장음표시 사용
331쪽
Quare peccatum hoc assirmare non audent malum culpae, aut malum poenae . Socinus vero in Praelection. Theolog, Cap. 4. S in Dialog. de
Iustific. tamquam fabulam Iudaicam , ct ab Anticbriso in meIesiam
introductam, Peccatum Originis irridet, cui consonat Smalgius una cum reliquis ejudem Socini affectis, ita ut una eorum sententia esse videatur , nihil nisi exemplo posteris nocuisse Adamum peccaniatem . Arminium ne, an Socinum hei ς sequatur Phereponus , si tuere ne seio. Illud certum , ut in aliis opinionibus non paucis , ita in hae Pelagio adhaerere Phereponum , di non Augusino tantum , sed Ecelesiae Catholicae ipsum patentissime adversari . Mihi vero certissimum est , idemque spero di Lectoribus aequis suturum , longissime
Catholicorum doctrinam de Peccato originali oppugnabat Iuli nus , quasi per ipsam infinita Dei Iustitia laederetur. Quei enim justus Deus parentis primi culpam imputare velit posteris, eamque in nobis punire, quum tamen consensu voluntatis nostrae nihil ad ipsam contulerimus p Augustinus autem Lib. l. num. 3. oper. Imperiaci. contra Iulianum ita scri bebat : Uos quod dicitis, potius non potest ulla justitiae ratione defexdi; quia miseria generis humani, a qua nullum homi num ab exortae usque ad Mitum Uidemus alienum , non pertinet ad Omnipotentis jusumjudicium, si xon o originale Peccatum . Igitur Sanctus misctor putabat, divinam Iustitiam defendi non posse , nisi humanae corruptionis ac miseriae causam ab ipso hominum Peccato originali peteremus: quod & alibi saepe repetit. Ad haec Phereponiis r Atqui boe tam tuis de infantibus aut pueruIis dicere debuit; nam majores natu sat actuais IIum preeasorkm admittunt, uν bHus vita miseriis dignὰ sint. Sed ponamus exm, ut debuit , de infantibus dumtaxαι , auι pueruIis Ioquutum. Peccarum cirigintae , aer ab Augustino explicatur, commodam nullam rationem deis
feedendae Iussitia diυina suppeditat, cum gna nullo modo potes eo vere,
,r exsimabant adυersarii Augustisi,quos nusquam recte confutaυit. En exis peditam viam cujuscumque quaestionis dirimendae , quamquam dissicillimae , & inter ingenia praestantissima dudum agitatae. Satis est pronuntiare sententiam dictatoria voce . Λlii rationes excogitabunt , di argumenta eontraria dissolvent. Sed ut premus Scriptori huic respondeamus, prius Lectori sed a Ioad memoriam revocanda sunt quaedam . Nemo est, qui vel in semetis ipso non sentiat innumera cum animi, tum corporis mala, eaque Omnibus communia non videat, tamque altis radicibus in nobis fixa , dc ab ipsa statim nativitate pullulantia , ut ea homini ingenita fateri eois gamur . Corpus, inquam, mille aerumnis, doloribus, morbis , ac periculis, oc morti denique obnoxium est . Λnimum ignorantia inis
felicissima gravat, ac scedat. Proni, di paene abrepti vel ab ipsa pueritia in Vitium , dissicillimi di supra modum inertes ad virtutem, terin
332쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. arg
rim semper cogitamus , raro coelum ς & avaritia , luxuria , ac ambictione exaestuantes , voluptatibus unice studemus, commodisque nostris, licet inhonestis, pejora longe acturi, nisi nos humanarum potius quam divinarum legum terror compesceret. Haec vel ipsi Christiani, dc Sancti in se experiuntur, qui ct aliam legem sentiunt in meminbris suis repugnantem legi mentis suae , qui quotidie cum tentationibus conflictantur , & saepe concupiscentia vincente vincuntur . Quanto autem magis tanta humani generis miseria, di ad peccandum Proclivitas , & rebellio appetituum , ac pugna in Rationem , emineat, ct conspiciatur in barbaris , aut sine Lege, aut sine vera Christi Lege,& Gratia viventibus , in comperto est . Non vaeat heic varios populorum mores, &innumeranda hominum vitia , ct incommoda , Oratione percurrere. Unusquisque sibi testis in re tam patenti esse potest. Illud dicam, vel ipsos Ethnicos , Aristotelem puta , ac Ciceronem ,
