Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

go 1 DE INGENIORUM MODERATIONE

cipiendus apud homines , quum nuIIo apud Deum crimine ideirco iateneatur , nisi de Dogmatis iis praecipuis sit res , quae nescire suapte natura peccatum est , & nescire Christianus homo non debet Exploranda igitur sedulo est errantium voluntas; quod si pronatus in obse quium Fidei & Ecclesiae , illorum animus deprehenditur , vel dum

errant: edocendi sunt veram sententiam , monendi ut a sermonibus abstineant gravissimarum rerum , dum sibi majorem prius non compararim Eruditionem Theologicam ; dc excusanda facile ingenii infirmitas, aut ignorantiae inconsultus error. Non autem continuo in vincula conjicie udi sunt, non diu detinendi, atque vexandi , nequae populo spectaculum miserabile daturi . Hominem vidimus rudi miis nerva , cui exciderat , alium esse a vulgari nostro Purgatorium

Ignem. Communibus quidem suffragiis innocens evasit , sed post

non paucos carceris dies, & non sine ingenti rerum suarum in comis modo . Prudentiae potius , ct Caritatis erat , hunc accitum monere, ne talibus sese immisceret, & verbis tantummodo arguere , ad canendam palinodiam jam paratissimam : quamquam & haec quaestio eniis sit, quae adhuc in ancipiti positae , nondum Ecclesiae calculo suere diremtae. Errant enim multi , quia non Theologi; errant de ipsi quandoque Theologi, quia tunc non errare , sed cum Ecelesia sentire se putant. Privatae vero objurgationes satis plerumque forent, ac esse deberent ad medicinam errantium . Alioqui si levibus de causis iucarcerem, ocin rostra , homines rapere velis , dc praesertim rudes , ac Theologiae abstrusoris , meliorisque Disciplinae ignaroS . verendum est, ne Carita eis tribunal apud optimos ob nimium rigorem male audire incipiat, dc ex terrore podius, quam ex amope Christi an Lin posterum simus 2 quod a mente Apostolicae Sedis ,. dc meliorum,

profecto abhorret.

Quid si eos divexare velimus , qui in opinionibum aut Philosophicis, aut Historicis, aut Astronomicis , aut etiam Theologicis , sed nondum ab Ecclesia , sive a Romanis Pontificibus, sive a Concilio quopiam proscriptis , errare nobis videntur λ Facile contra jus, ne. dum contra Caritatem , haec agendi ratio pugnabit. Numquid enim tua opinio, ab illorum opinione diveris , ideo verior di sanior est , quia tu potentior , quam illi λ Ne tu quidem , ut puto, id arbitrere.

Sola divinarum Scripturarum , & Ecclesiae mens cognita facere potest , ut tu de veritate sententiae tuae , illi de errore suo certi sitis. At quum non illi minus , quam tu , contendant, opiniones suas consentire cum sacrarum Literarum di Ecclesiae doctrina , quumque Ecclesia , uti praedixi, mentem suam nondum heic explicuerit: propterea hujusmodi opinionum propugnatio nondum crimeta evasit , pseonis di carcere exagitandum . Quis enim te certum iacit , Ecclesiam contra illos potius i quam contra te, esse aliquando pronuntiaturam

Et ii

322쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. go I

Et ii quidem sortasse in errore versentur. Sed quamdiu latet Ecclesiae oraculum , eique Parere ac cedere , simul ac prodeat, paratissimi sunt homines: ab ossicio veridc obsequentis Christiani minime per illos disceditur; & apud Deum non peccatur; & error ille materialis,

ut ita dicam , non vero formalis 3 nondum carceribae s aliisve corporeis incommodis castigandus erit. Quamobrem ut non audeam qua Deumque Cartesii opiniones Theologiae Catholicae consonas appellare, multoque minus Praestare; attamen quum hoc ille , ejusque asse-elae , sibi persuadeant, & suis etiam rationibus ostendere conentur :vix intelligerem cur adversus eos rigorem adhibere placeret , priuia ruam Ecclesia opiniones hujusmodi suo decreto proscripserit, atque a mnarit. Utique Cartesi Libros nonnullos cum Romanus Pontifex , tum Academiae quaedam nigro theta confixerunt. Sed numquid Haeresibus scatent, quicumque Libri configuntur λ Num sententiae omnes, quas Cartesus literis confignavit , errorem ac haeresim sapiunt, ut singulas abominari , ac rejicere fit opus 3 Quum hoc a fidelibus Ecclesia expetit, solet sententias, sigillatim enuntiatas, haeresis , aut falsitatis damnare. Λntequam damnet , earum patronis bona fides eripi non potest , dum tamen Opiniones tueantur revera dubias, hoc est nondum definitas, di a definitis aperte non effluentes , ' di in iis tuendis se ab Ecclesia dissentire non putent. Neque privatorum objurgationes facere possunt , ut bonae fidei privilegia in ipsia cessent, multoque minus quum suspicio adest , ne privati homines ad eas opiniones damnandas serantur amore potius privatae cujuspiam Scholae, quam certa cognitione Ueritatis , quae adhuc latet.

live fiducia proserendi ab Ecclesia decreti. Locum heic habere posisunt, quae de Aristotelis sortuna in Christianorum Scholis apud Ueteres seruntur, & quae olim contigere in celebri controversia de m. Uinis Auxiliis , S de Seientia media . Sed nos alio properamus .

CAPUT DECIMUM QUARTUM.

Zelus ineruditus , ct nimia Licentia in Fidei oe Disciplinae negotiis. Quos pessimos effectus ille pariat . Selemia S Prudentia si a Ze- ιο absia i , quid sequi inde possit . Zelus ineraditus Noυatorum .suomodo regendas Teius . Licentia opinandi in Religione nimis nocet . Ebus exempla in Phereponi Libris. Μ Ulta sunt, quae ad inveniendam Ueritatem obstant ; multa , quae inventam in publicum efferri non sinunt . Ignorantia , praejudicatae opiniones , ambitio, impotentia , terrenorum bono. rum amor , dedecoris timor, auri & gloriae sitis nimia , atque alii e L frenes animi. aisectus , quotidie veritati bellum indicunt , & errori

323쪽

patrocinantur. Ego Librum concIudam, duobus praecipue commemoratis, quorum unum pauci fere considerant, aut animadvertunt, in quot excessus , & incommoda vergat, & vergere possit; alterum omnes passim &cognoscunt, di detestantur , quum tamen ab eo non pauci abstinere nesciant, seque illo teneri non sentiant . Telum in ea

ruditum intelligo , di nimiam Licentiam in Fidei & Disciplinae ne. sotiis . Ille Superstitionem , grave scilicet malum , procreat ; ista Iaereses & Schismata , gravissima nempe mala , quorum incommoda brevi oratione persequi , & frena simul proponere est opus . Quod attinet ad ineruditum Zeluin : dicimus , nomine Zeli signifieari honestum illud & laudabile studium , quo accendimur ad colendum Deum , ejusque servos honorandos , di ad illius Legem, & veram Religionem tuendam atque propagandam. Sed optimus hic hominum affectus, ceterorum assectuum , atque ipsarum virtutum more,

in pessimos excessus interdum excurrere potest , & in i Ilaudanda faciis nora . Quod tum contingit, quum homines pio quidem Zelo ardentes , sed Scientia destituti, id peragunt, quod ipsi divinae Legi , di

Ecclesiasticae Disciplinae, & documentis rectae Rationis, & Prudentiae , di Caritati adversatur. Testimonium perhibente Paulo ad Rom. X. 7Hlaei zelum Dei habebant ; sed ille eteius non secundum scientiam erat. Tuebantur mordicus Mosaicam Legem , atque in ipsius ritibus eollocabant potissimam salutis spem , & maximum hominis pensum . Atqui zelum Dei habebant , non habebant scientiam Dei ; quare Dei honorem potius oppugnabant , ejusque legem persequebantur a

Neque aliter se olim ge iterat ipse Paulus, quum paternarum aemulator, sive zelator traditionum supra multos coaetaneos fos , devastabat Ecclesiam Christi. Eodem imprudenti Zelo Seribas & Pharisaeos abundata se, nonnumquam etiam Discipulos Servatoris laborasse , ex Evangelio discimus . Hinc Augustinus de Civ. Dei. Lib. 2O. Cap. I 2. tam laudabili quam pravo sensu Telum accipi ait in divinis Scripturis. Sicar enim , inquit , telus in bono positus est , ubi Iegitur : Ze Ius domusime comedit me ; ita e contrario in malo , ubi dicitur : Zelus occupavit plebem ineruditam. Illud igitur, quod solet ac potest destruere honestissimam indolem Zeli, Ignorantia est , insipientia, ac ineruditio: quae mala quum in plebe crebrius inolescant , facile etiam in eademetetus immoderatus di perniciosus vim obtinet. Ubi neseias , quibus moribus, quibus ritibus, ac artibus Deus velit se coli, Sanctos suos honorari , Legem servari , ac defendi , Virtutes exerceri: quid mirum , si pius ille tuus ardor in absona interdum seratur , atque indigna , quae Deo placeant, quo ipso tempore tantopere curas , ut per ea placeas Deo λ Sine Prudentia , sine Scientia plus nocere, quam prodesse potest Zelus non privatis tantum hominibus , sed rei publicae ipsi. Hinc egregie Sanctus Bernardus Ser m. 9. super Cantie. Da

poris

324쪽

3M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 3os

portabilis, inquit, absque scientia est eteias . Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretis est necessaria, quae est ordinario Caritatis. Semper quidem et elκs absque scienIta minus escox, minusque utilis inυenitur , plerumque autem is perniciosus valde senritur. suo Uistir et elus fervidior, ac υehementior spiritus , profusiorque Caritas , eo vigilantiori opus scientia est , quae zelum supprimat, spiriIum temperet, ordinet Ca

ritatem .

Et quid quasso non fecit ineruditiis Zelus P quid quotidie non faeit

Sanctam Religionem amplificare, Idola fugere ac detestari, ad Zelum vere Christianum pertinet . Sed ipsum dedecebat , intςrdum

Ethnicis rerum potientibus insu Ita re, eorum fana everrere , eorum Idola conterere , minime consentientibus in eam rem Prinei pibus;

dedecebat Iudaeis subjectis contumelias , di dira tormenta atque inocommoda inferre , aut filios invitis parentibus eripere , sacro Baptis- .mate abluendos & alia hujusmodi audere. Telotis Christiani est , cultum Deo o. M. semper, S ubique, & serventissime praestare , ejusque amorem ac reverentiam instillare populis. Verum ab hac praestantissima Virtute abhorrebat, Deum colere inopportunis locis , atque temporibu S, ornamentis luxum potius quam gravitatem referentibus , Musicis concentibus magis intemperantiam quam Pietatem conciliantibus e ritibusque ab Ecclesia nondum probatis , immo nonnumquam ab ipsa improbatis. Abhorrebat, Mysteria pietatis ,& Sacramenta impiis atque Infidelibus prodere; &ex ipsis ridenda potiusquam veneranda exhibere populo spectacula; & immoderatam peccatoribus a Deo pes liceri indulgentiam , aut eosdem Nimia severitate in desperationem agere , aut spem salutis omnem ponere in quibusdam levibus externae Pietatis institutionibus , quod Pharisaei olim quoque faciebant. Telus noster eo etiam ferri debet, ut non dissiciles nos praineamus ad credenda Sanctorum hominum gesta , virtutes, ac miracula, quae ab Historicis fide dignis memoriae traduntur. Sed iste Zelus honestos virtutis fines praetergreditur, ubi nos nimium faciles essicit ad credenda quaecumque prodigia, seu Ut apertius loquar, ad probandas fabulas omnes, aut leves anicularum naris ratiunculas de admirandis q orumdam Sanctorum operibus , aut Αntiquitates fictas, aut Lipsana non satis probatae fidei. Sanctis ipsis Martyribus, & reliquis seatis, & Dei parae potissimum debemus honorem non exiguum, quippe i n illis, licet conservis nostris, honoramus dona Dei, & gratiam Christi, atque adeo ipsum Deum, quire ex eorum intercessione plura in homines beneficia spargit. Sed imis moderato, di minime laudabili zelo ardebit, quisquis talem ipsi honorem defert, qualis uni Deo convenit; aut ab ipsis ita poscit ac exispectat non temporalia solum munera , sed ipsam peccatorum remi Diione in , di vitam aeternam, ut illos ex Intercessoribus facere Deos V viis Disiligod by Corale

