Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

331 DE INGENIORUM MODERATIONE

est ad comparationem Libidinis cum fame di siti, respondemus, Cen. sorem demonstrare prius debuisse , se mem quoque , ac sitim , qu Ies nunc ab hominibus sentiuntur , t a Ies quoque suturas fuisse in inis nocentiae statu , atque in illa summa felicitate , in qua Deus Adamum creavit. Ad Catholicam Fidem spectat gredere , primos parentes morituros non fuisse, nisi peccassene. Quum fames, di sitis, mala utique omnium judicio in hoc praesenti hominum statu gravia, prae

ter acerrimum dolorem , mortem quoque corpori inferre nunc posis snt: cur mechanica etiam vi homines , in terrestri Paradiso alioqui non morituros, compellere fames & sitis non potuissent, atque intem dum non compulissent ad mortem p Aut ergo Deua in statu nat urae in is nocentis famem & sitim , consectaria naturae corporis non secit; aut s secit, tales, quales nune experimur, ne homo sentiret, effecit. Sed ut a quaestione ista aequivocationem omnem removeamus, dictismus, hominem sub duplici ratione esse considerandum , nempe aut quatenus homo est animalia ut quatenus est animal ratione praeditum. Nutriri , augeri, propagationem quaerere , delectari in operationibus

sensit ivis , ac in ipsa Venere , di appetere cibum ac potum , di alia id genus, homini ut animali naturalia sunt, di in Adamo etiam fuere . Atque idcirco Bona ea sunt a Deo, uti Bonum quoque a Deo ema nans sunt vis generativa , di vasa generationis , S seminis efficacia ,& honesta sensuum voluptas, & commixtio corporum ad licitam propagationem humani generis, atque alia ejusmodi . Immo ipse

genitalium motus Bonum naturae in se est ,' numquam unim morum genitalam Augustinus reprehendit gexeralirer , tamquam naturae malumae vitium , uti Iulianus eidem objiciebat , sed illum motum reprehendit , quem Deit Coηcxpiscentia , qua caro concxpiscit adversus spiritum , quam υelut bonum defendebat Iulianus. Utor ipsius Λugustini verbis

lib. q. Cap. 33. contra eumdem Iulianum . Secundo, in Libidine ac in aliis quibuscumque motibus animalitatis, ac in serioris appetitus , eonsiderari potest , effrenis illa membrorum, & affectuum concita istio, quae vel repugnante voluntate hominis fit in homine, quae pudorem ingerit , & ad peccatum incitat ac rapit , ut ea faciamus, quae facere nollemus, mentemque ac rationem in actibus libidinosis turbida sua delectatione absorbet , & de sua dignitate dejicit , Hoc illud est , quod Malum appellat Augustinus, ct nos cum Augustino Malum esse homini , quatenus animal rationale est , affirma inmus . Quo Malo in primi sceleris poenam mulctati sunt posteri Ada mi, Deo non quidem hoc Malum creante , sed sinente , ut efflue rei e constitutione corporis divinis donis spoliati , postquam a divina gratia , ac primaeva innocentia Adamus peccando exciderat. Quapropter nihil est , quod Phere ponus exemplum brutorum adhibeat, ostensurus, libidinosos humani corporis motus Malum

352쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 333

non esse. In animalibus brutis nullum deformitatis sensum Libido creat, nihil pudoris ingerit, nihil cum ratione pugnat, quippe quod

ratione pecudes ipsi, careat. Conformis potius eorum naturae est huis

jusmodi motus concupiscentias, ut bonum quoque ac persectio in iis appellari jure possit. Λt in animalibus ratione praeditis , & ratione utentibus, Malum, vitium, desectus , & corruptio naturae Libido est , quippe ad inhonesta , di rationi contraria hominem solicitans ,

di ad ea impellens , quae naturam hominis, quatenus rationale animal est, omnino dedecent In pecoribus, inquit Λugustinus Lib. . Cap. I . contra Iulianum , maIum non est Concupiscentia , quia non adis

versas spiritum concupiscit , sed eorum potius Oblessitat Diritum . vide& eumdem Lib. de Pecc. Orig. Cap. 4O. & Lib. Oper. impers Cap. 36.

Ergo qui se hominem esse recordatur, non sentire , non fateri nequit, quin Coucupiscentia carnis , qualis nunc sentitur , unde tot intestinas patimur pugnas, quas etiam Apostolus in se olim deplorabat , Malum sit homini , quatenus ratione praedito , ejusque naturae incommodum, ac vitium. Quandoquidem vero negare ne nos quidem volumus , aut possumus , quin hujusmodi Malum in statu quoque naturae purae locum habere potuerit, ita ut culpanda ne si equidem foret Creatoris justissimi

voluntas, qui tale vitium e corporis constitutione effluere vel in puris naturalibus permisisset; immo quum neque disceptare velimus, an tantae vires in statu Naturae purae carnali Concupiscentiae esse potuerint, quantae nunc a nobis sentiuntur: superest solum , ut inqui- amus, feceritne Deus revera , an non, in primordio rerum hominem adeo in ordinatis motibus Concupiscentiae libidinota obnoxium. Phere ponus cum Pelagianis a stirmat . Catholici cum Augustino negant . Id ostendimus primo , quia magis decuit divinam bonitatem atque justitiam , ita hominem innocentem condere , ut corpus ani mo , in seriora superioribus placide subdita forent: quod certe secus nunc evenit in isto corruptae naturae statu. Deinde quum constet , Adamum in maxima cum animi , tum corporis felicitate a Deo suisse creatum , quis eam in illius membris pugnam , eumque peccati tomitem , easque Concupiscentiae vires in illo suisse credat , quae nunc maximam vel hominibus piis ec infelicitatem & periculum animae creant Sed quod rem evidentius tangit , haec de primis parentibus scripta sunt Gen. 2. v. 2s. Erat autem uterque nudus , Adam scilicet , S uxor 6us ; oe non erubescebant. Nihil igitur pudoris nuditas innocentibus hominibus attulerat non alia de causa , nisi quia nullum adhuc Praeter voluntatis arbitrium in membris tuis motum , nullam carnis rebellionem , nullum intestinum membrorum bellum contra mentis legem senserat. At postquam Deo inobedientes peccarunt , uti ha

betur Gen. S. v. 7. Aperti fun; oculi amborum ἱ qvvmque noυhsent se esse

nudos a

353쪽

33 DE INGENIORUM MODERATIONE

nudos , cοηfuerunt folia ficus , di fecerunt sibi perizomata . Profecto

aliud novi in se , ac in membris suis animadvertere primi homines non potuere , cujus illos pudere inciperet , nisi Libidinis motus vel invita voluntate factos. Tum sentire coeperunt sui peccati poenam , tum se divinis donis spoliatos deprehenderunt, tum puduit illos novae desormitatis , ideoque perizomata , sive succinctoria, atque femoralia , in ebagorOt, , sibi concinnarunt, ut suis aliorumque oculis pudoris aut lasciviae materiem subtraherent. Ergo tum primum nata est

turbida illa Libido, inflictaque hominibus primis in poenam primi pec

cati a justo Deo servere sinitur in eorum posteris , quum antea nonnisi ex imperio, aut consensu mentis atque rationis ea membra moverentur , quibus homo ad generationem utitur.

Quid quaeso ad haec tam luculenta divinae Scripturae verba reponit Phereponus λ Scripserat Augustinus Lib. II. Cap. I 3. de Civ.Dei haec

deprimis parentibus: Senserunt ergo xoυum motum inobedientis carnis Da , ramquam reciprocam poenam inobedientiae suae . Hujusmodi Opinio inuem commentum Phere ponus statim vocat. Tum ait pag. 383. Ne quid

