장음표시 사용
281쪽
libus rationibus usum fuisse pronuntiat. Sed utinam sibi semper tam facile de aliorum animis bene persuaderet Phere ponus; neque enim adeo frequenter, ut vidimus, di visuri sumus, Augustino&Catholicis ma Iediceret, ineptis tantummodo & virulantis suspicionibus indulgens. Equidem quin mitius respondere potuerit Augustinus, in- ificias non eo. Quid enim dissimulemus Christianae Caritatis loquelam in his ea si bus p verum Augustinus ita sibi respondere fas licitumque
putavit, ut Rogat istas moneret, ipsos non idcirco se a persequutione iacienda alienos venditare posse, quod reipsa non facerent; nam &ad faciendam vires deerant erant enim Rogat istae numero tantum decem dc eorum auctor Rogatus a contentionibus minime abstinuerat. Ceterum e vestigio subjicit Augustinus , se mitem hunc animum in Roga tistis ponere,oc credere velle. Sed ponamus, ait, vos etiam noIIe, quod non valetis oec. Hoc autem omittere Phere ponus non debebat , si agere sincerius cum Augustino statuisset, quem alioqui mansuetum virum ipse negare non potest. Fatetur insta Augustinus, se olim in ea sententia fuisse , ut Haereticos nulla molestia temporali assiciendos arbitraretur; sed aliam se
postea mentem induisse , ex quo tum experimenta , tum rationes va.
Iidissimae sibi nimium persuaserant, non justam solum , sed utilem
plane ac necessariam interdum esse hanc agendi rationem . Ad haec Phere ponus ait , Augustinum, uti norat ex Rhetorica insiturione id dicere pro temporibus, quod causae postulabant, ita etiam pro tem poribus sensisse. Et si daremus, Augustinum ex institutione Rhetorica novisse in utramque partem dicere, non quod veritas, sed quod causae postularent: num illum excogitare etiam aut credere posis sumus adeo excordem , ct impium , ut eamdem servare consuetudinem vellet in tanti momenti rebus, atque ubi de Religionis, & Ecclesiae honore, & de sua, ac aliorum aeterna salute agebatur λ Id suspicari, id credere sine ulla prorsus causa , atque ratione 3 cum in. humanum, tum iniquum esse, quis non intelligat ex ipsius Phere poni nuper allata sententia λ Mutavit opinionem Augustinus ; at vi exemplorum atque rationum victus. Id quotidie prudentes , & veritatis amantes faciunt , qui meliorem sententiam amplexi in ea consistunt, & eopsistendum sciunt, & tum potissimum , quum ad aeternae salutis periculum, atque ad leges divinas res pertinet. Attamen Pheis
reponus haec subjicere non erubescit: Quis dubitat , quin si EccIesiae
Africanae a persequutione abhorruissent oec. contrariam cau1am copiose peroraturus fuissetλ Ego sane nuIlo modo dubito, quin si illum apud Vandalos --xatae ab Arianis Ecclesiae Afrieanae causam dicere oportuisset, contrariis pIane usus esset argumentis erc.Non solum Phere ponus ipse non dubitat, sed neminem alium dubitaturum elia ait, quin Augustinus tunc Prointeum acturus fuisset. Quo quid durius diei possit, non facile repe
282쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 263
rias. Nos contra, & Augustini sanctitate perspecta, & Eeelesiae Catholicae argumentis bene perpensis, neutiquam dubitamus, quin Augustinus perstiturus in ea sententia fuisset, quam heic post illum tuemur. Quod si Ecclesia Africana a persequutione Haereticorum, sive, ut melius dicam, a salutaribus remediis ac poenis in ipsos experiendis abhorruisset, non ideo id factum suimet, quod illicita haec remedia Episcopi centuissent, sed quod opportuna atque utilia tum temporis minime judicassent: quod contingere interdum potest. Augustinus vero, si ad tyrannidem usque Uandalorum protraxisset vitam , utique illorum damnasset, di confutassiet rabiem in Catholicos, quia uti impia erat vandalorum, & olim Paganorum doctrina, ita ipsorum rigor pro eadem doctrina propaganda justus erat. Catholicorum autem numquam damnasset piam severitatem in Haereticos, quippe
in coelestis doctrinae, di germanae Religionis praesidium adscitam, dc
Augustinus in eadem Epist. 93. Cap. U. V. II. affirmat, Civitatem suam , quae tota erat is parte Donati, ad unitatem Carbolicam, timore Legum Imperialium, conversam fuisse, & Sehisma deinde ita tuisse detestata es , ut eidem numquam immixta fuisse crederetur . Sed nullam ei fidem habet Phere ponus; Discillimum enim putat, ut grandiores natu, Sperspicacioris ingenii homines aIleniores multo non fiant a doctrina, gae eis υi in/eritur. Si Donatistas evidens injustitia non divεsitat ab
ec Iesia Catholica; si item Ecclesiae huic non ement quae certe illi sunt, & apud nullos Haereticos sunt aperta veritatis signa ; si denique rigor solus a Catholicis adhibitus fuimet, non autem explicatae , atque inculcatae Donatistis ejurandi Schismatis manifestae rationes; immo si rigor ipse, licet moderatus, eo dumtaxat respexisset, ut in invitis Doctrinam Catholicam ingereret, dc non ideo potius adhibitus fuisset, ut con verteret animos pervicacium ad auscultandam diligentius meliorem sanioremque doctrinam: Si, inquam, haec omnia in Donatistarum causa non praecessissent, parcere aliquo pacto possemus Phere ponianae suspicioni, quamquam rationibus destitutae . At quum haec omnia conveniant in illam causam , nimis aequum est credere, non ficto , sed vero animo conversos fuisse Hipponensium pleroiaque, uti & alios Donatistarum populos non paucos, quos Augustinus commemorat. Mitto alia in hanc rem argumenta , quippe sola teste experientia res confici potest . Nostris quippe temporibus in Galliarum Regno idem fere conspeximus, quod tua aetate vidit Augustinus. Num affirmare Phereponus poterit, immensum Calvinia. norum numerum ad Fidem & unionem Catholicam ibi conversum ,
inter quos dc grandiores natu, & perspicacioris ingenii homines , dc docti viri, immo Pastores ipsi fuere, omnes a CathoIicorum doctri na alieniores factos, quum ipsam & amplexi fuerint, & constanter ad-
283쪽
huc teneam Quin ex iis aliqui simulatum animum ad Catholicam Ecclesiam detulerint, negare nola . Verum plerosque scimus, ct conis tendimus , ex animo egisse, & apertissime novisse, quantum Haeresidi Schismati adhaerentes, a Veritate dc Caritate abessent: quod & Donatistarum plerisque ad eamdem Ecclesiam conversis contigisse olim, fid ter nobis persuademus, & Augustinus aliique testantur . Ceterum Phere ponus, ne ubique durum se nobis Praebeat, fatetur, adolescentes , & Haereticorum filios Catholicis placitis edueatos, siniscerissime Fidem Catholicam amplecti. Non est hic exiguus salutarium errorum fructus. Sed adhuc idem Censor contendit, Sebismati finem imponi υeaationibus nonnisi inique atque inhumaue posse . Quibus rationibus hoc ille contendat, ignotum est nobis ; nam quas hactenus de, prom sit in Augustinum, nihil solidi habere deprehendimus; di conia era solidissimae adhuc vigent, quas Λugustinus attulit, quasque Phe.
reponus aut infeliciter insectatus est , aut attingere ausus , ut puto se non est . Attamen haec fortasse, quae subjicit , rationum Ioco Censori fuerunt. Inquit enim : His artibus non modo Scbisma ex pertina cla aut imperitia ortum , sed ου omnem veritatis cognitionem ιolli, ut Iliaquet vel ipsius Africae exempIm , is qua Mabammedanorum furor extin,
xii illis Redigionem Christianam, similibus artibus iis , quibus eυulsuri
fuerat olim Scbisma Donatisrarum . Igitur , tamdem concludit, nomerat qκod de eυentu gloriaretur Aug tinus , qui omnium vexaIioxum parest. Si Augustini Epistolam iterum legitIet , aud studiosius semel legisset Phere ponus , intellexisset , Augustinum nequaquam de illo
eventu gloriari , quamquam Catholicis futurum e stet gaudio , tot populos amplecti , ad unitatem Fidei , atque ad veram Ecclesiam reis versos . Id ille reseri , ut causam tantummodo prodat, quare ab antiqua sua sententia ipse discesserit . Nempe verebatur olim , ne Legum terror ex apertis Haereticis fictos Catholicos saceret quam tamen suspieionem deinde sustulit experientia ipse . Quod reliquum est, etsi injustae vexationes ita Deo propter hominum scelera Permittente parem eum justi semen im sortiantur quo tamen eventu caruere tor Paganorum saevissimi conatas in Christianam gentem , nihilominus animadvertere debemus, nonnisi temere comparari hac in re potuisse Catholicos cum Multam med anis . Orthodoxi ac legitimi Imperatois
res in populos sibi& Ecclesiae subjectos , sed pervicaces , & per aperiam iniquitatem ab eadem Ecclesia vera sejunctos , poenas moderatas constituebant ,. ut iterum ad ovile Christi perditas oves revocarent , neque prius errantes revocarent , quam erudiissent, eisque errorem pristinum manifestam secissent. Muham me dant contra in solo terrois Te, dc vi acinacis, ratione omni reposita , sine ullis dominationis
legitimae jure , sine bona causa , populos, alienos in antiqua Relia g Q ne stantes, ad novam amplectendam coegere, quam Catholicae
284쪽
iM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 26s
praeserendam nemo liber & ingenio valens persuadere sibi possit .mul heic simile sit , non video ; di ne ipse quidem Phereponus videat , utpote qui neque dissitetur , Donatistas iniquo titulo secessionem olim a Catholicis fecisse , neque dissileri potest , salsam esse & absurdam Muham med anorum fidem atque sevitiam . Etiamsi ergo iisderi, artibus cum Catholici tum Muham medani usi suissent , & par utrinque fuisset eventus , quia tamen jus Iegitimum , & justa causa , α recta Doctrina Christianis Imperatoribus erant , haec a tem Muhan
medanis deerant: nefas prosecto erat Phere pono , moderatum rigo rem pro custodia veritatis adhibitum cum extremo rigore pso impie. tate propaganda usurpato conferre. Ut toties Augustinus ostendit, immo , ut quotidie nobis cernentibus usu venit, cum boni, tum mali persequutionem faciunt ; sed juste illi, inique isti ; illi odio, sive
errore incitati I ilii Caritate , & Ueritate ducti . Oppresserint ergo Donatistas Catholi et, Catholi eos Multam med ani: Iustitia nihilo. minus semper faciet , ut illos laudemus injustitia , ut istos damneis mus. Denique dissimulare quidem possumus , dici Multam me da nos fimilibus artibus usos ad extinguendam in Africa Religionem Christi, ac usi Catholici fuerint ad auferendum Donatistarum Schisma:
quod cor num suam ostendetur sed absolvere plane nequi mos Pli reponum sine ulla ratione eontendentem , per iuujusmodi vexationes non solum Schisma , sed di omnem veritatis cognitionem ttali. Id jure de Muli ammodanis artibus, ec Turei ca crudelitate canatur im
