Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

dum, quisve ei cultus sit exhibendus. Nemo ergo non videat, non a populis tantum , sed ab ipso Deo demandari Principibus curam ariscendae impietatis , & servandae ac propagandae Religionis illius, quae certa & divina probari potest; quippe quod aperte in civi Iem animo. rum concordiam , in Dei honorem , atque in incredibilem utilitatem populorum post mortem , cura ista redundet. suis mente sobrius sutar Augustini verbis in Ep. I 83. Cap. V. s. 2 o. olim so. Regibus dicat: Nolite curare in Regno υesro, a quo teneatur, υel oppugnetur Ecclesia Domini υGripNon ad vos pertineat in Regno vestro, quis velis essesiυe religiosus,siυe sacrilegus : quibus non potest dici: Non ad υos pertineat in Regno vestro, quis υelit esse pudicus, quis impudicus y V sque adeo autem verum est , Religionis tuendae curam summis Potestatibus traditam, & veIuta natura insitam esse , ut vix ulla ostendi possit Respublica , quae contra impietatem, contra violatores suae Religionis , Leges aliquas non condiderit, quamquam illa saepe Religio salsa ac sacrilega fuerit. U

CAPUT DUODECIMUM.

Posito in Regibus jure vexandi impios , ηuIIa Christianis , aut Diarem Caibolicis imminere debent incommoda apud Ethnicos -- hammedanos . Religio Chrsi manifeste vera , eamque tueri pertianet etiam ad Reges . Poenae utiles , ut Haeretici in veritatem at rentius oculos conυerιant . suam sanctitatem in subjectis exigere debeant eiυiles Leges. Dissensiones in Religione politico quoque regimini noxiae . Laetantii Iocus explicatus. Ecclesiae Catholicae aperisto veritas , O potissimum in controυersia eum Donatisis.

AT , inquit Phereponus pag. 6o3. Si dixeris , non licere errantibus potestatibus facere , quod licet recte sentientibus , in Iabrinibum

inextricabilem te conjicies . Nam quis demum judicabit hela de errore φ Credunt Ethnici , credunt Muόammedani, credunt Haeretici Principes te errare, qui te putas recte sentire ; ac proinde te υexare debebunt , nisi forte υelis tibi soli ab omnibus credi, a te υero nemini; quod furiosum esset . Quaestio nostra est , num Regibus liceat moderatis vexationibus impios di a veritate Fidei alienos solicitare ad ampIectendam Religionem veram . Magnum incommodum , si id licere assirmemus, inde minatur Phere ponus arrepta enim hac ipsa opinione , Ethnici, Multam me dant , ac Haeretici Principes , quibus per sua tum est, se bene sentire , ceteros vero a germana Religione abesse, in posterum sibi jus tribuent debacchandi in recte sentientes. Fateor & ego non leve futurum hujusmodi incommodum . Sed velim scire , num Phere ponus putet , aliquid desinere esse Iicitum ae bonum non alia de causa , quam quod eadem ipsa re im

302쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 283

pii & scelesti illicite ac male utantur , aut uti possint . Licita &bona est auctoritas legitimis Principibus delata puniendi sontes di facinorosos. Certe a sua bonitate jus istud non cadit , quod sive mali ,

sive errantes Principes insontibus quandoque noceant, aut nocere valeant . Religionem veram amplecti , defendere , persuadere ceteris , di propagare , optimum caeloque gratissimum est. Num idem dicendum de amplectentibus , tuentibus , suadentibus, atque propagantibus Religionem salsam , sive Superstitionem λ Istud ne malum facere potis est, ut illud cesset , quod prius erat, bonum esse λ Non ergo evincit Phere ponus , injustam illicitam ve esse impiorum & prave in Religione sentientium vexationem , eo quod eadem auctoritate possit & impius in bene sentientes uti . Sed eo semper deveniendum, ut quaeratur, quis veram tueatur Religionem , dc quis ab ipsa aberret. Attamen , inquit ille, quis Iudex erit λ cui potius credendum p cur tibi uni cedendum,quum tu nemini concedere velisRQuid autem aliud heic agit Phere ponus , nisi se conjicere in intoleranda it Ia absurda , quae non ita pridem monuimus esse omnino vitanda λ Nempe non sine gravi ignominia Christianae Religionis necesse est ille sibi fingat , ita doctrinae & Ecclesiae , quam Servator tradidit, atque fundavit, occultam esse veritatem, & lucem , si vetam parum evidentes parumque