325쪽

ao6 DE INGENIORUM MODERATIONE

videatur ; aut omnia Pietatis ossicia in istis potius sibi demerendis , quam in Deo placando, collocat; & ipsos iis nimiis laudibus extollit, quas persecta Disciplina aegre ferat, immo ipsi e coelis minime pro, are credendi sunt; eorumque Imagines, di sacras Reliquias, &Dies Festos cultu immodico prosequitur. At non alia de causa homines heic errant, quam quia carent Scientia, atque Prudentia , hoc est, ignorant, quid, & quando ,& quomodo agendum sit, ut recte agant. Pio amore coelestium & Religionis aestuant, sed amorem istum in absurda&perniciosa deferre tape solet, ae potest moderatricis Scientiae penuria . Hinc in popello , in indoctis, illiteratis, atque mulieribus, frequentiores sunt zeli excessus , qui pe in istis Ignorantia communior. Ipsos etiam Iiteris S scientia excultos homines exuberans ardor nonnumquam extra orbitas rapit,

aut rapere videtur. Cur hoc quaeso δ Quia non satis bonis literis, non satis scientiae operam dederunt, aut quia Scientiae multae exiguam Sapientiam, atque Prudentiam minorem, conjungunt. Quapropter nihil magis commendandum est Ecclesiae Praepositis, quam ut impe ais

sum in Ecclesiasticam Eruditione studium conserant, quo singula tum ad Christi doctrinam , tum ad Disciplinam spectantia recte ipsi sciant,& alios docere subinde possint . Meminerint, quid per os eam Prophetam Deus olim edixerit os. IV. 6. Conticuit populus meus , eo quod non habuerit scientiam . cuia ut mentiam repulsi, repellam te , ne Sacerdotio fungaris mihi. Proinde necesse saltem est, ut Ecclesiarum Pastores supremi Ministros sibi adsciscant, aut homines ad consilium adhibeant, quibus consummata sit istius Eruditionis peritia. A lio. qui si Zelus ineruditus, & in plebe potissimum , sedulo non coerceatur, Superstitio immane malum , & aeque ac ipsae Haereses formidanis dum in valebit, semctissimaeque Religionis vultum summopere de sormabit. Monstrum istud , Superstitionem , inquam , Ignorantia parit,

Zelus immoderatus nutrit ac so Vet. Quod enim omnium pessimum est, hujusmodi insipientis zeli culpa saepe fit, ut abusus inveteratos, pietatis reserentes speciem , nemo tollere , aut tolli sustineat. Immo si qui melioris notae eruditi voce aut calamo in Superstitionem aut glisce nisi aut vetustam insurgere cupiunt, interdum aut ne hiscere quidem sinuntur, aut certe parum Christiani animi famam in se concitant, rescandala statim excitare posse creduntur . Ergo quis non intelligat , quanta sit necessitas eruditionis & scientiae, ne Veritas laedatur, ac supprimatur, neve Superstitio regnet λ Neque vero putes ad tantum ne gotium sum cere Scholasticoria Theologiam. Dogmatica heic opus est in primis , & non mediocri Controversiarum , quas cum Haereticis habemus, peritia; ita enim sinceris hominibus melius innotescit, qui sine fines tum verae Doctrinae, tum Disciplinae melioris, quos una Eccles a

