장음표시 사용
311쪽
sti, nos aliis juribus utimur. Profecto ubi intelligas, esse veram apud apud Catholicos Ecclesiam di Religionem Dei , idque demonstrari posse statuas quod certe nos statuimus): illico iustitia & Caritas postulant, ut nulli curae parcas, quo tantum bonum in populis, jam illud libere amplexis , sartum tectumque tueare . Abominandae peris duellionis crimen est, a veritate jam suscepta deficere , di in errores
perniciosissimos sese conjicere . Tum quis ferat intolerandam illam ambitionem , quae & Ecclesiam discindit, & aspernatur datam divinitus Sacerdotum choro , summisque Pontificibus auctoritatemλ Maiagni sceleris reos nemo eos non agat, qui . non errasse contenti , alios
quoque in Fide & Ueritate stantes , aut praedicatione errorum , aut exemplo, polluere di seducere nituntur ἰ di aures ad veritatis argu menta, ad monita Pastorum , pertinacissime claudunt ἰ & infamant innumeris modis, ridendamque exhibent veram Christi Religionem
atque Ecclesiam. Heic frenis indiget humani Arbitrii libertas ; hete
ipsis hominibus expedit Legum rigore ac terrore compesci atque ut laudandae sunt Leges , quae uos impie agere vetant, ita commendandae , quae nos impie credere ae sentire non sinunt . Si rationes , si persuasiones, aliaeque mitiores Artes nihil proficiunt et non irascendum Medico asperis utenti remediis, ut fanet; sed aegrotorum pertinaciae, se aliter non permittentium sanari succensendum est
Neque tamen heic ego sum , ut suadeam , Haereticox ab Ecclesia damnatos, morte ipsa esse mulctandos. Mihi potius di unice sumo , commendare & suadere summis Potestatibus moderationem hac in re& mansuetudinem Sancti Augustini , cuju& nunc negotium agitur . Certe ille semper ab suit a suadendis extremis suppliciis in Haereticos vel pertinaces . Quae adhibere quamquam multorum sententia & liceat , & prost interdum , attamen ab ipsis quantum fieri potest absti. nendum, & solicite Principibus cavendum est , ne aut Iustitia , aut
Caritas in eorum usu quidquam laedantur. Ecclesiasticorum autem omnium esse puto , Legum justitiam hocce in negotio mitigare potius , quam accendere , dc spiritum senitatis ab Apostolo commendatum, non vero saevitiam , ubique prodere ; & meminisse , Ecclesia. f icam lenitatem , Sacerdotalι contem am judicio, cruentas refugere rellio nes , uti ait Sanctus Leo in Ep. 93. Tantum autem abest, ut Ecclesia suadeat extremam se veritatem in devios a Fide , ut ab ipsis secris arisceat religiosos viros, talia suadentes , aliquove pacto in judicium mortis influentes c Ideoque vel quum incorrigibiles atque damnatos Haereticos secularibus Iudicibus tradit , obsecrat, ut leniter in ipsos agatur.' quod vel Iem, semper ex animo, & non interdum ex consuetudine, per nonnullos factum fuisset. Quamquam enim dicamus,
Iudices , Principes, di Reges contra ius fasque non agere, quum in Haeresi di impietate obfirmatos , aliorumque sediactores , ex immisci iam Diuitiam by Corale
312쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO LIBRIL 1; a
etiam plectunt poenis; di quamquam fatendum sit , nimiam humanitatem , ac impunitatem errantium ad errores & crimina multiplieanis