manifestas esse rationes Fidei nostrae, ut furiosus sit s verbis Phere poni utor qui sibi Christiano ab Ethnicis , Iudaeis , atque Multam.

medanis credi, ipse vero nemini ex illis credere velit . Quis non miretur, ac doleat, ab homine, qui se Christianum dicit , furentes appellari Christianos, quum sibi de veritate Religionis nostrae tot ac tam invicta argumenta solidasque rationes proferentibus credi a ceteris volunt R Quid Christiani nominis hostes pro se in posterum non dicant , si nunc pertinaciae sui erroris ita plaudentes inveniant ipsosmet Christianos p Deinde ex Phere poni sententia consequens erit, excusandos esse , aut excusandos credere se posse , quibus Christi steligio non arridet, & contra Superstitio placet; nam de vera Religione nemo in terris Iudex esse potest , & oporteι , unusquisque sequatur m faciat , quod verilsimum oe optimum, ex animi sui sententia, ei υidetur. Haec sunt Phere poni verba , post quae nescio , quei damnare ille amplius pergat immanem & injustam Ethnicorum sive Iudaeorum crudelitatem in Christianos, nedum justam dc moderatam Catholicorum severitatem in aversos a Religione vera . Quippe tum his, tum illis optimum ex animi sententia videbatur persequi gentem, Deo, ut credebant, invisam ; ipsique Deo se praestare obsequium arbitrabantur, quum a se dissentientes plectebant. Reliqua perquam horrenda consectaria , quae hinc fluunt , iterum exponere opus non est. Intelliget ipse Phereponus, si animo minus nobis

303쪽

18 DE INGENIORUM MODERATIONE

nobis infenso in suarum opinionum effrenem licentiam inquiret. Quod si, ut Christiani toties ostenderunt, & facile adhuc demonstra re valent, evidenter Ethnici , Multam medani , ceterique id genus

homines Veritati repugnant; necesse est etiam , evidenter cognoscere possint, se in Iustitiam peccare , quoties Christianos sanctissimae Religioni addictos persequuntur , di persequi licitum putant . Ne

que porro minus constare potest, Haereticos in errore versari, simul ac eorum doctrina & credendi methodus , exigitur ad constantissimas ac certissimas regulas Catholicae Fidei. Quae quum ita sint, ubi Principes Ethnici , Multam med ani, ac Haeretici vexare instituant Christianam atque Catholicam gentem , tanto se crimine illi obstringent, quantum crimen est apud Deum , ab ipsa Religione Christi & ab Ecclesia Catholica abesse ac defecisse . Catholicis vero tunc exerendae sunt rationes cum Fidei nostrae , tum alienae injustitiae ; quibus si nihil proficiatur, & errare ac saevire pergat caecus persequutor: arma patientiae tum expedienda sunt, & illa Apostoli verba alte animo committenda : Omnes, qui in Chriso pie viυere υolunt , perseqputionem parientur. 2. Tim. III. I 2. Non alia ratione , non alio clypeo sese tutati sunt veteres Christianae Religionis Athletae. Sed nuIIamne, inquies , curam Religionis gerere debent PrincipesR Ita se interrogat Phere ponus , atque ita sbi respondet pag.O63. Maximam quae in hoc potissimum sita est , ut ne quis Religionis causa aIium vexet , aut male babeat , oec. Ne nos quidem dicimus, vexari quem quam Religionis causa debere sine auctoritate Principis . At hoc mi Lium faciamus . Si igitur Phere poni judicio standum est , nullam serealiam Religionis curam gerere Principes debent , nisi ut cuicumque subjecto liceat quam velit Religionem pacifice tueri. Dum sibi legibusque civilibus morigerum habeat populum , cetera Princeps contemnat , & pro nihilo ducat, Deum blasphemari, sacrilegis ritibus creaturas adorari , Christum sabulis accenseri , ejusque veram Ecclesiam , & Sacramenta ut lubet proscindi . Scilicet , si Phere pono credimus, nullam serme Religionis curam gerere debet Princeps , sed