merito de falso de Catholicis ; sicuti ex ipsa Donatistarun, Hittoriabiquet. Α Catholicorum parte evidens Veritas stabat. Nihil intenta tum Catholici relinquebant, quo istam pervinacibus persuaderene γeo collinea bat Romanarum Legum terror , ut se Donatistas edoceripaterentur eamdem ς α plerique edocti, insaniam praeteritam ex animo detestabantur , errore veteri perspecto, & nova veritate imbuti . Quid heic simile cum caeca feritate ac impietate Turoarum 8 di quis dicere audeat , in hisce casibus atque conditionibus veritatis cognitionem tolli, quum contrarium evidenter curetur is
Infra nequie capere Phere ponus , quomodo ita ratiocinari possed Augustinus , qui credebat homines ad Deum folia gratia interna ,Vel aetis solis concedenda eonυerti, re ad υitam aeternam adduci . Quid enim,
inquit, magis alienum a ratia' divina , quam mulcta k exilio, , Atque
aIia suppliciae At nos respondemus, utique Fidem non ex Meritis , fed ex Gratia venire . Sed quum ipsa Fides ita sit Dei donum, ut actus etiam sit liberi arbitrii , dc omnes jubeamur bene septire , & recte agere 2 propterea homines eunm , ad bene sentiendum , di recte agendum klicitandi sunt. Consilia , praecepta, leges , praedicatio Euan gelii , & variae convincendii, ac hortandi rationes in hunc ipsum Mnem adhibentur. Conreptio autem, quae ut habetur Proverb.2.9. tri Diqitigod by Corale
285쪽
buit sapientiam, modo inferre, modo conservare potest donum Fidei, di prodesse hominibus. Quare non solum laudanda, sed etiam Graistiae divinae instrumentum dicenda est . Neque vero nos , quia Gratia Dei non sine tamen libero Arbitrio probos homines facit , a bonis
peribus abstinere debemus, aut cessare ab urgendis ad bona opera ceteris fratribus . Neque item Apostolica Gratiae Doctrina obstare
debet , quominus injustos , impudicos , di blasphemantes Deum , legitimi Iudices ad iuste , pudice di pie vivendum salutaribus poenis impellant. Nos quod nostrum est , faciamus I Gratia quod suum est,saei et . Sed si ista non capit Phereponus , multo minus capere ego
nescio, cur ipse loqui his verbis pergat : suis dicere sustineat , qui
modo pudore aIiquo teneatur , nec omnem Religionis reverentiam exuerit,
irritam plane esse υerbi disini praedicationem , nec gratiam diυinam cum eo conjungi, nisi accedat persequutio λ Iram quaeso non profundat Phe- reponus . Non Augustinus, non Catholici umquam sensere, irritam plane esse υerbi diυini praedicationem , nisi illam persequutio comitetur. Immo nos assirmamus , Evangelii potissimum praedicationi Deum Conjungere suam gratiam , suisque gratuitis donis reserare ger illam aditum consuescere . Sed negari non potest, quin irritus quoque interdum sit praedicationis istius effectus, vel quod attentum animum ad illam homines non adhibeant, vel quod pervicaciam & caecitatem luci Veritatis , & pulsanti Gratiae opponant. Atque utinam Iudaei, Multam medis sectatores , Gentiles , ct tot Haeretici, huius calamitatis fidem nobis non facerent. Ergo ut ejusmodi pertinacia di caecitas amoveantur, atque ut animum in praedicationem Ueritatis solertius homines intendant, rigor & moderata severitas interponuntur
interdum a Iegitimis Regibus sive Magistratibus , non sine ingenti animarum fructu. Qua in re , ut patet, non statuunt Catholici vim animorum emolliendorum in vexationibus adhibitis , sed in Gratiae divinae emeacia , quae his modis tum utitur , ut de pertinacibus hominibus, incuriosis, & nolentibus, attentos ad verba divina , & volentes faciat. Neque vero umquam a salutaribus hisce poenis Catholici disjungunt praedicationem Evangelicae veritatis , sed potius ad eas tantummodo confugiunt, ut ista praedicatio studiosius auribus acci piatur, di in mentem fluat. Ad Augustini Epistolam centesimam quintam Phere ponus notat , Augustinum nimio affectu occaecatum , in eo salsum fui me, quod Donatistis, indulgentiam suae factioni ab Honorio Imperatore concessam dict itantibus , mendacium exprobrarat. Nam, inquit Phere pOnus , eo tempore cuti e Concilio Carthagine XVIII. Kal. Iul. Anni IO. habito constat), libertas facta omnibus fuerat cujusvis Religionis sequendae , ideoque non mentiebantur Donatistae . Lectores.autem suos Censor adire jubet Augustini Vitam ab erudito Benedicti no
