommodi & dedecoris eidem afferri. Prudenti igitur perspiciendum est semper , ne , dum unum curat vulnuS , novum ipse graviusque inferat, aut ne majorem quampiam utilitatem perdat , dum minorem persequitur . Hac de caula numquam proscripta , semper tolerata sunt quaedam Ethnicorum Scriptorum

loca , puta Taciti, Suetonii, Plinii nepotis , Celsi , Luciani , quam-

qua m

258쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. II.

quam Christianis interdum injuria : talia enim mirum & ipsa in m dum nunc in serviunt ad confirmandam adversus incredulos cum doctricam , tum antiquitatem Christianae Religionis . Sed age, quoniam de Prudentiae legibus nobis est sermo , breviter inquiramus , serendine sint, an damnandi , qui Ecclesiasti eoruni Praesulum jam vita functorum , aliorumque sacrorum Ministrorum, atque ordinum, vitia suis in Historiis describunt , atque insimulant. Primo animadvertere necesse est , num quae probrosa de hujusmodi

hominibus reseruntur , cum veritate pugnent, an habeant eamdem

amicam. Quis dubitet, quin prorsus cohibendi sint , si ve damnaniadi Auctores, quibus religio non est falsa pro veris, incerta proceristis , evulgare in sacrorum Antistitum , Sacerdotum , atque Mona. eliorum contumeliam λ Ipsum narrare dubia , ipsum rumores suspicionesque vulgi facilis , tamquam oracula , mandare literis, legi liis mam Cepe ac saepius causam praebere potest , cur adeo temerariis naris rationibus nulla adhibeatur fides , nigrumque Theta ab Ecclesiasti. cis Censoribus praefigatur. Non est profecto permittendum a publicis Ecelesiae , Seculive Magistratibus , ut vel uni homunculo scelera peris

versique mores immerito ac palam tribuantur , nedum iis hominibus, quos supra vulgarem hominum sortem evexit , fecitque venerabiles

Ecclesia Christi, dc pium aliquod institutum vitae. Quot autem de ipsis

Romanis Pontificibus commenta nobis non dedit nonnullorum in eos

odium, invidia, improbitas, ubi inter ipsos & alios quosdam Episcopos aut Principes dissidia interdum sun estissima intereessere λ Non

ulla magis bella occasio , qua Pontificibus Maximis teterrima quaeisque & nefanda pro inimicorum arbitrio adscriberentur . vel somnia. ta est Papissa quaedam Iohanna , & fidem apud credulos non paucos fabella , quamquam male consuta , invenit . Certarunt Haeretici quoque, di reliqui Schismatici, ut eorumdem Pontificum famam deis nigrarent. Conclavium pariter conficta secreta evulgari vidimus ; dc nostris temporibus hisce ludibriis quidam Italus Batavos oblectabat, ad quos sese receperat , deserta Religione Catholica . Quo in studio liberaliter quidem daturi sumus , non semper calumniis actum suis. se, & vitiis minime caruisse quoidam ex iis Pontificibus . Sed qui res accuratius & sine praejudiciis pensitant , in plerisque ex iis accusatio.

nibus veritatem desiderari nullo negotio intelligunt . . Equitas erisgo , atque Prudentia, hoc hominum Librorumque genus proscribendum jubent. Quod si crimina vera memoriae produntur , neque livor aut obtrectatio calamum Scriptoris abripiunt: interdum toleranda erit hujusmodi libertas , & veritatis eura . oportet enim , timorem quoque sa-mae instare principibus in Ecclesia viris , & Ecclesiasticis quibusve ,

quo etiam freno coerceantur tum ab impotentia dominandi , tum a reliis Disit iroo by Corale

259쪽

1 o DE INGENIORUM MODERATION T

reliquis sordidissimis Secularium hominum vitiis . Atque utinam non suissent, neque larent adhuc , Epistopi dc Sacerdotes, quales Apostolus nollet. Utinam non vidisset, neque videret orbis Monasticae vitae professores , veste tantum oc colore suis Inst i tutoribus similes , cetera dissimiles . Si horum gesta literis consignanda sunt, num alios homines describere licet, quam ipsi fuerunt ρ Num adulatione fama

illorum paIpanda Θ At ista, inquies, dissimulanda . Utique, si criamina privati hominis sint; si nihil rei cum populo , & Religione haheant . si nihil utilitatis , eoque magis si quidquam ineommodi iaRempublicam fluere potest ex eorum revelatione I si denique e vivis nondum excessere criminosi . Nam & discordiarum rixarumque causa omnis tollenda , dc a scandalis , dc ab una hominum inhonesta curiositate pascenda , nobis est abstinendum . Uerum quum publica sunt scelera , dc cum Religionis atque Ecclesiae negotio conjuncta sunt, eorumque Auctores , humanis rebus defuncti , irae atque vinis dictae locum sustulerer videndum est', an non majorem Respublica utilitatem capiat, iisdem proditis , quam diis mulatis hominum vitiis. Erunt vitia , donec homines; sed ne vitia impunita de baechenis tur, arguenda sunt atque improbanda palam , eorumque horror incutiendus hominibus. E Majorum autem exempi s discunt successis. res, quid sibi agendum non sit. discunt vereri famam, parcentem