tantum politicae ac temporalis tranquillitatis , quam diversarum Religionum causa turbari ipse numquam sinet. En ut solum temporalia Phere ponus sapit. Sed oblitus est, ut puto, in sacris Literis Mosem , Phinees , Heliam , Jehu , Ezechiam , Iosiam , & alios laudari

propter pietatem , quod aut lucos ,& Templa Idolorum disjecerint, aut impiis sublatis cultum ac Religionem Dei veri propagarint. Oblitus est, Religionem praecipuum esse bonum humani generis, politice etiam considerati. Neque perspexit , aliter Regem, quia homo est, aliter quia Rex est, dc Rex Christianus , in servire Deo , ac aeternae hominum felicitati, debere. Quod si hominum singulorum virtus est,&quoddam etiam debitum, Veritatem cognitam propagare,ac bonum

304쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 28s

diffundere , erroremque atque superstitionem auferre: quanto magis Regum munus id erit, quorum curae tradita est vera populorum seliis citas , quorum auctoritati demandatum & vitia emendare ac evellere, di virtutes, quarum prima Religio est, conservare, poenis quoque, si res poscat, adhibitis pΑt, reponit Phereponus pag. 6O . nulla alia tuteId indiget Veritas, uis ut ei Iiceat Iuce propria fulgenti oculos bominum ad se conυertere rismis rationibus animos eorum allicere . Nulla erroris oppugnatio certior est quam ut perspicue confutetur , U Iibere retegantar ballucinationes. Sic erisso faυeani Magiratus Veritati , sic Errori adυersentur . Ubicumque Mirumque Iicebit facere , brevi de Errore Veritas triumphabit. Profecto& nos dicimus, nullam erroris oppugnationem eme validiorem ,quam ut perspicue is confutetur ; immo nullam aliam ejus oppugnandi rationem legitimam nos novimus, quando ipsas errantium vexationes ideo solum probamus , quod a veritate devii per eas fieri soleant, attentiores ad perspiciendos errores. Nulla autem alia tutela, quam confutatione errorum, juvandam esse veritatem, & etiam si nil aliud agas, brevi de Errore ipsam esse semper triumphaturam , suadere quidem , sed nobis numquam persuadere Phere ponus poterit . Nimium in nostros omnium oculos e X perimenta contraria , eaque Passim, di omnium temporum , incurrunt. Certe arbitretur , ut Puto , Phere ponus , cum veritate consentire Arminianorum opiniones.

Easdem porro perspicue exposuerunt Arminius. Episcopius , Grotius , dc alii non pauci ; contrarias quoque rationibus variis insectati sunt iidem . Numquid vero in Arminii sententiam ingenti copia concessere conterranei saltem Calvinistae rigidiores λ Numquid Calvini dogmata de Lutheri erroribus hucusque triumpharunt λ Num de ipsis Idololatris, atque Iudaeis, quibuscum versantur Batavid Alia innuis

mera exempla praetermitto . Aut ergo fateatur Phere ponus, veritatem sibi suisque deesse quod nos credimus : aut intelligat, non sufficere interdum veritatis praedicationem ἱ sed moderatas quoque ae opportunas vexationes non parum prodesse ad effringendam pertinaciam dc caecitatem , quam Veritatis praedicationi Opponere solent errantes . Neque solum obduratae perstant in veteri errore mentes, sed quotidie in novos alios diffluunt, in Haereses, in Schismata, in Septicismum ae Atheismum ipsum, si nullo freno, si nullo terrore compescantur. Non ergo veritatis , sed Erroris conser vatio & propagatio ex ea licentia , di pace dimanat, quam Phere ponus tantopere e X tollit atque commendat. Confutatione autem non indiget , quod

