Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

as 1 DE INGENIORUM MODERATIONE

Pelagius CaeIestiusque eorrecti sunt, vel se ista numquam senilise dicunt,

quaecumque scripta contra eos prolata fuerint , sua esse negant, nec est

quemadmodum de mendacio convincantur : generaliter tamen quicumque

dogmatietat , S Urmat oec. anuibema sit. Ubinam ergo sunt acerbae tuae sexientiae in Caelestum absentem dictae ab Africanis Patribus, quas nobis Phere ponus obtrudit Θ Quae justa causa de tam circumspecto judicio expostulandi λ Recensita priore Synodo Carthaginiensi , auditis acculatoribus , nihilominus affirmare nolunt, Pelagium atque Coelestium execrandis iis adhaerere opinionibus. Sola ipsis adscripta abominanda dogmata anathemate seriuntur 2 quo quid aequius S mi. tius agi posset, nemo qui sit juris Ecclesiastici atque naturalis peri. tus, non videat. Quamobrem nihil opus fuit eorum Libros legere .

Altera Synodus a quinque Episcopis Carthagine habita , itidemque

Mileuitana , ambae eodem A nn O ΦI6. celebratae, non aliter se gesse. re erga Haeresiarchas eosdem .

Quum deinde in Synodica illa I 7s. alias 9O. Patres Carthaginienses dicant, Pelagium & C estium , uti nuntiatum fuerat, assirmare, in eo Dei Gratiam deputaκdam , quod talem bominis instituit, creaυitque naturam, quae per propriam υoluntatem Legem Dei possit implere . Eamisdem quoque Legem ad Gratiam Dei pertiηere, quod iliam in afui oriωm hominibus dedit: Phere ponus se non capere fatetur , cur spretim de Creatione & Lege loquantur Africani Patres; haec enim sunt longe maxima Dei beneficia. Id autem sectum suspicatur, quod unicam illi Gratiam Dei arbitrarentur amatum nescio quem , cui res stere non licet, iisque pauculis concedendum. Quae heic habet Phereponus, quarto quoque verbo infra etiam repetet , de afflatu illo , cui resistere non licet. At aliam esse cum Augustini , tum Catholi eae Eceles aesententiam , jam innumeri e Scriptoribus nostris contra Calvini stas& Ianianianos demonstrarunt, Actum agerem, si id in praesentia di ego demonstrandum susciperem. Paratragoediatur vero Phere ponus , di se nolle Carthaginiensium Patrum mentem intelligere ostendit, Hum ait , illos contemtim de Creatione di Lege loqui . Ubinam sunt illorum verba , quae contemtum redoleant λ Hoc unum sua illa oratione contendunt Africani Episcopi, Creationem naturae, & Legem, non esse Gratiam illam, qua Christiani sumus, qua ab infidelibus &peccatoribus distinguimur , qua voluntatis Arbitrium vere juvatur, Di Deo placeat, aeternamque salutem adipiscamur . Non in Lege , non in Naturae viribus, sed in interno adjutorio Dei Caritatem suam voluntati inspirantis , sitam esse propriam Christianorum Gratiama junt. Quod dum amrmant, quis merito exculpere ex eorum verbis potest , eos Naturam & Legem non agnovisse , tamquam Dei beneis

ficia R Sunt beneficia , Ciri istianis aeque di non Christianis , justis di injustis communia ; sed ejus non sunt vigoris, ut sola , hoc est

sine Diuitiaco by Corale

372쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. asa

sine vera Dei per Christum Gratia, ad opera pietatis exercenda, dc ad beatam immortalitatem perducere hominem possint. Legem sine dubitatione Iaudandam assirmat alibi non semel Augustinus , di tamen quam parum illa sola possit, contra Pe Iagianos eamdem nimis extollentes, ex auctoritate Apollo li invictissime ostendit. Vide No risium in Vindiciis Augustin. r. 6. In Epistola quoque 9s. nunc I 77. hoe eodem Anno I6. ad Innocentium data, ab Augustino di quatuor aliis Episcopis, haec leguntur de Pelagior Siυe enim Graiiam alterii esse liberum serbitrium, sive Gratiam esse Remissionem pereatorum , siυe Gratiam esse Legis praeceptum , nibit eorum dicit, quae per Itib-miηsrationem Spiritus Sancti pertinent ad concupiscentias , tentationes isque υincendas, dic. Et infra: Distinguenda est Lex, o Gratia. Lex

