Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

modo in Pelagia nix alia multa damnare , quae ipsi concorditer eum

Catholicis credebant

Sed his dimissis , audiamus novam Pe Iagii Apo Iogiam. immo totius Christiani orbis aecusationem gravi minam. Damnatus quidem itate est, inquit Pheremnus, pag. In re condiciis exagitatus ab omnibus, etiam quibus ejus dogmata ignota erant , ex quo est ab Africanis Episcopis infamatus; sed niata hominum damuatio esere potest , ut guod υeram fuit, falsum sat, vice υersa nullae M--m laudes ex emore veritarem faciunt. Posteaquam abunde a tot Catholicis Scriptoribus , & in hoc etiam Libro , demonstratum est , quantum ab erroris periculo absit vera Christi Ecelesia. sive in probandis , sive in improbandix Dogmatibus ad Fidem sanctissimam spectantibus: non est quod nos laborem ux in ostendendo supervacaseum esse ad Pelagii defensonem postremum hocce Phere poni axioma. Addit: Praeterest notu est , in magnis catibus res magnis affectibus dijudicari Equidem id notum fateor; led illud aeque notum est nobis , in Episcoporum, Catholicorum coetibus , rite institutis, atque peractis , divinam adesse Spiritum, ejusque interno afflatu fieri, ne sacri Pastores prauis a Liactibus in transversum acti veritatem Christianae Doctrinae dissim uis lent aut perdant. Nee in re satis disseisi, pergit scribere Censor ,. facile suit υerum a falso secerneνe omnibus illis Africanis Episcopis, quorum nonnulli ne seribere quidem potuisse dicanIur in Collat. Carthag. C. 33. duriti mi , preter dicendi focustatem , pro modulo illius aevi, quid eximium babuerixi, non videst. En quei suum cardorem exprimat Pheremnus, prodens quo lac habeat ipse tot doctissimos ac iuustres Augustiniani aevi Patres,. in hec quos ipsi Augis' ino primas concedere

iniquum non fuerit. Quod quum facit confidentissimus homo, ne ceta se profecto eis , ut se non judacio minus , quam eruditione praeponat innumeris aliis celebentimis tot sobsequentium seculoru Theologis , a qai scum Augusti nux, tum Ragustiniani ae vi Patres se summo in honore habiti sunt, di eximii x laudibus orna t. Λ ticanis illis Episcopis facile se issct verum a ialso discernere iis Pelagii causa dissicili , senserant, di sentiunt Catholici omnes , neque Phere ponu& ulla ratio ae contrariam suadet. Et quid ad causam Pelagii , si unus auca Iter Episcopus in causa Dona ei ne scribendi quidem peritus fuisset quod tamen contigisse non a joλ Sicuti oorrent , qui vel levitex Collationem Carthaginiensem perspectam habent , res poscebat , ut vel minus docti Episcopi tunc adessent numerum Datari . In causa Pelagii aliter actum eth . Non omnium coetus fuit , sed eruditiorum ς & siquidem docti simul atque indocti convenissent , praesto, omnibus fuisset ex Christi promissis Spiritus veritatis , ne errarent. Praeterquam quod vi de Traditione colligenda res est, vel ipsum vulgus, nedum Episcopi, iacile doctrinam veram assequ i expone-

362쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3 3

re possunt- Et profecto neque Episcopi Catholici, neque ipse Populus tunc ignorabat , an omnes homines in Adamo peccassent..an parvulorum Baptismus necessarius seret , di quanam Christi Gratia indigerent homines ad salutaria opera exercenda, atque alia ejusmodi in controversiam c Pelagio adducta . Phere ponus au . tem post haec subjiciens Non dicerem haec , nisi υiderem , multitu. Aine , es naectoritate multo magis quam rationitas pravari, nihil aliud dicit , quam quod quotidie dolor c caecitas eorum dicit , qui in aliqua causa justissime damnati fuere . Innumeris rationibus, quae ad Luc prostant, pugnatu in est a Catholicis ad versus Pelagia nos. Nisi externos oculos clausit Phereponus , ne illas legerex, certe clausit internos , ne intelligeret. Sed ipsum audiamus in aliquas ex his Catholicorum rationibus pro suo instituto atque odio deceris

xantem a

De Coelestio ac Pelagio haec in Iaudata ad Innocentium I. P pam Epistola Synodica scribunt Carth ginienses Patres: Id miraristi damnabilibus disputationibus suis , at Aon defendendo , sed portas insuperbiam sacrilegam extollendo liberum Arbitrium, Aullum6Iisquaωι I cum Gratia Dei , qua Christiani sumas. Se non capere inquit Pher Ponus pag. s17. quei Pelagius & Coelestius in superbiam extollerent

liberum Arbitrium . quando fatebamur Deum humanae Naturae, Omniumquae ejus facultatum Creatorem, adeo ut ei debeant homines

quidquid habent boni , & ab eo quasi ab omnium rerum Domino pendeant ς di quando a firmabant, Deum ignoscere voluisse hominiabus peccatoribus, & aeternam vitam largiri , si modo Evangelio parerent , misso ad illos, ex mara gratia, servatore Iesu Cbroto , qai grariam illam Dei adnuntiaret hominibus, eosque ad oseium miserisor iterreυocaret , Miraculis etiam additis , quibus fident sibi vel apud pertinaces faceret . En quam jejune, quam caute de Servatore nostro Pheis reponus heic licet ex sententia Pelagianorum, loquatur. Nul Ium

aliud Christi dii nisterium memorat, quam Angeli, seu Nuntii, di Prophetae . Quid ipse heic sentiat , nescio . Certe Pelagianos de Christo longe magnificentius sensisse nos facile ostendere possumus; sed pergamus . Deinde ait , Pelagium consessum fuisse internum etiam auxilium a Deo hominibus suppeditari, quo eorum animos illustret ; di regenerationem per Baptismum dari , atque a libero Arisbitrio pendere, ut possit recte uti, aut abuti tot divinis beneficiis Tamdem his verbis orationem suam concludit: Mi igitur , ex sentensia Pelagii, cur Deo graiias agant bomines , sed non cur sibi placeant ae plaudant. Africanae, aut rinicae Rhetoricae exaggerario fuiI, quum liberum Arbitraum in sacriIegam superbiam extollere dictus est.

At nos respondemus , non Punicae Rhetoricae exaggerationem

fuisse illa vocabula, sed quidem Phereponianae eloquentiae floscu-

363쪽

3 DE INGENIORUM MODERATIONE '

Ios esse ista dicteria; atque heic Phere ponus satis prodere aut ignoranise iam nori mediocrem, aut nimis turbidos affectus . Utique multa di vinarum Gratiarum genera Pelagius, illiusque gregarii agnoscebant, eaque magna verborum pompa extollebant, quo imperitis persuaderetur , se quoque fateri , nos omne bonum Deo optimo ejusque gratiae debere. Et illas Gratias Augustinus ceterique Catholici agnoscebant ; immo effecere ipsius Augustini di Catholicorum voces , ut Pelagius nullam primo aliam Gratiam consessus , quam Naturam libero Arbitrio praeditam , sensim di istas fateretur . Sed non heie staerat controversia inter Catholicos , atque Pelagium . Aliam Gratiam in primis necessariam , aliud illudque praestantissimum super omnia Donum, & Adjutorium Dei , poscebant Catholici, ut confiteretur Pelagius, nempe Gratiam illam , quam naturae viribus in nobis emiscere non possumus Gratiam , quae in hominum etiam voIuntates e Lfieae iter influit ; Gratiam, quae intacta Libertate voluntatis potest , ac solet de nolentibus volentes , & de inutiliter volentibus utiliter olentes facere , quae liberi Arbitrii vires nimium infirmas reficit, re Caritatem Dei diffundit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; sine qua liberum hominis Arbitrium nullum optat ,

nullum incipit, nullum perficit opus bonum , ad salutem aeternam pertinens; quae demum in nobἰs , & nobiscum op ratur , quaecum iaque veram rationem habent placendi ipsius Gratiae auctori ac dispensa tori Deo per Iesum Christum Dominum nostrum . Externae dumtaxat Gratiae , exteriora lantummodo auxilia erant, quae Pelagius comis mendabat ; dc si quidem internam etiam intellectus humani illumina iationem a Deo fieri is concedebat , certe nullum aliud internum Dei