quandoque viventibus , in mortuos omnes aequam ἰ agnoscunt turis

pitudinem suam aliena sub imagine expressam . Interest igitur Ecclesiae atque Reipublicae, i sta quoque interdit m evulgari . Accedit ad haec summe laudanda in Historicis virtus sinceritatis , quam ab Ecclesia

si eis Scriptoribus abhorrere nemo sanus dicat . Et certe magnus ipse Annalium parens Baronius, quamquam ab Haereticis insimulatus ,

quasi plus aequo faveat Romanis Pontificibus , ne istorum quidem facinora vituperanda , quum fert occa s o , dissimulat. Ceteri Episcopi , Presbyteri, dc Monachi , quo quisque longius e probitatis via

deflexit, eo tetrioribus pinguntur coloribus in ejusdem Baronii Λnnalibus . Atque hunc ipsum servavere morem alii inter Ecclesiasticos celeberrimi Historici . Neque vero nos ignorare sinit eadem Historia , Sanctos Patres humanis di ipsos interdum laborasse infirmitatibus; fit squidem siluisset Historia , satis nonnullorum Patrum scripta , iamdudum evulgata , loquuntur. Quod heic tamen cavendum maximopere puto , prudens piusque eruditionis Ecclesiasticae cultorita narrabit aliorum probra, more S perversos , artes pravas , ut quantum fieri potest , neque modestia , neque pietas, neque Caritas in ipsius narratione desiderentur. Erudi et Lectores utili veritate ; sed ab ipsis simul etiam caute depellet scintillas omnes odii, sive contemintus in Religionem , in sacros Ministros , atque in reliquos Monae hos, eorumve piissima dc optima instituta. Λtque hae e satis sint ad

260쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. a r

huiusmodi quaestionem. Nam ipsius Prudentiae est, dignoscere in agenis do, quae reserre, quaeve Praeterire liceat atque expediat. Interim ta men illa stet regula e Mon esse ira Scriptoribus praecidendam libertatem, at ipsis numquamfas sit Mallo m viIia ct crimina in me tam proferre .

A. ad Religionem Uerum compellere quemquam summis Magistratibus liceat. Id jus Gesse ac Regibus in Haereticos . Hereponi bae de eausa tu Sanctam Augustinam irae, ac iri a censura. Manifesta Religio aliqua eυidenter credibilis danda est, at e haec est CasMIiea . Donatistae piseaeetieis comparsit , neque injuria a SanZio Augustino .

Plerique ex iis non ficto animo Carbolicum communionem amplexi . Leiagum terror nationibus additus laude ac utilitate Aon eareta Exemylum

Dei hase in rem juste ab Augustino inubibisum AIN quirendum nune restat, quodnam jus humanis Ingeniis, quo disnam Ecclesiae sit in professione Religionis; num videlicet futurast omnibua libertas illius Religionis profitendae, quam ipse putat optimm ac veram ; an hujusmodi libertati opponere se debeat certa Veritatis custos Ecclefia, ne luctantesque ad meliorem Pidem pertrahere atque compellere. In argumento amplissimo en quae staruenda videntur. Quum Ecclesiae subjecti non sint Gentiles, Muham med aisci, atque Iudaei, nihλl eadem juris in ipsos sibi tribuit, nisi suadenis di, atque hortandi , ut suis erroribus abdicatis cum Religione vera consentiant. Ius est ipsi Ecclesiae in solos Haereticos, quos nempe a sua disione non ideo solutos credit, quod ipsi ab ejus communione sese exemerint; nam ec in transfugis militibus regius character per durat , di possessione ac jure servorum, atque filiorum , quod a se fugerint, nequaquam spoliantur domini, atque parentes. Haereticos ergo Ecclesia potest suis urgere armis, quo illos in suam caulam rissus perducat: armis, inquam, spiritalibus, excommunicati orae, ac diris omnibus . Ad Reges autem , Seculique Principes spectat alutaribus etiam poenis solicitare devios, aut alienosa Fide, ne ineris rore diutius perstent, neve eidem immoriantur . Porro gravis heic Novatorum nostri temporis i a Sanctum Augustiis num tumultus, atque acres querimoniae in Catholicos, ct in Christia.

nissimum praecipue Galliarum Regem, qui quinque &viginti abhine annis hisce castigationibus est usus , ut Calvini lectatores sibi subjectos in gremium Ecclesiae Catholicae impelleret. Phere ponus autem totus in istam quaestionem invadit, & heic effusius quam alibi irascitur Augustino , quasi Catholicis Imperatoribus primus auctor iste fuerit, ut leges in Haereticos promulgarent, & certe severitatem ita ipsos Disiligod by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION