Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1 1 DE INGENIORUM MODERATIONE

ipsos sua serit , atque Iaudarit. Immo libere satetur Phere ponus, se ista potissimum de causa impulsum fuisse ad exercendam in alia quoisque Augustini opera virgam censoriam ς non enim homini parce nisdum, eo consilio tam male de mortalium genere, ac de ipsa Religione merito. Equidem nihil miror, tantam bilem in Phere poni praecordiis exarsisse. Arminianorum , sive Remonstrantium, quibus- eum Censor ille facit, praecipue sententia est, nemini Religionis cauissa molestiam esse inserendam . Atque ita sentire, aliisque suadere, commodum plane ipsis atque utilissimum , sormidantibus nempe, ne rigidis Calvinianis, numero & auctoritate praestantibus, e Iavuminque ipsius Reipublicae tenentibus, aliquando placeat i quod Synodi Dord racenae temporibus tentatum quoque fuit minorem prosternere Remonstrantium gregem , sibi adhuc adversantem. Uerum Augustini sententia, quam Catholici semper amplexi sunt, tot rationibus nititur, atque confirmata est, ut nostro clypeo amplius egere non videatur. Attamen argumenta & censuras Phere poni Sancto Augustino oppositas refutare, si non necessarium, saltem utile fuerit.

Quod priusquam praestem , animadvertere necesse est, non Augustiis ni tantum aevo adversus Haereticos & inimi eos Christi suis legibus deis certasse Imperatores; sed statim ac ad Christianos transiit Romanum Imperium. Constantinus Magnus, Valentinianus senior , Gratianus, dc Theodotas Magnus, ut alios omittam , ante Augustinum , di Augustini consiliis ac precibus minime expectatis , Idolorum cultores di Haereticos exagitarunt, compescuerunt , variis legibus, mulctis, ct pomis. Id testantur Eusebius, Socrates, Sodomenus, Teodo retus, Hieronymus, & alii. Imperatorum illorum Leges leguntur adhuc

in Codice Theodosiano. Etiam tum Episcopi hisce Augustorum edictis, eorumque zelo, di piae asperitati laudes atque suffragium adjungebant, ut facile constare possit, Sanctum Augustinum neque primum auctorem , neque primum laudatorem fuisse adhibitae olim etiam a Regibus in Haereticos Ethnicosve subjectos severitatis . Primum Augustini argumentum, quod sibi sumit exsolvendum Phere ponus, istis continetur verbis in Epist. XCIII. olim 8 Cap. I. Si quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum currere

videret in praeceps : nonne Iunc potius malum pro malo redderet, si eumsic currere permitteret, quam si corripiendum Iigandumque curaret y Compa rationem hanc ex phrenetico deductam eum in finem , ut ostendatur licita persequutio in eos, quos ad veritatis S germanae Religionis professionem adducere volumus, nullis esse ponderis Phere ponus ait

pag.ψ92. Animadv.Pbrenetici enim ita ille reponit in sine ullo dubio sustpbrenetici , ct societatem eiυilem plane perturbant. Itaque Ieges eruiles eos coerceri pariuntur oe jubet. At in controυersiis de Religione, in quibas saepe videas contrarias partes VirIutum Chrisianarum eqae studiosas , legibus

262쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 2 3

gibusque eiυiIibus pariter obsequentes res non est neque adeo manifesta, ut alterae partes aIterarum bomines pbreneticorum loco babere queant ; ηee istantis affectibus, qxanti heio deprehenduntur, alii aliorum judices esse possunt. Facile evanescent istae ac aliae in hanc Nm afferendae postea , Censoris argutiae , si unum principium statuamus, quod qui ignorat, sive contemnit, nescio quam recte inter Christianos sit adhuc recensendus. Nempe: esse debere, di esse reipsa, Religionem aliquam inter homines a Deo constitutam, eamque non solum veram, certam, ae divinam, sed etiam evidenter credibilem, & a quocumque a terctendam, dum ejus rationes & dogmata audiantur, atque expendan .