auxilium satebatur. Illa autem in Doctrin , in Lege , in Miraeuistis, in suasionibus , in terroribus, aliisque hujusmodi , constituta auxilia, ostendunt solum homini , quid iaciendum sit , quid ea veniadum ; non etiam voluntati ad malum pronae, di debilitato post primi parentis peccatum hominis Arbitrio vires praebent, ut salutare bonum re ipsa velit , & faciat , malumque det essetur , ac sugiat. Oporistet ergo aliam sateri Gratiam , quae erigat, di adjuvet jacentem inia firmamque mortalium Voluntatem, eam videlicet inflammando, eique Caritatem inspirando , ut quae per legem atque doctrinam facienda , aut vitanda novimus, per ejus interiorem opem exequamur.

Hanc autem Gratiam numquam adducti suere Pelagiani, ut homini

confiterentur necessariam.

Nunc ergo a Phere pono petimus, an bene animadverterit, de quali Gratia inter Catholicos ac Pelagianos quae illo verteretur . Quod si animadvertit, cur heic tam caute dissimulavit λ Nimirum post eo inmemorata tot exteriorum Gratiarum genera , quae Pelagius agnosce.

bat , si commemorata quoque fuisset vera Christi Gratia , quam infi.

364쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO LIB. III. 'us

ciabantur Pelagiam, continuo intellexissent vel imperiti, quam insulsum foret illud in Punicam Rhetoricam scomma , & quam inepte exaggeratio appellaretur . facta a Patribus Africanis sacrilegae superbiae mentio . Nam qui audit, contendere Catholicos adversus Pelagium, nihil post Adami lapsum per se valere liberum hominis Arbitrium ad

salutaria opera salutariter exercenda, ipsumque indigere interno Dei adjutorio , quod voluntati virtutem inspiret, desectumque suppleat naturalis facultatis qui in quam hoc audit , non intelligere extem. plo nequit , recte Catholicos etiam assirmare , liberum Arbitrium a Pelagio in sacrilegam superbiam extolli. Si enim verum est , quod Cain tholici ex manifesta divinarum Scripturarum , ct Iegitimae Traditionis auctoritate , verissimum esse demonstrant , nempe ab hac peculiari , interna , di effcaci Gratia eum libero Arbitrio coniuncta , non autem a solius liberi Arbitrii oc naturae viribus , aut meritis, Iustificationem , Caritatem , atque omnia Opera bona , virtutesque ve . ras emanare: Pelagium vero contra sentire : non est Rhetoricus color , non est exaggeratio, sed naturalis Catholicorum deductio , a Dfirmare, a Pelagio liberum Arbitrium extolli in superbiam , eamque sacrilegam , quia adversus Deum . Sed inquit Phere ponus , commemoratis tot divinis Gratiis , quas Pelagius libenter fatebatur: est ex Pelagii sententia , cur Deo gratias agant bomines , sed non cur sibi placeant , ac plaudant . Jam obis soleta , jam millies protrita est ab Augustino hujusmodi argumenta alio . Eadem ingeminabat Pelagius , eadem Julianus . Augustinus autem o lendebat , ne sic quidem veram Dei Gratiam illos fateri,

quam tamen sine impietate nemo negare potest I neque aliud ab

ipsis laudari, quam Legem, atque Doctrinam , dc extrinseca praesidia sub tam speeiosis cratiarum vocabulis ἰ di inflari per eos liberum Arbitrium, quando ejus viribus id tribuebant , quod Gratiae ab iis negatae tribuendum esse divinae Literae clamant . Audi quid ille Iuliano respondeat Lib. 3. Cap. 1 6. Op. Imp. Tam multa dicis, qaibus nos adjuvat Deus , id est praecipiendo , benedicendo , sanctificando , coercendo , proυocando , illum. nando , ct non dicis Caritatem dando , quum dieat Iobannes Apostolus e Caritas ex Deo est . Unde item dieit: Ecce qualem Caritatem dedit nobis Pater , ut filii Dei vocemur , di simus . In bae Caritate, qua cordi bumano Spiritu , non Litera datur , etiam potestas ilia intelligitur, de qua idem ipse ia Ευangelio suo e Dedit eis, inquit , potestata m filios Dei fieri. Hane υos ab homine esse dicitis per liberum Arbitrium, Spiritum babentes hujus mundi, non cum , qui ex Deo est , propter quod nescisis , quae a Deo donata sint nobis , &e. In eodem etiam Lib ῖ Cap. O. Drar diυinae Gratiae species , inquit, si ponereris Dilectionem , quam non ex nobis ,