Catholica fideliter servat, Haeretici pertinaciter contrariis hinc inde

326쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 3or

sententiis, aut etiam ineruditi incaute quidem, sed parum laudabiliter,

Praetergrediuntur. Itaq tum Conciliorum, tum Romanorum Pontificum,tum Sanctorum Patrum documenta accurate consulenda sunt in

hunc finem , & non iacile deinde peccabitur. Tamdem credendum est, posse Deum quidem tolerare, non autem probare Zelum sine Scientia deliran tem nam ut ut ipsi prius affectus placeat,fieri tamen non potest, quin ipsi contra displiceat parsi pius prodendae hujus affectionis modus. Dissimulare autem nequeo alterum Scientiae neglectae , aut Ignorantiae dominantis effectum in hominibus piis. Undique pericula ipsi timent, undique scandalum patiuntur. Quoties homines Deci dicatos conspiciunt aeque ac Seculi cultores, vitiis est uentes, & luxuria foedos, di mammonae potius quam Dei laudibus addictos: tum mirantur , ac horrent, atque ex intimis praecordiis dolent, ac indignantur suorum temporum coaditionem . Si Episcopos, si Sacerdotes deprehendunx sanguini diligentius quam altari servientes , di ambitione turgidos, di sacris in suam rem abutentes, & Simonis veneno afflatos: quid non mussitan ip quid non conqueruntur λ Priora Ecclesiae Secula ante eo-Tum Oculos, atque in eorum labiis continuo recurrunt. De Religione primaeva multum excidisse tum dictitant. Immo in pietate nonnumquam frigescere idcirco illos videas; sensim quippe decrescit in eoru

animis veneratio atque existimatio non tantum Sacerdotalis ac Monastici ordinis, sed Religionis ipsius. Eo etiam quandoque se rapi si nunc,

ut persuadere sibi nequeant,aut veram,aut sanctissimam esse Religi Nem illam,quam adeo nefariis moribus negare,& flocci pendere videntur illi, quorum prae ceteris esset eam & dictis probare dc factis. Quod si apud Haereticorum quosda in splendidiorem forte pietatis, aliarumq; virtutum speciem intuentur: tum suspicio oboritur, ne apud illos germana, apud nos vitiata Religio habeatur. Et quidnam , quaeso, tot

populos a Catholicae Ecclesae sinu proxime praeteritis seculis abstraxir, di in Lutheri, aut Calvini castra conjecitri ignorantia ista, Telus iste ineruditus , & scandali patiendi nimia facilitas. Non erant latendum e so ii Sacerdotum mores, quos & Religio , di institutum vitae po-icebant. Su per se it io aliqua in populis; avaritia di luxuria in non paucis Ecclesiasticis viris, nimium prominebant, ut occultari, aut dissimulari jam possent. Igitur ubi adversus ista declamatum est, zelo Dei exarsit ineruditus populus,sibique censuit ab ea Ecclesia discedendum, cujus sanctitatem frustra requirebat in plerisque Pastoribus. At miseri in selicissime errarunt. A pastoribus fugientes, quos lu-Pos credebant, sequuti sunt lupos Pastoralem prae se serentes personam.Etenim unde nam didicerunt, propter perversos Sacerdotum m

res ab Ecclesia Dei veri secessionem esse faciendam λ Contendebant quidem eorum temporum Pseudoprophetae, Romanae quoq; Ecclesiae doctrinam esse corruptam. Verum qu ei de tanti momenti re, de qua V a etiam

327쪽

3o8 DE INGENIORUM MODERATIONE

etiamnum disputatur utrinque a doctissimis& clarissimis ingeniis, tam cito judicare potuerunt homines indocti, rudes, & a studiis Theologiae prorsus alieni λ Morum corruptio tunc patentissima , &Disciplinae abusus , vel oculis plebis indoctae conspicui , in causa fuerunt , ut dominam quoque Romanae Ecclesiae corruptam somniarent , & crederent . Ergo cavendum iis erat , ne scandala tantum in suis cordibus possent, ut non mores dumtaxat, sed etiam male moratos Pastores, ipsamque Pastorum Ecclesiam , atque Religionem, deserendam arbitrarentur. Id non cavendum minux deinceps; erunt enim vitia, donec homines οῦ & ut praedixerit Christus futuram hanc morum corruptio nem, attamen edixit, non esse nostrum , bonos pisces a malis separa .re , atque a tritico lollium . Ad ista sane nequit quin ingemiscat virpius ac eruditus; sed nullum inde sibi scandalum creari patitur. Scandala quippe creat facinorum novitas ἰ hanc autem scientia ,. sive eruis ditio tollere potest ac solet. Apostolorum tempora intuere; tria , immo quatuor, & quinque priora Ecclesiae secula contemplare. Nunc imperita gens a Christianis iis , & praesertim ab Ecclesiae Pastoribus ,. omnem iniquitatem exulasse sibi persuadet. Secus te stantur ipsae Literae sacrae , ipsi Sancti Patres , ac praecipue Cyprianus , Nagian Zenus , Hieronymus, Salvianus. Subsequuta sunt tempora longe pejora prioribus, sed meliora tamde in evasere ,. ut si Christiana Respublica aetatis nostrae cum multis aliis praecedentibus Seculis conseratur, habeat unis de sibi jure gratuletur , & divinae misericordiae reserat gratias. Telum ineruditum alterum illud incommodum fere semper consequitur , de quo alias conquesti sumus, & quod heic repetere non puto supervacaneum; nimia videlicet sormido , ne quicumque minus. cum vulgo sapit, ac aliter loquitur quam vulgus, Religioni & Ecclesiae sanctissimae exitium creet. Nequit emunctae naris Eruditus, quin abusus in Ecc Iesiasticam Disciplinam identidem irrepentes animadvertat; quomodo enim maculae illae se sivbducant oculis legentium monumenta summorum Pontificum, Conciliorum ,&Patrum λ Ars Criti ea, necessarium in Ecclesia Dei flagellum ad imposturam omnem, erroresque tollendos, Erudito homini interdum aperit , quae

si ni conficta Miracula , qui Apocryphi ac supposititii Libri , quidve

a magni etiam nominis Scriptoribus in Historia& Eruditione Ecclesiastica peccetur . Si quis tamen Zelo secundum scientiam incitatus , quod Majores nostri cum laude fecerunt , facere S i pie velit , hoc est, aut voce aut scriptis hujusmodi abusus ac peccata prodat, ac eliminare nitatur, non modestiam , non prudentiam oblitus e ignara gens non raro exhorrescit , S ejusinodi Eruditos suspicione gravat non temeritatis solum , sed etiam languentis Pietatis , Fideique etiam titubantis. Verum hisce Eruditis , ut cordi summopere esse debet, scandalis quantum fieri potest, occasionem Omnem praeripere, ita patienter

328쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. II. 3os

serenda sunt talia piae ignorantiae deliria . Nul lae sunt, tametsi optimae Ieges, nulla auctoritas legitima, quibus abuti non possit, ac soleat Mais gistratuum incuria, ignorantia, impotentia. Sed non propterea optimae leges abrogandae , optima instituta vituperanda , quod iis abutan. ur nonnulli. Ad versus hosce abusus, modeste tamen , ac prudenter, seribere piis Eruditis licet, ut simul eorum odium, di Legum ac Magistratuum reverentia inspiretur . Quod quum iaciunt Eruditi, iis ecse debet satis, meliorem hominum partem, si non majorem, suis habere faventem scriptis, Zeloque plaudentem. Nimium quippe EccIesiae conducit tales Literatos habere , Superstitionis , perversae Disciplinae , piorumque commentorum inimicos, & veritatis semper aman. tes. Haec vera pietas est, hic germanus Zelus, quem Catholici Episcopi in Conciliis ubique produnt, quem Patres commendant, & carum habet in primis Apostolica Sedes . Quae consideratio mihi quoque animos addidit, ut quae hactenus disserui, dissimulanda non censerem, H spem fecit fore ut nemini saltem ex melioribus consilium meum di DPliceret, quando non ambitio, non captandae famae , aut maledicenis di pruritus ullus, non Pastorum , Legumque rectissimarum contem

xus, neque mei ipsius, sed unius Ecclesiae , Religionisque Catholi eaenmor, pro qua omnibus vigilandum esse puto, & ego lubentissime sanguinem darem , mihi ut haec scriberem auctor fuit, utinam alicui .utilia, utinam nemini perniciosa. Nemini, inquam, perniciosa; nam in oppostum huic excessum atq abusum equidem sent io homi nea labi posse , siqne interdum labi, vel quum ipsius Catholicae Ecclesiae sinu degunt. Est autem alter exiscessus licentia opinionum tum in Fideiae Disciplinae negotio, tum in Ecclesiastic Eruditione pertractanda. Facile intelligunt homines non rudi minerva , nimios interdum ae intolarabileacte nos adli eri Ingeniis, vitio videt ieet Magistratuum , s a pore state , Optimisque legibus ahutentium. Sed aeque dein Ae non intelligunt , qui sint legitimi freni, omnihus Christianis iure ferendi, & quousq; procedere me-

Tito ac prudenter possit Ingeniorum libertas. Hi ne ergo totius Antiis qui talis, Sanctorumq;Patrum, & Ecclesiae ipsus contemtiis hinc errores , ac temerariae opiniones sique in iis obfirmetur animus, hine Sohismata, ac Haereses, a quibus tamen ut semper caveamus, non

Iicite solum monuit Α postolus, sed Caritas, Iustitia, ac Prudentia

apertissime praecipiunt. Hos autem Ingeniorum frenos itidem videor mihi satis expressisse in hoc Libro. Quare tamdem rogo Lectores meos, ut non minus diligenter perspiciant, quid juris ac libertatis suturum sit Ingeniis humanis in tanti momenti rebus,quam quid freni. Utrinq; Veritati nocere possiimus, vel nimium, vel nimis parum nobis tribuenis do . Quo doctiores erimus, magisq; in Dogmatica, ac Polemica Theologia, atque in Eruditione antiqua versati, eo cautius ac moderatius

V 3 in

329쪽

in studiis ae opinionibus nostris procedemus. Ignorantia hinc, inde Superbia, superstitiosos pariter ac temerarios faciunt . Mediae stant Scientia , ac Humilitas Christiana. Faciunt istae Eruditos , atq;Theologos, vere persectos ac religiosos. Illud autem certum est , nos numis quam ex temeritate erraturos, si magis, quam nos ipsos, famamque

nostram , diligamus decorem domus Dei, hoc est, amemus Ecclesiam Catholicam, ejusque tutelae ac laudi ubique studeamus, ejusq;judicio omnia nostra cum dicta tum facta obsequentissime subjiciamus , ejusq; Praesidibus sacris ad ubiq obtemperandu paratissimi simus. Hoc votum est mihi, hoc mihi statutum. Similia a reliquis opto. Quis enim tam demisiactus literarum , si destruas , non aedifices λ Equidem errare possum ex ingenii infirmitate, non possum ex obsequii ac voluntatis defectu. Ne vero longiori sermone persequar, quid in his possit audere humanae mentis ambitio , atque Ingeniorum licentia: instar omnium eonsiderandum mihi elegi unum Iohannem Phere ponum , cujus Animadvei siones in opera Sancti Augustini, si non perpetuum , at certe Don leve praebent hujus infelicitatis argumentum atque e Xemplum . Et hominis quidem consilium ego non miror, quum potius mirandum esse debeat, cur non omnes ab Apostolicae Sedis, Catholicaeq; Fidei doctrina ct communione alieni, paria, immo pejora non audeant. Nam ubi Ecclesiam audire deseris, Conciliorumque ac Patrum excusseris obsequium, tuoque Iudicio nullum aliud esse superius tibi persuadeas praeter verbum Dei scriptum , quod uti experientia fidem facit, unusquisque ad arbitrium, eaptumque tuum facile contoris quere novit quid te amplius impedire potest , quominus quodcumque lubet, quodcumque menti tuae veris mile occurrit, amplectare ac teneas , di contraria quaeque despicias atque repudies Θ Phere ponus autem ita se interdum contra Augustinum , immo contra omnium Catholicorum sententias, gerit, ut qui ejus principiis utatur, atque

licentiam opinandi imitetur , mirum sit, quei abstinere se jam possit ab oppugnandis in posterum vel ipsis Literis sacris , sive a revocandis in dubium reliquis Chri litana: Fidei Mysteriis. Nam quo non proruat relictus sibi hominum literatorum animus , di potissimum si Critica Arte , Linguarumque Orientalium peritia sit quisquam turgidus , di

immoderate ad dubitandum de rebus quibuscumque pronus , di novitatis, suarumque Opinionum pertinacissimus amator λ Pertinet igitur tum ad publicam utilitatem , tum ad Ecclesiae sanctae, & Augustiis ni defensionem , tum etiam ad Eruditorum documentum , intueri in Phere poni Animadversionibus nimiam Ingenii humani libertatem. Et ejus quidem sententias nonnullas , prout occasio tulit , hacte nus confutavimus. Reliquas deinceps , quae consutatione indigere viis deontur, singillatim recensebimus , & pro virili profligare nitemur. . DEDiuili od by Corale

330쪽

DE INGENIORUM

IN RELIGIONIS

N E GO T IO. LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM.

Luid de Peeeato OriginaIi sentiant Remonstrantes ae S oeiniani. NMIIa injustitia Deo tribuitur per Caibolicorum sententiam de originaIi

Peccato . Quum potuerit Deus ab initio eondere naturam hominis talem, qualis nunc nascitur, potuit etiam ex Adami Peccato Mere mala in bominum genus essuere. Auctoritate saerarum Literarum confirmatar Dogma de Originati Peccato . Apostoli Ioeus ab intem pretatione Phereponi υindicatus . NITIUM facimus a controversia de Peetato originali, e qua velut e capite cujusdam catenae, pendent reliquae fere omnes controversiae de Gratia, libero Arbitrio , & de Natura innocenti, lapsa & reparata, quae inter Pelagianos ac Semipelagianos ex una parte , Luthera nos & Calvinianos ex altera versantur , ω - Catholicis medium iter tenentibus. Heic aute videas Arminianos, sive Remonstrantes, parum a Pelagio abludere; Socinia nos cum eodem prorsus sapere, immo duriora , quam ipsum tradidi si

se . Peccato originali inesse prisationem Iustitiae originalis, S ix ordinatam ad peccandum proclivitatem, fatetur Iohannes Arno lus Corvinus, hoceli ex Remonstrantibus unus, in Lib. contra Molin. Cap. g. pag. II S. I idem Remonstrantes in Apologia sua Cap. 7. sol. 8 . addunt, Pecc tum Adami a Deo imputatum dici posse posteris ejus,quatenus Deus posteros Adami eidem malo,eui Adamus per peceatum obnoxium se reddidit, obnoxior nasci UOIuit, se. At postea subdunt, se peccatum originale nec habere pro peccato proprie dicio,quod posteros Adami od o Dei dignos faciat nec pro mala, quod per modum proprie dicti pρηρ ab Adamo in posteros dimanet.

SEARCH

MENU NAVIGATION