jubere noυit, Gratia juυare, dic. Tum concedunt, Creationem recte

appellari gratiam Dei, sed addunt: AIta es tamen Gratia , qua Praedestinati υocamur , justificamur, g Iorificamur; di de ultima ista Gratia. tum solum disputabatur cum Pelagio.

CAPUT QUIN TU Μ.

suae Gratia Dei negarerur a Pelagis, olim noti num. Gratia Calis viniana ac necessitans ubique a Pherepono perperam octa Augu-

sino , ct Patribuι Carthaginiensibus . Apostoli Ioea υaria ab iis Patribus recte adhibita contra impia Pelagii dogmata . Phereponi in-pretationes υariae S accusationes repeliantur. Mangelii nuda prae.

dieatio est quidem gratia , sed non Gratia , de qMa Sanctus Paκ- Ius, ct Patres Africaxi agebant.

QVeritur post haec Phere ponus , quod Asricani Episcopi in ea

Epistola Gratiam illam suam nusquam definiant, idque etiam fraudi ipsis vertit , quasi suum dogma occultare quam aperire malis Ient. Nimirum expectasset hic Censor, necessitantem fortasse Calvinia namque Gratiam ab iis per definitionem quampiam nobis obtruis di , inquam postea inveheretur. Sed satis apertum erat inter Christianos , quid significaretur nomine Gratiae illius, qua Christiani sumus , dc qua nostrum Arbitrium expeditum redditur ad opera pietatis, di sine qua viribus caret humana Natura atque Voluntas ad amanis dum Deum, exercendamque veram virtutem. Hanc ipse Augustiis

nus cum quatuor aliis Africanis Episcopis in laudata Epistola 9 s. ad Innocentium hoc eodem anno scripta, Christianis fidelibus , Gaiboli- eisque norissimam appenat. Neque ipse Pelagius ignorabat, quid a se peterent Catholici Episcopi , quum instabant, ut fateretur, non so. Iam sibi humanam susscere Naturam ad facienda ac perficienda mandata Dei, sed auxilium divina: Gratiae per Christum prorsus eidem Z opus Diuitigod by Cooste

373쪽

gs DE INGENIORUM MODERATIONE

opus esse . vide Acta Conventus Hierosolymitani, & Concilii Dio. spolitani Anno praecedenti Is. Sed inspiciamus, an sacrarum Scripturarum loca a Patribus Africanis producta satis exprimant, quae Catholicorum sententia soret, & quid Gratiae nomine significaretur. Gratiam Dei a Pelagio negatam dicebant Carthaginienses Patres in Epistola I 73. alias yo. ab Apostolo iis verbis praedicari . Video aliam legem lx membris meis, repugnantem Iegi mentis meae, s caprivanrem me sub lege peccati,quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis bujus p Gratia Dei per Iesum Christum Dominum x strum. Quid Phere ponus ad ista λ Si ipsi eredimus, in Pauli verbis nihil aliud est, gratia Dei, quam Dei misericordia, aut Dei beneficium; nemo enim, inquit is, contrarium umquam ex vi nativa vocis usuque probabit. Non negabat autem Pelagius homines Dei beneficio peccato eripi; sed negabat fieri id affatu qModam interno, cui reIuctari non liceret, ct sine qao cetera omnia Dei beneficia inutilia essent. Haec sunt Phere poni verba pag. 3ig. Tum repetit, non ausos esse Africanos Patres perspicue suam exprimere sententiam ; longe enim maximam partem Christianorum in se concitassent, si aperte dixissent, quod animo versabant, quum ante illa tempora aliter de Gratia homines non sensissent, quam sentiret Pelagius. O aureum hominem Phere.

ponum , qui sinceritate Patribus Africanis praestat, & quidquid sentit , libere dilucideque promit i Sed quei ostendat ille , Africanos

