Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

a 11 DE INGENIORUM MODERAΤIONE

te, eisque reponere pro rationibus contumelias. Verum, his dimissis, cuinam harum controversiarum perito persuadebit ille, dudum vires

doctissimos ostendisse , ad adultos tantum pertinere locum illum Apo- soli ρ Pelagiani quidem olim, tum Erasmus, aliique ejus gregis sense.

re, Peccatum ex Adamo non propagatione , sed imitatione , in hune mundum intrasse, di adultos tantum , non quod filii sint Adami, sed quod ipsum imitati sint, omnes peccasse. Λt merum hoc fuit illorum commentum , ac effugium, & mera conjectura , quam sine ratione ulla gravi, sine majorum auctoritate excogitatam , suae opinioni accommodarunt, Apostoli mente, ejusque verborum sensu, ipsaque ratione reluctante , uti Sanctus Auguit inus variis in Iocis, & innuis meri subinde Catholici , di plerique etiam e Protestantibus demonstrarunt: quod ignorare Phere ponus nequaquam potest. Istius vero hominis nequeas non mirari ingenium , qui hinc ansam sumit appeIIandi Augustini proIetorii Interpretis . videant alii, an viro Iiberali aehonesto consentaneum sit hujusmodi conviciis excipere Augustinum incomparabilis ingenii, sanctitatis, & doctrinae virum. Certe hie locus , minus etiam quam reliqui , contumeliis patebat. Quamnam

etiam Linguae Graecae imperitiam Augustino objicere helepossis λ Nihil habet ille, quod eruditissimi deinde inter Catholicos Theologi ac Iniarer pretes non habeant, & sentiendum decernant. Num audeat Phe reponus proletarios Interpretes appellare tot clarissima ingenia in hae re Augustino concordia λ Si non audet, cur sibi heic licitum putat, unum Augustinum tanto conterritu repellere , nihil tamen aliud sentientem , quam quod tot doctissimi viri sentiunt , ac sentiendum esse nos quoque brevibus nuper ostendebamus.

Numquam Augustinus probaυit , infantibus Baptismum praescribi a Christo , aut Apostolis, ne pereant. Sunt haec eiusdem Phere poni verba pag. 97. ad citatam Augustini Epistolam CLVII. olim 89.Similia ha het ille ad Ep. I7s.olim 'o .ar. 6. pag. SI 9. At Augustinus ostendit, non ex apertissimis quidem Christi, aut Apostolorum verbis scriptis , sed ex vetustissimae Traditionis testimonio & universalis Ecclesiae usu ut alias rationes taceam praescriptum a Christo suisse parvulorum Baptismum. Numquam vero Pelagiani ostenderunt, contrariam fuisse Christi, aut Apostolorum mentem . Utri parti nunc est credendum λ Utra pars dicenda est inopia rationum laborare P Sincerus qui sisque fateatur, ad Pelagianos reddendae rationis onus heic pertinere.

Numquid enim minus Christo, & Apostolis Christi nomine aliquid

scripto proponentibus, quam sine scriptis di per legitimam Traditionem loquentibus, habenda est fidesλNos vero palam fecimus, saltem per Traditionem sine scriptis Pedobaptismum ab Apostolis esse praeia scriptum. Probent Pelagiani, aliter se rem hanc habere; probent, nihil aliud credendum elle , quam quod in Scripturis sacris aperte

342쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 323

propositum est, probent, sutilem esse interpretationem nonnuII rum Scripturae locorum, e quibus Catholici deducunt necessitatem

baptizandi parvulos. In huiusmodi quaestionibus illud nos usurpamus, quod vetustissimus Scriptor Tertullianus in simili a jebat Lib. de Corona cap. 3. Hanc si nulla Scriptura determinaυit, certe consuetudo coris roboraυiι , quae sine dubio de Traditione manaυit. Quomodo enim usurpari quid potest, si traditum prius non est λ Etiam in Traditionis obtentu exi. genda est , inquis, Auctoritas scripta. Ergo quaeramus, an re Traditionisi scripta non debeat recipi. Lege reliqua ; lege in hanc rem ceteros

Patres. Praeterea num stolidi, ac moriones, ac amentes adulti a sacro fronte arcendi, quod manifeste a Christo aut ab Apostolis praeo scriptum ipsis Baptismum non invenimus δCorollarii loco ad ista accedat Circumcisionis cons deratio, & an intiquissimus Iudaeorum ritus in recipiendis ex Ethnicismo ad Mosis legem hominibus. Infantes ex veteris Legis praecepto in foedus Israeliticum ingrediebantur per Sacramentum Circumcisionis , Deoque grati per ipsum constituebantur . Odium Dei, dc poenae etiam proinpositae suere in eos, quibus tale Sacramentum non conserebatnr .