tur. Et quale quaeso Dei optimi ac sapientissimi consilium fuisset,

mortalium genus edocere Religionem veram , nisi vera haec ejus RGligio inter reliquas falsas procedere se, di suam revera praecellentiam manifeste semper aperire potuisset, ae posset ρ Quid hominibus profuisset, atque prodesset divinum beneficium, si nemini umquam contingeret sine dubitatione perspicere, atque cognoscere, quaenam sit unica illa e celestis Religio J Nonne apud Deum excusare se merito Posset, quicumque erraret in Religionis delectu , quando abditum, obscurum, & dubium semper foret, quae una sit amplectenda λ Ergo frustra Christus nos docuisset. Ergo frustra Spiritus Sanctus Io-quutus suisset per Prophetas, Apostolos, atque Evangelistas. Ex hoc principio sponte alia fluunt. Nam si recta Ratio fateri nos cogit, veram aliquam Religionem, eamque evidenter credibilem , non debere dumtaxat esse inter homines, sed esse re ipsa I sique, utinos ostendimus, di adhuc ostendere possemus, ne ipso quidem Phe- repono, ut arbitror, dissilente, sola Religio Christi eadem una est, cui evidentia conveniunt veritatis & Divinitatis signa: ergo evidenter errabunt, quicumque a Christiana Religione absunt. Rursus quum Religio ista in plures easque diversissimas societates, invicem

dissidentes atque contrarias, dividatur: necesse est, ut una tantum

inter societates hasce veram di germanam Christi Religionem possideat reliquae falsitatem ac errorem sectentur. Atqui nulla alia esse societas ista potest, quam Catholicorum, uti & nos supra ostendimus. Ergo Religio Catholicorum evidenter credibilis esse debet , atque adeo est, si recte positum est primum illud principium , nempe necessario futuram esse inter hominem Religionem aliquam, evidentia veritatis ac certitudinis signa praeserentem. Quod si Catholica Religio evidenter credibilis est, quid aliud consequitur, nisi ceteras Christianorum societates errare, delirare, & quod est ad Fidem, loco phreneticarum esse habendas λ Denique si exceptis Catholicis ceteri homines in Religione delirant, ergo etiam in veritatem, di in Deum

peccant: ergo salutarium vexationum Ope illos revocare ab aeternis

263쪽

Σ DE INGENIORUM MODERATIONE

Consistimus heie , & petimus nunc a Phere pono , quei Pronuntiarit, non esse is eontro eois de Religione rem adeo manifestam , aer alterae partes alteraraem bomines phreaeticoxum Ioco habere aueant, tantosque egie

affectus , ut Mic alii se aliorum badices non possM. Haec , ut sonant, J daeis etiam , & innumeris Gentilium , ac Nuhammedanorum sectis

somnum in errore dulcissimum conciliare valent. Nam quomodo illi excitentur, vincantur , & ad nos evocentur , si ipsorum 3udiees esse non possumus , neque mani festum est , neque manifest uris esse osse nisdere valemus , eos in Religionis controversis delirare P Quix Christianorum de sua , aliorumque Religione, hucusque talia pronum tiare est ausus λ Quod si Phere ponus de controversiis inter varias. tae tum modo Christianorum societates ferventibus haec habet: quo vergat sua haee sententia , animadvertat . Si manifestum satis, apertum que non est, neque esse potest , quaenam e tot Christianorum soci eistatibus veram Fidem atque Doctrinam coelestem tueatur I ergo qua libet inter nos Secta , quilibet Haereticiis , quamquam a Catholicorum , ipsorumque Protestam tum dogmatis remotissimus , e Acusatio nem honestam prauendet , cur ej arare suas Opiniones nolit . Ergo

unusquisque , dum in Deum di Chri num credat , & a pravis operiabus abstineat in sua Secta di Religione , aeternam salutem se posse adipisci merito arbitrabitur. Ergo ferenda eri L Omnium Haereticorum miluvies; neque raelonem Deus nos edocuerin discernendi mendacii di erroris a Veritate ; neque ullum in Ecclesia sua Christus controversiar in Iudicem constitueri r , quo tamen, Iudaeorum Ecelesia non caruit. Ergo Apostolus ad Titum y. se ultra monuerte , mereιicaeis hominem post unam S alteram correptionem dabitandum , & frustra r