da inservire, & idcirco necessarius si Legum terror, & justissima sit poenarum temporalium severita se nihilominus ad neminem magis, quam ad Christi Sacerdotes pertinet, mitiora semper consilia eligere & praebere; atque obstare, ne plus quam deceat, & expediat, & aequum sit, in hujusmodi hominum genus Leviat Secularis potestas . Dicam enim cum Apostolo Heb. v. I. Omasis Pontifex ex bominibus assumtus , pro bominibus constituitur in iis, quae sunt παd Deum; qui pondolere post iis , qui ignorant, S errant, quoniam S ipse circumdatus est infirmitate. Itaque primo animadvertendum est, duplici de causa reos esse pota se Haereticos . Altera est Haeresis ipsa , sive error in fidei doctrina , &dissensio ab Ecclesia vera. Altera est seditio , & contemtus ei vilium Legum. Quoties ab obsequio & obedientia Regum , quam exigunt Politi eae Leges , Haeretici deficiunt, aut societatis e vilis jura turisbant , & sese mergunt in horrenda flagitia r tum non secus ae alii sed iistiosi plectendi sunt, di coercendi, Pherepono ipso consentiente atque 3 audante. Ex hoc potissimum capite quasdam Haereticorum Sectas di caedibus, & exiliis , aliisque gravibus poenis assectas ac dissipatas novi mus , sine crudelitatis nota , sine vituperio Principum & Judicum . Nam quae bene constituta Respublica ferat Manichaeorum , Adami Tarum, Fratri cellorum, Quietissarum, artanimque hujusmodi pestium sordes , si vera sunt, quaecumque de iis feruntur λ Quis jure non ab-aiciat ae evellat de Regno suo opinionum illarum fautores, atque praecones, quae moliuntur Atheismum , quae licentiam peccandi faciunt, aut ad ipsam citatis equis trahunt ρ Donatistarum autem crudelia facinora tum in Catholicos, tum in 'seipsos , & Caesarearum Leguiuauctoritas conculcata ab ipsis , nimium vulgata sunt in Ecclesiasti eis
Historiis. Eadem de Albigensibus ficas, de Ana baptistis , de Hnssi. et is , de Puritanis, aliisque hujusmodi Haereticis. Quod enim est ad Calvi hianos, qui tam diu Galliarum Regna insecerant, & sed limnibus, eth bisque vexarunt, ac diviserunt, legendus est integer non ita pridem editus Liber a doctissimo quodam Scriptore Gallicae Congregationis oratorii, & subjectus Libris post humis V. CI. Thomamnii de Ediectis aliisque rationibus conservandae uniratis in meIesia Carbolica. Nescio igitur, qu ei expostulare de Regibus atque Principibus possit turbulentum hoc hominum genus , si poenis gravibus, si exilio , sigi alio mulctetur . Num ignorant, quantopere Apostolus, & recta Ratio nobis commendent, parere & obsequi summis Potestatibus 8Tanta vis est illius legis, ut ne ipsis quidem Catholicis Religionis causa vexatis liceat seditiones conflare , & a Principum obsequio descisce. re, & Politicas conculcare Leges. Fides, inquam , servanda Regibus
313쪽
& Principibus vel impiis , di Haereticis; neque eorum usurpanda tuora, licet illorum Legibus Catholici non teneantur quidquam facere
contra ipsam suam Religionem , atque conscientiam ἱ tunc enim non tumultus excitare , neque armis se tueri, sed collum dare gladio jubentur, potius quam iniquis obtemperare praeceptis. Quanto autem magis intolerandi sunt, qui talia audent contra Dominos suos Iegiis timos pro errore ac impietate tuenda λ Heic autem meminerint Reis ges, non conficta crimina, non somniatas seditiones , non falso alis tributas conjurationes esse puniendas. Politicas, inquam , causas minime veras adsciscere nefas est, ut speciosius alienae Religionis homines vexentur, & Religio invisa eliminetur. Quo titulo videant AnisgIi , num sui Majores umquam peccarint, quum tot Catholicos suppliciis, exilio , di morte affecerunt, quamquam nullum aliud istis sortasse crimen foret, nisi eam ipsam Religionem sancte profiteri, quam a Romanis Pontificibus olim Britannia acceperat. Ubi vero ejusmodi eriminibus Haeretici sese re ipsa obstrinxerint, modo eorum animi ad rebellionem seditionesque nimium proni alioquin non invenianis
tur , & dum clementia Principum in Regni & Religionis perniciem