sed ex Deo esse, eamqκe Deum dare fliis suis, apertisme Iegitis, Sine

qua Diuitigod by Cooste

365쪽

s 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

defenderetii , non insaresis Arbitrium . Invictissima istius sententiae argumenta passim legas in opstribus sancti Augustini , aliorumquePρirum atque ThςO Ogorum, . Post haec poena talionis agendum sibi Phere ponus putat; quare etsi nullam sbi hujusmodi accusaxionis instituendae occasionem praebuerit illa Asricanorum Patrum Epistola , attamen imperterritus ait pag. si 8. suam facile fuiι Pelagio premere contrarias partes invidiosis conseis

Liariis , Deum jubire imposbilia , aeternis paenis incere bomines , quod impossibilia ηοη praesiis c ηι , 'Iiisque id genus , quibus excusatur plane homo, oc IOIa culpa in Deum conjicitur λ Non laboret, quaeso , Censor ille novicius in colligendis istis aliisve inanibus Augustinianae doctrinae consectariis. Tot sunt , ac ram luculenta Sancti Augustini loea diverba , quibus il Ie docet, Deum sufficientia cunctis hominibus auxilia praebere ad praecepta Legis servanda , di impossibilia non jubere , & χ-la hominum culpa fieri, si aut in infidelitate maneatur , aut in peccata ruat ux , 3 ut ab iis non assurgatur , ut patere omnibus possit, tam

absurda ponsectaria non sequi ex Augustini sententia. Quod autem videri possit mirum , illud est, quod Phere ponus adjieit. Hisce perm iis secωIa sequentia, in Pelagii opinioηem ait psa δεηι, guam σιiam Auxisfixo riburrunt , cui ipsa Pelagii opuscula Mcripserunt o quia non pote rant Fbi persuadere , tantum νὰμ , quantum eumfa e ςx fama putabant, ej modi conseditaria potui concoquere . Scitne Phere ponus , quidhele dicat an amat vir lepidus pascere fabulis Lectores suosῖ Quaenam sunt Secula illa in opinionem Pelagii dilapsa Z Nullum eruditi norunt. Λugustini ixntentia , quod est ad doctrinam Gratiae salutaris , Peceati Originalis , debilitati Arbitrii , aliarumque hujusmodi praecipuarum quaestionum , Secutis subsequutis ad nostram usque aetatem perpetuo in honore suit , di laudata , di propugnata . Nam quod attinet ad alias quasdam profundiores, disciliaresque partes incurrentiam quasioηum , uti appellantur a Ceelestino I. Papa in Epistola ad Episcopos Galliarum , sive ab illo , quicumque sit , qui plures definitiones Apostolicae Sed is adversus Pelagianos congessit, liberum hucusque fuit disceptare inter Theologos, dum sibi quisque caveat a Pe Iagii ,

atque Semipelagianorum sermento . Consulat Lector recentiores duos Scriptores Catholicos, a quibus quamquam diversis armis vindicata est Augustini doctrina a calumniis Iohannis Laiano ii, si tamen is est germanus Auctor virulentissimi illius atque ineptissimi operis conistra Sanctum Augustinum , quo maxime delectatum fuisse Phere po- num nostrum arbitror. Quod si nomine Seculorum subsequentium in Pelagii opinionem dilapiorum animus Phere pono fuit significare aut