Episcopos non ausos mentem aperire suam , & dolo malo egisse , di pro una Gratia ineluctabili tune decertasse λ Hujusmodi Gratiam exentitate sua ineluctabilem , trahentemque necessario ad consensum Arbitrium hominis, numquam Catholici, numquam Λfricani Pa tres tradiderunt, ejusque consessionem numquam a Pelagio exegerunt , ut in Catholicorum hac de re luculentissimis scriptis videre est. Aliud est, Deum per suam Gratiam in fallibiliter operari salutem electorum , certumque facere per suae Gratiae dispensatione in propositum suae praedestinationis ; aliud , Gratiae talem esse vim nativam , ut necessario ad unam partem determinet liberum hominis Arbitrium, eique vim dissentiendi eripiat. Sed Phere ponum verba

defecissent, nisi ubique Augustino S Patribus Catholicis tam absurindam sententiam a finxisset. Anno I6. quo Synodicam istam Epistolam ad innocentium dedere Africani Patres, in eo sita potissimum erat quaestio de Gratia & libero Arbitrio , videlicet : num homines per sola naturalia dona , malis & bonis, fidelibus di infidelibus communia , & per solas Arbitrii vires, implere justitiam Possent , di evitare peccata an vero peculiare iis adjutorium Dei

per Christum Servatorem necessarium foret, sine quo neque pecca ta caverentur , neque Lex pie impleretur, & sine quo nihil ad salutem perimen a fieret, & cum quo revera essiceretur. Primum a DDiuitigod by Cooste

374쪽

iN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3ss

firmabant, atque alterum negabant Pelagiani, a Catholicis propterea execrandae haeresis pollulati. Nulla vero tunc, ne per umbram quidem, suborta erat controversia , num hujusmodi auxilio, quod humanae necessiarium Na tu rae contendebant Catholici, resistere dc re. Iuctari possiet hominis Arbitrium . Ingenio hebeti non erant eorum temporum Pelagiani, facileque intellexissent necessitatem Gratiae ea ratione excludi possie, quod consentiendi necessitatem voluntati inia ferret in Catholicorum sententia; attamen ex iis nullus id Augustino objecit. Uide Augustinum ipsum Ep. ios . di de Gestis Pelagii Cap. 18. & Hieronymum Dial. I. contra Pelagium, ubi constabit, quid Catholicis objiceret Pelagius, & ne ipsum quidem inveni me in Catholicis necessitantem Calvini Gratiam. Et certe animo statim qui seque concipit , necessariam homini posse dici Gratiam ad bonum , etiamsi non ea afferatur Gratiae natura , atque efficacia , ut excuti frustrarique suo effectu a voluntate non possit . Necessariam reapse Gratiam contendebant Catholici, necessitantem negabant . Atque haec non nova Africanorum Patrum , sed Ecclesiae totius vetustissima sententia erat, ut Augustinus aliique toties ostenderunt . Quare nihil confidentius dicere Phere ponus potuit, quam Christianos ante definitiones Africanorum Conciliorum noci aliter de Gratia sensita, quam sentiret Pelagius. Ceterum frustra Phere ponus Africanis Patribus eripere conatur,

Ioeum illum Apostoli ad Rom. VII. 23 Quis me liberabit de corpore mortis hujus e Gratia Dei per Iesum C bristum Dominum nostrum quasi Gratia ista nihil aliud sit, quam Dei misericordia , aut Dei bene

ficium; Pelagius vero non negaret, quin Dei beneficio homines a peccato liberarentur . Nam si gratuita misericordia Dei intuitu meis ritorum Christi hominem a peccato liberat, a peccato servat, invictumque efficit contra cupiditatum pravarum impetum s ergo non operum meritum, non Lex soris sonans, non vires natura Ies humani Arbitrii id praestant. Pelagius autem primo sentiebat, solam sibi sufficere Naturam humanam ad omnes tentationes superandas, im plenda mque Legem p tum divinae misericordiae auxilium, hoe est Gratiae adjutorium, ideo solum admisit, ut per illud natura Factistius evitaret , ac vinceret peccata, virtutesque eXequeretur quam