eionem adjecerit , quia subυerfus est , qui ejusmodi U , re delinquit ,

quum fit proprio judicia condemnatasia Frustra idem A. ad Tim. 1 tignia ficarit, Haereti eorum sermonem cancri ad initar serpeze , eosque a veritate excidisse , atque .uter opera carnis enumeraverit Haereses, quae

qui agunt , Regnum Dei non possidebunt. Frustra Iohannes in Ep.

I. v. 2. haec de Haereti eis dixerit: Ex nobis exie unt, sed vom erant ex nobis. Denique Dii strω Deus Ecclinam unam , & concordem , di puram instituerie; di obtemperare nos jusserit Praeposivis nostris I α Spiritum veritatis ivi eadem Ecclesia ad finem usque seculorum man surum pollieitus fuerit , di Ecclesia in suaui nobis audiendam edixerit , si eonsectaris quaeqΗe absurdissim recensere vellem L dc Quac secum trahit inconsulta Phereponi opinio. Sed ego Haeretici hominis consessionem ultro oblatam libenter accipio. Fatetur ille , non fat,s conssare , , im eontroversiis de Religi O- Ne quibus partibus Veritas adsit ac faveat . Eidem eredimus ; sed harude Haereticorum in is conventibus vera esse possunt, di Haeretico ulli

sciui realiter di pronuntiare non licui, dum serio suae Relsinon is doD

264쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 24s

mata ac methodum perpendat, do verum sincera confessione prodere velit. Ex quo enim quis e Catholica Ecclesia excessit, eam quo visibilam , sanctam, errare nesciam se dc Jud idem controversiarum negat o

lle jam renuntiat prinei piis omnibus, quibus sibi palam fieri possit ,

ubinam certo Veritas. Fidei regnes . Nimirum lex omnis credendi , histo principiis abjectim , tum si it tu aut in, interno afflatui, aut in viribus Rationis suae. Unusquiquo autem se hete pollere salix putat ,. de nemini vult concedere ,. sacras nempe Scriptu ras, prout sibi convenientius videtur, explicans, oc in suam sententiam ubiq Ie trahens. Quum ergo paria Haeretici omnes canant, di suum quisque sensum producat: quis non videat, manifestum satis inter illom e se non posse, quis in Fidei conaroversiis erret, quisve ac vigerit veritatem . Quod si manifestum id nequaquam est, ergo λne iniquitato ura ingreticorum societas in altoram sevire Religionis Eausa noni poteris ἰ multoque magis, inique aget, si in Catholicos , quos non solum momenta rationum, sed antiquitas etiam, α Traditio tuetur. At Ecclesia Catholiea divinis qαibusdam privilegiis munita, evidenter intelligit ac laniit,. a se veritatem , ab Haereticis vero errorem stare . Ea quippe e st , quam Deus locavit inter homines columnam ac firmamentum meritatis ς quadam Christus pollicitus ethis aeternum fore; in qua posuit visibiles, dc rite electos Pastores, at que Doctoros ς quae ab alia aqiqua Ecclesia , ut Haereticis omnibus ac sidit , divulsa non est quam. audire, cui credere jubemur; nul Ii enim sallaciae atque errori quoties de Dogmate , dc de Fidei controversiis agitur iobnoxia est 'se immo. Iudex controversiarum Omnia mi, in Religione occurrentium, a Deo constituta fuit ..Haec autem omnia invictissime confirmata reportas in Catholic