Etiamsi insantes non intelligerent, quam magnum bonum sibi inde contingeret, ex pacto tamen Dei illud bonum in ipsos manare no a cessabat. Quamobrem collatus quoque Baptismus parvulis, suum ita ipsis producere effectum potest , ac debet, vel sine actuali fide; neque adulta aetas illis expectanda est , ut sanctificentur, & Deo placeant; ipsisque sine lavacro sanctissimo decedentibus, aeque ac adultis , deerit scederis novi gratia in regenerationis Sacramento constituta. Deinde Baptismus Evangelicus, ut Eruditis quibusdam videtur, quid novum apud Iudaeos non fuit . Quum enim Ethnici homines fiebant

gerersedecb, hoe est , Prosebii Iussitiae, sive j ii , atque inter Iudaeos cooptabantur , non sola Circumcisio , sed dc Baptismus conserebatur eisdem . Hinc apud Hebraeos vulgatum axioma : Non est quis Prosebius , usque dum circumcidatur ,.baprieterur ,

I N PR. Maimonides in I mire Biah Cap. 13. dc alibi, Gemara Babylonica variis in locis, Moses Mikotri Praecepi. Negat. Ii6. R Joseph Κaro in Shulcari A ruch. Lib. I ore dea. Cap. 268. aliique Iudaei Scriptores, non solum testantur, vigere adhuc in Synagoga hunc morem , sed dc ipsum referunt ad tempora usque Davidis, ac Salomonis. Eo etiam pertinere potest locus quidam Λrriani in Epictetum Lib. a. Cap. 9. Ex iisdem autem Hebraeis Auctoribus pariter discimus, eum olim fui sse baptizatos , tum etiamnum baptizandos esse una cum parentibus parvulos Proselytos ex Synedrii sententia . Vide lauis

datam Gemaram Babylon. tit. Erubh. dc ibi Glossam , dc Mai monidem in Avadim Cap. 3. dc Gemaram Hierosol. tit. Ievamoth, dc Lighilaotum , dc alios Iudaicae eruditionis illustratores . Itaque X a uti

343쪽

314 DE INGENIORUM MODERATIONE

uti sine Circum eisione, ita sine Baptismo , eoque unico, di ab aliis

vulgaribus Iudaeorum lustrationibus ac Iotionibus diverso , nemo vesantiquitus inter Proselytos describebatur . Quam Rabbinorum Trais ditionem juvat adhibitus a Iohanne Praecursore Baptismus , ut ad vitam uouam Iudaeos perduceret. Non enim Synedrium ab eo per nuntios quaesivit , quid sibi vellet ille Baptismus , sed solum qua auctoriis late ipse bapti raret. Dixerunt ei: sunt verba Io. I. 23. suid ergob ptietas, si tu non es Cbrisus, neque Elias, neque Propbetap Scilicet illa

baptizandi ratio nova non erat, ac ignota, sed frequens, ac usitata , α in parvulis usurpata . Proptereaque miratus nemo est tantum gentis confluxum ad Baptismum Iohannis. Apostolus quoque Heb. IX. I commemorat varia Baptismata inter Iudaeos usurpata.

Ergo generis humani Reparator Christusi, antiquata solum Ciriscumcisione, Baptismum retinuit, qualis in usu apud Iudaeos erat,non Iem novam instituens , sed jam usitatam , ad aliud munus finemque nobiliorem erigens, & vivifica vereque salutari gratia donans , ut sicut olim ad Iudaicam Religionem , ita in posterum ad Christiana

Per verum hoc Sacramentum transirent Infideles , atque iterum naicerentur Ideoque nihi I necesse erat, conceptis verbis populo ac ΑpO-

solis praecipere Paedobaptismam, sed satis fuit generaliter indicere Bais Ptismi usum, atque necessitatem. Per secula praecedentia , di Christi

etiam tempore, vulgatissima erat Parvulorum aeque ac adultorum lustratio , quum ad Religionem Dei veri , di ad regenerationem transiistus fiebat. Satis ergo constabat , praescripto per Christum Baptismo, quis foret abluendus. Atque adeo in re adeo nota superfluum erat hoc edicere, postquam dixerat Iesus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua o c. Si ejusmodi consuetudinem abolere ipse voluisset , eam potius prohibere debuisset apertis verbis. Recte itidem conjicere hinc possit mus , par villos aliquot Christiano fonte fuisse mundatos, quum, in Act. Apost. XVI. I s.& 33. paterfamilias baptigatus dicitur cum omni domo egus; aut sis item inferre licet , parvulos, si aderant , &ipsos fuisse bapti dandos; hoc enim de more a Iudaeis fiebat , quoties recipi e bantur Proselyti . Quod enim est ad locum Matth. XXVIII. i9. Euntes ergo docere omnes gentes , baptizantes eos, quem Ana baptistae nobis opis ponunt, quasi ii tantum dicantur baptizandi , qui prius fuerint edocti , evanescit ex vi Graecorum verborum . , inquit Christus, πηροα τελ-Hoc est , non proprie docete, sed discipulos facile , scilice ein disciplinam meam , & in foedus novum , per Sacramentum rege ne rationis adducite omnes gentes.Tum subicquitur δῶ--τες, docentes eos seruare omnia oec. ut videas , Baptismum praeire posse doctrinae , &Discipulos posse fieri illos etiam, quos a discendo infirma aetas avertit, quum ideo Discipuli per Baptismum fiant, ut postea doceantur.

Quae Phere ponus notat ad Ep. CLVI. Augustini pag. 98. tonsilia by Cooste

344쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 31s

hia tantummodo sunt, & phalerae, & voces hominis, quibus nulla

ratio adnexa est, ne gravioribus titulis utar. Si hoc pacto exsibilare adversariorum opiniones, vincere quoque est: vicit Phere ponus. Sed merito exsibilandus ille, si unico ν- ε ε φη , & propositis tantummodo suis, hoc est exoleti Pelagianorum opinionibus, agitati iItinas Quaestiones se dirimere , & Sententias Catholicas tanto pondere stantes prosternere posse putat. Et tamen id ipsi in more positum est. Pag. item 52O. in notis ad Ep. 176. iterum vellicare ille pergit locum Apostoli ad Rom. U.& ε φ' ο esse quia , vel eo quod, non in quo contendit, exempla innuens in Z. ad Cor. U. . di ad Philip p. III. Ii At in citato Iqco Epist. 2. ad Cor. ego nihil tale reperio. Alterum exemplum iis

tenebris circumfusum est , ut adhuc rem nostram in medio relinia quat , quamquam non minus quam antea, uti supra diximus, conis

stet firmumque sit Catholicorum dogma , tametsi Interpretatio illa praeferatur. Locum item alium Epist. I. ad Cor. XU. 22. Catholicis

erepturus ad suam mentem explicat Phere ponus, atque ea ratione

Ioca ista esse procul dubio explicanda persuasurus Lectoribus suis , monet, Uiros ac Theologos doctissimos ita sensisse , atque ostendisse. Hos autem etsi ille non nominet , nemo non intelligit esse gregarios Pelagii, Arminii, Socini, atque etiam Calvini. Alibi quoque, hoc est pag. 349. locum Io. III. s. Nisi quis renatus fuerit Sc. memorans, satis

liquere ait intelligendum de adultis tantum , non autem dc de inissentibus . Nos contra affirmamus, longe doctiores viros tum inter