tantam hominum miseriam contemplantes, non potuisse quin exclamarent , naturam, non ut matrem, sed ut novercam , erga nos se
gessisse . Haec ubi considerata fuerint, e vestigio suboritur in animis nostris sciendi ardor, unde tanta in nos malorum atque miseriarum procella derivetur . Quum quisque ianua Manichaeorum deliria irrideat , restat ut hominem vel ita a Deo in prima institutione creatum, Vel propter culpam aliquam suam in tot incidisse miserias affirmemus. Prima sententia Pelagianos habuit patronos altera Catholicos. Pelagiani contendebant, quod ec nunc eorum assecla Phere ponus contendit , Catholicorum sententiam cum Iustitia Dei consentire non posse. Contra Augustino aliisque Catholicis visa est Pelagiana opinio Ideae, quam de Deo habemus , penitus contraria. Nam quo pacto Deus , qui hominem perfectum, rectum , ac felicem creare pO- ruit , potius tam infirmum , vitiisque deditum , & alienum ab amore summi boni ereare voluit 8 Quei opus manuum suarum vel ante peccata actualia miserum fecit, ejusque naturam in ipsa peccata adeo proclivem , di aversam a virtute creavit λ Cur posuit , ut habetur Ecclesiastici o. Iugum grave super super filios Adam a die exitus de υentre
matris eorum 8 Immense Bonus, Sapiens , di Benignus , id sine aliqua hominum culpa facere noluit infinite Iustus id facere non potuit. Haec illi. Verum alii Theologi Catholici, iique potiori jure a Lfirmarunt , ac affirmant, potuisse Deum condere talem ab initio bominem, quaIis nune nascitur . Ipsemet Sanctus Augustinus in hac eadem senutentia fuit nam Lib. 3. de Lib. Arb. Cap. χ . ajebat : Si anima talis esse coepit non solum ante peccatum , sed aure omnem Uitam suam, qualis alia post υtiam culpabilem facta est ; non pamum bonum babet , unde Conditopi suo gratias agat. Lege reliqua . Idem Λugustinus in Lib. I.
Cap. 9 Retract. eamdem sententiam confirmat, inquiens : Ignoran-
333쪽
essent hominis primordia naturaIla, ηec sic culpandus Deus , sed Iaudax.dus esset. Quae retractationum verba iterum repetit in Lib. de Bono Persever. Cap. XI. Quod si justus di laudandus esset Deus, si talem , qualis nunc est, hominum naturam creasset, sique Phereponus , ut arbitror , idem fatetur, immo contendit: quid est quod ipse , ejusque Majores Pelagiani, Justitiam di vinam Catholicorum opinione dictitant laedi, &cogitationes assequi non posse videntur , quomodo Augustini hypothesis, immo thesis , consistere queat cum ejusdem divinae justitiae evidentissima notione λ Iisdem testantibus , divinae Bonitati atque Iuus iliae contrarium non est , naturam nostram ab initio tot subjecisse αrumnis , cum tanta proclivitate ad malum , tantaque difficultate ad bonum , tametsi nulla hominum culpa praecesserit. Ergo multo minus divinae Iustitiae repugnat tot in nos mala congerere unius Peccati praecedentis intuitu . Iustus ergo , dc bonus , di laudandus in utraque
hypothesi Deus. Haec sola intercedit diversitas: quidquid Pelagiani adferre possunt pro tuenda Iustitia ac Bonitate divina in hypothesi sua , illud ad eamdem tuendam in hypothesi Catholicorum inservit. Quidquid vero Catholici pro sua habent , non aeque a Pelagianis pro sua opinione usurpari potest . facilius enim Catholici Iustitiam ac
Bonitatem Dei sartam nobis tectamque exhibent, tot humanae natu is rae miseriis non a primaeva institutione ac voluntate Dei boni, sed a Primorum parentum culpa derivatis , quam si talem , qualis nunc est, naturam ab initio creatam affirment . Et hoc sinceri, sagacesque viri
non intelligere nequeunt. Restat ergo inquirendum , num revera humanam naturam Deus
tam imbecillem ac miseram ab initio condiderit , quod Pelagiani opinantur; an ejusdem naturae corruptio poena sit primi peccati, quod Catholici affirmant. Ut habetur Ecclesiast. 7. Fecit Deus ab initis bominem rectum , & ad imaginem suam creavit , ct in eximia beatitudine colloca vit. Deinde, quidquid nonnulli somnient , adeo perspieua sunt Genesis verba Cap. 2.ut certissimum esse debeat , primos humani generis parentes , si divino praecepto parere voluissent quo nihil facilius i psis tum fuit , a naturali morte futuros fuisse ina munes. Uti certum quoque est , peccarunt , eorumque inobedientiam sequuta est mortis. naturalis inevitabilis poena , di quaerendi panis cum sudore necessitas, di partus seminei dolores , & rebellio belluarum ,
quas hominum nutui subjecerat primum Creator , ut alia mala atque incommoda omittam . Experientia vero dubitare nos non sinit, quin eadem mors, & multiplex calamitatum genus in nobis eorum
posteris perduret. Ergo nos luimus primi peccati poenas , tuumque vel ipsi infantes , quamquam nullius peccati actualis rei . Ergo primorum parentum culpa iratum di nos Deum sentimus , S peccasse
334쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3 is
eum Adamo quodammodo dicendi sumus ; a qua ira & culpa nos liberare non potest , nisi regenerationis Sacramentum , &Gratia Chri sti Servatoris. Propterea Regius Psaltes in Ps. so. ajebate Ecce in iniquitatibus conceptus fum , ct in peccatis coηcepit me mater mea ; sive in iniquitate , & in peccato, uti Hebraica Exemplaria habent Apostolus vero ad Ephes 2. Eramus , inquit, o nos natura filii irae , sicut oceteri . νω γιν' . Et ad Rom. 3. Omnes peccaverunt,
egent gloria Dei. Etiam Sanctus Iohannes Cap. 3. Evang. Qui, ait, non credit in Filium , Da Dei manet super eum, με νε --: ubi vides non diei, iram Dei venire super eum , sed manere super eum , quia jam antea fuerat. Ut alia Scripturarum loca praetermittam, quae in hanc rem afferri solent, memorabi Iem istum instar omnium reseram,quem Λpostolus ad Rom. Cap. U. I 2. habet. Proprerea , inquit , sicut per ωnum bominem peccatum in buxe mundum intraυit, ct per peccatum mors, o ita in omnes bomines mors perιransiit, in quo omnes peccaverunt. Quibus ex verbis intelligimus , cum Adamo omnes homines peccasse, &propter illud peccatum mortem in omnes homines pertransire , hoc est , communis mortis causam fuisse unius hominis, sive unius Adami peccatum . Infra idem Apostolus ait : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi consituentur muIti . En Adami inobedientia , quae una multos constituit peccatores , uti multos justos obedientia Christi. Uide reliqua eiusdem Cap. V. ad Rom. quae Catholicorum sententiam disertissime produnt, ac firmant , & sine ipsa recte explicari non possunt . Tamisdem accedit , vel antequam Pelagiana Haeresis exoriretur , & lis de Peccato originali serveret , veteres Patres non aliter quam Aia. gustinum sensisse , quamquam parce admodum de illa re fuerint loquuti . Egregia in hanc rem occurrunt testimonia Iustini Maristyris , Irenaei , Tertulliani , Origenis, Cypriani , Athanasii, Hilarii , Basilii , Ambrosii, Nazianzeni , Chrysolio mi , Reticii , Olympii , S aliorum, quos praetereor ut dubitari non possit, quin antiquiis ma haec sit Ecclesiae verae Traditio , cum divinis Scripturis omnino consentiens . Nunc videamus , an quidquam Phere ponus proierat, quo tam antiquum , tantaque firmitate constitutum Dogma dejici possit.