rum scriptis. Confirmavimus do nox in hoc Libro. Λe proinda nullo negotio colligere jam possumus, quam labili fundamento argumen. tum Phereponi, suam stabili. sententia Catholica innitantur. Ubi enim Catholicis evidens sit , se vera tradere dc, credere, consequens stiam est, ut Haeretici contraria docem es, atquec redemes, delirare quodammodo, dicantu , de orthodoxi istorum Iudices merito esse possint. Quod si Haeretici errandatque delirant, . ergo phreneticorum similes sunt se proptereaque coercendi, o medicamentis etiama maris ad sanitatem revocandi. Similes, inquam , sunt phreneti rum . Utvnim phrenetici, phantasia ex morbo vitiata , in furtaxacti, non si bi in um, sed rei etiam publicae esse damno ktque incommodo possunt, ideoque cohibendi sunt: ita etiam Haeretici , intellectu propter errorem corrupis , cum sibi tum aliis nocere queuot, aeternas in se pedi nas derivando, id alios in eumdem errorem, ea indumque damnatio Rem trahendo.. Donique si etiam darem ., nulli alii Maae Haeretico. Tum nomen Phreneseos convenire posse, ad ceris phreneticiis accensen

265쪽

2 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

di erant Donatistae,qui eo usque furebant,ut nedum in Episcopos Catholi eos, sed in se ipsos saevirent , dc se flammis ac morti sponte darent. Igitur quis non videat Christianae Caritatis munus suisse,ita illud hominum genus salutaribus quibusdam eastigationibus veluti medicami. nibus opportune aggredi,ut oculos tamdem aperire vellent ad veritatis lucem p Augustinus autem eo in loco advertas ipsos Donatistas agit. Quae subinde Phere ponus adsert,verba potius quam argumenta sunt.

Inquit enies: Multitudinem , aut potentiam, quae sibi jusjκdicandi υi adrogare solent, bue n biI facere, quum Verisatem penes Nerosqueqpotestissimos fore nusquam promifferit Deus. At certe Deus promisit, Ueritatem apud Ecclesiam suam fore. Catholici vero in sola multitudine atq; potentia numquam constituerunt veritatis fiduciam , sed in rationibus, in Scriptura sacra , in Traditione , atque in ipsis Christi apertissimis promissis, quae nulla sibi societas , praeter Catholicorum , vindicare potest. Inter Christianos nota quoque Ecclesiae verae fuit ac erit Aminplitudo , atque universalitas, ut ita dicam , ipsius . Habemus enim firmissimos Propheticos sermones, quibus icta Amplitudo promittitur germanae Christi Ecclesiae. Hujusmodi notam invictissimae aliae veritati S notae ita comitantur, ut cuicumque sine partium studio agenti in innotescere sem per quear, nos legitimum esse Christi gregem : quod de se ostendere numquam continget Haereticis. Subdit Phere ponus: Si ad ea usque tempora, quibus UandaIi Ariani in Africa Ionge potentiores fueruηι,vitam produx fet Augustinus , υidissetque ab iis male haberi Calbo.

licos Afros, quasi impios ae phreneticos: facile sensisset se periculosa ratiocinatione esse usum contra Donatistas ct denuo coepisset defendere sententia, quam prae affectu retractarat . Ut lubet, hariolatur hic Censor. At nos longe fidentius dicimus Augustinum in Vandalica persequutione positum , a sententia, quam tuemur, non fuisse recessurum . Neque enim facere Vandali poterant, ut minus quam antea Augustino manifesta foret Catholica: Religionis Veritas, & Ariariorum impietas. Ipsos Potius, magis quam antea , phreneticos fuisset arbitratus, quippe qui ad errorem adjunxissent etiam rabiem atque furorem. In hisce autem

angustiis patientiam parant, ac parare debent Catholici ; parasset re Augustinus: quod jam fecerant Majores nostri sub Imperatoribus Ethnicis , atque Tyrannis. Vandalis vero objicientibus phrenesim di pertinaciam Augustino, habuisset iste solidissimas rationes ipsi reponendas, quales nullus Haereticus habere umquam contra Catholicos potest. Qii amobrem quum Augustinum tum deprehensurum fuisse argumenti sui vanitatem , Phere ponus frustra somnians exclamet: O

impruacates , ac fallaces, quae errori aeque parrocinabanIur , ac uertiati spatiatur ille , nos hoc unum dicere , neminem levius & confidentiussi tu triumphum canere potuisse,. quam nunc Phere pontis iaciat. c Pcris Disitigod by Corale

266쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 2 7

Pergit Censor, dc Augustinum audire recusae, affirmantem, e Circumcellionibus multos jam Catholicae Ecclesiae redditos, damnare suam pristinam vitam. Non credit Phere ponus, neque credendum putat, homines facinorosos, qui rationes semper antea spreverant, poenis subito adductos fuisse ad id profitendum, quod damna. rant. Hoc ab ipsis factum arbitratur, ut potentioribus partibus ore gratificarentur; non enim verbis metu extortis habenda fides. Nimirum videtur heic ignorare Phere ponus rem sibi notissimam, nempe quale hominum genus Circumcelliones fuerint. Cum ceteris Donaiat istis errantes in Fidei doctrina, rebelles Imperatoribus, in Cathoia Ileos mille modis, immo & interdum in se ipsos, morte sibi conseita, dementissime ac furiosissime saeviebant. Quid facilius, quam aliquando animadvertere manifestum scelus y Quid verisimilius, quam

hosce homines a Catholicis territos, atque edoctos, in sese tamdem fuisse reversos, prioremque agnovisse insaniam Z Uerane an falsa quis in tormentis fassus fuerit, tum dubitare possumus, quum aliunde non constat, accusatum effecisse, quas ipse fassus e st . Potuit tumvis adhibita extorquere confessionem falsam. Dubium itidem erit, an quis vi admota errorem suum , pravamque sententiam revera , uti satetur, agnoverit, quum dubitari potest, num illud sit error , num prava sententia. At, ipso testante Pherepono , apertus erat error, manifestissima insania Circumcellionum antea furentium. Quis ergo , plerosque saltem illorum jam pacata mente pristinam vitam detestante, ex animo tunc egisse non eredat , & patentissimis

denique cessisse rationibus p Quis ideo magis non credat , si recogitet , Catholicos in adhibendo rigore moderationem non suis oblitos p Sed Phere ponus nihil facile credit, quod inae Sectae, sui sique anteceptis opinionibus noceat. Et jam nobis timendum est , ne stultos in posterum vocet Iudices Christianos , qui fidem umquam habeant consessioni , sive honestae alicui promissioni reorum in toria mentis factae , & post ipsa tormenta confirmatae ; aut ne facinor si, qui diu rationibus restitere, umquam ipsis cedant , quamquam poenis meliora sapere, di ad mentem redire coacti, di quamquam rationes ipsae dilucidam Veritatem atque Justitiam omnibus notam

contineant.

Hasce autem rationes Donatistis magna eura fuisse expIicatas, auis ctor est ipsemet Augustinus . Inquit enim I Si terrerentur , ct non docerexIAr , improba quasi dominatio videretur. Rursussi docerentur , oe non terrerentiar, υetustate consuerudinis obdurati, ad capessendam υiamsa 'utis pigrius moverentur, &c. Verum ista non sufficiunt Phere pono. Terror, si ipsi credimus, eo unctus doctrinae eam Uebe menter suspectam faeit; quippe quam putant homines , nisi υi S aactoritate fulciretur , sponte sua collapsuram, nec terrore legum uri, nisi quia Iumine veritatis sibi hominum

267쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

animos conciliare nequit, Sed quinam sint homines isti, qui ita iudicant, quaeso nobis edicat Phereponus. Certe nonnis homines facinorosi, caci , di pervicaces. Nam pii, recte compositi , & dociles, ubi placidis animis doctrinam ipsam intime excutiane , secus iudicabunt. Athac ipsa de causa facinorosis, caecis , ac pertinacibus adhibentur teris rores , ut attentatum di ipsi animum adferarat ad doctrinam caelestem, a tque ad veritatem , quae sibi offeruntur. Hoc autem hominum genus , in errore & improbitate obfirmatum , male sorsitan semper , vel sine tormentis , de doctrina judicassent , quippe qui non viderent, neque sentirent, illam lumine Ueritatis sibi conciliantem animos . Terrorem ergo adhibere licet , ut se recte edoceri patiantur ; edocti vero agnoscent, suspectam minime esse doctrinam, quae in eum solum finem terrore utebatur , ut in suae Ueritatis lucem oculi pervicacium intenderentur . Quapropter Ethnicis antiquis , ct Turcis te rore solum , non autem doctrina etsi doctrina , certe fallaciae salissa doctrina , in suam sententiam populos pertrahere conantibus , Phere poni verba objici potitissem ; non autem Catholicis. Et videat ipse Phere ponus , quid scelestis ac improbis hominibus respotaderet , si eadem argumentatione usi , Justitiam cum humanarum tum divinarum Legum suspectam haberent , eo quod terrore poenarum aris mentur. Neque enim veritates Religionis minorem , quam Iustitia Legu m, in animos vim habere dicendae sunt , si attente audiantur.

Alioqui apud Deum di apud homines excusandi forent , quicumque in Religione aliqua , licet salsissima , conquiescunt. Adducit subinde Augustinus exemplum Dei G. M. qui nos certe amat, o tamen nos non solum docere suaυiter , υerum etiam salubriter terrere non eefat. Ad haec Censor: uuis homo audeat, inquit , sibi jus in ejusdem uaturae participes, idem ac Deus , adrogare , nisi qui se hominem esse sit obIiius y Quis enim ignorar, aliud plane jus esse Creatoris

in Creaturas , aliud Creaturarum in se iaυicem , aliamqtie Dei ac bomi. sum affectionem δ En quibus captiunculis Lectorem tuum Phere po-nus detineat. Nemo sanus, multoque minus Catholici, tale jus in homines sibi umquam adrogarunt, quale Deo competit , omnium Creatori, ac Domino vero , & animas in gehennam mittere valenti.

Sed quidem putarunt, & adhuc merito putant , legitimis Regibus atque Magistratibus jus esse animadvertendi in sontes , quamvis ejusdem naturae participes; dc in officio continendi , & eorrigendi , &terrendi homines , ne in errores ac vitia deflectant , sive ut inde revocentur. Quod dum praestant, non suo jure Magistratus di Reges faciunt, sed jure, quod ipsis Deus contulit , potestate regnandi colis Iata. Neque propterea quod omnis erroris di affectus in judicando dicastigando sit expers Deus , Reges vero & Magistratus pravis affectibus erroribusque sint obnoxii, a judicando di castigando abstinere isti

268쪽

IM RELIGIONIS NEGOTlo. LIB. II. et 3

ι debent, dicendive sunt conset os suos non amare . Nam dc amant , quum hnjustos ad meliorem frugem revocas dos justis plectunt flagellis;& amare etiam possunt,dum iustos, di mini me errantes, prae errore castigandos arbi orantur: a quo tamen errore abfuisse Catholicos in causa Donatistarum nos certo scimus. Quid ergo ad Augustini argumentum faciant Phereponi verba , quodcumque in latus vertantur, non

video, nT ut persuadeant, nullum homini jus in alterum esse debere, di legitimis Regibus atq;Iudicibus me fas esse usum securis oc fascium. Hinc etiam resposio peti potest ad Phere poni iratas voces, minime Grentis, ab Augustino e vocatione Sauli divina vi peracta exemplum sumi. Quum enim illa prodigiose peracta fuerit , indignatur Phere-ponus, cum caelestibus miraculis conserri vim a militibus lictoribusve Μagistratuum allatam, S quia Deus miracula intercium adbibuit ad homines eonυincendos , bine colligi ideo Iicitum esse υi uti. Si Augustinus,