opinionem conceptis verbis ab ipso traditam , Concilium Africanum Λ.6 8.Can. s. his verbis execraturr Quicumque dixerit, ideo nobis Gratiam jussimistionis dari,ut quod facere per liberκm jubemur Arbitrium, Facilius possimus implere per Gratiam , tamquam et si Gratia non d retur ,

non quiZem facile , sed tamen possimus etiam sine illa , implere diυina

mandata , anathema sit. Quamobrem , ut lubet , Gratiam ab Apostolo memoratam appellet Phere ponus misericordiam , ac benefi-eium Dei: adhuc certum erit, Apostolo auctore, non vinci con

375쪽

356 DE INGENIORUM MODERATIONE

cupiscentiam rebellem , non evitari peecata , non imi pleri legem , non a peccato assurgi , nisi misericordia ista , gratuitumque Dei beneficium intellectui lumen , voluntati infirmae vires divinitus

suppedit et , & in nobis atque nobiscum faciat , quod solis viribus nostris sacere non possemus. Si hoc Pelagius confessus su isset, quoAmam quam consessus est quidquid Phere ponus heic dicat , nihilae Adjutorio gratiae inter PeIasium atque CarboIicos relidium fuisset controυersia, ut Λugullinus ipse testatur in Lib. de Gratia Christi Cap 47.

Mitto , quae mox Phere ponus congerit , ostensurus , mandata Dei non esse ejusmodi , ut omni vi delli tuta sint ad movendos h minum animos e quod ne Africani quidem Patres negabant . adhuc enim ex Apostoli auctoritate edocemur solam Legem , sola Dei Mandata , non eonvertere hominem ad Deum , ut oportet , nisi accedat Gratia Christi , atque internum Adjutorium Dei. Inspiciamus potius , quid habeat Censor ad loci quaedam. Scripturarum a Patribus memorata, ut contra Pelagium evincant, ad operan

dum perficiendamque justitiam, ad Dei maηdata compresda , solam sibi

humanam suscere non pora Naturam . Ne unum quidem ex his locis conficere id, quod volebant Patres, denuntiat e vestigio Phereponus: quam levissimam facilitatem , atque rationem in suas partes tra. hendi Scripturam , propriam illorum in Critica infantium Seculorum vocat. Scilicet, deinde addit, declamitare , effutire quidquid in eo veniebar apud plebem excommunieandam , si forte a deeIamante dissientiaret, mulιo facilius fuit, quam Criticae seriam operam dare. Infeliciis plane Secula, quibus desuere unus pluresve Phere poni, quorum Critica Arte tum solum licuisset area nam Scripturarum assequi mentem,& nugis erroribusque Theologiam ac populos eripere. Infeliciorem etiam Ecclesiam , cui Christus pollicitus quidem fuerat per omnia tempora Doctores, atque Interpretes fidos divinarum Literarum , immunitatemque ab omni doctrinae errore, & tamen postremis hisce tantum seculis suam fidem liberavit. Sed praestat argumenta audire Phere poni, ut pateat, jure ne an injuria pronuntientur ista de Africanis Patribus, hoc dist, num revera ipsi declamatores levit simi suerint, an potius conviciator audax sit Phere ponus noster Spiritus ,

qui adjuυat infirmitatem nostram, de quo Paulus Rom. VIII. 26. Censore isto interpretante , est qui est in jam credentibus , eosque in oratioribus re te fundendis apud Deum adjuυat. Utique de Spiritu Sancto , qui jam in credentibus habitat, loquitur liete Apostolus. At hinc manifeste intelligimus, humanam Naturam auxilio Dei penitus ita digere ad opera salutaria , neque ipsam lassicere sibi ad ea praestanda, - quando Orationes ipsas, quae actiones maxime piae sunt ac salutares. ,

376쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3s

Spiritus Sanctus operatur in nobis, dum nos orare ut oportet, efficaci sua atque interna operatione facit; nam quid oremus sicut oportet scimus. Quis ergo effutire audeat, minime ex his Apostoli verbis resultare, quod Africani Patres volebant λ Immo quis contra non

intelligat , eam ab Episcopis illis depraedicari Gratiam , quae jura liberi Arbitrii non laedat λ est enim Gratia , quae adjuυat nos , ac proinde non sola, ut Calvinus ejusque gregarii velle videntur , sed

nobiscum agit.