Dixerat Augustinus Lib. de Corrept. dc Gratia Cap. 6. Peccara quiisdem ista originaIia ideo dicuntur aIiena , qaod ea singuIi de parentibusrrabunt, sed πυου sine causa Alexaetur oe nostra , quia in illo uno omnes , sicur dicit Apostolus , peccaverant. Excipit ista verba Phere ponus animadversione hujusmodi. Verum in bac conir erbia nostra dicuntur, non
tralatiris sensu , sed proprio , peccata ' Mam sermo beic est de peccaris , propter qMa non ι Iaritias , sed proprie dictas poenas , ex divina , bocta, perfectissima justitia , dare possimus quia ab iis absinere potuimus,
335쪽
nee iis , nisi cuja ηοstra proprie dicta, succubuimus. Ceterum dicere
pergit Phere ponus , peccata parentum nostra dici non posse , ita ut propterea corripi, di plecti jure queamus . Addit, neque Apostolum dicere, nos in Aisamo peccosse , quemadmodum passim Graeci sermonis imperitus dictitat Augustinus . Quod ut palam fiat , Apostoli verba
Rom. U. ω πη- - , quae vulgatus Interpres vertit, in quo omnes peccaυerunt, Phere ponus ipse vertit , quia omnes peccarunt .
Cujus versionis rationem hane reddit, inquiens: Verrimus eum Demderio Erasmo εγ' εν , Quia, non In quo, quia aIioquin biulca es ratio, bdura. Equidem , ut ninc iter instituamus , expectabam ab homine
Critico aut veterum Graecorum auctoritatem , aut rationes ex intima
Linguae Graecae peritia petitas, quibus haec sua Paulini loci Interpretatio confirmaretur. Sed ille unum nobis obtrudit Erasmum , virum
certe in Graeco sermone minime hospitem , sed in quaestione de Peccato Originali plane Pelagianum , quique nihil non molitus est , ut in alium sensum haec , dc superiora Apostoli verba invita detorqueret . Erasmi studium hac in re infelicissimum alii castigarunt. Verum quis sylum Pauli vel leviter novit, qui non etiam didicerit , similes serismonis structuras , duras in speciem , & parum uti delicatis videtur elegantes, Apostolo esse familiares 3 Deinde Theophylactus, Oecumenius , & alii procul dubio Graecae Linguae peritissimi interpretantur in quo Adamo . Quamobrem nisi qui ab anticipatis iudiciis, turbidisque affectibus judicio uti prohibetur , nemo alius
hoc in loco memorasset imperitiam Graeci sermonis , eamque Objecisset Augustino, verba ista cum Graecorum ipsorum consensu in
Quod tamen heic attentius considerandum est , illud est , vel per ipsam Erasmi ac Phere poni interpretationem nihil roboris demi huic Ioeo, sive huic sortissimo Catholicorum di Augustini argumento.