Catholicae ipsius Ecclesiae sententias nunc passim in Scholis ec Coae ciliis

366쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3

iis eonsecratas, aut non nul Ias tantummodo privatas Catholicorum

Seholas , a Calvini atque Ian senii deliramentis, longe quam res iquas, remotiores : quei tam dem ossendet i IIe, Pelagiam lmism ab istis fulsisse adoptatum ζ Id quidem effutiunt a doctrina Augustini mirum in modum exorbitantes Calviniani atque Ian seniani , quibus fortasse Auctoribus hanc nobis calumniam Phereponus instruxit I sed quantum id a veritate absit , di quam nullae damnatis Pelagii opinionibus inter Catholicos toleretur, jam pIurima scripta prodiderune. Quod autem ait , subsequutis Seculis ipsa Pelagii in exta ipsi met Sancto Augustinosuisse adscripta 6c per hyperbolem dicitur, re nulis Ilus pIane momenti est . Non opuscula Pelagii , sed unum tantummodo , hoc est illius Epistola ad Demetriadem conseripta, Augustitio a quibusdam , sed paucis, sed ineruditis, sed per supinam inconsiderantiam, adscripta fuit. Inter Augusti m Epistolas eam consulto deis seri erant nonnulli num. 162. quippe quod illius confatatio in su-quente Epistola Alypii & Augustini ad Iulianam Demetriadis matrem legeretur. Quid refert , si pauci ex mera oscitantia illam quoque Epistolam pro Augustini suetu acceperi ut λ Num continuo etiam Pelagianum emeere Augustinum p Num subsequuta seeula diei idcirco pomunt in cula PeIagii adscripsisse Augustinoλ Adscripserunt, inquit

Phere ponus, quia non poterant Iibi persuadere , tantum υirum ejusmodi consectaria potuisse concoquere . Eximiam enim vero rationem , cur Augustinum posteri in Pelagii sententiam debueritat pertrahere. Tor Libris, ranta vi rationum, di per tot annos Ragustinus in Pelagianos decertavit ; compluribus etiam in locis invidiosa eadem consectaria , quae nunc Phere ponus, atque ante Phere num Pelagiani objiciebant , Δ sua sententia ipse removit , di sibi concoquenda nos esse demonstravit. Necesse ergo est , in illius Libris hospites fuerint , qui eum tamdem consensisse Pelagianis si pheremeso fides sunt arbitrati . Neque nos audire pigeat ipsum Augustinum ta loque nrem ita Lib. de Gratia dc libero Arbitrio , Cap. 4. Homo Gratia jvυAtur, ne fiane causa υoluntati ejκr jubeatur Celeberrim autem est altera ejus se aventia, qtaam e Lib de Natiora & Gratia, arciue ex aliis Augustini Libris desum tam , Tridenti nat Sy nodus Semo. Cap. H. his verbis expressit: Deus impossibilia non jubet, se jubendo monet, ae sacere quod possis , ct petero quia non posta , oe adjuva , ut posιr. Quel ergo dictitat Phere ponus, in Augustini sententia Deum jubere impoisibilia λ Et quei alia objicit confectaria , quae jam ipse Augustinus explosit λ Sed nox

repetimus, di si pere petendum eri r : in tuenda contra Au grastinum Pelagii causa non raro criminationum materies prurientem Phere

porrum desectura suisset , si Augustini doctrinam ex Augustino ipso, ejusque veris discipulis, hoc est ex Theologis Catholicis, discere voluisset, non autem ab infido illius Interpreis Calvino , aliisque per

367쪽

; I DE INGENIORUM MODERATIONE

sonatis Calvini sectatoribus . Sed heic amavit Phere ponus credere inis viso sibi in multis Calvino , ut sibi speciosus deinde aliquis erit color de baechandi in invisum sibi aliis de causis Augustinum . . Pergit idem Censor Asrieanis Patribus insultare, quorum sunt haec verba : Uua Gratia 3 nostrae υoIuntatis Arbitrium vere sit liberum, dum

a carnalium Concupiscentiaram dominaIione Iiberatur, dicente Domina:Si vos Filius liberaverit, tune vere liberi eritis: quod auxiliam Fides impetrat , quae est lx Cbristo Iesu Domino nostro . Inquit autem, non dubiistasse Pelagianos, quin divina Gratia homines a peccatis liberarentur , si modo ea recte uterentur; sed putasse , eadem Gratia posse homines