inquit Censor, similas arres hoc est mira cuda aubibere potuisset ava

nempertae actam facile vicisset. Iracundiae quaeso Phere ponus parcat, ne illius oculis turbidus affectiis aspectum Veritatis eripiat. Quando- 'uidem Augustino dc Catholicis Regibus semper ad manum non sunt Miracula , niun ideo illorum Caritas ab honesta severitate , aliisque vir tibus abstinere debet, quae vincere pervicaciam Haereticorum possint 8 Sed animadvertat Phere ponus , aliud esse Miracula , aliud vim adhibere, ut quis ab errore ad veritatis cognitionem traducatur. Quamquam magna virtus sit Miraculis , ne ipsa quidem tamen pervietaces sacri e vincunt. Testis ea Miraculorum copia , quam Christus , Apostoli, Moses , atque Prophetae fecerunt , persistentibus tam ea in incredulitate AEgyptiis , atque Iudaeis . Haec quoque in irritum cadunt , nisi potentis suae Gratiae vi suavissima Deus agat in ren tentium corda . At praeter Miracula usus est Deus vi externa atque sensibili, ut Saulum de persecutore Apostolum saceret . Dicimus erisgo , Augustinum oum caelestibus Miraculis non conserre , quod est ad virtutem convincendi homines , salutarem illum rigorem , quem Reges im terdum adhibent ad saviandos pervicaces Haereticos . Neque

affirmat, severitatem i stam suapte natara aptam eme ad convincenados animos, & persuadendum verum, quum id proprium sit ratiomum, atque argumentorrem , ad quae audienda reluctantes per rigorem trahuntur . Sed tantum inseri, & pectissime inseri, ideo licitum este vi mi ad Haeret os in meliorem sententiam perducendos, quippe quod & Deus salubri violentia in eumdem finem interdum se usus . Posuit nempe Deus Reges in terris vicarios suos , ut veram quoque 'o tegerent Religionem , atque Ecclesiam , & Veritati omnium praestantiis mae subsidium afferrent. Quum vero Catholici Principes certissimum habeant, di merito habeant, a se Religionem ve

269쪽

diso DE INGENIORUM MODERATIONE

tam stare: cur ad ipsam ampIectendam urgere homines pertinaces sibi subjectos , aut eosdem in ipsa continere , licitum sibi non putent, quando ipsemet Deus Saulum furentem ex equo dejiciens , &caecitate percutiens , exemplo suo Ostendit , vim in hunc finem usuria palam consentire posse cum Caritate, atque Iustitia λ Non poteras Augustinus , non poterant Catholici Imperatores Miraculorum vi pervicaciam atque insaniam Donatistarum frangere. Fortasse ne ita quidem fregissent. Vim ergo aliquam salutarem , cujus exemplum Deus praemiserat, ipsis adhibere fas suit; ut attentiores exinde auia res di animos gens illa haberet, si tamen vellet, ad vim rationum, &ad Veritatem doctrinae.

CAPUT OCTAVUM.

Et Haeretici Catholicam Ecclesiam persequuntur. Augustinus oe Afriaeani Episcopi perperam insimulati impotenti.e atque ambitionis in Donatoas . Eorum Cbristiana Caritas , ut Ichlymati finis fieret .

Cur mortis Donatisae quidam damnari . An , re quomodo piam Dei s veritatem cum Afrorum Episcoporum severitate composuerit Augu sinus . Non omnis persequuιio maIa . Recte id ab eodem Augustino demonsratum riis Liter aro sacrarum documentis Sexemplis . ,

ΡRobaturus Augustinus in eadem Epistola 93. posse dici, Ecclesiam Catholicam persequutionem ab impietate oe superbia Heretic rum pati , exemplum Apostoli adfert scribentis ad Gal. IV. 29. Isaa- cum ab Ismaele persequutionem passum, etiamsi legamus ancillam potius & ejus filium Ismaelem , ab Isaaci matre Sara passos graves m Iest ias. Excandescit heic Phere ponus , ct ait : Verum quidem est, Hagaram male habitam a Sara, sed eo bele non respicis Paalus , υeram ad Ismaelis actionem eum Isaaco proterυius ludentis , quam vocat persequu-rionem, quamque confert cam persequutione , quam Christiani patieban-rur a Iudaeis ς j quae vox erat sita in eo , quod υiderent Pudaeos foembos esse ac perυicaces od nemo, nisi Poenus Ebetor persequutionem voearii) , sed in eo quod ab iis omni molest larum S parnarum genere asceis rentur . Absurdum est conferri basce persequutiones , quas tempore Pauli Christiani ferebant, eum assectione animi Episcoporam , ct ceterorum CD-ricorum Afrorum , qua aegre patiebantur sibi contradici a Donatisis . Alia addit, hoc est , omnia turbat Phere ponus , Augustino quod sibi lubet affinge Ps , ut in eum declamandi postea bellam occasionem arriripiat. In haec autem modestissima verba denique desinit: Illudebat fa-

ne miseris Hippoηensis Rhetor, quia sentiebar , omnia impune a se in illos poti se dici. verum sanctus Doctor nihil Λpostolo affingit , sed quidem Distrigod by Corale

270쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. as I

dem A postoli verba acute perpendit; neque ait, si tam fuisse in superbia & pervicacia Iudaeorum persequutione in , quam ab ipsis Iudaeis

sustinuere Christiani ; neque cum ita persequutionibus contulit molestias a Donatistis Catholicae Ecelesiae inatas . Haec omnia e Phere-Poni cerebro nata sunt, inscio Augustino , di reluctantibus Augustini verbis. Sed quidem comparabat sanctus Doctor Ismaelis actionem in Isaacum, quam Persequutionem Λpostolus appellat, cum Donati starum aliorumque Haereticorum superbia , pervicacia , di impietate, quam persequutionem quoque Augustinus voeat in Ecclesiam catholicam . Sicuti enim ille , qui erat secundum earnem , ab Apostolo dicitur persequutus fuisse eum, qui erat secundum Spir tWm , non alia de causa , quam quod luderet cum Isaaeo vocabulo pn to meretaebek utitur Scriptura lacra , quia ludus ille , quamquam instituitis non e sse t ad a Dierendam gravem aut vitae aut animo, aut saeuit lybus Isaaci per niciem atque dolorem , nihilominus aut ex superbia , & protervia, ct irrisione injurius erat dignitati Isaaei , aut ipsum edocebat cultum Idolorum, aut ad hareditatem eidem legitimo successori eripiendam tendebat e ita dc persequutio appellari potest , quicquid Hae. retici faciunt adversus Ecclesiam Catholicam ex superbia , ac impietate , etiamsi nullam vim atque molestiam inserant Catholicorum fortunis atque corporibus . Utrobique autem metaphorice forsan adhibetur persequationis nomen , sed ut cerre per illud significetur vere aliquod malum alterius corpori , sive animo illatum . Et qui sinam ignorat , quantum Ecclesiae Dei noceant Pseudoapostoli , re Haeretici , lupi nempe rapaces , non parcentes gregi , uti eos Apo- solus nominat AEL XX. 19. loquentes pe ero , ut abducant discipulos post se λ Quis ignorat , injustitiam , & superbiam , di impietatem Donatistarum , a quibus olim discissa est unitas Ecclesiae , divinculum Caritatis , ct iplam et Ecclesia infamata ; qui praeter se solos , reliquam innumerorum Christianorum Rempublicam e Fide excidisse putabant , idque ex dubia unius , aut paucorum culpa; qui Sacramentis vim non a Deo , sed a Ministri qualitate inesse contendebant, re in Catholicos , atque in se ipsos crudelia patrabant λ Abhujusmodi hominum genere persequutione in patiebatur, & adhuc patitur Ecclesia , graviorem interdum, quam quas a Tyrannis e stolim perpessa ; in iis enim complurium animae perduntur , in his sola corpora perierunt . Atque haec est eo in Ioco Augustini senten ei a . Prostant Libri . Attente ac sincere consideranti verba , nihil

inde aliud eruitur .

Quid est ergo, quod tam impotenter in Poenum Rbetorem Phereis ponus ferturὸ Nonne in homi oem hunc aequius sua verba conveniunt λSed illisit Pherepanus miseris Lectoribus suis, quia pinat omnia impμης iliis caesim Iegentibus a se propinari postse . verum magis etiam fiet palam

SEARCH

MENU NAVIGATION