Catholicos, tum inter ipsos Protestantes contrarium ostendisse, &ab istis prostrata jamdudum fuisse quaelibet Pelagii commenta: quam in rem & nos aliqua attulimus. Prostant Libri. Nostris palmam negabit Phere ponus. Ipsam patiatur & nos negare suis. Lectores sinceri, & nullo partium studio adducti, dum omnia legerint, facile judicabunt , nos sumos non venditare , sed Apostolicam doctrinam constanti ac universali Ecclesiae Traditione firmatam. Pag. 549. in δε nimadv. ad Serm. CCXCIV. gr. 6. I 2. II. & I9. Phere ponus quae alibi non semel contra Paedobaptismum, oc Originalis peccati veritatem dixerat, aliis verbis repetit; quare sine responsione dimittendus est. Quod autem est ad Sancti Cypriani verba ex Epistola LXIV. ad Fidum , quibus Sanctus Augustinus utitur in eodem Sermone ad conis firmandum Dogma de Originali Peccato, ea tam perspicua sunt , ut sibi melius fuisse e Censor consulturus, s quae ad ipsa eludenda ad 4 fert, prorsus orni si sset. uuidni, ait, licuit Pelagianis rejicere Capriani auctoritatem in boc negotio, ut Augussino licuit, quod attinet ad Bapromum Haereticorum λ Tum addit, multo clarius, atque constantius Sanctum Cyprianum affirmasse , Haereticos esse baptiZandos , quam dari Peccatum originis. Si Pelagiani licitum sibi censuissent, quod nostro. rum temporum Novatores contra fas omne licitum sibi putant, nem-

345쪽

316 DE INGENIORUM MODERATIONE

re non Cyprianum tantummodo, sed reliquos Patres, & omnem Ie .gitimam Traditionem respuere, ae irridere: rejecissent profecto Cypriani auctoritatem in ista controversa, non expectato Phereponi consilio. At illis, quam recentioribus Haereticis, major erga saeras Traditiones reverentia erat, di melius intelligebatur, quam stabili quoque sundamento nitantur dogmata ab Apostolorum Traditione descendentia. Immo nervos omnes intenderunt di ipsi , ut ostende. rent Majorum Traditionem sibi potius , quam Augustino favere . Utcumque tamen Pelagianis in pretio fuerit vetustissimae Traditionis auctoritas non enim victas dedere manus documentis in hane rem ex Catholicorum parte productis ) illud mihi certum, perperam a Phe. repono componi auctoritatem Cypriani affirmantis Originale Perem rum, cum Cypriano contendente rursus baptitandos esse Haereticos In priore sententia nihil aliud affirmavit Sanctus Cyprianus, quam quod universa tum ante se, tum post se ad Pelagium usque Ecclesia Christi, quae sub coelo est , affirma vir , & concorditer tradidit, licPaedobaptismo semper usurpato se credere significavit . Quamobrem Cypriani hac de re sententia non unius hominis erat , sed universae Catholicae Ecclesiae sententia , atque adeo ineluctabili auctoritate constabat. Verum Cyprianus contendens, Haereticos esse rebapti. gandos, si Agrippinum , & Africanae Dicecesis Episcopos , di nonnulia Ios item Asiaticos Praesules excipias, qui Cypriano aut praei vere , aut consensere, neminem alium ipse habuit suae opinionis assertorem . Non ipsa solum Ecclesiarum caput Romana Ecclesia , sed reliquae sere omnes cum Orientis, tum occidentis Eeclesiae & Traditionem ve tustissimam, & consuetudinem perennem Cypriano contrariam tene.

hant. Quid plura ζ Ne ipse quidem gloriosus Martyr Cyprianus in

suis Conciliis negare potuit, quin consuetudo recipiendi sine Baptis. moHaereticos in Ecclesia Dei ante suam constitutionem obtinetur. Ita. que altera haec Sancti Cypriani sententia paucorum erat, non Eceleissa: Catholicae sententia atque Traditio ac proinde licuit Augustino, immo necesse suit heic Cypriani auctoritatem rejicere, ne veneranda totius Ecclesiae Catholicae,& Concilii universalis auctoritas, firmissi mis etiam in ista quaestione armata rationibus, a se rejiceretur: quod Catholico homini nefas perpetuo suit. Deixde non dicit Cyprianus in infaηtes Irainre uIIam labem interianam , qxa eorum facultates sinι vitiata; sed Iantum trabere eos contagio. nem mortis ab Adomo, quia ex patre mortali nonnis mortales nascuntur:

quod multum abest a sententia Augustini. Sunt ista Phereponi verba,

sed Phereponi litigare potius amantis, quam veritatis inveniendae soli citi. In Cypriani verbis haec nimium aperta est,ita ut aut ultro oculos clausisse dicendus sit, aut oculi S revera careat qui eam non cerianit. Ita scribit Sanctus Cyprianus in laudata Ep. LXIV. ad Fidum

stri α

346쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 32

seripta Λ. C. 23 3. Si etiam graυissimis delictoribus, ct in Deum multum

ante peccantibus , quum postea crediderint , remissa peccatorum da3ur , ct Baptismo atque a gratia nemo probibetur et quanto magis probiberi non debet infans ,-recens natus nibiI peecaυit, nisi quod secundum Adam

carnaliter natus , contagium mortis antiquae prima natisitate contraxit stqui ad remissam Peccatorum accipiendam hoc ipso facilius aecedis, qκod illi remittuntur non propria , sed aIlena Peccata. Apertissime distinguit heie Sanctus Episcopus infantes abadu Itis. Hos actua Iium criminum reos dicit; illos Mnius tantum Peeeati, quod posteri originale deinde appellarunt. Utrosque a Baptismo non esse prohibendos affirmat, in quo gratia divina utrisque consertur , & datur Remissa Peceatorum . Quid est, quod Phere ponus scrybit, a Cypriano non diei, in i aates transire MIlam Iabem internam , hoc est nullum animae inhaerirens peccatum , sed mortis solum naturalis necessitatem p Cyprianus diserte pronuntiat , insantes nibit peccasse , nisi quod conragium mortis antiqua prima natisitate conIraxerunt idest , non actualibus quidem culpis iram divinam inadiconcitasse , sed tamen esse reos Peccati primi parentis, quia ab ipso carnaliter sunt nati. Diserte, inqaam , diis sit , ipsos etiam peccasse, quia peccatum contraxere Adami . Dicit ipsos accipere Remissam Peccatorum , ipsisque remiιιi , non propria , hoc est , non actualia , sed aliena peccata, idest peccatum Adami, qui

actualiter peccando fecit, ut omnes posteri vel recens nati peccatores essent , ac indigerent remissione peccatorum per salutarem Baptis. mi aquam . Uti vero e Apresse Cyprianus ait , infantes ante susceptum Baptismum carere Gratia Dei , ita in eadem Epistola non si mel addit, ipsos egere Misericordia Dei, eorumque animas sine Baptismo decedentes perdi. uuaxtum in nobis est, ait , si fieri potest nu Ia anima perdenda est . Si Adami reatus in infantibus habitat , n animae it Iorum perduntur, ubi sine Baptismo decedant, sique remissam

peccatorum accipiunt I ergo necesse est , in infantes transire tabem aliquam internam , atque De ecatum , quod animae sit proprium. Neincessitatem mortis cmporeae utique mon tollit Baptismus ἱ ergo tollit solum peccatum originale ex anima , atque hoc peccatum ilhrd est, quod Cypriano dicitur contagium mortis antiquae.

Sed Ρhereponus dicere pergit 2 Denique rbetorice potius fortasse dixit remitti aliena peccara, quam dida lice. Ae sane nec imputari , nec romitti aliena preeata, si proprie Ioquamur , a justo jκHier possant . Satis est, muIta oratorum Ecclesiasteorum dicta esse vel diruto sensu υera: qwinis faιis constet , eos minime accurate loqui solitos. Habeat sibi P here pomis alibi Criticam istam regulam ; nihil enim illa ad rem praesentem fac re potest. Et si rhetorice loquutus heic fuerit Sanctos Cyprianus, ejuxta men mens apertissime te prodit , di sensus didactieas elucet: quod di contigit in reliquis Rhetoricis coloribas . ab omni petito Rhetore