Fingamus Apostolum dicere Isis S in omnes homines mors transiit, quia omnes peccarunx. Non heic de solis peccatis actualibus loqui PauIus potest, uti Phere ponus persuadere nobis vellet nam quum dicat, morti omnes homines esse Obnoxios, &reapse mori hac de causa , quod omnes peccarint , certumque sit, infantes nullius actualis peccati reis os saepe de vita decedere : necesse est, ut aliquod peccatum sit vel in ipsis infantibus, cujus causa malum illud subeant. Hoc autem nulis Ium aliud esse potest , quam primorum parentum inobedientia dictalpa , propagata in Posteros Omnes , per quam peccatores consitur sunt vel insantes, S regnaυit mors ab Adam usque ad Mosem , etiam in eos, qui non peccaveruηι in similitudinem praeυaricationis Adae quippe unius delactum im omηes homines in condemnationem. Nisi hoc statuas, sibi non constabit Apostolus, quι cum alibi appellat stipendium peccati Moriem, tu heic significare vult, ideo omnes homines mori,quia omnes
336쪽
IN R ELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3r7
pecearunt ; quare si nullum in insantibus peccatum admittamus, aut ipsi morituri non essent, aut argumentum Apostoli elumbe deprehenderetur. Sed Phere ponus non ausus affirmare praefracte, germanam esse interpretationem suam , ad aliam anchoram se conjicit. Fac,
inquit, boc non esse perspicuum: profecto υersio , quam sequitur Augustinus , non ita certa est, ut possit is locus , quasi clarus veteri ; quum praesertim ex eo ferme IDIO , aut potissimo , colligarur dogma , quod tot discuI-
ratibus premitur , ut Uix ullas alias majores in dogmate Theologico inυenire poisse putem. Phere ponus ergo mente assequi non valet, qtaei Deus iustissimus peccata parentum filiis tribuat, & in si I iis puniat , quum filiorum voluntas nihil contu Ierit ad parentum inobedientiam proinde alte clamat et peccata parentum nostra dici nequeunt , ita ut prostrorea corripi, plecti jure queamus . At nil mirum ista ab homine dici , cui non secus ac Socinianis , illud continuo perversum videtur, quod ingenio non placet , quamquam disertissimis , neque Metaphoricis verbis in Scriptura sacra enuntietur . Prope est ut dicam , nolle hujusmodi homines sentire, quod Paulus sentit; sed necessie esse ut Paulus sentiat, quod ipsis commodum videtur ,& Deus agat, prout ipsis lubet . At prosecho felicius saperent , si in simili causa dictum sibi ab Apostolo putarent Rom. IX. 2o o homo , tu quis es , qui responde
Deo δ Numquid dicit figmentum et , qui se finxit: Quid me fecisti sic Z
ecc. Et Cap. XI. 33. O altitudo diυitiarum , dcc. Quum lumini rectae
Rationis evidenter adversari deprehenduntur Scripturae sacrae verba , tum certe commodum alium se nnim intime latentem inde jubemur deducere. At quando ita composita sunt sacrarum Literarum testimonia , ut pateat, nihil aliud divinos Scriptores significare voluisse, quam quod verba sonant, & ad illam significationem accedit vetustinsimae Υraditionis consensus, dc Dogma illud supra quidem humanam Rationem est , sed non contra ipsam p tum nefas est eludere mentem divinorum Librorum non alia de causa , quam quod mente assequi non possumus consilia , dc voluntatem, dc opera Dei. Ceterum ut ut fateamur in quaestione de Peccato originali occurrere quaedam non satis pervia hominum infirmae Rationi , nihil tamen est, quod contra ipsam Rationem pugnet. Quum enim Peccatum illud consistat in privatione Iustitiae originalis , a jallo Deo nequa quam abhorret , originali IMstitia privatos , hominex nunc nasci cau-
a primi peccati , quando justus itidem suisset Deus , si vel ab initio,
di ante Adami peccatum , eamdem nobis Iustitiam denegasset, eamdemquedc animi, de rationis , dc corporix infirmitatem in nobis regnare sivisset . Et omnium hominum revera Peccatum istud est , non actuale quidem , sed habituale , sive morale; nam voluntate S omnium hominum, non physice quidem , sed moraliter , conjunct.usuere cum voluntate primi parentis, idque ex decreto dc pacto Crea-
337쪽
toris nostri. Quod prosecto neque potentiae, neque sapientiae, neque justitiae Dei repugnat; nam ne in ipsis quidem terrenis universitatibus hujus rei exempla desunt, & in ipsis tamen justitiam minime desideramus, uti neque in divino Circumcisionis praecepto Gen. I7. non inveniet, ut puto, Phere pomis ipse . Apostolus autem diserte docet , in omnes bomines per unius delictum condemnationem venisse , & omnes peccasse , di per inobedientiam unius hominis peccatores constituistos fuisse multos , & mortem esse effectum, stipendium , di aculeum peccati e quae omnia satis evincunt , ubi ad infantes interdum morientes respiciamus, Peccatum aliquod Originale per propagationem ex Adamo in omnes descendere , & nostrum omnium esse appellanis dum . Tamdem Peccatum istud in ratione culpae omnium levissimum est ; neque necesse est credere , ipsiim post corporis mortem pari cum actualibus Peccatis supplicio esse puniendum ; nam & ipse Augustimas. Lib. I. de Peccator. merit. Cap. 16. V. TI. ait: Potest proinde recte dici , parυulos fine Baptismo de corpore exeuntes in damnatisaee omnium mirissima fularos . Et Lib. s. Cap. II. s . ε . contra Iulianum , parυulos , ait , sine Cbristi Baptismate morientes , non tanta poena se ple-Liendos : ut eis non nasci potius expedireι , ipsosque in damnatione omnium Ieυissima futuros .
