Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

111 DE INGENIORUM MODERATIO ME

impotentiae, di caecitati Ethnicorum , quam heic pluribus describere non vacat. Non ergo , ut Pheremnias autumat, arma in semetipsos Christiani suppeditabant Ethnicorum crudelitati , dum sentiebant , licere persequi impios nam quum se impios non esse e vestigio & evi. denter ostenderent, simul etiam persequutioni modus erat illico saiaciendus . Ministrassent potius rationem perpetuo saeviendi, si s quod Phere ponus eos secisse vellet contendissent, ne in impios quidem di superstitiosos , di sacrilegos licitum esse animadvertere, & inique

vexari, quos ideo vexas, ut impietatem erroresque nefarios contra Divinitatem ejurent.

Non conquiescit Phereponus, sed haec addit: si potuissent praeυidere Ethnici, cdfore cliquando stempus , quo morte mulctorcntPr Diis Sacra fatientes a Cbristianis Imperatoribus , nec sine plausu Episcoporum , Iicer olioquin in partes abiissent Christianos infamassent, quosi factidos oe malos homines , qui non dicebam, quod sentirent , quMm Religionem liberam esse oportere clamitabant. Tum orationem suam ita concludit: Nee dabito quin Ethnici , qui supererant in Imperio Romano , oe vicini etiam Idololatrae , ut Persae, talia Christianis objicerent. Male accidit vetustioribus Ethnicis, quod hominem acutum , qualis est Phere pontis , illorum aetas ac superstitio non tulit. Eos enim iste fortasse monui ue t , ut in Christianorum animos profundius inquirerent, seque diligentius liberarent a gente seditiosa, & vindictae sitim occultante. At nos aequius putamus, Ethnicos , si praevidissent, quae vere a Christianis Imperatoribus praecipienda erant , nulla infamia aspersuros fuisse Christianam sui temporis gentem; & siquidem fecissent, iniqua, ut ceterae aliae, fuisset haec etiam accusatio . Numquam enim clamitaverant Christiani , non licere legitimis Principibus superstitionem di manifestam impietatem proscribere , & salutaribus poenis urgere impios ad meliorem sententiam ; sed quidem superstitiosum &aper. te sacrilegum Idolorum cultum Christiani appellabant . Deinde magna inter Ethnicorum di Christianorum perseqtriuiones intercessit differentia ; quippe Ethnici invitos Christianos coegerunt, Ethnicos

vero invitos numquam coegerunt Christiani veterem suam Religionem ejurare . Immo quae capitalia supplicia memorat heic malevolenti animo Phere ponus , in neminem decreta fuere , quod Ethnicismo intime addictus esset , sive quod Christo nomen dare detrectaret; sed in eos dumtaxat, qui externum Idolorum cultum , & nefaria sacrificia, impiosque superstitionis illius ritus vetitos exercere palam deis prehenderentur . Quamobrem inique talia Christianis exprobrassent Pagani, qui sibi, quum rerum potiebantur , fas esse censuerant, in. vitos etiam Chri ianorum animos cogere timore mortis ad ejuranis dum Christum , & Idola colenda . Iniquisti me autem tamquam seditiosos , di vindictam anhelantes dictitassent Christianos , quos , uti

Sanis

292쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. u.

Sanctus Cyprianus, Tertullianus, & alia antiquitatis monumenta testamur, obsequium & fides erga legitimos Reges potissimum eo m. mendavit , quamquam in eum numerum di in eas vires excrevissent, ut Paganorum jugum eXcutere securi jam possent, di quamquam tam male quotidie haberentur a Devissimis Tyrannis, ut non destitui patientia ad miraculum accederet. Quare si Christianis ea, quae

Phere ponus sibi persuadet, objecissent Ethnici su perst ites, ipsi numquam sane ad Christi Religionem inviti coacti et habebant Christiani, quo eis ora statim obst ruerent, seque a simulationi, & perfidiae , diem delitatis nota defenderent. Quum non sint, nisi suspiciones inanes, & oclii dumtaxat ac livoris testes, praetereo notas, quas Phere ponus habet ad Serm. CCCLIX. Augustini. Alia nos vocant . Quam sincera Catholicorum , saltem plerorumque , Caritas foret in Donatistas, jam supra docuimus , di eorum temporum Historia lucu Ientissime docet. In Animadversio. nibus autem ad Cap. I. V. 2. Libri contra Epistolam Μanichaei exos culatur Phere ponus ea Augustini verba , quibus se a persequutione alienum, di mansuetissimum erga Manichaeos praebet. Illi, inquit Augustinus, in vos saeυiant , qui nesciunt, cum quo labore verum ime. niatur , o quam dissiciIe cainantur errores . Illi in υos saeυiant, etc.Sed oppido Censor dolet, Augustinum ad mortem usque in eam pia senistentia non perstitisse ; nam hunc Librum scripsit Sanctus Doctor circiter Annum Christi 397. Anno autem I 2. plane mutaverat mentem. Ne nos quidem inficias imus , quin pia fuerit illa Augustini sententia; ejusque verba nos quoque alte in eorum animos immissa vellemus . qui nimio interdum rigore in Haereticos saevi unt, & perdere , qua sanare malunt errantes. Uerum debuit Phereponus ostendere, piam fuisse alteram sententiam , inquam se meliori consi lio tran. 'l- se postea Augustinus ipse fatetur. Nos aeque piam, di Iustitiae eonis sonam , & praeterea Ecclesiae ipsisque pertinacibus atque phreueticis utiliorem saepe numero esse alteram etiam , dicimus. ut enim pium esse potest facinorosis parcere, & non saevire in improbos, quia peccare humanum est, atque a vitiis criminibusque dissicile abstinere se possunt homines, virtutemque sectari; ita pium ,& aequum , &Reipublicae, ipsisque scelestis utile est, in eos interdum saevire; Me aut ipsi , aut eorum exemplo ceteri emendentur. Neque a I iter tum sentiebat Augustinus, vel quum in priore sententia fuit; si quidem seribit in eodem Libro Cap. I. Dominum per serυοs suos regna subUertere eris roris , ct emendandos esse potius, quam perdendos errantes. Ad emendandi autem rationem pertinere ait supplicia, exilia, Orbitates, di molestias corporis . Cur vero mitiorem in Manichaeos agendi formam probaret Augustinus, ipse docet, quia olim ejusmodi errore deceptus dissicillime ad lucem veritatis evasit. Cpterum quum ait: Illi in υos

293쪽

1 DE INGENIORUM MODERATIONE

Dυiant, Sc. dubitare cogor, num respiciat ad justas punitiones, si vead salutares poenas a legitimis Magistratibus in Haeresim pestilentissimam decretas an potius ad rationem disputandi, eosque coarguendi , quae quum aspera & saeva esse possit, lenis tamen potius Augustino usurpanda videtur. Ego, inquit Cap. 3. V. 3 .sἀυire in υos omnino non possκm , quos sicut meipsum illo tempore, ita naenc debeo sustinere, S tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, quum inve/ro dogmate rabiosus S raecus errarem . Augustinus certe sae vi re flagris, di castigationibus in Manichaeos non poterat; poterat quidem disputatione, ac Libris. Quodcumque tamen intelligas, certe nusis quam ibi Augustinus damnat, uti Phereponus sibi persuast, promulgatas a Christianis Imperatoribus in Manichaeos leges. Quod autem Phere ponus miratur, ab Aligustino coeptas esse probari Haereticorum persequutiones, eodem tempore, quo Gratiae ineluctabilis inspiratio. ni omnes bonas hominum actiones tribuere coepit: jam diximus, divinam Gratiam praedicationibus , cohortationibus, miraculis, &ipsis etiam salubribus vexationibus uti, ut viam sibi sternat in hominum corda , quibus numquam adimit essentialem voluntatis libertatem . Valde autem fallitur Censor , fit ineluctabilis gratia nomine significare vult, necessitantem ita liceat loqui & Calvinianam gratiam Augustino placuisse. Non alia heic ei fuit sententia , quam Catholicae Ecclesiae, ut jam doctissimi viri demonstrarunt; quare nil mirum, si cum ea Augustinus componeret sententiam de juste adhibendo ri. gore in pervicaces Haereticos.

CAPUT UNDECIMUM.

Donatisae muItorum criminum rei, o puniendi quoque ex Legibus po- Iiticis . Probata ab ipso Deo moderata Haereticorum vexatio . Deis pia declamatiuncula a Pherepono afria veteribus Christianis , qui persequutionem Ethnicam ideo injustam vocabant , quia pro impietate eraι . Maxima disparitas inter Eibnicos , ct Christianos Imperatores , quod es ad vexationem subjectae gentis . Ad summas potesates periinet coercere impios , S a vera Religione

LIbenter jam dimitterem istam quaestionem , si Phere ponus ,

quem nimium urunt Dord racenae Synodi tempora, & parium infortuniorum timor, finem loquendi hac de re facere posset. Tamquam ergo nihil hactenus attulisset , in Augustinum animosius iterum insurgit, quum hujus Librum primum contra Epistolam Parmeniani commentatur. Decreverat Constantinus Augustus in Donatis

ta Sa

294쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. II. 27s

tas , non semel in Caeciliani accusatione salsi convictos, animadveristere. Hoc immaniter, & Osio Episcopo suggerente, a Constantino factum , criminabatur Parmenianus. Iterum Haeretico succinit Pheia reponus pag.6O2.; dc ait: Donatista propterea occidi non debuerunt, quod de Caeciliano probare non potueraηι, rraditorem fudse, aut a traditoribκs ordinatum; vel quod secesssionem fecissent , quamυis immerito, a reliquis Ecelestis Chrisianis ; si modo legibus eiυilibus ceteroqui parerent. Haec de Iicia'vulnera mitioribus remediis curanda fuerunt. Quasi civiles Leges gravissime non laedat, qui calumniis alterum petit; quasi severissimae poenae ab iisdem Legibus propositae antiquitus non fuerint contra Cais Iumniatores, & falsos accusatores, eosque potissimum , qui ultimo judicio superati, Imperatorem gratid corruptum fuisse criminabanIur, quales , ut ex Augustino intelligimus , Donatistae fuere . Quo autem supplicio dignos ex ipsis etiam civilibus Legibus non reputaret Conis stantinus Donatistas , qui ad judicium suum toties appellarant, toties falsi convicti fuerant, & tamen Imperialia Decreta flocci facientes, quasi causam obtinuissent, furioso Schismate cui falsa ipsa accusatio originem dederat) tam pervicaciter Ecclesiam dilaniare atque infamare pergebant R Attamen Constantinus, ipsius forsitanosii pre.

cibus delinitus , longe mitiori sententia , quam mererentur , Donat istas compressit, uti ex Historia constat : quod non satis considera L se , aut considerare noluisse Phere ponus videtur .

Capite IX. ejusdem Lib. I. contra Epistolam Parmeniani de Haereisticis ita scribebat Augustinus: In quo ex occuIto imperio Dei, per mania festum hominum imperium , multa qMibus coercerentur βυeri me constiIui a sunt ; nec foIum Haereticis, quoquo modo saltem Cbristiano nomine dealbaris , sed etiam ipsis Paganis , Oe. In hunc locum ita scribit Phere ponus pag. 6os. Rectius dixit Augustinus, quam putabat, occultum esse Imperium Dei de vexandis Haeretieis ; nam profecto adeo in Apostolorum scriptis Ia-ισι , ut nec ipse, nec alius quisquam id proferre adhuc potuerit. Tum addit , eo latente imperio , excusari non posse Christianos Imperatores, qui Etbnteos imitati,meras opiniones pro deliciis habuerunt, & contra

sentientes gravibus poenis affecerunt. Non enim res tanti momenti, cisus sunt tam borrendae sequeLe, umquam a Christianis tentanda erat, Deo non tantum tacente, sed etiam tot & tantis de amore in universum humanum genus iteratis praeceptis, di disertissimis verbis rem vetante. Quod est ad Augustini verba , nemo non duelligit, occulto Dei imperio significari internam illam inspirationem, qua Deus cum Reges tum ceteros homines ad optimas ct justas leges condendas, dc ad virtutis opera occulte solicitare solet . Phere ponus vero imperium Dei , sive praeceptum , de vexandis Haereticis aperte con-

. scriptum in Apostolorum Libris exigit ab Augustino , quasi ab Apostolis omnia Regum jura Literis consignanda fuerint s quasi jus

295쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

Regum in pervicaces Haereticos, sibi atque Ecclesiae subjectos, ex ipsis

Apostolorum, aliarumque sacrarum Literarum locis, rite non deis ducatur , & luculentissime demum non persuadeatur a recta Ratione. Certe Haereticorum vexatio res magni momenti est ; sed nos nullas inde adeo horrendas sequelas novimus, aut saltem non alias, quam

quae comitantur vexationem justam malorum ac improborum hominum . Ut enim istos ad meliorem frugem , ita illos ad meliorem mentem Magistratus legitimi, dispari tamen severitatis genere , peris trahere nituntur. Quod quum accidit & saepe de Hereticis aeeidisse notum est , optima est vexationis adhibitae sequela tum homini

emendato , tum Regi emendanti οῦ quae certe optima sequela longe superat & pensat quaecumque Pheremnus afferre contra possit . Homini autem non minus timendum sibi est ex impiis opinionibus , econtem tu Ecclesiae , ex Haeresi di Schismate , quam ex malis moribus. Proinde vituperare non potest moderatas Imperatorum Leges in Haeretticos, nisi qui pravas de Religione opiniones nihil hominibus, nihil Ecelesiae verae , nihil Reipublicae nocere sentit , di iniquum

Putat urgere errantes, & pervicaces ad veritatem dignoleendam aliaque amplectendam, sive custodiendam . Neque vero quod tot praeisceptis amorem in humanum genus exposcat Deus , idcirco vexatio. Des moderatae in Hae et icos interdictae dicendae sunt . Nam ideo reapse nos illas ab ipso Deo probatas affirmamus , quia ex amore sive carit te in Haereticos exercentur , quos non minuS quam nos veritatis asse is clas&erroris expertes vellemus , ut ipsi quoque nobiscum Deo miserante ab ira ventura liberentur . Amat di qui castigat . Innumera id exempla ostendunt , di Iudicum in primis, qui justis poenis nocentes plectunt, ut perversas eorum voluntates sanent . Alioqui nemorum quidem crimina Deus amantissimus hominum aut punita

vellet, aut ipse puniret . Sed quod Censorem istum in tot parat gismos conjicit, i Ilud est , quod tam Ethnicorum , quam Catholicorum, atque Haereticorum sententias de Religione pari gradu habet tamquam meras opiniones, hoc est , a certitudine aeque dissitas : qua in re an non ipse , qui tamen se Christianum dicit , desipiat , Eruditi judicent . - Ad Ethnicos Phereponus se rursus confert , quos capitali lup PII

eio si sacra Diis suis secissent , mulctandos, decretum est ab Imper, Libus Christianii . Crudelem appellat Censor, & Christiana manis suetudine prorsus indignam hanc Legem . Λugustino autem huiuiis modi edicta laudanti talia reponit Phere ponus pag. 6o3. me s possent laudari , omnia a Christianis , per tria prima secuta , d dia contra perse- qautionem ReIigionis eaus , quasi flHia aut mala fide dicta , esse ηι babenda . S Itum enim fuisset Id oppugnare, quod αquismum esse purares , . nam non persequutio ipsa quasi per se ipοιmsscι uo iis oppugnara ,sea

296쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 177

tantum, quae feret contra recte sentieηtes . Crambem recoquere nos eo. git Phereponus , & reponere , oppugnatam a Christianis fuisse non omnem persequutionem, sed eas tantummodo, quae exercentur in verae Religionis perniciem , ac in tutelam impietatis. Id ergo olim oppugnabant Christiani suis vocibus & scriptis, quod iniquissimum esse putabant, quum nempe ab impiis Ethnicis in Christianos recta sentientes fieret; aequissimum vero putabant, si pro veritate contra errorem factum fuisset. Quae heic quaeso umbra stultitiae ρ At inquie Phere ponus e Cupiebant Christiani ab Ethnicis , dxm Etbnici erant, omisnem persequendi animum adici ' hoe est, se ab iis non Uexari, quamυis Ethnici crederent eos in errore versari, quod muliis Iocis probari posset . Nos expectabamus testem , aut rationem aliquam, quibus demonstraretur, Christianos omnem olim , quaecumque esset , Persequutiois nem detestatos. Phere ponus affert id solum , quod in quaestione est. Multis Iocis, inquit ille, probari id posset. Cur tam avarus est , ut ne unum quidem producat 8 At nos legimus Christianorum veterum Apologias, Iustini, Athenagorae, Minutii, Tertulliani, Cypriani, ocsimilium , & nihil tale reperimus. Toti illi sunt in demonstrandaveritate & probitate suae Religionis, in calumniis evertendis, in Ethnicorum impietate, ac injustitia prodenda : quo facto rectissime concludebant, iniquam esse persequutionem , quam sustinebant, atque adeo ab ipsa cessandum . Λt Phereponus, lubenter dimissis veterum testimoniis, mirabiis Iem rationem loco eorumdem de suo penu educit, ita scribens: Muod si Cissiani persequutionem non improbabant, si modo a recte sentientibus in errantes exerceretur ; oportuisset eos , si animum sedare voluissent, sic Ethnicos alloqui: Nune quidem , dum lxfirmiores fumus, o Ethnici , a υobis dissentiemes eIementer ferri cupimus. Sed si quando rerum misriemur , ne faIlamini, non eamdem elementiam vobis praestare β aiuimus: Arus , TempIa , ac simulacra omnia eυertemus, sacrificia e υestra ita vetabimaes, ut saera Diis υestris facere υobis capitale futurum sit. Interea vos or4mus, ut erga nos clementer vis geratis, dum superiores estis, quamvis , si umquam Imperatores Christianos babere posmus, vos quasi impios simus interfectari, si Religionis υestrae estitim taeri υelitis. Post hunc locum , quem integrum afferre placuit, ne sita in ipso victoriae spe fraudaretur Phere ponus, nemo, si eidem credimus, non intelliget, aliter quam Augustinus sentire debuisse Christianos vetustiores . Haec enim , inquit Censor , sunt necessaria sententiae Augustinianae eonsectaria . Nos vero nullum aliud consectarium tam elegantis orationis a Phere pono confictae videmus, nisi Phere ponum ipsum in declamatoriis coloribus addiscendis non frustra collocasse tempus. Nam qui trutina severiore sententiam Augustinianam expendunt, haec tam necessaria consectaria assequi intellectu non possunt. Primo

S 3 ergo

297쪽

118 DE INGENIORUM MODERATIONE

ergo dicimus, veterum quoque Christianorum sententiam fuisse, Iicere Magistratibus legitimis coercere impietatem , ac superstitionem, quae vere talis esset. Pro iis multis Iocis, quibus contrarium ostendi posse, aiebat quidem Phere ponus, in speciem minans, sed non sine industria a proferendis abstinens, nos pauca dabimus. sustinus Maristyr in Apologia secunda, quae nunc ab eruditis prima dicitur: κμε7ε

, et πιν ιι διονωνικεῖα, Id est : Nora , inquit, ratio est, a nemine

nos quidquam mali pari posse , si non aut malefici coarguamur, aut praυi cognitia causs judicemur esse. Infra subdit : Oramus, ut quae Christianis objiciuntur crimina , inquirantur atque si ita se babere probata fuerint ,

pro eo atque par est, puniuntur, seu poIiuS, acrius etiam puniantur.