347쪽

318 DE INGENIORUM MODERATIONE

adhibitis . Sed verbis didacti eis , non rhetoricis , he te doctrinam Catholi eorum Catholicus Episcopus exprimit . Quum nihil boni

aut mali egerint infantes , revera nullum proprium arinale peccarum habent , quod sibi remittatur . Ex Apostolica tamen ac universali Ecclesiae Traditione Peccatum habent , di indigent Gratia α gloria Dei . Hoc autem Peccatum nihil aliud est, quam Adami Peccatum in omnes homines descendens in condemnationem ; alienum , quia non ab insantibus , sed a solis protoplastis actualiter Perpetratum . Hinc proprie ac sine Rhetori eo colore dictum est , non propria , sed aIiena peccata , remitti parvulis unda salutari abluistis. Ceterum, quod Phere ponus tum hete , tum alibi eamdem inis geminae cantilenam , videlicet imputari a justo Deo aliena pecca a non possie , quasi veteres ac recentes Calliolicae Ecclesiae Theologi de tuenda Justitia Dei nihil soliciti , satis hoc nondum animadverterint a rogandi sunt Lectores , ud quod in hujus controisversiae exordio nos paucis. innuimus , multoque magis quod Sanctus Λugustinus , Sanctus Thomas , ceterique Patres ac Theologi nostri hane in rem late conscripsere , legant . Tum enim intelli gent, haec recte cum divina sustitia componi, di contra non solum suis dissicultatibus, quod attinet ad Providentiam, Bonitatem , ac iustitiam Dei laborare sententiam Pelagianorum, sed ipsam quoque adversari EceIesiae totius Traditioni, α Λpoitali verbis- Λtque hactenus de hujusmodi controversia.

CAPUT TERTIUM.

Concupiscentia noκ Βοκum , sed Malum bomini. Luid Libidinis generale nomest interdum apud Augustinum sol si . Libido earxis , qualis nuxc est , malam Poenae , non Peccatum proprium V Non venit ab institutione natarae innocentis , sed Peccati primi paena fuit . Differt ab appetentia cibi S aotus . Perniciosa hominixi is animal rationale est . Pudω nuditatis in statu Naturae innocentis locum nox habuit , sed post Adami lapsum effluxit , o insitus nuncomnium uaturae . Fuist is terrestri Paradiso voluptas Carxis , sed non inimica aut infesta Rationi . Nisi Adamus pece affer, neque Libidini turbidae , neque aliis malis obnoxium D. rei genus Oxmanum ScripturI Lese iaIUlianum Pelagianae Haeresis primipilum cum alia vob causas Sa ctus Augustinus eloquentissime ac nervosissime exagitabat, tum Ub illam in primis, quod se humanae Concupiscentiae atque Libidi . Disitiroo by Goral

348쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3ay

nis laudatorem praestitisset. Postremis hisce temporibus inventi sunt,

qui contra eumdem Augustinum, immo contra Catholicam Eceleiasiam , Iulianum ejusque conclamatam sententiam iterum tuerentur, inter quos non ultimam aciem Phere ponus nunc ducit. In eo sita late controversia. Iulianus Con viscensiam Bonum naturae appellabat, quo Bono bene utitur , qui modum tenet quo Bono male utitur , qui modum non tenet ; quo Bono melius non utiro , qui etiam ipsum modum , sanαe Virginitatis amore , contemseriι. Auguilinus contra Concupiscentiam semper Malum esse contendebat; quare Lib. 3. adversus Iulian.Cap. 2i. ita reponebat: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet , -Io be ne utitur ; qui modum non reneι , Malo male utitur ,' qui autem etiam ipsum modum , sanciae Virginitatis amore, contemserit , Malo melius non utitur. Innumera sunt, quae Augustinus variis in Libris, di bene longo serianaone contexit, ut suam hanc sententiam confirmet. Sed nos , quae Phere ponus contra habeat , jam recenseamus . Dixerat Augulliis

nus in Lib. I. p. 3. de libero Arbitrio , Libidinem in adulterio Ma. Ium esse . Phere ponus in Animadv. ad hunc . IOcum pag. 432. primo dubium non esse ait , quin mala sit in adulterio Libido , sed non alia de causa , nisi quia adulterium ipsum est malum , quippe

quod ab illo societas humana plane perturbetur , atque adeo vetiatum sit , hominum causa , quibus vehementer nocet . Alioqui, dein

inde scribit, Iibido , seu cupiditas aIterius sexus , nihil habet per se ma-Ii , si intra limites a Deo , immo S ab ipsa ratione, praescriptos maneat.