aliud bete dicam, non debiait dicere , senserunt , sed sensit Adamas , nam

motus aut IIus fuit in Eυa , aut certe minime conspicuus , oe qxi eam in ruborem dare posset . Telum hoc vetus est e Iuliani pharetra petitum , sed ab Augustino jamdiu protritum Lib. 4. Cap. I 3. contra eum dem Julianum. Attamen quum nos moneat Censor, ut de nuditate Primorum parentum cum alios Interpretes , tum praesertim Iohannem Clericum consulamus : illi habendae gratiae, quod e X Interprerum vulgo aliquem seligat , in quem edocendi nos onus transserat . Et ego quidem novi Iohannem Clericum , virum & eruditione & in is genio critico re vera celebrem , sed licentia quoque opinandi atque famosum, adeoque in Sanctos Patres animatum , ut quum ipsum a uindis, alterum, immo ipsum Phere ponum audire te putes. Varias Inis rerpres ille Interpretum sententias congerit ad explicandam primo-Tum parentum nuditatem, di perizomata tum probare videtur, qui dicat, nudum in eo loco nihil a Iiud significare quam peccatorem , seu hominem, qui se peccasse animadverterit . Nobis non irascatur Pheis reponus , si novum hunc suum divinarum Literarum Interpretem dicimus interpretatione sua ridendos incredulis exhibere aut Mosem

divinum illius Historiae Seriptorem , aut ipsos parentes primos. Cognoverunt nempe isti se peccatores esse, atque ideo minus honestas corporis partes velavere cinctoriis sive, ut ipse conjicit, tectum , sub quo habitarent , sibi composuerunt . Quis haec audiens non rideat aut hominum illorum consilium, aut Historici sacri ingenium p Nam quid rei habent perizomata consuta , & nudis membris aptata , aut habitaeulum sibi constructum , cum cognitione antecedentis peccati pNum tebere animae peccatam Poterant nou illa in tesumenta mem-

354쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 33s

brorum Sed Clerieus nullam pudoris causam in Adami & Evae nuditate reperiebat, remotis nempe arbitris , & sine consensu voluntatis , atque ideo sine culpa nudis , aut etiam sine eulpa ad libidinem concitatis membris. Pheremnus vero, quum nullus , aut saltem non conspicuus , fuerit motus in Evae membris, nullum sentiri ab ea potuisse pudorem ait, eidemque propterea nullam tegendi corporis necessitatem fuisse. Uerum nos cum Augustino dicimus, Evam in membris suis intestinam novamque pugnam , ac inobedientiam sensisse. Sensit ipsa, quid conspicua viri nuditas in se intuente essiceret ; lihi ne didicit, quid vicissim in viro seminea nuditas effeere posset. Inia solita haec erant, & nullo negotio in poenam criminis a Deo inflicta

fuisse uterque intellexit. Quare perietomatum ope deformitatem hujusmodi auferendam , & subtrahendam oculis Adam excitatricem injustae libidinis nuditatem Eva quoque cognovit . Ceterum quum pudor sit tristitiae species e metu infamiae propter aliquod vitium aut culpam : quis non videat pudori locum fuisse in primis parentibus ad novum illum membrorum ac libidinis affectum sine voluntatis imperio excitatum δ Praeterea nonne & nos pudet, &merito pudet, alia quaedam corporis vitia prodere , ac palam deferre, quando ii animi nostri vitium & peccatum causam dedit λ Immo nos pudet etiam , di jure pudet, si quum facile possumus , non ea

quoque oculis aliorum eripiamus, quae aut molestiam doloremque ipsis creent absque utilitate ulla ; aut eorum animos , & sensus ad aliquid alliciant ac impellant , quod rationi rectae minime conveniat ;aut culpam tacite exprobrent; aut alicujus morbi , sive calamitatis Nostrae , quam culpa adduxit voluntaria , & pellere voluntaria amisplius medicina non potest , alios moneant. Tales pudoris causas in se invenerunt Λ damus& Eva , ubi se nudos conspexere, & noverunt, inobedientes carnis motus ex antecedenti peccato venire, & alienis oculiε , phantasiae, ac menti periculum se ingerere , di inobedientiam mentis per illos motus accusari. Qui antea innocentes membra sibi ad nutum obedientia habebant, & alterius nuditate conspecta nihil sentiebant in se , quod voluntati repugnaret , sive mentem de sua tranquillitate ac regno dejiceret , peccatores postea facti non potuerunt non pudore suffundi , quum ad aspectum nuditatis tam diversa in sese experirentur; ideoque velandum censuerunt , quod eorum quoque posteri velandum nunc censent, ab ipsa natura edocti. Nunc

audi Augustinum ipsum Lib. . Cap. I 3. contra Iulianum . Quid am rem de motae feminae , cujus oe ipsam puduit , inaniter argumenιandum putasti R Non utique femina motum υisibilem texit, sed quum in eisdem

membris tale aliquid sentiret occultius , quale υir senserat , ambo texerunt, quod alterutrum υidendo in aIterutrum commoti ambo senserunt , es υeIMη quisque sibi , υσI alter alteri erubuerunt .

355쪽

336 DE INGENIORUM MODERATIONE

Phere ponus tamen insitum sui me nobis a natura morem istum Opeis riendi pudenda tacite negat in Notis ad Cap. I7. Lib. i . de Civ. Dei. Augustinum enim amrmantem , vel apud ipsos Barbaros , atque Brachmanes in more id esse positum , non vera narrasse nos monet , pag. s3 s. quum in Africa atque Λmerica snt gentes plane nudae, uti ex oculatis teliabus ipse didicit . Sed quamvis populi nonnulli sint, qui nudo penitus corpore adhuc incedanz, num ideo minus verum, nosa natura edoceri inhonesia illa membra velare ρ Alioqui non comedeis re humanas carnes , non mactare senes , sive ipsos etiam parentes, ut senectutis incommodis eripiantur, di abstinere a rapinis, caedibus, aliisque teterrimis ac vituperandis moribus , ne inter leges quidem naturae referremus ἰ sunt enim quidam in Africa & America integri populi, qui talia adhuc faciunt, di sine pudore faciunt , sive quod licita censeant, sive quod habitu in iniquitate firmato pervenerint ad exuendum , sive non sentiendum qualemcumque in iis operibus pudorem. Ergo quod adhuc Vivant quaedam gentes moribus barbarae , numero paucae , quibus pudori non sit nudis plane membris incedere,

nihil impedit, quominus dicendus si insitus nobis nuditatis pudor , quando reliqui , iique cultiores , di innumeri populi, nostram in senistentiam exemplo suo conveniunt. Verum Phere ponus, quamquam concedat, pudorem nuditatis inis

de partim ortum Uideri, μηde dicit AugustiηAs ; attamen addit, multas alias accessisse obtegendi corporis sauses,1 videlicet ne liberis exemisplo pessimo, di pravo ad intempestivam Juxuriam incitamento foret parentum nudorum aspectus, ne scedum quid singulis mensibus seminae exhiberent; ne conjugati ad adulteria excitarentur. Subinde vero seribit : Bine paMIatim natus nuditatis pudor, hoc est e causis , di rationibus , quas ipse Phere ponus refert, non quas Augustinus affert. At nos vel ante istas causas a Phere pono memoratas , quando certe neque liberi Adamo , neque alii conjuges praeter Adamum , di Evam erant , ortum habuisse nuditatis pudorem dicimus ex fide Literarum sacrarum , quae mentiri non possunt, di quas non satis animadvertit Phere ponus , quantopere ipse per latus oppugnet, ac vulneret,

di dubiae fidei iaciat , quum talia scribit . Nihil heie dico de latebris vel ipsi conjugali copulae merito quaesitis , quas ideo tantum Phereis pontis tolerat aut probat, quod avertendi sint liberi ab eo periculoso aspectu , non autem quod ipsa res , in se spectata , pudenda sit. Quasi liberis solis , & non quibuscumque aliis hominibus , haec sint abscondenda ; di quasi hoc ipsum satis non ostendat , aliquod naturae vitium in iis actibus esse , qui ad impudicitiam , & ad scelera , si conspiciantur, reliquos accendere possunt; di quasi ea res pudenda non sit, quam subsequitur agentis infamia , nisi remotis arbitris ac testibus fiat. Haec leviter excussisse sit satis .

356쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III, 33

Aecuratius Pherepono respondendum est irridenti Augustinum, qui Cap. χῖ. Lib. I 4 de Civ. Dei agens de ratione, qua in statu naturae innocentis propagatum suisset genus humanum , ita scripsit. Vo

tantati membra illa , ut cetera.omnia , ferυirent. Bagenitale arυum υas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus. Ad quae statim Pheis

reponus pag. 386. Hoc est , sine uIIo υοtaptatis appetiis; nam eam Iibidinem II Augustinus esse peccatAm. Non exaggeret quaeso Censor noster, non imponat lectoribus credulis. Fuisset etiam in innocentiae statu sua sensibus & carni voluptas , sed quae mentem non obrueret, sed quae rationem in sua tranquillitate relinqueret, non qualis nunc sentitur, turbida, immoderata, di hominem ad belluarum conditionem dejiciens. Fuisset & voluptatis appetitus, sed rationi omni.no obtempera n s .atque subjectus; & homo voluptatem appetiisset, non tamquam finem , sed tamquam medium ad ea , quae instituto suo , sic homini ut rationali convenirent. Haec Augustinus non negat, quidi Cap. 26. ejusdem Librii 4. 4e Civitate Dei haec scribit: Absit, ut suspicemur, non potuisse prolem seri sine libidinis morbo: sed eo υoluntatis

tu moυerentur illa membra , quo cetera, ct sine ardoris illecebroso stimuIo evim trisuquillitate animi et corporis. Et Lib. Φ. Cap. 2. contra Iul. suis negat futurum fuist e concubitum, etiam si peccatum non praeeusidet e Sed futurus fuerat, sicut aliis membris , ita etiam genitalibus voluntate motis, non Libidine concitatis, avi certe Giam ipsa Libidine, non quaIis nune est, sed ad nutum υolumariκm semiente. Eodem autem Lib.Cap. i . acute distinguit a vivacitate, utilitate, & necessitate sentiendi, Libidinem sentiendi. Tum infra, ne nimium, inquit, videamur offendere bomines, qui uoluptatem corporis quomodocumque defendunt, concedit , credi posse , in illo tantae felicitatis loco carnalium sensuum fuisse

Libidinem, sed ua ut omnimodo rationali subdita υoluntati , non alias

adesset, nisi quum per illMm υel saluti esset corporis , υel stirpis propagini consulendum tanta adesset, ut nulla ex parIe mentem de supernarum cogitariosum delectatione deponeret oc. Vide & Lib. I Cap. i7. contra duas Epist. Pelag. Ab innocentis igitur Adami conditione exclude illecebrosum illum ardoris stimulum, qui nunc solum homine invito membra movet, sed etiam adversus mentis legem pugnat, Rationemque reluctantem non raro sibi subjicit, ac turbida delectatione absorbet, & Libido carnis appellatur. Cetera quibus generationis opus completur, a teris restris Paradisi felicitate non abfuissent. Immo tunc, ut Sanctus Tho. I S T. I. Sum mae qu. 98. Λrt. a. ad 3. inquit: Fuisset major delectatiossensibilis , quanto esset purior natura , θ corpus magis sensibile . Denique

Augustinus libidinem carnis ita Peccatum quandoque nominat, uti Apostolus Concupiscentiam Peccatum appellavit, nimirum non ut is

inferioris partis motus forma Ie Peccatum , & culpa sit, sed quod ad Ρςccatum di culpam inclinet, di tunc dumtaxat proprium di verum Y ' fiat Cooste