Praecipuum autem crimen Christianis objectum, Impietas ac Irreligiosuit. Quare justinus ab isto in primis purgat Religionem Christia.

nam, ejusque cultores , atque doctrinam. In eadem verba scribit Athenagoras in Legatione pro Christianis . Trium flagitiorum infamem rumorem de nobis spargunt: Impietatem , Epulas Festeas, concubitus incoistos. ἄξεισσα, Θ Dῖπνα, .s-, Quae si υera sunt, nώlli υeIsexui, vel aetati parcite, ad poenas rapite, oec. Tum rogat, ut si comis menta haec sint, atque calumniae , a saeviendo temperent contra jussit iam. Rogat, ut de Christianorum vita inquirant, quam innocentem invenient, & de eorum opinionibus, quas veras & pias non cognoscere nequibunt. Impietatis autem calumniam sibi primo Ioco suscipit diluendam . Num ergo persequutionem quamcumque, an ii Iam tantummodo, quae contra probos , pieque ac recte sentientes fit, damnarent Christiani antiquiores, ex his judicent aequi Lectores. Tertullianus itiisdem, quamvis una cum aliis merito conquereretur, a Romanis Christianos propter diversas de Diis opiniones tam crudeliter vexari,

quum tamen reliquis Philosophis in Imperio Romano liberum foret, quae vellent de Diis, di de Religione Ethnica sentire: idem , inquam, Tertullianus Cap. X. Apologet. agnoscit , Christianos jure ac merito fore plectendos, ubi falsa di impia esse ostenderetur eorum sententia de Diis. Scimus, inquit, Deos non colendos. Itaque Sacrilegii, o Majestatis rei conυenimur. Summa haec causa, immo tota es, S utique digna cognosci , si non praesumtio, aut iniquitas judicet: altera quae desperat, altera quae recusat veritatem . En quo in loco statuat ille totum quaestionis cardinem. In opinionum videlicet examine. Si vera de

Diis sentiant Christiani; injusta vexatio fuerit. Sin impia & sacrilega ; tum justa persequutio. Addit propterea . Exigere debetis, uti pro- hemus , non esse illos Deos, ct idcirco non colendos ; quia tunc demum coli

debuissent, si Dii fuisseni. Tune N Chrisiani puniendi, si quos non eoIerent, quia putareηι non esse, constaret illos Deos esse. Quibus ex verbis plane viis

298쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. ars

ne videas, non solum non improbatas, sed probatas a veteribus Christanis persequutiones, quum contra errorem ac impietatem fiebant ;quae ipsa Augustini sententia est. Ergo non inqui at Phere ponus, quaecumque ab iis Christianis ducebantur contra persequutionem adversus se commotam , mala fide fuisse dicta. Damnabant ii atque detestabantur persequutionem injustam, qualis apertissime erat , quae contra eosdem fiebat ; non auistem damnabant, quae juste fieri poterat contra patentissimam Ethniis corum impietatem . At Phereponus reponit : Ergo animus erat Christianis persequendi, quum possent, Paganos, dc oportuiTet eos , si animum nudare υoluissent, ad Ethnicos loqui concinn, illa oratione, quam nuper ex ore ipsius excepimus; aut certe nihil obstabat, quominus

eorum dirita site interpretarentur Etbniet , si Cbristiani credebant, quod bia

spe temporibus credebat Augustinus . Mirum est, hominem acutum noniadum perspexime, aut perspicere non potuisse, quantum intersit inter sentientem , licere aliquid facere , di volentem , sive cupientem facere id quod licitum ereditur. Christiani veteres utique arbitrabantur , fas esse impios vexationibus moderatis ad meliorem sententiam incitare. At quis Logicam veram edoctus inde veluti necessarium consectarium deducat: ergo & cupiebant persequi impios λ Innumera sunt, quae facere licet; & tamen homines facere neque cupiunt, neque volunt , quia & ipsum non facere licitum est . Ridiculum praeterea est, eam Christianis assingere orationem , quum Christiani illi non. dum scirent, an opus aliquando futurum foret suppliciis ad cohibendam Ethnicorum superstitionem & an Ethnici omnes Christi Fidem ultro non essent amplexuri;& an Imperatores sibi addictos tam cito habitura esset Christiana Religio . Deinde num spectabat ad privatos Christi Fideles dicere : Nos statuemus, nos eυertemus , nos UeIabimus , nos persequutionem iaciemusλ Regum, non privatorum , ista su ni jura ;& velle talia ad Reges pertinet, non ad subjectos. Neque adeo inepti erant Christiani illi, ut incertam voluntatem Imperatorum futurorum tam circumscripte, tam fidenter in Ethnicos interpretarentur , quum ne certum quidem sibi soret,quis rerum status futurus esset,qua

Ecclesia hujusmodi Imperatores habitura erat. Quod ab Ethnicis in is terrogati respondere poterant,illud erat: An Imperatores, si quando societas Christianorum habebit contra vos asperi quicquam sint cun-stituturi, nos latet. Scimus quidem, si id ab ipsis fiet, licite faciendum ex vestra ipsorum opinione, qua sas licitumque creditis impios & sacrilegos vexare, ut ad Ueritatem assurgant. Quod est ad nos, paratissimi ad ostendendum sumus, ct evidenter ostendemus, si nos audire sustinebitis, si aequas aures praebebitis rationibus, unam nostram Religionem veritatis & Pietatis esse Magistram atque adeo nullum vobis justum esse titulum tam crudeliter saeviendi in Christianam gentem .

299쪽

et o DE INGENIORUM MODERATIONE

Sed quod Phere ponianae declamationis absilrdum auget, est eo misparatio instituta inter persequutionem ab Ethnicis in Christianos , &alteram a Christianis in Ethnicos commotam, quam postremam Pheis reponus invidiosissime commemorat, di lepide ex ipso Christianorumore audire nos iacit. Neminem ex Ethnicis interficiendum sanxere Christiani Imperatores, quod Ethnicismo adhaereret, quod Super. nitionem minime eiurare vellet, quod Religionem Christianam non amplecteretur . Vel Honorii, & Λugustini tempore ingens Pagano. Tum copia pacifice agere sinebatur intra fines Imperii Romani, di iti ipsa Urbe; immo ad Consulatum usque ascendebant Proceres aperiste Pagani. Quid heic quaeso simi Ie eum persequutione teterrima ab Ethnicis tamdiu facta , cujus erat scopus invitas Christianorum v luntates , sine rationum pondere , di solo mΘrtis me tu , eo gere ad. abnegandum Christum , di ad colendos mortuos Deos λ Quid ergo adversus Ethnicos ab Imperatoribus Christianis constitutum est pNempe externum Ethnicae Religionis, si ve ut melius dicam , publicum Superstitionis exercitium Caesarea lege interdictum , & capitale supplicium eontra in obsequentes propositum fuit. Hanc legem cru delem, oe Christiana mansuetudine prorsus indignum , Phere pono appellare placet. Verum vel ex ipsis Haereticis Priucipibus nemo Iieitum sibi nune non putat , cum externum cultum , publicumque exeriseitium interdicere illarum Religionum , quas impias ct sacrilegas esse credit, tum inobedientes extremis plectere rigoribus Petat homo ille a Batavis suis, ab Anglis, S reliquis Protestantibus , num id facere liceat, quando licitum sibi omnes duxerunt in hoc tamen errantes ) a suis proscribere finibus ipsius Catholicae Religionis exeret.

tium: quam, ut ut caeco odio serantur , comparare numquam audebunt eum impia & manifesta Paganorum superstitione . Ρraeterea videat novus iste Patronus Ethnicismi , quei nunc audeat crudelitatis postulare Imperatores , quod in suo Regrio tolerare noluerint publi- eum Idolorum cultum , quem tantopere execrantur divinae Literae ,

di eradicandum jubet Deus; di non ora dicare quum possis , crimeta est , intacta tamen im hominibus subjectis arbitrii libertate relicta. Ta. Ita ab homine Christiano , di nequaquam hebete , expectanda non erant i eoque minus , quod ipks Christianos ita loquentes indu eat , ut videantur liberas Ethnicorum voluntates olim coegisse ad Christi Fidem , di multis caedibus eorum fregisse contumaciam. equod falsissimum est .

Pergit Phere ponus pag. 6OI. , di adversus Augustinam demonstrare conatur, minime pertinere ad Imperat Oram potestatem coercere,

vel punire impios, & a Religionς vera alienos . Inquit autem , summis Potestatibus demandat anz solum fuisse Legum civilium , di publicae tranquillitatis tutelam ; η ullam vero sesi s a m esse , qyae ii L

300쪽

IN R ELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II.

dem Potestatibus detulerit curam opinionum , praesertim eoreticarum, ita ut eas sanciant , quae ipsis pIacebunt, proscriptis omnibus aliis , atque auctoritate sua , ct armis, si necesse fit, e Republiea eliminatis. Tum addit, neminem tam insanum esse, qui putet sibi necesse esse sequi opiniones summae Potestatis ; alioquin innumera inde consequere notur absurda. Sed quid attinet ultra immorari in illius rationibus referendis p Quaecumque ille habet, quadrare forsitan possunt in Batav rum , & Λnglorum , apud quos seculares Potestates, sive civiles Magistratus, sibi jus perperam arrogant dirimendi Religionis negotia atque controversias ; dc apud quos si principia sequi velint , propter quae a Catholica Ecclesia sese disjungere Iicitum putarunt nullis Conciliis, di ne ipsi quidem Ecelesiae suae, in Fidei causis, certa

ab errore immunitas tribui potest. Apud illos , inquam , jure conqueri potest Phere ponus Arminianus , quod Arminianos Haereticos Calvinistae potentiores minis S poenis olim a sententia dimovere volue- Tint , quum certe secundum eadem principia magis isti quam illi de veritate suarum opinionum certi eme non possint. Et nos habemus ,

quod Prudentius Ut ' de Gallieni Caesaris edicto habet. Damnes , si sapias , anile dogmn. Ius m in Caesaris ore GaIIieni .suod Princeps eoiit , eolamus omnes is Verum haec neque in Refigionem Catholicam, neque in Catholiacos Imperatores quidquam conveniunt. Nemo nostrum dicit, nos sequi oportere summarum Potestatum Religionem , quaecumque sit ;nam Regibus terrae numqnam Deus pollicitus est , eos in Ueritatis Partibus semper futuros , neque eorum judicio dimisit Religionis Verae criterium . Ecelesiam dicimus audiendam & sequendam esse. Evidenter ostendimus,contra Ethnkos aliasque a Chri tho aversas genteS,

veram in ista Ecclesia Religionem reperiri ; & adversus Haereticosaeque evincimus, hute uni Ecclesiae concedendum, & obtemperandum esse in quaestionibus judiciis ad Refigionem pertinentibus. Huic igitur Ecclesiae ipsi quoque Reges parent, nihil in hoc a ceteris Christianis dissimiles; seo ipsorum Regum est cum ReIigionem istam veram, tum Ecclesiam ipsam, ejusque unitatem auctoritate sua tueri. Ut igitur verum est, summis seculi Potestatibus numquam coneemum sui Dis jus decernendae Religionis verae , aut ineluctabilis judicii serendi de opinionibus ad Religionem spectantibus; ita falsum est, ad summas ipsas Potestates non pertinere defensionem coelestis Religionis ν& unitatis Ecclesiasti eae . Ρrimum Reipublicae vinculum Religio est di nihil magis homi num interest , quam aut veram ipsam Religionem cognoscere, aut in ipsa permanere , quum & ideo in mundum invehantur , corpori que copulatae heic peregrinentur animae,ut Deo

vero serviant , di intelligant quid de ipso ejusque operibus preden

dum, Di

SEARCH

MENU NAVIGATION