Quare inquit, Λugustinum minus commode indicasse, cur Malum sit 1 dulterium , quum ejus malitiae causam a Libidinis maIitia deriis vavit . At Phere ponus animadvertere attentius debuit , quid hoc in loco per Libidinis nomen significare voluerit Sanctus Augustinus. Non expiditatem luxuriosam 3 sive carnalem alterius sexus, sed quidem pravam quamcumque cupiditatem , atque concupiscentiam heic Libidinem appellavit . Ut enim idem Augustinus Lib. I4. Cap. Isis

de Civit. Dei scribebat , Libido generale υoeabulaem est omnis cupidi- ratis ; immo di irae, di jactantiae, dc pervicaciae, aliisque hujusmodi perversis animi affectibus Cicerone teste eonvenit , quamquam pro venereo appetitia usitatius accipiatur. Cupiditas , qua homo inclinatur ad aliquid appetendum contra Rationem , contra Juffitiam, Pietatem , Temperanti/m , aliasque virtutes & contra Leges a Deo

S a ratione constituras , Libido est , Libido appellari potest ι Quae profecto Concupiscentia , sive Libido , quum in adulterio quoque deprehendatur justitiam quippe, ac societatis humanae jura, ct Sacramenti foedus, adulter conremnit ac laeditst commode propterea revere in eius malitiam retulit Auguilinus adulterii malitiam . Ipsemet eodem Cap. 3. Lib. 1. de libero Λrbitrio a pei te prodit quid sentiat ,

ita scribens e in intelligat Libidinem in adulterio Malum esse , si cui

349쪽

;ao DE INGENIORUM MODERATIONE

etiam nou contingat facultas concumbendi cum cofuge alie , planum taris

meu Hiqao modo fit, id eum CUPERE , ct si potestas detur , facturum esse , non minus reus es , quam fi in ipso facts deprehenderetur. Vides , non turbidum carnis motum , sed pravum animi affectum , si. ve alienum a Tatione recta appetitum, voeabulo Libidinis heie desiis gnari. Tum addit Evodius: Ciaram in enim , jam xibiι aliad quam Libidinem in toto malefaciendi genere dominari . Cui protinus Augustianus : Seisne etiam istam Libidinom aIlo nomixe Cupiditapem voeari λ Melius ergo di commossius Libidinis pravitatem constituimus causam ilia Ilus pravitatis, quae in adulterio est ἰ fieri enim potest, set quis sigadulter , humanaeque proinde serietatis ordinem turbet , di nihil

minus tum ivse , tum eius opus cubpii ac malitia careat quod fit,.quum ex ignorantia i vincibili agitur. Et quare Lunc adulterium malum

nun est , nisi quia tunc Libido , sive pravus animi appetitus , ita

ignorander opera te minime dominatur Z Itaque nihil erat , cur heie Augustinum edocere meliora Phoreponus vellet, multoque minus cur in commendationem venereae Libidinis Mansgrederetur , cui

nullus heic locus erat ..

Sed quoniam illius oratio nos eo quoque abripit , videamus, quei probet novus iste Pelagianorum patronus , Libidinem carnis, sive Cupiditatem alterius sexus, nihil habere per se MaIi . En ejus, verba pag. 4 32. Da eoastituta sunt a Deo omnium animalium corpora , ut quum adoleυerunt , aa Cupiditas in iis , mecbarico impetu , excitetur, πω aliteνae Cupiditas edendi auν bibexdi. Consectarium est naturae corporis squaloa Deo creatam ess , us ea brutis , ct ex ipso consilio propagationis gen rum intelligere est. Ratio igitur , quare Malam non sit dicenda Libido , si Phere pono credimus , ea est , quod naturalis motas sit, a Deo con stitutus, nihil certe nisi Bonum creante. Eadem repetit ille, pag.s 23. in Noais ad Lib. 9. Cap Io. de Gen.ad Lit.Nam quum dixisset Sanctus Augustinus, honestius meliusque credi . ita fuisse primorum paren