357쪽

ῆ48 DE INGENIORUM MODERATIONE

sat Peccatum, quum ad illicita ac inhonesta voluntatem rapit.Iam id c . . monstravimus. Quare videat Phere ponus, se aerem verberare, & sibi larvas e fingere , ut cum iis digladietur. Quum Augustinus ait, ita seminandum fuisse genitale arvum, ut nunc terram seminat

manus, obedientiam tantum exprimere voluit membrorum genera. fioni in servientium , qualem humanae menti praestat manus, non auistem e sensibus delectationem moderatam eXclusit, quam tamen in

innocentiae statu nihil Ratio, perni crosam futuram fuisse putamus . Ouamobrem inania plane sunt, quae post seribens pag. s 86. Eadem opera dicere debuisset At gustanus oppeti-eἰhi orati peccatum esse I nec primos parentes, quum fructus licitos S u- --Addere etia eum opor- uisset bruta, quorum organa nostris η- absimilia sunt, nuIIam quaerere in natura ιbus aziionibus voluptatem , namsane non pecearunt, sed tis defungi et Zisaistrae, sine ulla penitus cupiditate. Non haec certe absurda dicere debuit Augustinus , quia nusquam , nisi in Phere poni cerebro, dixit, sine ullo voluptatis appetitu , & sine ulla delectatione sensuum innocentes homines prolem fuisse seminaturos ,& numquam docuit Lbidinem ipsam proprie Peccatum esse , nisi eidem contra Legis edicta LI e pi miror.nuei toties Phere ponus comparationem Inst Ituat praedita , neque consideret, messe homini quidem & brutis communia , quae tamen in brutis, qui pinoe Ratione destitutis, laudanda sint, aut saltem non vituperanda , in Ratione utentibus&ωda sint, divitulaeranda, di rationali creatura prorsus indigna . Atm enim est arietis, saliud Pin. Deum Augustinus describit alium,

I . ista ita Gnaturae vim inseri y Et qua nam sunt Obscum

ita serioturarum loca , quibus abutitur , ut caelum terramque m Iaste, Sed iste ut sine magno labore interseruntur a confidentissimo homine illo , ita a nobis nullo labore negata suapte natura eadunt . Ab eodem sonte veniunt subsequentes Censoris notae ad Cap. 24. Lib et de Ciet. Dei. AQVinus, inquit ille, turpia commenta beic nonroninat, dumδaxat ut rationem reddat rei, quae nec fuit, nec erat; πι- mirum. generationis liberorum inflatu innocentiae, fi in eo primι parentes μουerasmit m quidem quia flatuit peccatam id esse , qκod inin naturae

Nihil horum sensit Augustinus, immo oppositum sensit,

2 absurda unus pro sua liberalitate assingit Phereponust. Neque

358쪽

IN RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. III. 33s

enim Cupiditatem conjugii umquam Libidinem Augustinus appellavit, multoque minus culpae damnavit. Alia fuit ipsi, & plane di versissima carnalis Libidinis idea . Immo vidimus, ne turpem quidem Libidinis aestum , contra nutum v Iuntatis membra moventem, &ad verissus spiritum pugnantem , verum & proprium Peccatum ab Augustino censeri, nisi quum voluntas se abripi sinit ad consentiendum illicitis. Pe Iagianis ergo oculis, di exuIcerato animo, & apud Calvinianos tantum Interpretes, Libros Augustini Phere ponus legisse videtur. Sed ut istam denique controversiam expediamus , & uberius conis