minime redundare possit, indulgentia invitante reos ad scelera nova. a mansuetudine Sacerdotum non abhorret, immo eum ipsa penitus consentit, veniam interdum pro illis di poscere, & impetrare. Legatur in hanc rem Epistola I 27. Augustini, qua Donatum Africae Proconsulem rogat, ne pro meritis facinorosam Donatistarum factionem coris rigat. Legantur etiam Epistola: I58. IS9.& 16O. Nemo autem , ut aris bitror, erit, qui his lectis non laudet ac amet Augustini aliorumque Catholicorum in Λfrica Sacerdotum lenitatem, di contra non irascatur Phere pono , indigne non uno in loco serenti, Augustinum Christi Sacerdotem apud Seculares Iudices agentem , ut mitibus potius quam atrocibus poenis Donatistarum comprimeretur insania. Alii sunt Haeretici , quos aut voluntas bene composita, aut virium
defectus ab instituendis Seditionibus abhorrentes secit . Unum in eis crimen Error,Schisma,& Haeresis.Gravissimum sane crimen in Deum, in veritatem , in Ecclesam , atque in se ipsos; sed non semper , Unubique, non in omnibus, pari suppliciorum ratione, atque asperitate plectendum. Varia itaque heic nobis consideranda veniunt. Primo, nefas est Regibus atque Principibus Haereticos alienae ditioni subditos, sibique nullo jure obligatos, ea tantummodo de causa, quod Haereti ei sint, di ab Ecclesia Catholica aversi, aut bello invadere, aut ulla afficere molestia, sive intra, sive extra fines Regni sui, dum constitutis legibus politicis iidem intra Regnum se alioqui inobedie n. tes non praebeant. Hos nequaquam idcirco laedendos , cum Evangeli. ca doctrina , tum recta Ratio, & jus Gentium satis ostendunt. Illud etiam inter Catholicos compertum , iisdemque nititur fundamentis,
314쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 29s
non Iicere summis Potestatibus frangere fidem datam Haeretieis subis ditis, nedum abaliena ditione pendentibus. Pactis, inquam , foederibusque standum est eum ista quoque gente percussis, eique religiose
servanda fides, ac si nostra cum Religione omnino sentiret; neque aliis de causis recedere a promissis licebit, quam quibus recedere fas est inter ipsos Catholicos fecundum jura Gentium, atque Naturae. Secundo , distinguenda est errantium cohors in pertinaces, ac mi ni me pertinaces. De pertinacibus sermo nunc sit. Magna est utique hominum calamitas, in errorem labi; sed magna iniquitas, animum in ipso obfirmare velle. Quamquam enim ideo in sententiis absurdis, falsis & impiis persistant non raro homines , quod ipsas sententias aerectas, &veras, & pias arbitrentur, atque idcirco, si non excusa tione, at certe miseratione aliqua dignos se praebeant; nihi Iominus alia ex parte effugere non possunt abominandi criminis culpam. Facit nempe eorum arrogantia , eorum superbia , atque temeritas, ne errorem ultro adscitum ponant, atque in castra veritatis immigrent aliquando . Et cur non appellemus temeritatem , atque arrogau-tiam, suam , hoc est sallacissimi hominis praeserre, immo opponere opinionem judicio Ecclesiae Catholicae , Pontificum Maximorum , Conciliorum, & Episcoporum , quos tamen Deus Iudices nobis reliquit in Fidei controversis, & ad eos audiendos ire nos jussit in ejusmodi eatissλ Nam quod aiunt, & contendunt, ipsam Ecclesiam eris roribus esse obnoxiam , nihil aliud est , quam sibi adimere viam omnem erroris dignoscendi , di assequendae veritatis , quam tamen inam Christus ipse nobis in hac mortali vita constituerat. Porro ne-Τue de numero, neque de Ecclesiae aliqua imagine plaudere sibi posunt Haereticorum conventicula; tum quod abjecti Ecclesiae Catholicae auctoritate , cujuscumque alterius Ecclesiae auctoritatem abjiciant oportet; tum etiam quod eorum Patres perperam soli sese opposuerunt Conciliis veris, di verae Ecclesiae, eorumque posteri quam in vis in ingentem copiam crescant, vitium & culpam temeritatis paternae retinent, & minuere amplius nequeunt.