buti, ac praeterea neminem eme usqtie adeo mancipatum peccato ,

ut Gratia illa excitari nequeat ad servitutem illam fugiendam. Tum subdite Sed quid sibi υolunt boni Patres Africani, quando addunt, quod auxilium Fides impetrat λ Id enim auxilium , quod Fides impetrat , non est Gratia, qu fimus Christiani, quae antecedit Fidem , aeon eum sequitur. Nam quaindo credidimus , S de aliquid a Deo impetramus , jam sumus Christiani. Redolent Ala υerba Semipelagianimum, aut simile quidpiam . Itaque concludit , bonos illos viros nondum satis intellexi ne doctrinam A ugustini, aut hoc eme additamentum , quum , ut Benedicti ni adnotant, ea verba desiderentur in duobus Codicibus M T. Sed ne heic quidem Censor mentem Africanorum Patrum in ea Epistola, ut argumentum hoc satis intelligit , multoque minus studet ut intelligat. Chartam implere censuris, homini cura est . Tum nihil pensi, an accurate, vereque accuset . ut autem ad rem veniamus , mulinra sunt divinae Gratiae munia , multa nomina , ut passim Theologi animadvertunt. In nonnullis cum Ecclesia Catholica Pelagius conveniebat , dissentiebat in aliis . Potissima autem controversa erat , num divina Caritas, quae tum gratiae effectus est , tum Gratia dicitur, Immo Gratiarum Omnium maxima est , a viribus nativis liberi Arbitrii efflueret, an vero e speciali & gratuita Dei in voluntatem spirantis misericordia : Illud Pelagius , hoc affirmabant Catholici . Nimirum ais bat ille , in voluntatis nostrae Arbitrio positum esse , viribus nostris concipere , quandocumque lubet, Amorem Dei , seu Carita. tem vivificam , Deo ipso eum Amorem, eamque Caritatem nobis pro sua misericordia non dante , neque in voluntatem inspirante. De hoc impio dogmate primo agunt ea in Epistola Africani Patres . Inquiunt autem , eam esse Pelagii opinionem , talem videlicet hominis institutam creatamque su i ue Naturam , quae Legem Dei implere, sive operari ac perficere sustitiam , sine alio interno Dei adjutorio possit, quippe sola sibi sufficit in tanto negotio humana Nattira. Conis sequens hinc erat, vel Gentes sine Fide ,& sine Caritate insula, amare Deum supra naturaliter, di complere utiliter ac pie legis praecepta

posse, di Caritatem a nobis, non a Deo, in nobis gigni. Quae omnia

368쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3 s

quantum a divina revelatione abhorreant , nemo non sentit, si vera est uti verissimam esse nos dicimus Catholicorum sententia affirmantium , Naturam humanam , liberumque Arbitrium ob primi h minis peccatum nimium esse debilitatum , di ex se solo non posse , ut ad salutem oportet , credere , Peccatum abjicere , ac fugere , Uirtutes, ac praesertim Caritatem induere , atque alia ejusmodi facere, nisi Deus sua Gratia , di singulari potentiae suae operatione suprana. turales vires eidem largiatur, dc voluntati Caritatem donet, quae, ut diximus, praecipua est Gratia Dei, de qua cum Pelagianis lis erat. Hine Augustinus in Lib. de Gratia Chri iti Cap. I 3. exigit ab iis, ut Gratiam confiteantur, quae non ostendat tantummodo Veritatem , υerum etiam impertiat Caritatem . Tum Lib. 3. Cap. II . op. Impers. Hoc est, ait, incrementum , ut κη quisque obediaι prscepris Dei , quod non fit, quando υere fi , nisi Cariιate . Istam Caritatem non dat nisi Deus. Caritas enim ex Deo est . Hanc vos Pelagiani iηrer adjutoria Gratiae, quae commemoratis , nominare non vultis , ne hoc ipsum quod obedimus Deo , 6κs esse gratia coxcedatis Sc. Idem saepe Augustinus inculcat aliis in Iocis. De hac igitur Gratia , de istius Caritatis, quae a Deo est , necessit te ad servanda legis mandata , atque ad amandum ipsum Deum , prae incipue agunt in ea Epistola Africani Patres . Hac a jant nos vere Christianos ese; bae testantur ipsum nostrae υoluntatis Arbitriam in re fieri inberum a carnalium concupiscentiarum dominatione ' nam tunc vere liberi