Infantes miseri causa unius Adami peccantis . Baptismus eis necessarius ex Traditiove probatur. Antiquitas Sponsorum pro infantibus in Baptismo contra Phereponum ostenditur auectoritate Tertulistiani , qui necessitatem Paedobaptismi κουit . Et in υeteri Lege parυulis Proselditis adbibitus Baptismus , S υaria apud yκdaeos Baptismatum genera . Sax ius seprianus Peccati Originalis asserior perperam a Pberepono negatus .
ΡHere ponus tamen , quod est ad infantes, & pueros , aIta opinione tenetur. Nam . pag. 62 I. Animadvers. in op Impers contra Iul. objicit sibi illorum miserias , quae nobis argumentum praebent intelligendi originalis Peccati. Tum respondete Satius esset multo dicere , re nescire, cur innoxii miseri sim, quam ut facias eos noxios , inυexire porbesim, quae tot difficultatibu Iaborat. Quasi Augustinus , aut alii hanc hypothesim invenerint, & eam antea non tradiderit Apostolus satis aperte. Multo satius esset , ut hoc repetam , Apollo locredere , di venerari divinum consilium, quam infirmae Rationi tantumὸeferre, ut divinitus tradita nolis alia de causa credere , quam
quod intelligere nescias. Sed quid sunt, pergit Phere ponus , hae insantium puerorκmque brσυissimae miseriae , si cum clerna beatitνdine , qui-
338쪽
bus eas Deus pensat, conferantur λ Nibit prorsus , aut si quid nibilo posset esse minus. Itaque quod Deus eas ab illis in bac υita non omOIitkr, m rum υideri nequit . Hinc intelligimus, Phere ponum infantibus ac pueris vel sine Sacramento regenerationis e vita decedentibus, aeternam in Coelis beatitudinem liberaliter concedere . Non ausi sunt Pelagia. ni, nisi medium quemdam locum inter Gelorum regnum , di Ge-hennam , assignare hujusmodi puerulis, felicem quidem , sed tamen ab aeterna Caelitum felicitate alienissimum . Sociniani patere ipsis fores Coeli volunt, di execrantur Paedobaptismum . Ministrari vero ei Ddem hoc Sacramentum in suis coetibus moleste non ferunt Remonis strantes; sed ipsum Sacramentum necessarium illis ad beatitudinem aeternam non censent. Ana baptistae, Calvinistae, aliique id senus Novatores ab ea opinione aut parum , aut nihil ab ludunt. At ego non suscepi controversias omnes, quae inter Catholicos ex una , & innuis meros Haereticos ex altera parte intercedunt, diffuse agitandas. Esse e hoc majoris otii, ac instituti diversi . Iam vero , quod est ad quaestionem de Baptismi necessitate in ipsis parvulis , luculentissime illam complures e nostris expedivere , afferentes loca quaedam Scriptura. rum , & certissima quaedam principia orthodoxa: Religionis,e quibus recte deduci potest ista necessitas . Antiquissimam certe , atque adeo Apostolicam Traditionem , Paedobaptismi testem smul ac laudatricem habemus . Quare secundum Traditionis legitimae regulas , a Catholicis sortissime assertas , pueris ac insantibus necessarium est divinum lavacrum, ut Regnum Caelorum , s illa aetate decedant, consequi valeant . Quum tamen Phere ponus pag. 9 s. in notis ad Epistolam Augustini XCVII. olim i 29. F. 9. videatur aliquid dicere contra Puedobaptismi antiquitatem , ejus verba audienda lunt: suis, ait, inteIIigat susceptorem infantis baptizandi, quum pro infante responderet Credo , hoe velle: Baptismum , -l Sacramentum fidei suscipio δ suis non υidet , primum formulam illam antiquam Baptismi esse institutam in usum aduIιο-rum , qui soli primum Baptismum fuscipiebant, deinde translatam etiam
ad infantes λ Utique nos nequaquam videmus, quod tamen tanta conis fidentia Phere ponus videndum amrmat. Meram conjecturam , omni veterum auctoritate destitutam , nescio quei velit homo ille , ut pro evidenti veritate accipiamus . Nos ab Apostolis ipsis , ut insantium Baptismum, ita & ritum spondendi pro iis derivamus , tum quod id a firmant vetustisissimi Patrum , tum etiam quod Ecclesia liniversa omnibus retro temporibus eam consuetudinem servavit . Quid contra 'Phere ponus affert , nisi unum illud , quod animo jam praejudicavit ,& quod sponte concidat, si negetur λ operae autem pretium est duorum veterum Scriptorum loca proferre , ne & nos sine tabulis ac auctoritate agere videamur. Sanctus Irenaeus Lib. 2. Cap. 39. de Christo Diuili od by Corale
339쪽
Domino haec habet: omnes vinit per semetipsum salvare , omnes , inin, qui per eum renaseuniar in Deum , infantes, o parvulos , , pueros, oe juvenes, S seniores. Heic vides alludere Irenaeum ad Servatoris verba Iohann. III. 5' Nisi quis renatus faerit ex aqκa oe Spiritu sancto, non potes introire in Regnum euiorum . Vides, in antes , par utilos per Christum renasci ex aqua , dc Spiritu sancto. Quod autem est ad insantium & puerorum Susceptores , audi Tertullianum in Lib. de Baptismo Cap. 18. suadentem , ut differatur in aetatem maturiorem Baptismus. Daque, ait , pro cujusque personae conditione , ac dispositione , ei iam aetate, cunctatio Baptismi utilior est e praecipue Iamen circa parvulos . suid enim necesse es Sponsores etiam periculo ingeri psula S ipsi per moriolitatem destituere promissiones suas possvnr , o pro
men:u malae indolis falli. Ergo Tertulliani etiam aevo obtinuisse, ac in usu sit; me patet, non infantium dumtaxat Baptismum , sed & sor mulam ab eorum susceptoribus nunc quoque adhibitam , ideo quippe
Sponsores appellati fuere. Neutrrim porro novitatis damnat Terint ullianus. Quumque is altero dumtaxat ab Apostolorum morte seculo vixerit; Irenaeus vero ipsos Apostolorum auditores habuerit Magistros di auctor uterque sit , Baptismum insantium in Ecclesia Dei
jam tunc fuisse usurpatum : quis non intelligat , ruere Phere poni sententiam , atque conjecturam ,& perperam ab Apostolorum aetate atque institutione sejungi Paedobaptismum , di formulam spondendi pro illis pSed , inquies, Paedo baptismus fuit vel Tertulliani aevo improbatus . Immo , ne quid dissimulem , alteram haec ipsius Tertulliani verba ex Cap. eodem : suid festinat innocens aetas ad remissionem pcccato. rum p Non hoc negamus. At haec non tollunt, quin Ecclesiae Catholicae jam tum suerit mos praeter adultos baptizandi etiam parvulos . Tertullianus ex propria sententia hunc morem sublatum cupit,ut alibi saepe, ita & heic a suo effreni ingenio abreptus, & privatae opinioni nimis indulgens . Nam Sanctus Cyprianus, ct reliqui Patrum , atque Episcoporum , Baptismi in annos majores aut in mortis periculum dilationem concorditer rejecere , laudato semper infantium Baisptismo. Infra auctor est idem Tertullianus, Baptismum quoque in- ni prorum esse procrastinandum & tamdem absurde concludit : Si qui pondus intellis mit Baprimi, magis timebunt consecxtionem , quam dilaritionem. Nullus Catholicorum ita umquam sensit. Ceterum si mortis periculum ingrueret , minime negandum , aut differendum regeneis rationis Sacramentum , alibi docet ipse Tertullianus, ct Cap. I 2. ejusdem Libri de Bapt. fatetur, nemini fine Baptismo competere salutem; di in hoc eodem Cap. de parvulis , ait: Norint petere salutem , ut perenti dedisse υidearis . Quae satis esse possunt, ut ex ejus quoque sententia necessitas & usus Baptismi vel in infantibus probetur . At ille vocat
340쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. art
varvulorum aetatem innocentem , hoc est ab actualibus peccatis immunem ; nam ex hac ipsa rationis specie vel post Tertullianum , di quaristo potissimum Seculo , sanctissimum lavacrum differre consueverunte Chri ilianis non pauci, di ipse Auguilinus distulit, quamquam conistagium mortis antiquae, & maculam originalem omnes faterenturm mnibus Adae filiis ineme. Nisi periculum mortis Baptismum suscipe. re coegisset, ejus consequutio differebatur, quo peccata simul actualia postea delerentur. Quid λ quod maculam originalem ne ipse quidem inficiatus estTertullianus)Humanas certe animas non solum imis mundas, sed etiam peccatrices ille vocat, donec Baptismo Christi
mundentur. Sunt ejus verba Lib. de Anima Cap. o. Omnis anima eoissisque in Adam censetur, donec in Cbristo recenseatur: tamdis immunda, quamdiu recenseatur. Peccatrix aurem , quia immunda, recipiens igno miniam ex carnis societate . Lib I. Cap. I. de cultu Femina r. ait, omisnes mulieres de Eυa trabere ignominiam primi delicti, S inυidiam peraditionis humanae. Viυis sententia Deisupersexum istum in boc seculo; υiυato reatus nee se est. Et Cap. 3. de Testim. Animae de satana ait: Per
quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum Dei excederet, N propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suae etiam damnationis traducem fecit. Lib. V.Cap. II. contra Marcionem, hominem videlicet pelli lentissimum , a quo Deus traducebatur tam inquam peccati auctor, ita idem Tertullianus scribit: Apostolus , iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura ...... Quum dicis: Fuimus natuis
ra filii iracundiae, irae filios, ad naturam retulit, non ad Creatorem.
Ad summam subjungens: Sicut S ceteri, qui utique filii Dei non sunt; apparet communi naturae omnium homixum S delicia, S concupiscentias carinnis , ω incredulitatem, o tracaendiam reputare ' Diabolo tamen captanis
re naryram , quam re ipse jam infecit delitii semine illato. Haec ea sunt ,
ut vel sine interprete prodere possint, Scriptorem Afrum diversam heic a ceteris Catholicis non induisse opinionem . Verum Phere ponus in Animadv. ad Epist. Is 7. Augustini olim 89. F. I. pag. q97. alia habet. Celebrem Apostoli locum Rom. U. supra a nobis productum Pelagianis opposuerat Augustinus, utpote amrmanistibus, sine peccato hominem nasci. Quid ad haec Phere ponus p Hunc, inquit, Iocum PauIi pertinere ad adultos tantum , qui peceaIum Adami imitantur, ostenderiant dudum viri doctissimi. Tum paucis interjectis addit , eo consideni ius bele loqui Augustinum , auo minus probare poterat quaebeio habet. Locus Pauli RomWobscurior est , quam ut a tam proletario δε-rerprete explicari possit. Phere ponum libenter interrogarem, num illorum hominum ingenium ipse probet, qui nullum sibi frenum statuunt in Fidei quaestionibus , di pro suo modulo sentire, ac interpretari divunas Scripturas, constituunt; tum sua placita, tamquam certissima , vultu imperterrito venditare adversarios vfro non semel contemne X res Di sitietos oste