286쪽
IN RELIGIONI A NEGOTIO. LIB. II. 26
proxime praeteritis annis elucubratam Lib. 6. Cap. I. gr. Σ. ut Auguis stini errorem manifestius intelligant . Nos Auctorem vitae Augustinianae adimus , & utique inde ediscimus, aliquando ab Honorio Augusto per dolum expressam, di revera promulgatam fuisse Legem Hae. reticis faventem , quam non dubitamus , quin Donatistae etiam in sui favorem interpretarentur. Verum Donatistas ab antiquis Legibus liberare animus Honorio non fuit 2 Epistola vero memorata Augustini uti animadvertit di recte infert eruditissimus Seriptor viistae ejusdem scripta fuit, antea quam reapse libertatem cujuslibet Religionis colendae concessisset Honorius, quamquam Donatistae famam jam concessae e vulgarent. Quare intelligat Lector , quanta hute Censori habenda sit fides. Presbyterum quemdam Donatum , e factione item Donati, existimantem , di identidem repetentem , neminem cogendum esse ad bo-uam , Augustinus ita alloquitur in Epist. I73. alias χοῖ. F. 2. Attendeqoid Apostolus dixerit: sui Episcopatum desiderat , bonum opus concupiscit. Et tamen tam multi, ut Episcopatum suscipiant, tenentur inυiti,
perducuntur , includuntκr , custodiuntur , patiuntur tanta quae nolunt ,
donee iis adsit υoluntas suscipiendi operis boni . Phere ponus pag. 438. Animadv. primo difficilem se praebere videtur ad credendum , fuisse olim , aut nunc esse , qui vere cogantur dignitatesinopes Ecclesiastieas accipere, quum antea nollent. Scilicet nihil ille veretur in suspicionem adducere omnia, ct ubicumque eum incessit cupido , ipsi Augustiis no abrogare fidem . Et sane miror , hominem hunc adhuc ignorare, vetari nos ab AEquitate & Caritate male sentire , immo non bene sentire de aliis sine potenti ratione . Ut enim hominis improbi est , neminem alium credere velle probum; ita imperiti est negare, quod nunc ipsa testatur experientia , & multo magis Augustini tempore testabatur . Numquid enim ille tam hebes , aut impudens fuerit ,
ut rem veluti vulgarem , & Donatistis compertissimam narraret , quae multis jam non conitaret exemplis y Immo complura antiquitatis monumenta , quae heic innuere supervacaneum puto , . hoc
idem adhuc dilucide testantur . Deinde Phere ponus ita disserit: Sed qui ita coguntur , putant etiam ipsi Episcopatum esse opus bonum nec eum refugiuar, quasi malum quidpiam , sed tantum quod ei oneri recte ferendo impares se judicent. At Donaristae malum per se GD ae Deo
dispIicere , quamvis ea in re errarent, putabant id quod facere cogebanis tur ; nec is tionibus aliter ut sentirent adduci poterant. Detecto hoc Augustini paralogismo , res poscebat, ut aliquo documento Lectores suos Phere ponus dimitteret. Inquit igitur : Itaque non ad rem boc exempIam facit, nee adhibetur ab Augustino , nisi more eorum Rhetorum , quibus satis di υel leυissima υerisimilitudinis umbra, ut sibi recte ra-aiocinari videantur s cujusmodi hominibus nimis scatuerunt per muIta secula
287쪽
eula Chrisianae EecIstae , sed praesertim illo ἀυo . Optan m esset eos , qui pubIice causam Ecclesiarum suscipiunt , paulo studio s Dialecticae
se Rhetoricae seseriori operam dare , ne tot sophismata , ac inanes pbais Ieras plebeculae venditarent. Et nos optamus , Ecclesiasticos non solum viros, sed & omnem veritatis cultorem , Dialecticae ac Rhet ricae severiori multum studere , ut a sophismatis ac inanibus phaleris abstinere discant . Sed itidem optamus , ut Critici viri non minus Modestiae , quam eidem Logicae, studeant, atque a petulantia te misperent ἰ neque generali censura quemquam , veluti indoctum , Sophistam , ae levissimarum mercium propolam , traducant, quod ipsum aliquando errasse deprehenderint. Praeterea optamus , ut ma gnos viros jam functos humanis rebus si quando emendandos suscipiunt quod certe per nos licet γ , sine supercilio , sine malignitate
emendent, & modeste atque circumspe Io judicio de tantis υiris pronuntient, uti jam Quintilianus monebat neque impotenter insultent Ingeniis tam bene de re Literaria , & de Veritate , & de Religione alioqui meritis; immo non prius quempiam ex iis carpant , quam sibi satis constet illorum error . An ab aequissimis hisce honestisque legibus Phere ponus quidquam discesserit , jam puto Lectores sobrios atque honestos ante me dudum intellexisse. Sed heic vix ille ferendus , quod tam universali sententia percellat Augustini Seculum,quo sortiere tot illustres, magnique nominis , ac ingenii Scriptores. Multo minus ferendus, qui nobis exhibere audet Augustinum Logicae studiis perfunctorie excultum,quando vix alium inter veteres Offendere possumus, qui acutiori mente, & meliori Dialectices usu , quum res poscebat , veritatem investigaret , defenderit, & Sophismata caverit. Nam quod & apud illum paralogismus quandoque occurrere aliquis possit, non ingenio,non voluntati, non Logicae neglectui tribuendum
id est , sed hominum conditioni miserae , cui nullus propterea insultare sibi licitum putat , nisi qui se hominem esse fuerit oblitus . Sed quid , si ne heie quidem Augustinus contra Logicam peccarit, ubi tamquam in opportuno loco ipsu m ad Logicam addiscendam amandare videtur Phere ponus λ Quid si Logicae se minus gnarum , ne dicam Sophistam , heic se Phere ponus prodiderit , ubi sophisma Augustini sibi redarguendum putat λ Periculum faciamus. Quid aje-bat Donatus ille Donati sectator R Neminem cogendum esse ad bonum . Deum dedisse homini liberum arbitrium ; ideo non debere cogi hominem nee ad bonum. Hoc ex Augustini Epistola nuper laudata discimus. Quid Catholicus ad haec respondere debuit λ Num ostendere , Donatistarum Schisma esse malum , Unitatem Fidei & Ecclesiae Catholicae bonum esse λ Id secisset inopportune. Neque enim poscebat Presbyter Donatissa, ut sibi demon straretur, bonum esse redire in Catholicae Ecclesiae gremium. Non ajubat:Neminem ad malum esse cogendu. Aiebat:
288쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 269
Neminem cogendum esse ad bonum. Hoc est , aut jam sibi persuaserat bonum esse , quod Catholici sibi inculcabant f aut saltem non negabat, et eo edebat , id esse bosam , ajebatque se Fc υelle errare , se υelle perire in Haeresi sua , uti infra Augustinus tradit. Quid aliud ergo L gicus vir ad Donatistae effatum reponere debebat, nisi ostendere , E mines ad boaum quoque impelli posse , atque debere δ Quod Augustinus apposite iacit producto vulgari eorum temporum exemplo , cui vel ipsi Donatistae nihil Objicere possent ac vellent, eorum nempe viaxorum , qai ad Episcopatum suscipiendum, hoc est , ad bonum a plectendum , cogebantur. Nihil ergo facit huc animadvertere , Donatistas malum putasse id , quod facere a Catholicis cogebantur . Ex Donati v Itronea confessione assumebat Augustinus , id bonum esse . Tum ex Logicae regulis id tantummodo evincebat, quod solum a D nato negabatur, videlicet , cogi bomines ad bonum debere . Si bonui id esse nega Te t Donatista, tum Augustinus aliter sibi ad negantem resis pondendum novisset. Quamobrem nemo Logicae praeceptis instructus non intelligat, quantum ad rem faciat illa. Augustini responsio , dc
quantum contra a Logica alienum fuisset ea respondere, quae si Pli reponum audire volumus, respondenda tunc erant. Pudere debet et hominem Criticum tam sapine Censorem agere ..