subinde ille in culpam potius Christianorum , quam in vitiosos Ethnicorum affectus , rejiciat seram post Constantinum ipsum de Ethniis cismo victoriam. Nemo rerum causas intime perscrutetur , α Historiam calleat , secumque reputet, quid ante & post Constantinum , de nostra

305쪽

186 DE INGENIORUM MODERATI ONE

nostra etiam tempestate, iactum fuerit, & fiat : cui statim innote .scere non possit, quam leviter , quam sine pudore , & quanta cum infamia Christianae Religionis , atque contem tu veritatis, talia nunc

a Phere pono obtrudantur.

Insea contendit idem Censor, imperite ratiocinari Augustinum , dum in Haereticos , atque in impias dissensiones juste exerceri posse

rigorem legum putat, quia Apostolus inter Opera carnis enumerat fornicationes, immunditias, contentiones, αmulationes , unimosiIates ,

dissensiones , oebaereses. Inquit ergo Phere ponus: Quis ignorat , quaeis cumque Ευangelicis Legibus damnantur , o que praesertim Paulus loco ab Augustino allato perstringit , cisilibus legibus nec solere ple ii, nee posse λ Tum addit, Leges eiυiles tise hominum conditioni attemperatas , nec ab iis eximiam quandam sanctitatem postulare , sed tantum eam υirtuis rem, sine qua Civium societas incoIumis esse non potest . Augustinus locum Apostoli attulerat , ut ostenderet, Haereses , di Sc laismata , &dissensiones in Doctrina Fidei , iniquitatis esse fructus . Quum vero Idolorum cultores juste puniri posse Donatistae faterentur : hine Auis

gustinus Haereticos quoque merito vexari atque coerceri posse inferebat. Phere ponus contra neque Haereses , neque Idolorum cultum inter ea crimina recenset, propter quae a civilibus Legibus sunt omines male habendi. Quod quum audio , mihi videor audire hominem nulli Religioni addimim , aut certe a veritate Religionis Christianae alienum, qui jura dumtaxat politica atque temporalia popuIis praeis scribat, nihilque de Religione vitiosa vel falsa curandum esse sum. mis Potestatibus dicat. Sed nos respondemus , pleraque ex iis, quae per Apostolum damnantur , civilibus Legibus posse , ac solere interis dici , atque puniri , praesertim si haec vitia potiorem populi partem occupent, aut in immodicos excessus erumpant . Deinde dicimus , Idololatriam, Impietatem, Haereses, di Schismata , mala omnium

gravissima esse . Quare ubi populi di Reges in Christi Religione , dc Ecelesia descripti lunt, hoc eit qua Christiani sunt , dc auctoritate

eminent , quantum possunt studere debent , non solum ut ne tanisium bonum inter cives pessum eat , sed etiam ut perditum recuperetur. Numquid enim liberum esse , di licere impune cuicumque debet vel temerario vel deliranti, frangere divinitus datas Religionis verae Leges, & coelestia Dogmata salsi arguere , & impiis opinionibus an iis mos hominum corrumpere , di Deum blasphemiis appetere , dc Sacerdotibus a Deo constitutis negare obsequium , & recte sentientes erroris per calumniam arguere , di dissidiis prout lubet unitatem Fidei atque Ecclesiae disrumpere , populumque aut exemplo aut praediis catione in errorem ac impietatem impellere ζ Quid fiat de sanctissima Religione, si nullo freno compescenda est ingeniorum licentia, alisque animorum corruptio λ Utique civiles Leges eximiam quandam . sin-Diuili od by Cooste

306쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 28

sanctitatem a populo non exigunt, & humanae infirmitati indulgent. Sed qui a germana Religione abest , & Idolis famulatur , & ambitioso Schismate dilaniat Ecclesiam Dei, non solum mediocri illa sanctiis

late caret , sed execranda impietate abundat , aqua nisi ante moristem se expediat , neque ipsi proderit mediocris sanctitas , neque ulla virtus. Nequit autem fieri, quin & civilis societas ex his etiam dissensionibus aliquas tandem contrahat rimas, & potissimum si scriptis& eruditione error in vadatur, veritas depraedicetur e quod facere jubentur Christiani manifesto suae Legis praeeepto, & Caritatis consilio, di Iustitiae fiducia. Etenim aegre fert unusquisque , se Deo invisum credi propter suas opiniones , impiumque idcirco , & Antichristum, &errantam sese appellari, sibique aeternae mortis poenas ab aliter sentientibus deputari . Hinc odia , simultates , atque contentiones, quas nulla Historia non refert, ipsaque experientia nunc etiam ab unis de testatur. Quid , quod ab Evangelica ipsa Lege jubemur Haereticos, di impios , devitare , atque ab eorum abstinere commercio , nisi aliud necessitas politica suadeat λ Plerique autem Politicae Disciplinae Magistri satis ostendunt, Religionum diversitatem civili etiam Regnorum tranquillitati, & concordiae nimium nocere. Quis igitur injustitiae postulare audeat Reges auctoritate sua usos, ut una vera Fides Propagetur, ut error proscribatur, ut unitas Religionis di Ecclesiae custodiatur, sive instauretur , atque ut legitimus Christi grex in mille Sectas opinionesque contrarias atque absurdas pro hominum arbitrio quotidie non scindatur; quod fieri, si Phere ponianis consiliis contenti sumus, facillime potest ac solet λAlia sunt, quae congerere me vetat alio festinans oratio. Sed reponit Phere ponus ista Lactant si verba e Lib. s. Cap. I9. mihi ΣΟ. Div.

In st. Defendenda Religio est, non occidendo , sed moriendo monendo habent alii Codices ) ; non Dυitia , sed patientia s sapientia habent alii Codices ς ηοη scelere , sed fide . IIIa enim malorum sunt, haec bonorum , dic. NibiI es tam voluntarium, quam Religio I in qua si animus sacrificantis aυersus est , jam sublata, jam nulla est. Haec , ut opinor,

loca illa sunt veterum Scriptorum , quae nuper a jebat Phere ponus, se posse , at nolle producere in suae sententiae tutelam . Non dissimilia ex Arnobio petere potuit , hoc est ab ejusdem Lactantii Magistro . Equidem excipere possem contra istorum Scriptorum auctoritatem , quae inter Christianos tanti, ut constat , non est , di cui graviorum Patrum sententiam opponere liceret: attamen respondere juvat, talia quidem posse convenire in Ethnicos, non autem in Catholicos Principes. Illis una cura erat Christianam gentem non monitis , non rationibus, non doctrina , sed caedibus, & immanibus tormentis vincere. Christiani vero Principes gentem nondum Christo deditam non sine persuasione, argumentis, & Caritate ad rectam Fidem pertrahe

307쪽

188 DE INGENIORUM MODERATIO ME

re conantur . Si aliqua vi interdum utuntur , & vexationibus, m derate & ex amore utuntur , qualis pcenarum usus deceat Patrem , ac Principem amantem , non crudelem Tyrannum. Et ne nos quidem eos umquam occidendos profitemur, ideo dumtaxat quod a nobis diis

versa sentiant: quippe nostra quoque sententia est , Religionem voluntariam esse debere.