stet, quam contra omnem rationem heic Augustino Phere ponus insulte te dicimus, verum quidem esse, humanam mentem atque rati Oisnem ex constitutione naturae habere non posse, neque debere semper ad nutum suum obedientes corporis vires, motus, humores, somnum, appetitus, & alia, quae ad vegetabi Iem ,& animalem , & mechanicam membrorum oeconomiam pertinent. Naturaliter etiam accidit, ut caro sua munia exercens, di in delectationes sibi congruas tendens, adversus spiritum concupiscat, & ingratos ac perniciosos tum animae, tum rationi motus e Iiciat. Poterat & istud contingere in statu Naturae purae, non ex culpa sapientissimi atque optimi Creatoris , sed ex eIementorum compage & discordia, atque ex ipsius Naturae creatae defectu. At certum est nobis, aliter institutam fuisse a Deo Naturam primi hominis, hoc est, peculiari divinae Gratiae praeroga.tiva, di supra naturali freno ita contemperatam, atque firmatam , ut non sineretur caro quidquam pugnare , neque doloribus, neque pravis affectibus, adversus mentem atque rationem , quum Anima pariterdi Corpus mirabili tunc seuerentur tranquil Iitate, atque harmonia . Peccavere primi parentes . Tunc sublatum fuit illud coelestis Gratiae frenum, tunc destit peculiare illud muneris divini praesidium . Quare in homine suis cum naturalibus relicto suapte natura emersere tot illi desectus, vitia, & pravi appetitus tum Corporis, tum Animae, quae ab omnibus Adami posteris sentiuntur adhuc , di graviora fiunt , quando ad originale Peccatum actualia etiam crimina accedunt. Ita que per nos etiam liceat Pherepono, tum famem , sitim , ct libidinem, tum a Itos corporis motus mechanicos, nunc Naturae humanae di. spiritui plerumque graves ac infestos, appellare sub ea ratione desectus naturales hominis, quia ab ipsa hominis Natura sibi reli- , , di non a Deo creata procedunt. Liceat, inquam , ipsi , dummodo is quoque fateatur, alitere divinis manibus innocentis hominis Naturam exiisse , hoc est, invidenda selicitate Corporis pi aedita M.,& sorti Rationis imperio in inseriorem appetitum donaram ὐ tot v ro Corporis aerumnas, di pravos ac effrenes Animorum affectas , quibus obnoxii nunc sumus , a primi hominis .inpbedientia si lxisse , Sesse Peccati illius poenam, atque adeo sub hac ratione dicendos nota

359쪽

; o DE INGENIORUM MODERATIONE

esse naturales humanae Naturae desectus . Haec Augustini sententia est , haec sententia veracis Ecclesiae. Quum ergo dicit Augustinus, turbidum Libidinis aestum nunc humanae naturae communem cum brutis, ablaturum suisse a statu originalis justitiae primorum parentum , nisi eos de tanta loci di naturae beatitate dejecisset divini praecepti violatior quid quaeso dicit , quod non facillimum Deo &ejus bonitati eonvenientissimum fuerit facere,

di Naturae humanae contingere, Deo volente, non potueri tymum a intem & hoc revera voluisse,& reapse secisse, nemo nisi Pelagia ua vertigine Praeoccupatus, non perspiciat apertissime seriptum in sacris Literis. EX humorum pugna, di corruptione, atque ex mechanicis legibus nunc ex Anima omnium hominum solvitur Corpus, quam dissolutionem mortem appellamus. Et tamen nisi velit rim comeisisset pomum, mortem primus parens nullam sensisset, Mi Deus Gen. 2 I7. polliciolus fuerat, atque adeo nullus e tot aliis mechanicis motibus, hoc est, morbis, dc periculis , quae hominem ad mortem compellunt, .unc suturus erat . Motu quoque mechanico, de narii ra Corporis ira serente, nunc parientes mulieres gravi dolore torquentur . At innocens Eva nihil tale sensitat . Ex naturali etiam terrarum ingenio nunc Pribuli & spisae emergune ; homines vero in sudore vultus sui vesci pane

Coguntur: quae tamen omnia ab innocentis Naturae statu abfutura fuisse didicimus Gen. Cap. I. Si tot ergo praerogativis primorum paren eum corporalem vitam donavit Deus: quanto majoribus eorum vitam

spiritalem, hoc est Λnimam , ditasse credendus est , ut nempe Rationi prorsus obtemperaret, & subjecta esset earo, nudiumque motum ederet, quo tranquillitas ct sanitas Rationis beatissimo illo tempore laederetur λ Et ad ipsam Libidinem foedam quod attinet , cujus effreqnemrimpetum , di voluntati oblustantem , di rationi rebellem , nunc

nemo non sentit, cujus neminem honesta discernentem non pudet, immo non piget, nonne sa his aperte in uunt divinae Literae ipsa quoque caruisse primos parentes, quando nubius eos nuditatis pudor an te peeeatum urgebat , Post peccatum vero ita invasit , ut illiso inbonesta corporis membra quo etiam epitheto verenda Apotiolus ipse distinguit in I. ad Cor. XII. ) se moralibus operuerint 3 Haec serio perpende . Lege itidem , quae Augustinus non uno in loco de hac re luculentissime conscripsit, di potissi mim Lib. P. Cap. 3o. de Nupt. &Concup. dc eontra Iulian. Lib. 3; . s. & de Civ. Der Lib. I . di contra duas Epistolas Pelagianorum . Tum vero palam fiet, tantum abesse , ut Augustini & Catholicorum sententia ullam naturae vim insevat, ut

tui inter Christianos secus sentiat, & sequi heic velit sive Pelagianos ,

ve Phere ponum , atque Socinum , manifestam vim auctoritati diri vinarum Scripeura um inserre .deprehendatur.

360쪽

Pheraponus Pelagii Patronus . Episcopi Catbolici propter damnatum Pelagium perperam injustitiae accusati . Liberum Arbitrium reυera a Pelagianis instatum . De qua Gratia Dei disputaretur inter C tboIicos atque Pelagium . Post Augustinam non adoptatae in EccIesia Caiboliea Pelagii opinioηes . Confectaria quaedam dura a Peis ιagianis , ct a Pherepono objecta , mixime admiΤa in Augustiniana Sententia de Gratia ει Iibero Arbitrio . suam Gratiam negaret Pelagius. Africani Patres a Semipelagianismi nota Iderati, re mquitas in eorum Iudiciis contra Pelagium ac Caelestium minime de

siderata .

IAm Pelagii patrocinium , ut hactenus vidimus, aperta fronte Pheis

reponus suscepit. Quum autem pugnam pro deplorato Haeresia cha multis aliis in locis , & acrius etiam quam antea, instaurare non erubescar, res poscit,ut continuata serie Orationis perpendamus, quid.

quid ille proseri in Pelagianae Haeresis tutelam . Epistola inter Augustinianas II s. olim 9o data est ad Innocentium I. Pontificem Maximum a Patribus Carthaginiensis Concilii habiti Α. C I6. contra Pelagianos. Multa adversus illam commentatur Phere ponus, odio non minus in Augustinum , quam in Ecclesiae Catholicae doctrinam . Quod tamen antequam faciat, veritus ne qaisquam suum candorem ca. Iumnietur, Lectores praemonendos censet, multa esse , quae sibi in doctrina Pelagii, ejusque sequacium improbentur , adversarios tamen ejus non ita sese gessisse , ae ratiocinatos esse, ut a se possint etiam per omnia probari . Amo eandidam hominis consessionem , sed adeo brevem di obscuram in re tanta non laudo . Vereor siquidem , ut spud attentos Lectores candore hujusmodi suo eluere ulla ex parte possit suspicionem Pelagianismi alte ebibiti, quem tamen ille a m vere se posse fortasse censuit magnificis hisce praemissis vocibus . Certum est , cum Pelagio consentire prorsus Phere ponum in inficiando originali Peccato , in Pedobaprimi necessitate, & foedae Libidinis origine neganda , in notionibus Gratiae homini ad aeteris nam salutem necessariae, in liberi Arbitrii viribus extollendis, in oeconomia Praedestinationis aliisque horum dogmatum consectariis . Quaenam tam dem restant , & quaenam adhuc esse possunt multa illa, quae in Pelagio Phere ponus se improbare fatetur , quando prae ei Pua in eo probat , propter quae pertinacem Haereticum illum Ecclesia Catholica execrata est , atque damnavit λ Quem ergo fructum ex hac sua admodum ingeniosa animorum praeoccupatione Phereponus expectet non video , nisi ut persuadeat , se tantum.

SEARCH

MENU NAVIGATION