Pertinax igitur hoc hominum genus , quod aut se argumenta veritatis edoceri non patiatur, aut edoctum , veritati ipsi, atque ipsi Ecclesiae Ueritatis eo Iumnae resistat: gravi se crimine obstri git, di propterea iure coercetur; dc coercendu m est & acribus poenis ejus pervicaciam si aliis noceat sive emendare, sive punire justissimum fuerit. Sed Iustitit dumtaxat non est heic habenda ratio. Caritatis quoq Christianae praecepta atque tonsilia occursare in primis debent oculis Principum , & Regam. Quamobrem considerandum est rursus, duplicem esse posse istorum Haereticorum pertinacium turbam. Hi errorem , ct Haeresim , una cum lacte biberunt; isti jam adulti . Priores a nulla Religione ad alteram defecere, sed quam pueri didicerunt, hanc - T postea
315쪽
postea tueri pergunt. Posteriores inconstantia delectavit : in sortuis nium nempe grave , si de una sallaci Religione in alteram fallacio rem Iatus mutarunt; at gravissimum ac perniciosissimum crimen , si de vera desciverunt in salsam . Dico ergo, illorum in errore pervicaciam aliter, hoc est Ionge mitius, quam istorum , esse habendam . Siquidem ignorare, & non sentire nemo potest, quam altas radices in animis mortalium agat a teneris unguiculis inspirata cujuscumque
Religionis opinio. Sit licet falsa , impia, atque ridenda Religio; dum
accepta sit a parentibus filiorum amantissi mis , dum antiquitate a I in qua constet, dum tenellis cordibus inscripta fuerit 2 in naturam , ut ita dicam, transit ἰ quantaque iacuitate impressa fuit,. tanta vicissim dissicultate exculpi atque expelli inde potest. Nimium vulgaria sunt istius veritatis exempla, ut heic referre sit opus. Quis ergo tantam hanc hominum infelicitatem potius quam temeritatem supremis plecte udam suppliciis facila pronuntiet e Immo quis miseratione dignis. simam non affirmet λ Hos doceri, hos terrere fas est; di quoties livantiquo errore obfirmatissimo animo perstent ,. ipsique fulgentissimae Veritati resistant , eis negare privilegia , incommodisque etiam , α exsilio illos mulctare pro errorum gravitate , & varia eonditione te misporum , utile, licitumque puto . Sed isti ab iis semper discernendi , qui studio culpa que tantum propria in errorem se praecipites dedere . Ne punire gladio velis, quod isti ut aliter esset eficere , quum nascerentur & educarentur, minime potuerunt . Nam quamvis postea pota sint , di pervicaciter nolint; ab eadem tamen infelicitate nativitatis. atque educationis haec ipsa descendit in errore pertinacia . Tertio, ad eos quod attinet , qui de veritate ac unitate Ecclesia Catholicae in haereses erroresque adulti desecere,& auctoritatem sumis morum Sacerdotum aspernantur, a que irrident: alia convenit severitatis ratio. Eorum vitio, ac temeritate factum est , ut laberen . tur in tenebras, sibique atque Ecclesiae verae nocerent. Eorum superisbia deinde fit , ut in falsitate perstent ,& ad lucem rursus non assuris gant. Ideo quidem plerique non amargunt, quod pluent , se contra conscientiam acturos , cx Deo displicituros , si ad veterem sentenistiam revertantur, iterumque cum Catholica Ecclesia consentiant;
sed temere id putant, re eorum culpa iactum est, ct fit, ut sic putent . Porro quemadmodum ebrius & Perditus amator poenam criminum , ebrietatem & amorem consequentium , non effugiunt ,
quia caulam liiijusmodi criminum ipsi vo Ientes elegerunt; ita di qui lubens errori mentem mancipavit , culpandus deinde est, quod adi psum errorem dignoscendum atque ejurandum induci non possit . Sibi imputet, qui optimam Opinionem in pessimam commutavit, si nequeat de pessima in optimam reverti optimam autem rursum in.