Non infamatur ab Augustins Ecclesia tria, prioraem Seculorum , n que eidem inuitur aliqua di mulatio iniqua . Non omnis persequurio improbata a interibus Christianis , sed ea tantum , quaσpro errore contra Veriιalem exercebatur . Neque Ethnici criminari
jure potuissent poenas moderatas is aυersos a Religione υera statuistas . AMMinus erga Maniebaeos mitis , seu non ideirpo incasanis das , quod salutares mereticorum υexationes delude Iaadarit.
FAcile ab iis, quae ad Epistolam I 8 s. olim IO. Augustini pag. 32 L.
Animadv. habet Phere ponus, expedire sese post et , quicumqtae Donatistarum insaniam ,. aut ex ipsius supra memorati Presbyteri facinore , aut ex tot aliis Historiarum monimentis colliget , eoque magis qui demum animadverterit, quam nullis rationibus , sed solum indignis suspicionibus omnia corrumpere , dc denigrare Phereponus soleat . Quam artem si in isto Censore probare velimus jam nihil erit, in quod saevire impune non poisimus , culpamque falsitatis cou. . ferre . Sed ne heia quidem is sine responso dimittendus est , . quippe multum exspatiatur, ut ostendat , Augusticium non animadvertisse, quantum ipse tam versam Ecclesiam Christianam trium prior mi a
Christo nato Seculorum fius dictis infamaret. Quei tam male Eccle
289쪽
sam habeat Augustinus , videamus. Donatistis dicentibus , non petiiFe a Regibus terrae Apostolos talia , hoc est , ut vulgo dicitur, non in invocasse secula re bracilaum pro tutela Religionis verae , Augustinus respondet in ea d. Epist. Irs. Cap. V. gr. 19. Quis tune in Chrisum ere derat Imperator , qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo seris viret , quando aAbuc illud Propbeticum complebatur e miserunt Reges
terrae , Principes conυenerunt in uxum adυersus Dominum S adυersusCbristum ejus 3 Tum addit , ex quo Imperatores Christianae Religioni dederant nomen , potuisse illos , & debuisse pro ipsa Religione
tuenda , & errore profligando , leges condere, Christiana tamen moderatione dignas. Hinc Phere ponus inseri, Augustini mentem esse, a primis Christianis improbatam non fuisse persequutionem Omnem: quod si verum esse ponimus, infamis ex Phere poni sententia fu isset Ecclesia sub Ethnicis Imperatoribus , graviter semper de persequutionibus, quasi humanitati contrariis, conquesta . Expectamus a Pheis Tepono argumentum , quo palam fiat, tam absurda consectaria veniis re ex Augustini sententia . Eece . Si enim dicamus Gbristianos antiquioares ea Iantum de causa υexationes damnasse , quod in ipsos exercerentar , non in Ethnicos : habendi erant callidi d simulatores, qui tempori dumtaxat serυiebant' quum damnarent quasi impia j iκbumana , quae ipsi libenti ime jecissent , si potui1sent. Tum e vestigio haec alia subjicit : Neque enim υetustiores Gbrisiani damnabant persequutionem,quam ipsi patieban-ιur , sed omnem omnino , quaeumque esset. Postrema haec verba si peris Pendantur , quamvis speciem praeferant rationis, & confirmationis superiorum , nihil tamen aliud continent quam id , quod in quaestione est. At quaeso non adserat pro re comperta Censor iste , a vetustioribus Christianis omnem omnino quaecumque esset, persequutionem
damnatam fuisse. Hoc it Ie dicit ; sed hoc illi adhue demonstrandum
restat . Superiora ergo repetamus Phere poni verba , quae sane ad rem propositam faciunt. Ad ea vero ita respondemus , antiquos Christia nos non ideo de vexationibus suisse conquestos , quod in se , & non in Ethnicos, exercerentur; sed quidem quod exercerentur contra Veritatem ,& contra Veritatis patronos , di in patrocinium patentissimae impietatis , & infelicissimi di apertissimi erroris . Expostulantes
de iniqua crudelitate numquam negarunt, quin moderatae persequutiones aliquae a legitimis Regibus exerceri licite possent, ut ab impiis opinionibus pars populi sibi subjecti liberaretur . Ergo nihil dissimulabant Christiani veteres; neque tempori serviebant ἱ neque libentissime idcirco Ethnicos persequuti fuissent, si potuissent; nam quamvis id liceat, aegre tamen a Catholicis semper factum est neque parem Ethnicis vexationum mensuram reddidissent Catholici ; neque alia praestare cupiebant , quae nunc sibi Phereponus fingit I atque adeo sententia Λugustini veterem Ecc Iesiam minime infamat.
290쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. Ls B. II. 1 r
Sensit Phere ponus haec sibi illico reponenda esse ; quare hanc nobis
justam defensionem eripere conatur, ita scribens pag. 32 I. Non poterant dicere Chrisiani , se Veritatis esse patronos , Ethnicos mendacii . Nam quaaμυis verum boc esset, controversia iIIa etiamnum pendebat, dum Eibnici contra sentiebant; armaque eis in Christianos , interea dum Christiani ipsi fierent, suppeditabantur ' nam dum se pro Veritate stare illi
putabant, debebant ex Chrisiaxorum sententia vexare aliter sentientes . Quamvis Ethnici se pro veritate stare putarent, attamen Christiani minus perspicaces fuissent, & rationem convincendi , atque exaris mandi superstitiosi furoris numquam prudenter inrissent, si per se. quutionem omnem , quaecumque sit, damnassent. Tunc enim Ethnici, qui sese elumbes plane sentiebant, quum eo res veniebat , ut Christianos ostenderent non pios, non veritatis patronos , se vero
non impios, non mendacii sectatores vires resumsissent , & fortissimos, immo ex una parte invictos se praebuissent adversus Christia. nam gentem. Nimirum dimissa quaestione illa , utrobi, nempe, Veritas, & Religio vera staret, lubentissime in alteram quaestionem invasissent, num , scilicet, improbanda sit persequutio quaevis. Argu.
mentis autem tum a naturali ratione , tum ab omnium populorum
institutis, tum ab ipsis Christianorum sanctissimis Libris, facile duactis, ostendiment, licere Μagistratibus legitimis persequi, di diveἀxare , improbos ac impios , ut aut emendentur, aut justas dent meis nas . Nos contendimus, in hujusmodi controversia rationibus obruenis
dos suisse Christianos. Quod prosecto eorum apud Ethnicos bonam alioqui causam pessum dedisset, quasi Christiana gens, quam impiam atque superstitiosam illi credebant, ea falsa opinione eximere sese voluisset debitis impietatis suppliciis . Saltem , ut quisque intelligere potest, difficilis illa quaestio difficile composita fuisset, atque interim, dum componeretur , debacchari perrexisset confidenter in Christi
gregem Paganorum furor. Restabat ergo, ut ad priorem quaestionem, quam unam revera nos dicimus agitatam , regrederentur Religionis Christianae patroni , contemtoque Phereponi consilio , hoc solum peterent, hoc probarent, nempe ab impietate , atque a superis stitione nimium abesse Christi Fidem; impium contra , atque super stitiosum esse Idolorum cultum , atque Ethnicos pro Veritate miniis me stare. Si heic vincebant Christiani, ex ipsorum Ethnicorum senistentia divexandi amplius non erant; non enim illos , qui se pietatis di veritatis cultores probabant, suppliciis addicendos Ethnici credebant . At hoc facile, di illico, & invicte ostendere poterant Christiani, vel Phere pono judice : tantum eminet ac patet supra Ethnicorum superstitionem veritas Religionis Christianae . Quod Christiani tantum sero profecerint, sero saevitiam Tyrannorum evaserint: non suae
causae infirmitati, non spreto Phereponi consilio, tribuendum, sed