Non est υolentis , neque eurrentis, sed miserentis est Dei, sunt Apostoli celeberrima verba ad Rom. IX. i6. ab Afris Episcopis commemorata. Iis haec alia Phere pontis Interpres adnectit: quod υerbum Dei mittitur ad populum quempiam ad eognitionem eius vocandum I sed quid

hoe facit ad afflatum singulorum λ Nihil , sateor , hoc facit ad probandum afflatum illum necessitantem , quem in Augustino se deprehendisse Calvinus somniavit ; sed quidem apertissime facit ad

evincendum , quod Patres volebant . Si non hominis currentis , sed miserentis est Dei, quod homo perveniat ad agnitionem veri. tatis, ac Fidei , per quam se licitas aeterna speranda est : quis amplius nisi desipiendo dicat, posse ad Fidem atque ad salutem perveniri solis humanae Naturae viribus , conatibus ac meritis , uti Pe Iagius affirmabat R Ceterum hunc locum pro suo potius arbitrio , quam pro veritate explicat Phere ponus, quum ait, illic agi tantumise missone verbi Dei ad popuIum quempiam ad cognitionem ejus υocandum. Apostoli verba nihil tale referunt. Eorum sensus est, quod homines nonnulli ad Christi hereditatem, benedictionem & electionem pertineant, id non provenire ex eorum volitione dc cursu , neque ex operibus meritisque praecedentibus, sed quidem ex mero nutu , beneplacito , vocatione, di misericordia Dei, scuti neque cursus neque voluntas Iacobi aut matris ejus in caus fuit , cur Iacobo lsaacis ne dictio, di hereditas divinorum munerum contingeret, sed quidem vocatio, & electio gratuita Dei. Non ex operibus , sed ex υoeante di m est , quia major ferυret minori. Quod si interpretationem Phe- reponi&heic admitteremus , eadem nihilominus consectaria inde e

fluerent, quae Catholici docent. Neque apud Deum iniustitia est , quod Iacobum dilexerit, Esaii autem odio habuerit; hoc est, illi

singularia beneficia contulerit, huic autem paria ac tanta conserre

noluerit, etsi & ipse Esaii voluerit, atque cucurrerit; nam inquit Deus e inserebor cujus misereor', cti eius electio, di gratia non est hominum operibus & conatibus debita , sed a sola ejus misericordia venit . Ergo cujus υHt, miseretur, E quem υult indurat; hoe est , eligit quos vult, dc permittit alios suae ipsorum infirmitati atque malitiae, quamquam nulli sufficientia deneget auxilia. Vide locum Apostoli integrum , facilique negotio intelliges, nullum alium esse luculentio.

377쪽

338 DE INGENIORUM MODERATIONE

rem ad ostendendum , quid per se vitibusque suis valeat in negotio 'sallitis corrupta ac infirma hominum Natura sine peculiari adjutorio

Gratiae Dei sine misericordi illius praesidio ,& siquidem id etiam velis sine missione verbi ejus , & potenti & emcaci vocatione ad salutarem Fidem , & Caritatem Dei, ac Proximi. Unum Omnes sumus in Christo ; singκli aurem alter alterius membra, ba. hentes dona diversa secundum Gratiam , quae data es nobis. Ita Apostolus ad Rom XII. s. Quae verba a Patribus Africanis allata his aliis exponit Phere ponus: Gratia , secundum quam sunt diυersa dona, non est Gratia,qun singuIis deles ad Deum coηυersi suηt , sed beneficentia υaria Dei, qua alii; alias dotes concesserat; seu solita sua providentia, sed extraordia