sumus a peccati jugo , dc ab effectibus peccati , di aptissimi atque exis pediti emeimur ad divinam Iegem implendam , si Filius nos liberaverit per Gratiam Dei, non autem si Arbitrium nostrum per vires suas liberaverit nos, ut salso fieri posse arbitrabatur Pelagius Idcirco frustra animadvertit Phere ponas. Pelagianos admisisse Remissionem peecatorum sive diυinam Gratiam , qua bomines a peccatis liberarentur, fi modo ea recte uterentar. An Deas sus Gratia peccata hominibus ignosceret, tunc non disputabatur inter Catholicos , atque Pelagium , sed quidem an Gratia ista hominem justifkaret sola Remissione peccatorum , an etiam Caritatem inserret in hominum voluntates, per quam postea opera pietatis praestarentur . Istam Caritatis infusionem eonfiteri nolebant Pelagiani a Deo esse , sed quidem a nobis ipsis. Λ di August4num Lib. 6. p Σ3.contra Iulianum. Verum, inquit , ne a vestra dogmate non recedis , qaoputatis Gratiam Dei pre Iesum Christum Dominum nostrum fio ἐκ sola peccatorum remissione υersari , m non Quint ad υitaxua peccata , desideria carnalia υincenda , diffvncies-do Caritatem in cordibus nostris. . Vide eumdem Lib. de Nattara di Gratia Cap. 34. et Cap. 33. Hoc idem indicant ipsi Africani Patres Can s Concilii Carthagine habiti A. IS. uti etiam in Epistola 93 nunc a II. inter Λugustinianas ad Innocentium eamdem Romanum Potavi

369쪽

so DE INGENIORUM MODEMATIONE

eem . Ipse Augustinus alibi, hoe est Lib. de Gratia & libero Arbitrio

Cap. 13. ad hoc unum videtur totam controversiam deducere , in.

quiens : Unde est in hominibus Caritas Dei S Proximi, nisi ex ipso Deo

Nam si ποη ex Deo, sed ex hominibus , υicerunt Pelagiani ' si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Lege reliqua. Huc igitur Africani Patres respiciunt, di nihil ad rem facit Phere poni animadversio monentis , censuisse Pelagianos per Gratiam divinam homines a peccatis liberari , atque eadem Gratia posse abuti. Multo minus locum heic habet altera illa consideratio, qua Semipelagianismum iis Patribus confidenter objicit propter illa verba: Quod auxilium Fides impetrat. Nam inquit , auxilium illud, quod Fides impetrat, ηοη est Gratia, qua si musCbristiavi, quae antecedit Fidem , non eam sequitur ' quando enim credimus, o Fide aliquid a Deo impetramus , jam sumus Christiani . Nihil minus cogitarunt heic Asricani Patres , quam quod Phereponus somniat , hoe est, initium Fidei, atque ipsam Fidem ex naturae. viribus, non ex Dei dono, e sse posse in hominibus Auxilium illud, quod Fides impetrat, nil aliud est Africanis Patribus , quam Caritas , de qua cum Pelagio disputabatur. Hanc habere sine Fide in Christum nemo potest; hanc ipsa Fides justificans in hominis voluntatem invehit . Exprest alibi Augustinus eamdem sententiam in Lib. de Spiritu & Litera Cap. 32. quo tempore certe a Semipe Iagianorum opinio in ne is aberat , suamque doctrinam satis intelligebat. Unde , inquit, est Dilectio , idest Carisas , per quam Fides operatur , nisi unde illam Fides ipsa impetraυit e Idem prodit in Epistola Ios. nunc i86 Cap. 3.5Ἱππutem dixerit , quod gratiam bene operandi Fides mereatur , negare non possumur, immo υero gratissime confitemur . Hanc enim Fi m Nolumus habeant , qua impetrevi Caritatem , quae sola υere bene operetur Sc. Qui ergo babent Fidem, qua impetrent justificationem, per Dei gratiam perυenerunt ad legem justitiae . in Lib. etiam de Praedest.Sanctor. p. 7. Ex Fide, inquit, ideo Apollesus dicit justificari bominem , non ex operibus , quia ipsa prima datur , ex qua impetrentur cetera L Inquiunt ergo Africani patres , Gratiam istam , videlicet Caritatem , eam esse , qua Christiani sumus , quia gratiam hane foli Christiani & norunt, di habere possunt, quia sola Fide praeeedente cognosci & recipi potest, eam diffundente Spiritu sancto in eordibus nostris. Ista Caritas , issa solius hominis Christiani propria Gratia , ea est, quae facit, ut non solum nominemur , sed di simus Christiam . nam si babuero omnem Fidem , ut inquit Apostolus i. ad Cor. XIII. ita ut montes ιμπ exam , Caritatem autem non habuero , nihil sum. Eodem Anno I6. quo a Patribus Carthaginiensibus ad Innocentium Primum ea Epistola conscripta fuit, alteram ad eumdem Ponei ficem dedere , quae inter Rugustinianas, olim 9s nunc est i 77. Aurelius Carthaginiensis , Ali-

Pius, Augustinus, Evodius, & Possidius. Eorum verba sunt : Si in- Corale

370쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3 streIIexissent Episcopi Dio spolitanae Synodi eam illum Pelagium

dicere Gratiam, quam etiam cum impiis habemsts , cum quibus bomines

sumus p negare Uero eam , qua Chrisiani-Filii Dei sumus: quis eum

patienter Catholicorum Sacerdotum , non dicimus , audiret , sed ante oculos suos ferret Quaenam autem erat Gratia , quam versipellis PeIa-gius revera negabat, & ut ipse fateretur instabant Episcopi Asri λ Si ne dubio Gratia , qua justificamur ab iniquitare, o qua salυamur ab infirmit re , non qua creari sumus cum propria υoluntate; ita .illi . Quibus verbis Fidem cum Caritate conjunctam , Fidem , quae per dilectionem operatur, utramque Dei donum , intelligunt Asricani Patres . Igitur constare jam potest, quam inani censura Phere ponus laudata illa Patrum Carthaginiensium verba solicitarit, & Semipelagianismi incusarit et quod etiam ut faceret, necesse habuit ipsa pervertere verisba , scribens , non ut Episcopi po fuerunt , gratia , qua Cbristianismmus , sed gratia, qua fimus Christiani , inter quae quale discrimen intercedat, facile Lector intelligit. Egre deinde fert aequissimus iste Censor , Asricanos Episcopos

tam acerbas in Coelestium absentem dixisse sententias , recitatis dumis taxat accusatorum Literis S minime lectis ejus Libris. Respicit haec. censura eum Epistolae Synodicae 17s alias 9o. locum , ubi de Coelestio& Pelagio Episcopi illi scribunt: Ui aktem adserunt , sicut a fratribus, qui etiam eorum Libros Iegerunt , evinovimus , in eo Dei gratiam deputandam Se. Sed satis est ipsam legere Synodicam , ut statim evanescat Phere poni censura . Coelestium in Synodo quinquennio ante habita auditum, convictum , &consessum , anathemate percusserant Asricani Patres, duraturo, donec aperte si bi Objecta di ipse execraretur. Sed interposita in speciem appellatione ad Λpotholicam Sedem , judicium illud vaserrimus Haeresiarcha declinarat. Constat praeterea , ipsum minime prosequutum fuisse appellationem; jusque fuisse Patribus Africanis rursus adversus illum etiam inauditum dicendi sentenistiam . Et quidem , ouae in ea Synodo peracta fuerant , se recensuisse,& prae oculis habuisse , monent iidem Episcopi in Synodica ad Inno-centium. Nihilo tamen secius animadverte , Episcopos illos dum ad eumdem Innocentium scribunt , anathema dicere in Pelagium atque Coelestium sub ea tantum conditione, si videlicet isti in perversa illa opinione persisterent . Qua in re vides, Africanos Patres personis Pelagii atque Coelestii parcere , eorumque tantummodo doctrinam anathemate configere . Censuimus , inquiunt, bujusmodi persuasionis auctores, nisi bee apertissime anatbematizaυerint, ipsos anatbematitari oportere. Addunt infra: Si ergo Pelagius Episcopalibus gestis , quae in

Oriente eonfecta dicuntur , etiam tuae υenerationi juste υisus fuerit absolu-rus , error tamen ipse impietas etiam auctornare Apostolicae Sedis anais

Ibemmiranda est . Λnimadverte etiam , quae infra leguntur : Etiamsi

SEARCH

MENU NAVIGATION