veniet, si livorem ponat, si attent uia se Pr*bς t yrii bus verit tit'
316쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 297
quod quum faeere nolit, magno se crimine prosecto obstringit. Quid
si non errasse iste contentus , errorem quoque evulget , literisque consignet, ac praedicatione persuadeat δ Hujusmodi hominem societati humanae perniciosissimum serat, excuset, absolvat , qui velit; non excusabunt, neque serent , quibus notum est , quantum honum sit , in Religione vera , sive in veritate stare , quantumque malum ab ipsa discedere. Quid si semel iste emendatus, ac toleratus, in ejuratis erroribus iterum deprehendatur λ Nemo non videt, quid asperi mereatur perversa isthaec hominis voluntas , dc illusoria poenitentia , dc periculosa contagio. Attamen & heic audire juvat Caritatis voces , etiam atque etiam commendantis , ut quam difficillime, quam rarissime ad extrema Ha reticorum atque Apostatarum vel pertinacium supplicia deveniatur. Caritate ergo hortante , reorum personam prius induere debent supremi Iudices , dc Magistratus ; quod quum fiat, non tam proni subis
inde erunt ad arripiendam securim , non tam lenti ad misericordiam impertiendam. Culpam autem Haereticorum quorumdam etsi nota tollit, aliqua tamen ex parte minuit consideranda in iis voluntas. Non improba plane , non prorsus vitiata in illis est interdum hujus-- modi potentia . Vellent Ueritatem servare, Deo placere, dc errorem effugere ; dumque etiam pro errore ac impietate pervicaciter pugnant , se gratum Deo sacere persuasum habent, suaeque obsequuntur conscientiae. Culpam quidem , ut diximus , ne sic quidem apud homines, eoque minus apud Deum , effugiunt , quum in causa sit ipsa eorum voluntas , ne errorem dignoscant & Haeresim exuant; sed non parum extenuare poteli culpam ipsa haec eadem voluntatis in bonum dc verum inclinatio. Peccat in iis Intellectus potissimum. Omnia autem delicta , quae ob impetum affectuum , atque errorem Intellectus patrantur, quippe quod in ipsis non praecedit omnino libera electio , mitius punienda sunt, di veniam aequius impetrant, quam quae proficiscuntur a prorsus libera electione , dc perversitate Voluntatis. Haeretici autem , vel pertinaces, cum errore Intellectus , dccum ipsa Voluntatis pervicacia plerumque conjunctum habent probum aliquem ipsius voluntatis affectum . Indue ergo parumper Haeretici personam; neque miraberis , tam sero , aut numquam expediri mentem polia a praejudicatis opinionibus, quas certas, Deoque gratas putes. Excogita hominis nativam calamitatem , quem tot impediunt tenebrae , cui etiam volenti adeo dissicile veritas persuadetur . Si tibi similis error ac ei disset , dc deponere impium putares , nihil sortasse differres a pertinaci illius erroris patrono . Reliquorum crimi4num reos conscientia ipsa fere semper accusat, usque adeo ut se ultro
poenis dc morte dignos aut fateantus, aut sentiant. Con Ira non pauci Haeretici suum crimen neque agnoscunt, neque sibi exprOhrant a
317쪽
idque ut iaciant, supplicia plerumque facere non possunt . Immo contra conscientiam , di adversus Deum se facturos ii crederent, si a sua sententia in contrariam discederem, ac tormenta potius non suis stinerent. Cum eorum ergo crimine multa infelicitas conjuncta est, di non parum involnntarii, & proba aliqua voluntas ac indoles: quae omnia Caritatis Christianae memorem a nimia severitate retinere , di ad misericordiam impellere merito debent ac possunt. Praeterea solicite cuicumque Christiano Magistratui curandum est, ut suos fratres lucretur, & ab aeternis plenis arceat. Cui muneri non deest , quisquis facinorosos extremo supplicio plectit ; nam ex istis nulliis sere est , qui steteris sui turpitudinem non agnoscat , & poenitentia ductus e vita non abeat , α mortem ipsam corporis in animae suae utilitatem non vertat, aut vertere possit. Haeretico autem pertinaci, in quem Iutor animadvertit , omnis praecluditur ad salutem via , tempusque resipiscendi aufertur. Ille quidem vitio ac pertinacia sua pereat , sed culpa nequaquam cognita ἰ atque adeo Christianae mansuetudinis foret sustinere potius quam urgere ultro festinantem in aeterna supplicia . Quis enim scit , an non aliquando eidem daturus sit Deus paenitentiam ut cum Apostolo loquar 2.ad Tim. 2. ad e gnoscendam veritatem, re resipiscendum a diaboli laqueis , a quo eaptiis υus tenetur ad ipsius υolantatem p Ad haec tererrimus illi mortis terrorsae it , ut pro apertis Haereticis fictos non raro habeamus Catholi eos . Quod si postremum supplicium intrepide a nonnullis seratur , ipse error latius interdum serpit , quum incauti homines non animo. rum pertinaciae , sed veritatis virtuti ac fiduciae tribuant miseram illam in tormentis & morte constantiam . Exempla in hanc rem plurima suppetunt. Non heie tamen dissimulandum est , hujusmodi homines, si vivere diutius sinantur inter gentem orthodoxam , publicae rei nocere posse praedicatione errorum. Et sane periculum istud impigre avertendum. Tunc enim ad ipsam Caritatem Christianami pectat , plurium saluti prospieere , quam unius . Sed ubi aliter
consulere polsit Prine eps rei publicae , quam sublato e vivis pertinace Haeretico e tunc erit gratissimum Caritati , quod di istum incolumem servet ad emendationis ac paenitentiae spem . Inspiciendum ergo, an non carceres, exsilia dc aliae salutares menae , Sanathemata, quibus errans a fidelium consortio amoveatur , & Monasteria , queis ad poenitentiam ac disciplinam includatur, idonea sint remedia , ut cohibeatur a veneno spargendo, & ad Antorem mentem infelix ille sensim perducatur. Caritas tamdem nihil intentatum relinquit, quos fieri potest , a temporali ac spiritali morte fratrem de sendat, ac liberet di quum poenitentem certe necari non sinat, ideo poenitentiam hominis, quamquam seram , libentius expectari cupit quam ejus pertinaciam cito puniri . a
318쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 199
Succedit alia errantium phalanx , nempe non pertinacium . Primo autem animadvertere opus est , proprie Haeresim appellari non posse, a qua absit animi pertinacia. Cujus placiti certissimas rationes non est cur nos congeramus, quando eas alibi a gravissimis Theologis Iu
eulentissime digestas habere Lector potest . Quamobrem quum hoc
hominum genus Haereticos nuncupamus, ex usu Potius , quam ex ratione loquimur. Eadem vero animi docilitas illud inter Catholicos obtinuit, ac obtinet, ut neminem sine pertinacia errantem supremi Magistratus morte puniant , puniendumve censeant . Recte sane.
Uti enim dictum est, non ideo Haereticis pervicacibus vita interdum eripitur, quod errent, atque a veritate desecerint, sed quod moniti atque edocti germanam Fidem , pertinacissime deliramenta sua aut praedicare, aut fovere pergunt; hoc est , in selici mentis errori voluntatis crimen adjiciunt. Si ergo quisquam a Fide, aut ab unitate Ecclesiae excidat, monitusque postea resipiscat , & edoctus intelligat, fateatur, ac ejuret falsam doctrinam : merito UOIuntati ejus bonae malum Intellectus errorem indulget Ecclesia. AEquum nihilominus est, ut homini paenitentia erroris ducto in jungantur salutaria aliquot paenitentiae genera , quibus aut Deum sibi propitium sacere , aut
scandala praeterita reparare , aut certos in posterum de vera sua poenitentia , & non ficta emendatione , fide Ies reddere possit . Proinde & hoc rectissime constitutum est , ut sponte sua sese accusan in tes , ac Poenitentes, omnium mitissime habeantur; reliqui pro eris roris , & scandali, & pertinaciae praeeuntis diversitate diversis subjiciantur poenitentiae speciebus. . a
Quod heic tamen commendandum in primis videt ux, illud est, ut Christianae Caritatis , atque Prudentiae maxima cura habeatur a Quaesitoribus Haereticae pravitatis. Rectissime instituta fulit, nostris que etiam temporibus utilissima est horum auctoritas, qu ppe succrecens facile vulgi Superstitio, & ingeniorum temeritas non raro com ω primuntur , & a Domini tritico tirania arcentur . optimis praeterea legibus constat eorum facultas, & placidis etiam si item apud Italos ut plus inter nos severitatis in prospectu , quam in recessii , ici. venias. Sed periculum etiam subest, nequis auctoritate Iegibusque sanctissimis ob immoderatum telum, nimiamque asperitatem ab a-tur . Dicam id , quod mecum dicant, ut spero , me sapientiores; dicam , quod dicunt di faciunt.optimi Quaesitores , atqae exoptant ut fiat a ceteris sodalibus suis . Necessaria sem per esi accuratissima diligentia , quae nihil erroris , nihil superstitionis aut pullulare , aut vigere sinat. Necessaria quoque severitas saepe est , ne nimia indulgentia animum feeleribus addat. Sed non eo usque procedere diligentia debet, ut vel le vissimis de causis , & meris de suspicionibus, carceres , di alia incommodia fidelibus creentur. Neque talis ac tanta esse debe L
319쪽
debet severitas, ut Caritatem, &mansuetudinem Christianam umquam obliviscatur, &a se abjiciat . Asperos se praebeant in judiciis civiles Magistratus; nihil nos moramur Sectili ritum. At certe Ecclesiasti eos Iudices, Christi Sacerdotes, S Christianae Legis, hoe est
Caritatis & mansuetudinis praecones simul , atque exemplaria , omisnium maxime lenitas , ae benignitas decet ; torvum autem superciislium & immitis animus omnino dedecet. Neque enim Episcopos tanis tum , sed ceteros etiam Ecclesiae Μinistros , exigere Apostolus mihi videtur non saeperbos, non binolenIos , non pere sores idest non linis gua, non contumeliis , non acerbitate quemquam ferientes , non
turpis Iueri eupidos , sed bospitales , beη0ηos , sobrios, justos , sanctos.
Idem etiam in a. ad Tim. 2. egregia illa verba. ,e alte nostris omnium animis infigenda habete Servum autem Domini non oportet litigare , juve pugnare ; sed ma Metum esse ad OMNES sive ἐπων, benevolum, placidum , lenem , ct humanum erga omnes) , docibilem , patienis rem , cum modestia sive lenitare corripientem eos qui re uni υeritati. Quod si mansuetudinem , & patientiam , di lenitatem , di humanitatem enixe commendat Apostolus vel in eos , qui, ut habet vulgatus Interpres , υeritati resistunt, & sunt in errore Pertinaces: quanto enixius credendus est mansuetudinem eamdem commendasse erga illos , qui non resistunt Veritati, sed errorem , simul ac edocentur, ponunt, di in Veritatis castra libentissime redeunt λ Et quidem Apostolica Seis des medie in ale tribunal hoc esse voluit, non asperitatis, atque incleis mentiae. Cavendum ergo , ne turbidi affectus , ne ira , ne ambitio exercendae potentiae, ne feritas heic locum habeant ; curandum , ut captandae famae, & reli non levis ostentandi cupido , quo postea ad ampliora munera facilior sit aditus, in miserae gentis perniciem &inis commodum vertatur; denique studendum , ut sicubi peccandum sit, ex benignitate potius nimia , quam ex nimio rigore peccetur. Quod si Italicae inquisitionis Magistratibus , qui mitissimi omnium sunt, aut minore saltem , quam reliqui severitate utuntur , dicimus, Caritatem prae oculis semper esse futuram: quanto magis commendandum id erit Hispanicae Inquisitionis Praesdibus , immo Lusitanae , si vera forte sunt, quae de illorum rigore seruntur λ Itaque primo suspiciones merae , di leviusculi rumores de alieno Errore, si ve Superstitione,ac Haeres,satis esse non debent, ut cuiquam negotium facessas,& vincula inseras. Quamquam di hoc referre supervacaneum sortassis est ; video enim apud nos non sine praevia eaque gravi cognitione rerum procedi. Secundo error in iis esse rebus &eonistroversiis potest, quas nondum Ecclesiae, aut Concilia statuerint. Facista deinde statuantur ac dirimantur supremo Ecclesiae oraculo : a crudelitate ae injustitia non abesset , qui Theologo , sive Scriptori aliter ante judicium Ecclesiasticum sentienti, Haeresim objicerer,
320쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 3ox
ipsumque male propterea haberet. Utique is erravit, sed exeusabili errore; tunc enim vere crimen est, ab Ecclesia , & Doctrina Christidissentire, quum homini constat, quaenam sit Ecclesiae mens , di do.
ctrina Christi. Hoc autem notum , certumve esse homini antea non Poterat, tacente ac tolerante Ecclesia. Et profecto , si judicandum secus foret: dedecoris & Haeresis notam nonnullis Sanctis Patribus inureremus, e quorum calamo & mente sententiae quaedam excide.
runt, quas deinde Ecclesia non tulit. Sed nihil ex eorum sanctitate idcirco imminutum , quia nihil antea illa de re fuerat constitutum . Facit eadem ratio , ut vincentium Lirinensem , Cassianum , aliosique Semipelagianis opinionibus olim addictos, e Sanctorum fastis , sive e Catholicorum albo non expungamus ; siquidem floruere ante Arausicanam Synodum , cujus decreta si quisquam postea contem sisset, tum solum culpandus merito & anathemate percutiendus fui sisset. Idem fiet, si quando Romani Pontifices, atque Concilia , non- nul Ias ex iis de divina Gratia & libero Arbitrio sententiis , quae nunc in Scholis impune obtinent , aliquando proscribant. Tertio, errare etiam homines&Scriptores possunt in ipsam Christi & Ecelesiae doctrinam . Quod quum accidit, considerandum est ,
num ex ignorantia & incuria , an vero ex perversa voluntate, deditaque opera, se conjecerint in errorem sibi certe perniciosum . Si apertis oculis a Dogmate Catholico discessum est , nemo neget, quin huiusmodi erimen castigatione sit in primis dignum . Sed longe mitior ultro ad paenitentiam venienti castigatio erit I longe autem durior agnoscenti quidem errorem suum , sed urgente metu poenarum , di non nisi ex alieno impulsu. Ita vera: Ecclesiae ac Religionis desertores , dum sponte, di non mendaci poenitentia ducti, ad gremium Fidei revertuntur , minime graves poenas subire coguntur . Et contra severius mulctati, qui Magistratuum vigilantia deprehensi , terrorem expectarunt melioris sententiae magistrum . Λttamen vel in his expendere juvat minorem majoremve in desectione pravitatem Voluntatis. Mu Itos enim non odium Catholicae communionis , sive doctrinae, non ingenii ambitio , non contemtus Ecclesiae, ad Haeresim traxit; sed humani alii affelius, aut Ρraesidum severitas , aut Disciplinae impatientia: quae sane imminuere quandoque possunt UO-luntatis ste Ius , quod est ad laesam Fidem, majoremque propterea
mereri misericordiae mensuram .
At alios ignorantia sola , dc incuria errantes secit. Quis enim est, qui scire omnia , nihil oblivisci , di numquam errare sibi tribuat λ Sed . quicumque errat, animo interim verae Fidei di EccIesiae Catholicae conjunctissimo, salsa Dogmata non amplexurus , non Propugnaturus, si ea sciret aversa a Schola Christi , & a disciplina, ac mente Ecclesiae, di ubi scit, ea illico execrans: cur puniendus , cur rigide ex et piein