Quamobrem nihil heie simile habet Catholicorum Principum usus

cum teterrima Paganorum impotentia atque crudelitate ; neque Lactantii sententia excludit salutarium poenarum usum, quem in parentibus vel amantissimis contra filios reluctantes atque errantes nemo

est qui vituperet aut damnet. Lactantius vero , atque Arnobius , nihil aliud detestabantur, quam vim sine persuasione dc ratione adhibitam, S vim crudelissimam , quae invitis voluntatibus Religionem ingerat . Non audent, a jebat eodem loco de Ethnicis Lactantius , quicquam de rebus docere disinis , ne S a nostris derideantur , ct a suis defferantur . Furor & saevitia pro rationibus erant. Igitur quamvis statuamus, uti revera statuendum est, Religionis verae electionem vo Iuniariam esse debere, atque ad illam invitos homines non esse adigendos; adhuc tamen statuendum est , licitum esse ac saluberrimum severitatis usum , qua homines urgentur , ut falsam Religionem , impietatem , erroremque suum animadvertant, veramque Religionem rationibus vi. Eii libere ac voluntarie postea amplectantur . Hoc est, etiamsi voluntarium esse debeat, virtutem & Religionem veram sequi, nam sine voluntatis consensu Virtus nulla est , atque Religio attamen liberum esse cuicumque non debet in vitia voluntarie ferri , in impietate pacifice vivere , & a Veritate , sanctaque Religione pro suo arbitrio deficere. Postremum hoc ostendat Phere ponus ; ostendat, liberum esse debere cuicumque maxima ignominia afficere Deum , & abuti sua potestate illum, qui ab impietate , ac errore omnium perniciosissimo per aliquas molestias revocare conetur subjectam gentem , ipsamque fac re Deo amicam demonstret, praeter jus & sas agere , qui moderato rigore cohibeat arrogantes, ignaros , & scelestos , quominus averitate ac unitate Catholicae Ecclesiae tanti facienda sese libere divellant , & Schismata ac Haereses ita Deo invisas conflent . Denique resis pondeat Patribus, oc Augustino in primis, tanta argumentorum coinria id licere, & laudandum esse ostendentibus . Sed ille rem conseisci sic se putat, quod unum aut alterum ex iis argumentis cursim ἱ ut Iiactienus vidimus, arrodat. In commoda interim nobis ille minatur ex hujusmodi sententia. Verum haec abesse debere dicimus , quia dum attente rationes expendantur, constare potest , & re ipsa constat, quaenam sit vera , quaenam falsa Religio ; quo posito nemo nisi caecus & summe impius persequi potest Religionis verae cultores . EO tamdem illi necesse est dilaba Di sitiros by Coosli

308쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. agy

labatur, ut neget constare posse , sive dicat incertum esse , cuinam sit germana Religio. Nos contra id falsum esse ostendimus ex absuriadis, consequentibus hujusmodi sententiam, Stoicis, Symmacho, aliisque recentioribus non ingratam. Provocamus deinde ad experieniat iam , immo ad ipsium Phereponum , qui negare nequeat, quin salsistas cujuscumque Religionis a Christo aversae evidenter intelligi possit. Quod si Ethnicis, Multam me danis, atque ipsis Haereticis id non

constare dicatur, ii monendi sunt, tu attentius rationes Catholico. rum audiant, dc aequius iudicent. Sin errorem vel his auditis severa pergant, ii non placide serendi sunt, qui ex affectu pravo ac pertinacia videre nolunt, quod aequus omnis judex videat. Non autem damis nandi, qui temperata aliqua vexatione illos urgent ad intuendam veritatem nostrae Religionis, & errorem suae. Immo commendandi, qui recta in Religione perstant, rationibusque, ac persuasionibus, & praedicatione non minus demonstrare, quam propagare conantur rectam

hanc Religionem , & salutari etiam severitate ex ossicio Caritatis in subjectam gentem utuntur , ut ista aut erudiri ad veritatem se patia.

tur, aut ad ipsam Veritatem,quam temere deseruit,se rursus restituat.