naris spiritualia m donorum effusione. Non de Gratia tantum , qua homo ad Deum convertitur, disputatum est interdum cum Pelagio, sed de omnibus aliis gratiarum & auxiliorum generibus , quibus mentem di cor hominis jam conversi aut illustrat, aut perficit Deus. Sine illis auxiliis contendebat Pelagius hominem ex viribus Naturae in creatione inditis posse omnia salutaria opera virtutesque praulare, &ad perfectionem , atque κω pervenire . Hinc illud Coelestii apud Augustinum Lib. de gest. Pelag Cap. I . Unumquemque hominem omnes virtutes posse habere , s gratias , eas videlicet Deo non do. nante, sed sibi unoquoque comparante viribus Arbitrii sui. Quid Apostolus ad haec λ Edocet ille, non a nobis esse persectionem, &virtutes nostras, sed amisericordia Dei, atque ab illius Gratia , quam ipse dat quibus vult, & prout vult. Recte interpretari divinas Seri pluras, ministeria Ecclesiastica sancte obire, nosse alios docere doctrinam sanam,& exhortari utiliter, & eleemosynas distribuere bona

fide, & ptieesse in solicitudine , & misereri in hilaritate , & diligeresne simulatione, & odisse malum, & adhaerere bono, aliaque illa ριγακτα, seu dona fidelium , quae ab Apostolo heic enumerantur, Deus elargitur, Deus dividit pro suo arbitrio , ct dona sunt illius. Ergo non ea sibi comparare viribus propriis potest humana Natura. Et si hoc non potest , quanto minus poterit Fidem , & Caritatem , quae omnium m. ximae virtutes sunt, in se gignere , nisi Deus ex sua mi. sericordia, & per suam gratiam inspiret y Vide S. Hieronym. Lib. I. Cap. 6. Dialog. adversus Pelagium .

Graiia Dei sum id quod sum inquit Apostolus I. Cor. XV. S gratia

ejus in me υacua non fuit, &c. Non ego aMtem , sed gratia Dei mecum se. SI, otias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesam Christum . Phere ponus inquit, loqui Paulum de Gratia Dei, qua erat Apostolus , hoc est , de misericordia ac munificentia , qua eum Deus necessariis ad hoc munus donis instruxerat. Tum addis: Nec quisquam umquam negaυit, a Deo per Iesum Chi ιsum nobis data esse de pecca-νο vi Ilariam, acesse cur propterea ei graIias agamus. Veram hoc factum a Dissiligod by Corale

378쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 3 sy

statu interno S ineIuctabili , nusquam docet Scriptura . Iterum Iudit Phere ponus, Augustino affingens afflatum illum ineluctabilem. Ad primum autem Epistolae Paulinae locum quod attinet, ibi Apostolus non commemorat simpliciter dona sibi tamquam Apostolo divinitus concessa, sed extollit ac memorat ipsam generalem Gratiam Dei, quae de persequutore Ecclesiae Apostolum fecerat , ipsumque adeo de infidelitate di peccato converterat ad cognitionem Fidei verae, di ardentissima Caritate Dei , & solicitudine ac virtute ad annuntianis dum Christi Evangeliun instruxerat. Ego , inquit , sum minimus Apostolorum , qui non sum dignus υocari Apostolas , quoniam persequutus sum EceIesiam Dei . Gratia autem Dei sum id quod sum . Hi ne

Sanctus Ambrosius quasi Pelagianos nondum natos impugnaturus, hanc sententiam accipit de omni bono , quod in Paulo erat , ita

scribens Lib. I. Cap. 7. de Abel & Cain : Beue Apostotas non gloriabatur in υirtute sua , sed minimum Apostolorum se esse dicebat , re quidquid esset , gratiae diυinae esse , non meriti sui; nibilque nos babere, quod

non acceperimus . vide di Hieronymum Lib. 2. Cap. I. adversus Hela gium . Igitur ex Apostoli verbis & exemplo discere poterant Pelagiani, omnia nostra bona accepta eiIe reserenda Gratiae Dei , quae nobiscum opera salutaria agit, & nos sine necessitate ac sine coactione de nolentibus volentes facit , nihilque nos gloriari debere de virtute nostra , meritisque nostris .

Subinde inquit Phere ponus , neminem umquam negasse , quin Deus per Iesum Christum nobis dederit victoriam de peccato . At Corinlestius, uti ex Actis Dio spolitanae Synodi constat , affirmabat : Dei Gratiam secundum merita nostra dari ; quio si peccatoribus illam dat, υidetur esse injustus ; quem errorem damnavit ipse Pelagius , nescio

animone , an voce tenus, in ea dc in Synodo Cap. IZ. Augustinus autem in Lib. de Haeres Cap. 88. auctor est , in posterioribus suis Libris Pelagium instaurasse eamdem sententiam , & scripsisse : Gratiam Dei , qua liberamkr ab impietate , secundum merita nostra dari.

Sed ut mittamus acrem illam , quae inter eruditos adhuc vertitur , controversiam , nempe an tam dem Pelagius confessus fuerit, gratis

Deum remittere hominibus peccata quod Augustinus non uno in loco factum memorat) , dc quid per peccatorum Remissionem Pelagius significare veIlete potius insistamus Apostoli verbis. Uictoriam referre de peccato duo significare potest , videlicet vel a se expellere peccatum jam admissum , vel ita repellere, ne admittatur: quod postremum fit, quum tentationibus daemonis , mundi, & carnis, nos ad peccandum soli ei tantibus, resistimus fortunato successu. utrumque heic ab Apostolo dicitur. Cui nam autem debemus laudem &gratias , quod expulerimus a nobis peccatum , illudve in nos intrare non siverimus p Num viribus humanae Naturae in creatione inditis, i

379쪽

36o DE INGENIORUM MODERATIONE

quibus aeque praediti sunt Christiani, atque Infideles λ Nequaquam ;sed quidem Deo , qui Filii sui Servatoris nostri intuitu , peculiariae supra naturali Gratia in eum credentes donat, tum ut liberentur a peccatis commissis, tum ne in nova labantur'. Immo animadverte,

Apostolum de peccatis potius non admittendis, quam de admissis , it de tentationibus, quae quotidie a piis fidelibus superantur, quam desuperatis, agere videri; ita enim ejus Graeca verba se habent :ις τῶ Lδομι isti t. a s . Dea grapia sit a danti nobis υictoriam. Hinc Deum quotidie rogamus , ne nos induci in tentationem , ne peccatum regnare in nobis sinat , sed nos liberet a malo: quod petere a Deo in Pelagii sententia utile quidem , sed necessarium non erat. ostendat nunc Phereponus, Pelagianos umquam sincere consessos fuisse, non posse humanam Naturam , liberumque Arbitrium sine adjutorio interno Dei, sine Gratia Salvatoris , aut assurgere , aue abstinere a peccatis. At istud ille numquam Ostendet . Pelagium , quod hoc ipsum negaret, his Apostoli veritas Africani Patres aggrediebantur . Hinc Augustinus , quoties Pelagius Gratiam Dei statuere in illo tantum videbatur, ut in aeterita peccata auferret , toties ab ipso etiam exigebat ut faeteretur, necessariam est. Gratiam Dei , ne nova peccata committantur . Iterum lege Epistolam 9s, nunc I 77.

ubi Africani Patres aiunt de Pelagio a Siυe Gratiam dixeris esse Iiberum Arbitrium, he Gratiam esse Remissionem peccatorum , βυe Gra-; iam esse Legis pracep,m r nihiι eorum dicit , quae per subminiflrationem Spiritias Sancti pertineos ad concupiscentias tentati esque υincendas Uc. Hinc oramus , νι peccatorum tenιaιionem superare posmus , αι Spiaricus Dei , unde pignus accepimus ,. adjuυet infirmis atem nostram . Si.

militer in Lib. de Natura & Gratia Cap. 3 . Augustinus ait : Haac ille misericordiam , ω medicinale SaIυaetoris auxilium , tantum in boe ponit , uι ignosaet commissa praeterita , ποη up adjuυet ad futura Uitanda . Sed in tanta luce ne Phere ponum quidem ipsum futurum fuisse eae. cum arbitror , nisi unum ilium asstavum ineluctabilem , hoc est , Calvinianum illud commentum, quod Augtastinus atque Λfricani

Patres numquam tradidere , ante oculos i pse semper haberet.

Non quia idoaei fumus cogitaνe aliquid , quasi ex Mbismetipsis , sed suffieientia nostra ex Deo est . Haec Episcopi Africani proferunt ex Epistola 2. Cor. LII. s. Phere ponus vero ita reponit: Suscientia sane omnium Chrsianorum , ad cogitardum aliquid Eυangelio consentaneum , est AE Deo ; qnis enim nescit , Eυaetelium xon ingenio bominum , sed Deo deberi y Ar Apinsorum praeserιim suscientia , ad muxas , ad quod υoca ri fuerant., s tuendum, non humana, sed ditana fuit. Ergo, si fides Phere pono, Apostolus heic significat, ideo non posse dici Christia

nos sum cientes ex se , aut idoneos ad cogitandum aliquid Evangelio consentanoum , quia Evangelium a9a ii se io h minum excogita- ,

380쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 361

tum suit, sed solius Dei. At quis certum fecit Criticum istum , nisi de Evangelio quod certe Dei , non hominum , opus est Ioqui heie Apostolum p Dixerat Paulus , Corinthios Episto Iam esse viavam , quae in suam ipsius commendationem pateret omnibus hominibus , Epistolam , inquam , Christi , quippe Christum palam amis plexi fuerant ; Epistolam ab ipso Paulo ministratam , quia illius ministerio conversi ad Christiam suerant; Epistolam scriptam , non atramento , sed Spiritu Dei vivi , quippe Spiritus Sanctus in eis sua

virtute habitabat , atque in eorum cordibus Caritatem diffundebat , unde praeclara pietatis opera quotidie effluebant. Nescitis scripserat jam ad eosdem Corinthios Apostolus in priori Epistola III. I s. Jquia templum Dei estis , ct Spiritias Dei habitat in υobis e Tum in loco , quem prae manibus habemus, pergit dicere: Fiduciam autem ta.

Iem babemus per Cbristum ad Deum I hoe est : Quum dixerim , Epistolam Dei vivi vos Corinthios 'esse, vosque & Fide in Christum , &Caritate , quae in tabulis cordis per Spiritum Sanctum inscripta est , conspicuos ita esse factos, ut ab omnibus hominibus laudem in i , diis Xerimque, me instrumentum atque ministrum fuisse , ut ad tantam lucem , atque felicitatem perveneritis: gloriari quidem , sed gloriari in Deo, de fructu praejicationis meae nos debemus per Christum Dominum nostrum; Gratia enim Christi, meruis, virtute, atque potentia i Ilius, me suo ministro urentis, di non virtute vestra , neque mea , tales evasistis . Postremum hoc significatur subsequentibus verbis: Non quod sine eἡtes sive idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis , Ied suffieientia nostra , sive etiam velis , idoneiatas nostra ex Deo est. Id est : quod tales facti sitis ex ministerio nostro, non virtuti meae , non vestrae , id adscribendum est , sed quidem Deo , atque illius misericordiae & gratiae , nam nos in propriis naturae nostrae viribus nihil , non dicam faeere ac dicere , sed ne cogitare quidem , possumus, quod perducat ad Fidem , di amicitiam, seu Caritatem Dei , nisi Deus ipse per Christum nobis id donet , mi mihi & vobis donasse sueeessus meae praedicationis jam comprobavit . Haec germana Ioci illius interpretatio, ad quam confirma dam, afferre etiam possemus Sanctorum Patrum , hominumque eruditi ias morum documenta complura . Quare & Sanctus Hieronymus loco

eodem contra Pelagianos jam usus fuerat Lib. 2. Cap. I. Dia Iog. Non ergo, ut Phere pontis putat, ideo solum Apostolus ait, Claristianos lassicientes, sive idoneos , non esse ad cogitandum aliquid Evange Ilo consentaneum , quia Eυaetelium non ingenio bominum , sed Deo debetur . Cogitare quippe aliquid Evangelio consentaneum , duplici modo fieri potest, nempe aut mente solum concipiendo , seu percipiendo , quae Evangelium narrat, Praecipit , vetat ac monet, ita ut in Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION