장음표시 사용
401쪽
appellare Liberum solemus, cui est indifferentia, hoc est, potentIavolendi, di non volendi aliquid . Sed hujusmodi contentiones sunt
de nominibus potius quam de rebus . Videndum est, an Sanctus Augustinus in actionibus moralibus hominum viatorum nullam aliam Libertatem statuat, quam quae Creatori dicitur inesse in amando eum se ipsum , tum virtutes , aut quae creatis mentibus in generaliter apis petendo bono ab ipso Λugustini adscribitur; immo an eamdem homini viatori ad actiones malas ac bonas, ad quas indifferentiam Phere. panus exigit, exigimus oe nos, Necessitatem tribuat, quam brutis tribuimus. Λt certum est , in eodem Lib. V. Cap. Io. de Civ Dei Augustinum tradere hujusmodi actiones in potestate esse humani Arbi. trii, hominemque libere & sine essentiali, praecedenti, sive naturali Necessitate ac determinatione, ad eas ferri, ita ut hujusmodi volitiones voluntati non inessent , nisi ipsa voluisset, aut vellet. Quod uePateat, atque ut Iansentanis quoque simul respondeatur hoc Sancti Augustini loco abutentibus , considerandum prius est , quis ibi sire Au gustino scopus . Contra Ciceronem , & Stoicos, in quorum Libris negabatur Deci Pras extia futurorum contingentium , agit Augustinus . verebantur nempe Philosophi illi, ne si1 divina Praescientia admitteretur, pessum iret tota humani Arbitrii Libertas, & Fato invecto, positaque ine in luctabili Necessitate agendi, nullum superesset laudis aut vituperaistionis argumentum in hominibus. Eumdem sere timorem ac opinionem ab Orco rursum excita vit Socinus , eamdemque in illius affectis fervere adhuc intueor , quibus iamdudum alii accensuere Phere po- num nostrum . Contra Augustinus Praescientiam futurorum sine magna impietate , di sine sacrarum Literarum contem tu , negari non
Posse Deo, ostendit; inde vero non consequi ait, ut homini libera eripiatur agendi di non agendi, volendi & non volendi electiva potestas. Quamvis enim necesse sit, ut quae Deus praescivit ab aeterno, in tempore fiant, Deus tamen quum simul praesciverit , voluntates
hominum Libere, quod eumque volunt , praeviso tempore operatu inras, sua illa Praeseientia nihil detrahit essentiali hominis Libertati. Quum vero dicatur , nec injuria , necessum esse ut ea , quae praescivit Deus, fiant e respondet Λugustinus , Necessitate hujusmodi non adimi hominibus Libertatem Arbitrii, quippe cum Libertate aliquod etiam Necessitatis genus consistere potest, quod Augustinus ostendit quibusdam exemplis . Aliud nimirum Ne celsitas est , quae non est in nostra potest a te , hoe est, per quam, di propter quam aliquid necessa rio fit, ita ut eligendi potestatem nobis eripiat, qualis est Necessitas mortis. Μanifestum autem inquit esse , non huic Ne celsitati humanas voluntates subdi. Aliud est Necessitas, secundum quam necessa
rium simpliciter est , ut aliquid fiat, eamque minime Libertati offi-
402쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III.
cere sentit Augustinus. Refert porro ad postremum hoc Necessitatis genus, quum dicimus: Necesse est, ut DeuF semper viυσι , ae praeis
sciat futura : quum a nulla antecedenti Necessitate eveniat, sed quia Deus nullius Necessitatis servus libere ipse vult , id propterea fiat , Deus autem semper sua voluntate id sit voliturus : hinc Augustinus Liberum simul oc' Necessarium appellat. Aliud Neeessitatis exemplum affert Augustinus, quum nempe dicimus : Necesse est esse , at quum voIumκs, Iibero υelimus Arbitrio . Quandoquidem enim nulla Necessaria', insuperabilis , ac secreta vis, nulla causa antecedens ad unum impellit, rapit, aut determinat voluntatem nostram , sed ipsa voluntas nostra hoc unum eligit, quum posset & alterum eligere , si vellet, propterea liberum cognoscimus in nobis esse Arbitrium, etiamsi necesse sit , ut quum volumus , libero velimus Arbitrio . Istiusmodi Necessitas non est causa nostrarum volitionum; sed potius volitiones ipsae , quae aliter esse non possunt , nisi liberae sint, causa sunt istius Necessitatis. Quare uti impossibile est , hominem esse, dicarere essentiali facultate ac libertate eligendi, ita impossibile est, hominem aliter velle , quam libero velit Arbitrio. Necesse ergo est homini voluntate libera velle , vel nolle, quia naturalis di insita est hujusmodi facultas; non est tamen volendi hoc aut illud sive nolendi
Hinc Augustinus inseri, Praescientia Dei posita , Libertatem Arbitrii nequaquam perire; siquidem Deus, dum determinate praescit ac praevidet sutura contingentia , simul praescit, homines ad ea sese determinaturos libera electione , & eos aliter praescire nequit , nisi liberos in eligendo , hoc est nulla antecedenti impulsione sive Necesistate praereptos. Non est autem consequens dixerat ille Cap. IX.ejusdem Lib. U. de Civ. Dei , ut si Deo certus est omnium ordo causarum , ideo nib I sit in nostrae υoluntatis Arbitrio. Et ipsae quippe nostrae Vesun- rates in causarum ordine fae ηι , qaei certus est Deo, ejusque praescientia
continetur , quoniam--manae voIuntates humanorum operum causae fum.
At quia Cap. seqv. uti vidimus, Sanctus Augustinus liberum agnoscit Deum , liberos etiam agnoscit homines , quamquam di in illo , di iuistis quamdam Necessitatis speciem fateatur, vide ne paritatem ac si militudinem hujusmodi in omnibus cohaerere credas vide ne eam dem ipsissimam , quod est ad opera contingentia , Libertatem & Neiscessitatem in hominibus suspicere , ac in Deo est ad praescienda sui Ta , ad vivendum , ad amandum se ipsum . Id a mente Augustini plane abhorreret, ac certissime abhorret . Quamquam Liber appelletur Deus ad amandum exempli causa se ipsum , quia nulla ei superior Ne
cessi ras dominatur, quia non caeco modo, non irrationabiliter, ut
in brutis accidit , sed eum clarissima visione & consideratione suae naturae ac essentiae amat se ipsum , di vult ab hoc amore numquam desistere:
403쪽
;8ι DE INGENIORUM MODERATIO ME
stere: attamen eas On est in hac parte divina Libertas , ut indifferen tiam complectatur , possitque, si velit, contraria amplecti. Necefees enim Deum semper viυere , ct cuη in praescire , ut inquit ibi Augustinus , cui addimus, necesse est es smaro se ipsum , dic. Exemplo omisnipotentiae id percommode ab eodem Auguilino explicatur: Sicut nee potestas ejus minuitur, clitum dicitκr mori faIIique non posse , sic enim hoe non potest , ut potius si possct , minoris ciueι utique potesatis . At hominum Libertas, ut ut similis prorsus divinae sit, hoc est , indifferenti Aeareat , in generaliter appetenda felicitate : in actionibus tamen coniat ingentibus, atque singularibus, Libertate fruitur indifferente , dc minime ad unum determinata , semperque velle dc non velle in ejus omnino potestate est. Quod nunc vult , poterat non velle; dc velle poterat, quod nunc fugit; neque ab ulla Necessssitate , quae praecesserit liberam electionem unius potius quam alterius, rapta est ad unum ita eligendum , ac volendum , ut alterum eligere ac velle non posset. Eadem pariter Libertas ac indifferentia in Deo est ad facienda extra se opera quaedam, quae facere, dc non sacere pro sua voluntate potest .
Audi Augustinum hoc idem aperte de hominibus eodem Cap. ac Lib. testantem : Sunt igitur nostrae Voluntates N ipsae faciunt , quidquid υοIendo facimns, quod non Acret , si nollemus . Nulla ergo anteis cedens Necessitas humanae voluntati jugum imponit , ipsamque se- eum rapit ; sed ipsa voluntas proprie , primitus , simpliciterque, humanarum actionum causa est quamquam ad bonas necessaria sit, ii tdicemus, Dei Gratia adeoque libera est , ut potuerit pro sua inis nata facultate nolle facere quoὸ secit. ipsumque nolle facere futurum fuisset causa , ne illa actio esset. Similis ergo est Deus hominibus , ad imaginem suam creatis , quod tum ille , tum isti Libere ab Augustino dicuntur amare se ipsos ac felicitatem , quamvis contrarium a maiare ac velle non possint, dc necessarium sit eorum essentiae ita velle . In altero quoque genere Libertatis , quae vere ac proprie Libertas est , similes sunt, quia nepte Deus, neque homines determinati sunt ad volendum unum potius quam alterum in rebus quibusdam singularibus; atque in hoc ultimo non solum a coactione , sed a quocumque Necessitatis nomine liberi sunt. At nequaquam eodem pacto liber est Deus in generaliter amanda felicitate , virtute, 6c se ipso , ae est homo ad unum potius quam alterum contingens volendum . Nos homines, inquit Augustinus , si volumus, est si nolumus, non est. Quis
contra audeat dicere: Sic Deus amat Uirtutem , ac se ipsum , ut se noIIet , non amaret λ Hinc Augustinus beatam Necessiatem alibi appellat hoc ipsum in Deo non posse non amare se ipsum Haec autem Neeeia sitas amandi sui ipsin s itidem est in homine ; at nulla homini Necessitas est ad volenda singularia , sive bona , sive mala , uti neque Deo ad volendum extra se hoc potius quam illud . Ea vero Ne cest,tas, quae ex Disiligoo by Corale
404쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III.
ex Praescientia quodammodo provenit , sine libera electione nostra non fit, ideoque diversa est secundum Augustinum ab ea Necessitate
quae in nostra potestate non est. Voluntatem quippe hominum, im mo & volitiones quarumcumque singularium actionum, liberas, di ad nullam partem determinatas Deus etiam praescit . Quamobrem rectissime Augustinus inseri, nullo modo nos cogi, aut retenta Praeia scientia Dei, tollere voIuntatis Arbitrium; aut retento υoIuntatis Arbitria Deum, quod nefas est, negare praescium faturorum . Exigebat supra Phe reponus , ut Augustinus memoratum in his verbis Arbitrium , etiam Liberum dixisset, idest in utramque partem flexile, suspicionem in agerens , ne sorte callide, aut imperite eam vocem reticuerit Augustianus , ut nomen Arbitrii retineret, rem autem negaret. At quis facile
non intelligat, Arbitrii nomine illic significari ipsum Arbitrium Iibe rum , potestatem videlicet electivam homini essentialem λ Nonne su pra Augustinus hanc vocem eum Arbitrio conjunxerate Plane; inquit enim: Sicut quum dicimus, necesse esse, μι quum volumus, Libero υelimus Arbitrio , S υerum procul dubio dicimus, ct non ideo, ipsum liberum Ar bitrium Necessitatiobjicimus, quae adimit Libertarem. Quei ergo subdole Augustinus omiserit infra Liberi vocem , ut liberum esse Arbitrium neget, quum ipse in superioribus palam edixerit, necesse tise, ut qu-υοIumus, Libero υelimus Arbitrio pSed i a quit Phere ponus , si Cue ηianus aliquis PbiIosephi, reposilint Augustino Praescientiam futurorum Deo tribuenti , negasset ab Au
sustino rerineri Liberum Arbitrium. Id di ego suspicor Augustino repo. siturum fuisse Ciceronianum aliquem & hoc idem velle nunc repo nere alienis verbis Phere ponum ipsum mihi facile persuadeo. Atreia pondere pro Augustino acutus quisque di sincerus homo posset, Ci eeronianum istum aut sub Ciceroniani persona Ioquentem Phere po. num nimium confidenter accusare negati liberi Arbitrii Augustinum
neque aliunde accusationem hanc oriri quam aut ab ingenio sophisti. co, aut a solenni incogitantia. Cujus rei argumento sint alia quaedam verba eodem Cap. X. Lib. U.de Civ. Dei, quae quum Pheremnus aut Iegere noluerit, aut satius duκ erit Omittere, quippe quod ibi Augustinus apertissime statuit essentialem humanae Libertatis ac indissereniatiae notionem , adseram ego, ut ineptam hominis censuram citius in telligas. Neque ideo, inquit Augustinus , peccat bomo, quia Deus iliarum peceatarum esse praescivit immo ideo non dubitatur ipsum peccare,quum
peccat, quia ille , cujus ProcienIiμ 1 stii non potest , non fatum , non fortunam , non aliquid aliud , sea ipsum peccacvrum esse praescivit; qui si nolis
stiqκe non peccat ; sed si peccare noIuerit, etiam boc ille praestiυit. In eam dem sententiam loquuntur Origenes apud Eusebium Lib. 6.de Praepar. Evang. Gaudentius Brixianus, Anselmus, dialii. Vis ergo scire, qua re homo peccet y quia ipse peccare vult, quum etiam non peccare posis
405쪽
sit, si velit. Non ergo peccat, quia Deus peccatum hoe praescivit; sed contra Deus praescivit peccatum, quia libere in illud consensura est humani Arbitrii Libertas. Causa peccati humani Arbitrii Libertas est,
sive Voluntas, electiva facultate abutens i Peccatum vero hominum, causa eli Praescientiae divinae; ideoque non a praecedenti aliqua causa, sive Necessitate, homo ad peccandum adigitur, aut determinatur ad unum, sed ipse sese libere determinat ad unum, quum di facultate naturali fruatur sese etiam ad alterum determinandi. Necessitas auistem illa , qua dicimus, necessum esse malas hominum actiones accidere, si Deus illas praescivit, recte conse Mens, non antecedens appellatur in Scholis. Sed meutiat heicomnis oportet , qui cubito uno immensam Dei naturam dimetiri audet, neque eo cogitationis. aciem perducit, ut aliquo modo concipiat, Deum in tempore non esse, uti creata omnia sunt, sed in eo esse tempus; ideoque praeteritum, futurumque tempus esse divino intellectui, quamquam diversa ratione , praesentia , ita nimirum poscente divinae omni praesentiae , ac aeternitatis natura. Deus omnia praescit, di boc aeternii ati ejus congruit,
qui nihil futuram, quasi siendum, nec aliquid praeteritum quasi transadium πουit; sed omnia fienda, ct transadria immutabili intuitu praesentia prospicit: verba sunt Honorii Augustodunensis in Lib. de Praedest. dc lib. Arb. Anostra autem infirmitate oritur imaginari in Deo praeteritum ac futuis rum tempus, unde postea nebulae difficuItatesque non Ieves , Occurrunt animis nihil nisi vulgaria de humana meditantibus. Atque ex his etiam cons tanda erunt, quae Phere ponu adstri pag. 633. Animadv.
ad Lib. 3.Cap. 3. de lib. Arb. ut infra dicemus Phere ponus tamen animum non despondet, dc Augustino docente, non frustra esse Leges, objurgationes,exhorrationes Uc. S praemia,O poenas, docet di i pse , frustra haec esse, ubi homines a Coactione tantum , dc non etiam a Necessitate, liberi sint . Quae profecto dc nos verissima fatemur, Auctoresque Phere pono sumus, ut eadem in Gomaristas, Calvinianosque rigidiores majori etiam voce tonet, ex quorum sententii S revera consequitur, frustra promulgari leges, injustasque esse poenas ac praemia. At quid haec ad Augustinum tam a Calvini opinione
heic distantem, quam Phere ponus alibi a Religione Catholiea λ Quid
rursus ad Rupullinum, quae in sequenti animadversione Phereponus De homine dixerat Augustinus, ut vidimus: qui si nolit, urique non peccat; sed F peccare notuerit, etiam hoc ille praesciυi3. At Phere ponus: Certe fi nolit homo , non peccat ; sed oportet ut possis velle ac nolle, ut fit pcccaIi capax; ostendendumquc fuerat conirre Cicerovem , Deum po se praescire id fisistrum, qAod poterit nolle is, qMi facturus est. Tum quasi de prostrati Augustini cavillationibus triumphum ducens, sibique plaudens, in hac verba desinit: Hinc liquere potes , quaxtumsit discrimen iηιer Rhetoricas argutias,o Philosophicas ratiocinationes. Bone Deusineqῶ
406쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 387
eretur Phere ponus, ut ne sibi inter gloriosos milites amplissimus
aliquis a ssignetur Ioeus λ Quae pauea ille huc adfert, Philosophicae ratiocinationes sunt: quae multa Augustinus, Rethoricae argutiae. Quisquis est in literaria palaestra aliquantu Ium exercitatus, continuo intelligat, hasce nebulas, quas rationibus Augustini objicit in hoc loco Phereponus, non aliunde venire, quam ex ignoratione aut dissimulatione Theologicae eruditionis. Cum Augustino eon senistiunt Sancti Patres, nobilesque Theologi , dc Philosophi vel ex ipsis
Ethnicis, nedum e recentiorum seculorum Scholis , Deum eerto praenoscere sutura eontingentia. Id Catholici omnes,immo & A cathois It ei ipsi, s Soeinianos demas, in suis Scholis eontra Phere ponum ejusisque magistros non solum quotidie ac passim docent, certissimumque esse confirmant; sed simul, contra Calvinum, Arbitrii humani Libertatem nequaquam hinc laedi ostendunt . Neque Calvinus ae Phere po-nus in extrema ruunt; Catholica vero Ecclesia medium tenet, non divinam Praescientiam minus, quam humanam Libertatem in sacris Literis , atque in Libris Patrum aeque depraedicatam depraedicans atque concilians. Cui ergo e nostris indignationem movere non possit, audire Phereponum tum impie detrahentem Deo scientiam futurorum contingentium , tum Augustino adeo procaciter insultantem ,
tamquam triobolari declamatori, quod hane scientiam in Deo, simulque liberum in homine Arbitrium praedicety Et quibus quaeso tam solidis argumentis id facit Phere ponu sy Certe, inquit, fi nolit homo,non peccat; sed oportet ut possiι υelle ae nolle , ut sis peccati capax. Rem plane certam edisserit hie Scriptor; sed belle contigit, ut ante mille & tre. Centos annos hoc idem noverit Augustinus, pluribusque in loeis ita se sentire affirmarat. Nonnulla in hanc rem Augustini documenta jam produximus. Ostendendumque fuerat contra Ciceroxem pergit dicere
Phereponus Deum posse praescire id futurum , quod poterit ποιIe is, qui facturus est. At hoc idem est , quod sive nolit, si ve non possit intelligere Phereponus noster, ostendere conatur, & satis ostendit Augustinus in eo ipso Libro de Civ. Dei, & in Lib. I. C. g. dc q. de lib. Arb. Ostenduntq;tot editis libris, & passim, in Catholicorum Seholis Theologi. Iterum ergo Augustinum Iegat hic Censor , legat di libros Dialecti-
eorum, atque Theologorum; ediscetque non impediri per divinam Praescientiam, quominus homo, qui aliquid mali facturus praevidetur, possit etiam nolle facere aliter quam est iacturus, si velit; nam futura quaeque contingentia ab aeternitate praesentia sunt Deo, atque ab eo sciuntur non solum fieri, sed etiam Libere fieri a nobis. Et sicuti qui currentem videt , minime aspectu suo currentem potius huc quam illuc ne ite ita si humana licet componere divinis, Deus omnia
Tempora uno intuitu complectens, omnes hominum volitiones futuras videt sibi praesentes; neque ipse est, qui ad unum voluntates addi B b a ca os
407쪽
eat, sed ipsae voluntates sunt, quae Liberae ad alterutrum, sponte sese ad unam partem determinant, atque in eo statu videntur, ac sciuntur a Deo. Idem nempe est in oculis Dei, videre nunc nos agentes, ae praevidisse , uti nos dicere solemus, ante decem annorum millia agentes; dc sicuti qui nune nos agentes intuetur, non facit, ut sine Libertate agamus; ita Deus praevidens ante decem annorum millia nos acturos, sive nos nunc agentes, non fecit, nec facit, ut nos libere nunc non agamus, quum semper nos praeviderit Libere acturos, sive ut melius dicam, videat nos libere agentes. Cum his vero hactenus diis
ctis egregie eohaeret, hominem sine Dei Gratia ad bonum salutariter volendum determinare sese non posse, uti infra demonstrabitur.
S. Augustinus gaum deperditum in bomine liberum Arbitrium ais , fotum de Liberiale aecidentaIi is consequente ad bomum faciendum loquitur , neque essentialem , seu anteeedentem Necessitatem ad malum homini tribuis, sed aecidentaIem S consequentem . Huid sint bae Necessitiates ac Libertates , ostenditur . Afferuntur oe explicantur varia Augustini loca. De Libertate tantum accidentali ad bonum inter Carbolicos re Pelagianos Iis fuit . Potestas , non Libertas operandi boni in hominibus deperdita post peccatum Adami. suae similitudo intercedat inteμ bominem factam in bello ser m , , hominem peccato addictum . Arbitrium tune liberum ad Bonum , fi liaberetur a Deo. Correptio ae Oratio utiles ac uecessariae in sentenii
quoque A iniri S Ed ne quid dissimulamus, intactum hactenus Ioeam resiquimus, ubi Phere ponus Augustinum tamdem deprehendere sibi visus est apertum liberi Arbitrii hoestem. In Enchiridio ad Laur Cap. IO. sant verba Augustini: Libero Arbitrio male alens bomo S se perdidit ipsum.
Et rursus: Quum libero peeearetur Arbitrio , victore peccato , amissum est IiberMm Arbitri . En ergo, pag.s79. Phere ponus inquit quum Au gustin ras extra controversiae aestum loquitur, non distitetur quin post Adae pecca eum prorsus perierit humani Arbitrii Libertas. Poterat Sille Augustinum referre ita loquentem in Lib. de Persect. Iuli. Cap. 4. Victa visio, in quod ereidit, υoluntate, caruit Libertate Nasura. Et de Civ. Dei Lib. i .C. 2. Arbitrium υoluntatis tunc est υere liberum , quum
υitiis peceatisque non semit. Tale datum est a Deo , quod amissum proprio Uitio , nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Uide& Lib de Corrept. κGratia C. I 2. ut a Ita loca omittam. Sed quid inde λ In his aliisque similibus locis non Libertatem homini essentialem , sed accidentalem
deperiisse; non Necessitate in antecedentem i sed consequentem hom
408쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 339
mini adhaesisse peccanti, Augustinus significat. Iam duplex hoc Libertatis, ac Necessitatis genus supra indicavimus; nunc opus est edisseis rere melius, quid sit Libertas accidentalis, quid Necessitas conseisquens. Utcumque anima nostra eligendi, hoc est volendi, ac non volendi innata potestate ita sit praedita , ut illa privari numquam possit,& ne cogi quidem ad unum volendum , si nolIe perseveret; attamen ista Libertas essentialis, indifferens, atque expedita ad utrumque , di
ad amanda, aut non amanda innumera oblecta , ipsius identidem voluntatis vitio, aliqua ex parte, immo ex multis imminui in homine potest . Atque ut de moralibus tantum agatur , nunc homo se expeditum ac impulsum sentit ad volendum hoc bonum , ad volendam hanc, aut illam virtutem , nunc impeditum , atque impotentem . Rursus se expeditum & impulsum nunc sentit ad haec aut illa prava opera volen da , nunc impotentem atque impeditum . Habitus, & affectiones , &cogitationes animi, sive pravae, sive bonae , itemque affectiones corporis , di externae complures causae , ea sunt, quae hujusmodi varias impressiones in hominem faciunt, ipsumque , ut ita dicam , rapiunt mo do ad amanda, modo ad fugienda opera spiritus & carnis. Homo autem aut justitiam amat, aut iniquitatem I atque agit aut ex amore honesto Dei, aut ex amore pravo mundi: quod quum dicimus, non negamus , quin sint medii quidam amores , neque laudis atque virtutis, neque viauperationis atque peccati argumenta . Porro quum amamus justitiam , servi sumus justitiae, eidemque servientesae obedientes, eX pedite ac facile volumus, ac facimus, qu se genera li huic virtuti congrua sunt; difficile vero contraria cupimus, atque operamur. Contra quum iniquitatem diὲigimus , servi sumus iniquitatis; eique mancipati, quae illa imperat, mira facilitate volumus a tinque praestamus; ad contraria vero inertes atque impotentes nos esse sentimus. Servi quippe faciunt, quae domini praecipi utit. Promtiru dinem ergo, vividamque potentiam volendi, di praeflandi , qu aecumq; congrua sunt affectui in homine regnanti, libertatem eatenus appellamus, quatenus nihil illum impedit, quin sectetur & agat desideria domini sui; aut etiam Libertatem eo respectu, quo homo liber est &solutus a jugo ac imperio alterius oppositi affectus. Necessitatem vero ac Servitutem vicissim dicimus impotentiam parendi contrariis a meis istibus , aut determinationem ad actus convenientes dominanti alia
Etui. Sed tam Libertas, quam Necessirias hujusmodi accidentales sunt atque adventitiae. Ab ea Libertate essentiali, sine qua esse homo non potest, altera haec Libertas differt, quia dc homini adesse, & abesse ab homine potest . A Necessitate essentiali ae antecedente diversa itidem est altera haec Necessitas, siquidem & advenire, & recedere pOtest , neque antecedit, sed consequitur liberam voluntatis electionem. Quamobrem accidere videmus, ut homo nativam essentialem-
409쪽
que sui Arbitrii Libertatem habeat, di tamen liber & expeditus atque
non sit ad duo contraria, sive opposita, sed necessitate quapiam acis ei dentali compellatur ad unum volendum, &ad alterum fugiendum. Quo vero major est vis dominantis cupiditatis, di affectus, sive recti, sive pravi, eo major etiam libertas, atque necessitas accidentalis ; ita tamen ut, quaecumque sint determinationes ad unum, di impedimenta ad alterum , sit semper in potestate hominis retinere aut dare asia
sensum sive honestae solicitationi piorum affectuum , sive turbidis imias u lsibus iniquae cupiditatis; hoc enim proprium e st essentialis illius
ibertatis, qua ne Deus quidem spoliare hominem valet. Quae autem diximus, non tam Philosophiae melioris consideratione, quam ipsarum Scripturarum testimonio confirmantur. En libertatem, en serυitutem ac necessitatem , adventitias atque accidentales. uxum
ferυi essetis pereati, liberi fudiis justitiae. Rom. VI 2O. Et infra v. 22.
Nune vero Iiberati a peccato, serυi autem facti Deo. Item Io. v III. gr. Veritas liberabit vos. Et v. 36. Si ergo vos filius liberaυerit, vere liberieritis, dic. De potentia autem, aut impotentia, promtitudine aut dissicultate agendi vel non agendi, volendi vel non volendi, quam in homine gignit dominans affectus , haec alia habe ; Afrustibus eorum cognoscetis eos se.Omnis arbor boηa fructus bonos faeis; mala aκtem arbor molos fru Iur facit Non potest arbor bona malos frν ius facere, neque arbor malis bonos fructus facerς . Matth. VII. 16. II. 8. Item: suomodo potestis bona loqMi, cum sitis mali λ Item: Quomodo vos potestis credere, quis oriam ab invicem accipitis , ct gloriam , quae a solo Deo est , non quaeritiae Item I Io. 3 9. Omnes qui naIus est ex Deo, peccatum non facit, &c. Alia omitisto documenta sacrarum Literarum , ubi quid imperii in homine habeat iniquitas & Concupiscentia mala, di quid roboris alia ex parte
Caritas, evidentissime constat.
Nunc ad Augustinum accedamus. Quum ille dicit, perditum ae amissis vi fuisse liberum Arbitrium , nihil aliud significare vult, nisi ad bonum faciendum , S ad volenda ac praestanda Caritatis ossicia , periisse in homine peccante primaevam Libertatem conditionis humanae. Hoc es, bominem, postquam se peccato addixit, di reδnantis coneu piscentiae jugum subiit, promtitudine illa di facultate destitutum fui se , qua primus homo pollebat ad amandum incommutabile bonum , divinamque legem implendam, di contra a dominante Cupiditate acriter serri ad amorem mundi, S ad eligenda opera carnis . Nisi erisgo divinus reparator nos liberet ab huiusmodi vi neutis, nisi gratia
sua atque inspiratione Caritatis, tyrannidem peccati, & concupiscentiae pravae, ab homine volente depellat: numquam liber di expedi. tus homo erit ad virtutem amandam, di ad peragenda opera justitiae, ut i, & quatenus opus est ad aeternam salutem consequendam ;sed quidem expeditus erit, di liber ad obsequendum legi peccati, α
410쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 39r
ad prava opera complenda : Ex Necessitate autem ista accidentali, sive ex hoc Libertate adventitiae desectu, perire in homine essentialem naturalemque facultatem liberi Arbitrii , numquam Augustinus dixit. Immo eam subsistere semper satetur . In Lib. de Grati A & libero Arbitrio Cap. Is . Gmper, inquit, est in nobis υοluntas libera. Ecce essenis italem Arbitrii humani libertatem , quam sola tollit necessitas antee dens , ab Ethnicis , di a Novatoribus excogitata, ab Augustino autem cum execratione negata. Tum pergit: Sed non semper est bona . Aeteaim a justitia libera est , quando serυit peceato , tuηc es maIa; aut a peccato libera est , quando servit justitiae , oe tune est bona. Quibus postremis verbis designat Λugu itinus accidentales illas liberiates, serυitutes, necessitates, potentias, ac impotentias , quae a pravis rectisve affectibus veniunt, prout quisque affectus malus sive bonus ad malum bonumve hominem sibi servum inclinat ac rapit.Et profecto quum peccator Ope divina , seu caelesti gratia se privaverit, & Concupiscentiae legibus ac imperio sese addixerit: impedire ipse non potest, quominus potentiam ad ulterius agendum bonum devinctam habeat, suaque voluntas ad
solum malum eligendum ac perficiendum , si non absoluta necessitate , certe magno impetu , exinde rapiatur. Fides autem nos docet , non posse homines post Adae calamitatem suis viribus exsurgere e peccato, aut implere salutariter legem , aut vincere varios tentation irinincursus. Ergo homo peccati servus , &in se ipso consideratus , accidentaliter liber ad electionem boni, & ad virtutis opera non est, indigetque Servatoris gratia , quae ipsius voluntatem a servitute , atque ab accidentali necessitate peccandi liberet , liberamque & expeditam faciat ad amplectendam atque servandam virtutem . Itaque amissum ac deperditum in homine liberum Arbitrium, nihil aliud est Λugustino , quam i si a Libertas , promtitudo , ac potentia ad bonum, quae sita eth in quodam laudabili, sed tamen accidentali statu humani Arbitrii, ipsiusque essentiam minime destruit. De hac autem una Libertate lis suit inter Augustinum atque Pelagium , non autem de essentiali Iibertate . Asserebat Pelagius, non liberum minus esse Arbitrium filiorum Adami ad bonum faciendum , quam esset ipsius innocentis Adami; ideoque putabat, tales esse humanae
voluntatis vires, expeditamque adeo potentiam hominis ad opera
Caritatis, ut sine adjutorio Dei perficere posset justitiam , vel ad eam tendendo proficere . Concedebat Augustinus , liberum adhuc esse hominis Arbitrium , quod est ad immunitatem a necessitate anteceis denti ; at minime in eo statu esse , in quo erat Adami innocentis Arbitrium . Nunc enim captivam esse , debilem , infirmam , di peccati
jugo attritam voluntatem , & malae concupiscentiae aculeis exagitatam , ideoque adjutorio Dei indigere , atque inspiratione Caritatis. Ad non peccaxdum , inquit idem Λugustinus una cum quatuor