Quod est ad Augustinum in Donatistas agentem, nihil evidentius est, quam ipsum pro bona causa adversus errorem scripsisse, di moderatum rigorem Legum jure ab ipso fuisse probatum. Lepidum autem se nobis exhibet Phere ponus, quum pag. 493. in notis ad Aug. Epiis solam XCIII .argumenta ejusdem pro aequitate persequutionis in Donatistas factae his verbis amoliri nititur . Heis S ubique statuit, atque adsumit pro comperto Augustinus , quod in controυersia erat positum; suam

nimirum meIesiam fuisse unam, exeIusis Donatis is , Christi EecIesiam: Non equidem probo Donatisarum Sebisma ; sed cum iIIis disceptanti absurdum fuit perpetuo id adsumere, quodpraefracte negabant. Is suit Donatistarum error, ut illius Sehismatis injustitia facilius, quam aIiorum complurium, liquido se prodere posset. Pleraeque aliae controuersiae inter Christianos in Iuris di opinionum discordia versantur. Illa in Facti contentione potissimum sita erat; quare civili etiam Iudicio dirimi, ejusque assectae ad formam juris communis absolvi, si vedamnari poterant. Et re ipsa, ut unum hoc dicam , Caecilianus non semel objecta sibi crimina purgavit cum in Imperatoris Aula , tum in Cone illis Episcoporum. Nisi Donatistarum vesaniae aliter visum fuisset, jam sublata erat Schismatis causa. Id aequus omnis rerum aestimator tunc perspiciebat; nunc aperte idem nos perspicimus; &ipse Phere ponus non heic tantum, sed alibi quoque Donatistarum Schisma improbavit. Quid est ergo, quod idem Phereponus adversus Augustinum nunc habet Θ Assumit Augustinus pro comperto , quod in controυersia erat pomum . Hoc est, male Augustinus contendit, justam esse in Donatistas Legum severitatem, quia nondum Osten.

309쪽

1so DE INGENIORUM MODERATIONE

dit , injustam esse ipsorum Donatistarum secessionem, & Areis res m. Qua in re lepidum, ut dixi, nobis se praebet Phere polaus. Nam si constat illi, aeque ac reliquis nostrorum temporum Christia. nis, inique Donatistas delirasse : cur nunc ille petit, ut eadem veri istas ab Augustino demonstretur sive indignatur, quod demonstrat a non fuerit λ Si hoc unum , cui jure vexatos Donatistas intelligamus Phere pono, & nobis deest, nempe intelligere prius, an Donatista a vera Ecclesia exciderint: jam Pherepono, jam nobis id certum est

atque compertum. Ergo hinc arguere, Pherepono non repugnanis

te, debemus, merito exagitatos fuisse Donati has protervos , S injustae secessionis reos. At, inquit ille, Donatistae hoc praefracte nega-hant; & Augustino demon strandi onus incumbebat. Quid hoc quaeso ad nos δ Non Augustino jam e vivis sublato ; sed nobis viventibus persuadere Phere ponus cupit, justum vocari non debuisse adhibitum ad versus Donatistas rigorem , quia Donatistae se perperam egisse praefracte negabant , & AEugustinus eos rationibus non convincebat. Ergo nos, quum vel ex ipsa Phere poni consessione liqueat, perperam Donatistas egisse, ideoque superfluum sit ita ab Augustino deis monstrari: nos, inquam, judieare debemus, justis legibus compressam fuisse Donatistarum amentiam , licitamque suisse perseqitutionem illam , alioqui moderatam , qua scilicet, ut cum Augustino loquar , potius admonerentur ab errore discedere, quam pro sceIere punirentur. In qui at porro Phere ponus, quidquid sit de consessione mea , abis surdum semper fuit Augustino id assumere pro comperto, quod Donatistae negabant. Mihi autem mirum videtur , hominem hunc tam; nani censurarum genere delectari, & distinere Lectores . Quotus enim quisque est, qui nesciat, quot scriptis & argumentis, & quam evidenter Augustinus, vel antea quam Epistolam XCIII. scriberet , Donatistarum sophismata, & errores disjeceritλDeinde in eadem Epistola ad Vincentium id praecipue quaerebatur, num persequutio ominnis illicita sit; Λugustinus autem ostendit, eam esse laudandam,

quae pro Veritate contra pertinaciter errantes ex ossicio Caritatis in is

stituitur. Tamdem in ipsa eadem Epistola multa habet Augustinus, ex quibus intelligere possit quilibet veri amator, justitiam a Catholicis, culpam a Donatistis pervicacibus stetisse . Quamobrem , tametsi Augustinus nihil in ea Epistola attulisset pro bona Catholicorum causa, absurde non egisse t : quanto autem minus absurde egi Lis dicendus est, quum di ibi unam Catholicorum Ecclesiam ostenis derit esse Christi Ecclesiam λ Si Donatistae id praefracte negabant rnum propterea minus nocentes erant λ Num eorum negotio vim

Catholicorum rationum frangebat R Minime gentium. Nunc illius controversiae judices sunt aequi Lectores , & victoriam sine dubitatione adjudicant Catholicorum parti. Iidem quoque judicabunt, num

310쪽

Phere ponus quidquam solidi hactenus deprom serit, quod negotium

faeessere possit Augustino assirmanti, moderatam errantium in Fide, di desie ientium ab Ecclesia vera, vexationem licitam esse . Et iamiadem , ut spero, animadvertent, non Augustinum pro comperto adissumsisse, quod in quaestione erat, sed quidem Phere ponum graviter errare, quod semper pro comperto adsumat, veram Religionem, di germanam Christi Ecclesiam , certo cognosci, atque evidenter apparere non posse in terris, atque eodem jure praeditos, & in eoisdem incertitudinis Ioco eme quoslibet hominum coetus , quod est ad Religionem .

CAPUT DECIMUM TERTIUM.

In Iudaeos , Eibrieos , S Mabammedanos minus aspere agendum CaistbMisis Regibus. Rigidius habere Haereticos fas es. Et in eos tamen spiritxs lenitatis est retinendus. Haeretici meri, Haeretici seditiosi . Po iremi paeηis eraυibus digni , sed nos fingenda crimina .

Haereticos aIienae ditioni subditos plectere non Ilaet . Errantes alii pertinaees, alii doeiles. Ater primos mitius habendi , qai cum la- die biberunt errorem , quam qui ultro errorem adsciυcruxi . Attamen oe bete audiendae Caritatis υoces , misericordia futurus Ioeus. In errantes non pertinaces cIementius agendum. uuae regulae Iudicibus Caiboliris bele futurae. DIximus hactenus, licitam esse tempora Iem vexationem erranintium in Fidei Doctrina , ut ab errore ad veritatem a Turgant. Non tamen diximus, licere semper, multoque minus diximus , semper debere Principes pari severitate mederi animis aegrotantibus. Et enim quod est ad eos, qui foris sunt, hoe est ad Ethnicos, Multam-medanos, atque Iudaeos, di si qui sunt horum similes: Principi non

licet eosdem assicere suppliciis, di urgere aspere ad veram Fidem amplectendam. Fas est quidem publicam prosessionem , & externum Superstitionis exercitium iis interdicere , privilegiis in reliquos effusis

eos privare, atque etiam, dum converti nolint , di Regibus commodum videatur, e Regno dimittere&expellere , ut a Religionis verae cultoribus i Ilorum sedes justius ac utilius occupentur. Ceterum n cere eorum vitae, eorum corporibus, eorum sortunis, illa dumtaxat

de Causa, quod in errore pertinaciter versenture a Catholicae Ecclesiae doctrina nimium abhorret: Si qui auctoritate sua , in Americanos Praecipue populos , abusi sunt , Religionis titulum impotentiae ac avaritiae propriae obtendentes; ii non solum apud omnes male audierunt, sed Apostolicae etiam Sedis oraculo compressi sunt.

Quod est ad Haereticos , quos Leclesiae subdidit Raptisma Chris

SEARCH

MENU NAVIGATION