tum corpora constituta in terrestri Paradiso , ωι appetitum carnalis voluptatis non baberent , qualem ora babent ista corpora : Phere ponuat alia apponit 2 Appetitus ille , at liquet vel ex brutis seram naruralis est, quam appeIemia cibi, aux potus, Volupιasque , quam ex erimur , quum

comedimus esurientes , vel bibimus sitientes. Non pato sane , quemquam dicturum, sitim , aut famem , voluptatemque , Pam iis explendis exinperimur , effectus esse peccati - Fumexta mera sunt , exaebeis ct aIibi dicuntur. Ita brevibus rem expedit Pherepcinus , di longas AugustinLcommentationes levi negotio prosternit, di rotunda sententia exsibiα lat. Experiamur, an bene sedeat homini isti eonfidentia tanta Quum Λugusticius Libidinem.carnis Ma Ium appellat, animadvertendum primo est , quo sensu illi e Mali nomen sit accipiendum . Unautem Λugustinus ipse auctor est Lib. I. Capp. de Lib. Λ tb Ductus mo

350쪽

N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 33 r

otis appeIIare solemus Malum ; aeno, q-m maIe quemquam fecisse diciamus ; alio , quum maIi aliqaid asse perpessum . Eo recidere potest, quamquam diverso sub intuitu, illa divitio Mali, quam idem Λugustinus,

vis ceteri Theologi frequenter u surpant, nimirum aliud esse Μalum culpae, aliud Malum poenae. Prius malum inquinat animum, Deoque hominem invisum facit, & Peccatum dicitura Alterum tantummodo excruciat, aut laudit animum , sive corpus hominis. Certum est, Augu stinum minime inter priora Maia , sed quidem inter secunda, comis putare Libidinem . Quamquam enim Concupiscentiam humanam ge- Merali ver sum tam , .cujαs pars ac species est ipsa carnalis Libido, Λugustinus interdum cum Apostolo Peccatum vocet , numquam tamen

mut Apostolus , aut Augustinus hujusmodi vocabulo significare voluerunt , Concupiscentiam vere di proprie Peccatum in hominibus esse; sed Peccatum ideo appellant , quia ex peccato es originali videlicet N ad peccatum inclinat , sicuti Synodus Tridentina nos docuit Sess. U. .& ipse Λugustinus artea docuerat Lib. i. Cap. 23. de Nupt. &Coneu p.& in Libris contra Iulianum , di Lib. t. Cap. I 2. contra duas Epistolas Pelag. & in aliis Libris . Proinde sublatis omnibus in sacro Baptismate ex pis, atque peccatis , adhuc restare in homine Concupiscentiam Augustinus assirmat , non quod propter ipsam rei ampliusiimus, sed ut cum ipsa confligamus in posterum , ne fiamus rei. Quamobrem , si Phere pono visus sorte est Augustinus tunc Libidinem appellasse proprium ac verum Peccatum , quum eam in Malorum aciem retulit: sciat, se quidem improbare Calvini ac Lutheri commentum, non autem Augustini mentem . Statuit igitur Augustinus adversus Pelagianos, Concupiscentiam,di Libidinem carnis non esse natura Ie Dei donum , non esse a Deo Creatam in primis parentibus talem, qualis post eorum peccatum suit,

di qualis adhuc sentitur ab hominibus. Primi peccati in selix fructus

illa est, vitiumque corruptae, non innocentis , Naturae , ae propterea Malum Poenae , Malum homini molestum , quo nos careremus , si Culpa caruissent primi omnium parentes . Quis autem Libidinem , qualem nunc in membris sitis humanum genus semit, naturale Bonum putet, quae nos ad peccandum pervicaciter incitat, quae contra legem mentis atque rationis tam saepe pugnat , quae continentiae &virginitati infestimina est , quam quilibet vir pius sentire se dolet, ac

Porro sentire nollet, quae demum pudoris atque erubescentiae materia est, atque argumentum p At haec nihil Pherepono obstant, quominus inter naturalia Bona Libidinem reserat . Appulixs ille , inquit, tam nataralis est , quam appetentia cibi aut potus. Mechanieci

autem impetu non minus brutorum , quam hominum corpora ad

Libidinem , di per Libidinem ad generis propagationem moventur

Ergo non est effectus primi peccati Libido. Ita Phereponus. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION