Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

31 DE INGENIORUM MODERATIONE

hete omnes fuisse , & in imposturas consensisse, fidem omnem sirpearat. Falsa ac temere credita posteris narrasse , incredibile pariter est. Certe ab his erroribus atque criminibus sua se auctoritate, doctrina , integritate vitae, prudentia , ac zelo Religionis, sicile ipsi de sendunt, S iniquissimas Haereticorum suspiciones avertunt. - Sed mihi temperare non possum , quin insigne illud argumentum commemorem , quo sibi visus est Phere ponus Historiam Sanctorum Martyrum Prota si ae Gervasit enervare posse. Ait enim , ita Ambroissum rem describere , ut narrationem suspectam reddat . Dυeximus , inquit Ambrosios, mire magniti dinis υiros duos, Di prisca aetos ferebat. sme υero aetas λ Heroica ne , postquam bomines decrescere coeperunt e Nam genus hoc υι- jam decrescebat Homero . An etiam tribus Iecxlis , qνae a Christo nato ad Consontini tempora stuxerant grandioris eranι fluturae bomines ,quam quarto aut qMinto fecDIoλ an amgustior erat flatura Mariarum quam aliorum, σει major fiebat post mortemyNemo, Mi opinor, credet. At nemo etiam, ut opinor, non miretur, Phere optinum Critices peritum, & non vulgaris ingenii homi rem , tam Ievia

nobis propinasse. Sed quid non facit litigandi prurigo p Quando solida

argumenta desunt, verba saltem ac sophismata dentur . Ante annos prope mille,υates ALHomerus non cessoυιι minora corpora morIalium quamprdea , conqueri: sunt Plinii verba Lib. 7. Cap. 6. Nat Hist. Id quoque

Iuvenalis a Phere pono laudatus , 'olinus, Phlegon, Sanctus Augustiis nus , aliique Scr. ptores memoriae tradidere Virgilius etiam Lib. I 2. AEneid.de ingenti saxo, quod Turnus in AEneam intorsit, haec habet a

cualia sene bomisum produciι corpora leItur. Ea itaque Opinio invaluerat , procerioris staturae omnes fere homines fuisse Heroicis , quam subsequutis temporibus. Et fidem opinioni conciliabant corpora mirae magnitudinis subinde humi reperta , de quibus legendi Plinius ipse , Virgilius in Georg. Pausanias , Plutarchus, Gellius, di alii , immo recentiores etiam Scriptores; nam&proxime praeteritis seculis eorum quaedam deprehensa fuerunt . Aliqui, sed admodum rari, subinde visi , qui ad gigantaeam molem ex crescerent, iique idcirco priscae aetatis hominibus dicebantur similes. Ad eum ergo morem respexit Ambrosius. Quum saera Martyrum

corpora iecens effossa communem hominum staturam multum exiscedere vidisset, talia di ipse appellavit, qualia priscae aetatis corpora fuisse serebantur λ Quid ergo heic sibi velit Phere ponus, nemo facile intelligat. An Homericae opinioni sese opponerest id per nos ipsi liceat. Non idcirco iramus verum erit, inusitatae m. gnitudinis sui sisse corpora Gervata ac Prota si λ Istam ne sacrorum Martyrum proceritatem in dubium revocare R At innumeri Mediolanenses praeter Λmbrosium eius rei testea suerant , quibus per duos dies Nartyrum Dissiligod by Cooste

452쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. Ir

aessa exposita scimus. Num dubitat, an primis tribus a Christo nato seculis ejus proceritatis homines existere potuerint λ Certe Phereponum de hac re dubitare quam plurimi Historici non sinunt, atque experientia ipsa ; nam raros quidem , sed tamen aliquos, seculo quovis, hujus staturae homines vixi me constat. Augustinus ipse Ambrosii aequalis Lib. I s.Cap.9lae Cistit. Dei affirmat, se incredibilis magnitudinis ossa vidi me . Tum haec addit: Nostris temporibus rari quidem,

sed numquam ferme defuerunt, qui modum aIiorum plurimum excederent Numquid tamdem suspicatur Phere ponus, ab Ambrosio corporum illorum magnitudinem tamquam coeleste prodigium atque mysterium venditatam fuisse λ Ille hercle is sulsus & ridendus, qui Ambrosium adeo infantem atque delirum suspicari audet. Quae Μartyrum statuis ra foret, di an illa major post mortem fieret, certe non ignorabat vir magnus, qui nempe Romae dc alibi innumera conspexerat Martyrum offa . Neque ab ullo docendus erat , alia ne hominum statura fuerit tribus primis Christianae Epochae seculis , quam seculo suo, quum

priscae dumtaxat aetati, videlicet temporibus ante Homerum transactis, proceritatem corporum, tamquam rem cunctis hominibus eo sevo communem , ipse tribuat. Nullum heicergo Mysterium, nullum caelesse Miraculum Ambrosius considerat; sed quia rarum eme noverat, seculo suo homines reperire tamae proceritatis, quanta in Maria tyrum illorum eorporibus apparuerat, raram hanc istorum qualitatem tacendam non putat,illamque quasi obiter memorat. Solus cavilia

lator alia in Ambrosii verbis somniare poterat solus pessimus Logicus affirmare, Ambrosium ipsum narrationem suam suspectam reddidi me. Graviora in speciem videntur, sed seque imbecilla sunt dc confidentiae plena rea pse, quae post haec subdit Phere ponus. E daemoniacis , ad sacra confluentibus, nonnulli contra Arianos , eorumque haeresim clamarunt. Id Herculeum Aristarcho filicrum est, ut sub aliorum sente alia dicat, non a triplius esse dubitandum , quin Αmbrosius rete illud per fraudem concinnarit. Lege, inquit, cetera,ubi serti Diaboli, ope horum Martyrum, Arianos opportunissime damnant nec amplius miraberis esse , qui strat agema boe Ambrosianum fuisse censeant , quo plebem sibi devinciret, I inamque oe Artaxos perterrefaceret, exco auatum. Gemina huic argumentationi sunt,quae ipse alibi disserit, ideo C mentita appellans ad Μartyrum tumulos peracta Μ iracula, quod ista Superstitioni propagandae in servirent. Verum quidnam aliud hoc est, quam obvias quaestiones e praejudicatis opinionibus, quamquam salis sis, confidentissime dirimere λ quod quantum a ratione abhorreat,

non ita pridem edidicisse Phere ponum ipsum arbitror. Quum animo istius antea insederit, Superstitionem esse sacrarum Reliquiarum cultum qua in opinione reliquos Novatores concordes habet , immo etiam crediderit, Arianos, quamvis tot Conciliis di rationibus

E e profliga-

453쪽

34 DE INGENIORUM MODERATIONE

profligatos, propius ad Veritarem , quam Catholicos, accessisse rnon immerito se inde argumentari ita posse sibi persuasit: ergo Mi raeula ad Sanctorum Reliquias confici nequeunt; ergo divinitus extorqueri a Daemonibus consessio non potuis adversus Arianos; ergo non nisi fraudulentis artibus Ambrosii, tota illa scena peracta est . Quid, si falsissimae forent, ut eas esse nos reapse dicimus, praeceptae animo Phere poni opiniones λ Nonne tota illius machina e vestigio ruit ζ & potissimum quum nulla verisimilitudo sit, ea Miraeula eonia

ficta suisse , aut potusse confingi Nam , quod est ad plebem sibi devinciendam, Arianisque timorem incutiendum, jam vidimus, Ambrosii auctoritatem , sapientiam , pietatem, atque constantiam tam periculos sae impiis non indiguisse praesidiis, ipsumque , etiamsi indi. guisset, non is isse usurum ad Fidem tuendam, quam sanguine & veritate, non pravis artibus atque impost uris Propugnandam esse sciebat. Ergo nudam , ac inanem , nullisque solidis rationibus stipatam, im iam o temerariam quoque & impiam esse, suspicionem suam , Phere ponus ipse, si Criticus bonus,si Christianus est, deprehendet. Quaenam

enim narrationes , quae facta vultum veritatis amittere jam non pota

sunt , si tantam vim habere debet haec argumentandi ratio λ Videlicet Auctori aut Historico id utilitati, atque existimationi est: ergo confictum id , falsumque est , aut certe in Auctore , sive in narrante fraudem suspicari licet. Si valere debent hujusmodi suspieiones , Ethnicorum nomine impossurae notam pariter obiicere possit Pheia reponus Tertulliano, Origeni , Cypriano , Lactandio , & ceteris Christianae Fidei defensoribus , qui consessione Daemonum in Ethnicos ipsos tam saepe utuntur. Quid autem Scriptores illos ab hujus modi accusatione defendit, quod similiter in Ambrosii delensionem non congruat λ Deinde oonne Christi ac Apostolorum prodigia ad sanctissimae doctrinae veritatem confirmandam , di Christi missionem probandam adhibita suere, ut habetur Io. V. 36. X. I 8.& XIV. in pMirabiliter igitur Christo, ejusque causae prodigia per ipsum patrata inserviebant. Quid, si incredulus quispiam strata gemata & illa

suspicetur , quibus Iudaicam plebem sibi Christus devinciret , ac . Pharisaeos, sbi insensissimos, de auctoritatis solio dejiceret P Id quidem jam faciet incredulus, auctore ac praeceptore Phere pono ; sed taliquissime iaciet. Multo etiam magis instabit iste; nam ct in Evangeliis Marci di Lucae Daemones ali se ab Jesu tortos conqueruntur, ejusque caelestem potentiam latentur, Filiumque Dei altissimi

appellant. Nolebant his habere fidem pervicacissimi Iudaei , quorum patrocinium quis non videat a Phere pono incautissime tam isdem susceptum , di perfidiam excusatam λ Poterant enim di i Ili obiliseere adversum Christi prodigia, quae Phere ponus contra Ambrosii Historiam objecit. Sed tam illi temere. ac: PerPeram egissent, quam

iste a

454쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. IIL as

iste. Hujusmodi quippe suspiciones quando gravioribus aliis malae fidei indiciis destituuntur, & praecipue quum ab aliis refelluntur gravissimis bonae fidei indieiis, id unum praestare possunt, ut in suspieiosis hominibus malignitatem, livorem, & Obfirmatum contra verita.

tem animum prodant.

Pherepono itaque nos non injuria crimini vertimus, quod arma Ethnicis atque incredulis ministret . Quod Religioni & Eeelesiae Christianae eripiat potentissimum illud argumentum veritatis e Christi , Λ postolorum , aliorumque Sanctorum hominum prodiis giosis operibus petitum. Quod suspecta faciat tum ad mortui Eli saei cadaver in veteri Foedere peractum insigne Miraculum, de quo in Lib. IV. Regum mentio habetur, tum curationum prodigia in novo Foedere facta per Pauli sudaria ac semicinctia aegris admota , dum eadem mirabilia ad sacra quoque Martyrum ossa , testibus viris incorruptis facta, fieri ipse posse negat , virtutemque eliciendi Daemones, a Christo Sanctis suis in Evangelio promissam, suspectam ipse faciat. Crimini etiam vertimus , quod ex meris tantum ac fallaeissimis suspicionibus denigrare ac lacerare satyam non erubescat virorum gravissimorum , & omnium fere Sanctorum Patrum , quos quum ille Imposiores velit, nescio cui amplius in posterum credendum sit, c nescient increduli, quid amplius putandum sit de Religione & Ecclesia Christi. Propterea prudentiae , famae , ac Religioni suae melius consuluisset Phere ponus, si ab hisce abstinuisset, quae quid ab ejus Critica aliis in locis lperandum sit, satis ostendunt. Sed nos jam alia expectant & vocant.

CAPUT DUODECIMUM.

Cultus Religiosus , Angelis ae beatis bominibus adbibitus , contra Pbereponum defenditur. Superstitionis suspicio frustra bete a Phe- repono injecta. Preces pro piis defunctis auctoritate Scripturae fanctae , Traditionisque nituntur. Non aliter sentit Sanctus Curianus , cui Tertullianus praemit . Votum sacrae Virginitatis praestantius , quam Nuptiae. Phereponi objectiones repelluntur . Apostoli apertum suffragium pro Dagmate isto. Non solis Sanctorum Miraculis , sed eorum etiam cultui reis ligioso bellum in dieit Batavus, sive Tigurinus Censor: quodque mirandum magis est , id facit auctore ipso mei Augustino. Dixerat hie in Lib. de vera Religi Cap. s s. de Angelis loquens : H noramur eos caritate , non sertiit ut e ; nec eis Templa conssruimus , noIuat enim se sic bonorari a nobis, &c. Phere ponus ista expendenda relinquitiis, qui volunt Angelos cultu hoc est serυitutis, coli. Ut Aeant

455쪽

36 DE INGENIORUM MODERATIONE

t inquit pag. 4 s. quomodo se seηtire ct Ioqui eum Augustino, dicere possint. At quantopere cum Augustino consentiant Catholici in eo lenis dis cum beatis Angelis, tum reliquis Sanctis, ipse Phere ponus nullo negotio didicisset, nisi ea tantum corrogaret, quae suo sunt consen tanea ingenio. Agit heie Augustinus de illa serυiιute, quae supremum Numinis cultum significat, atque a Graecis appellatur λατρε α . N Rutem negat, alterum illud servitutis genus, cui -- nomen ei , a mortalibus exhiberi debere coeli proceribus, & certissimis Dei amicis. Audi Augustinum Lib. IO Cap. I. de Civ. Dei: An t ἰηνε inquit , Rostri, ubicumque sanctarum Scripturaram positum est , interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus , qaeae debetκr bominibus , secundum quam praecipit Apostolus, semos dominis suis subditos esse debere et alio nomine Graece nuncupari solet. -υero , Sc. nuι semper , aut tam frequen-ἔer , ut paese semper, ea dicitur serυitus , quae pertinet ad colendum Deum, dic. Idem aliis verbis alibi scribit, sed potissimum Lib. 2O. contra Fauosum Cap. 2I .ubi simul docet, colendos esse religioso cultu beatos Dei famulos. IIIo cultu, inquit, qui Graece λατρε/n dicitur, Latine uno υerisbo dici non potest , quum sita quaedam proprie Diυinitati debita serυitus, πec colimus , nec cctendum docemus, nisi unum Deum. De Sanctis vero Μartyribus ita loquitur: COIimus ergo Marores eo cultu diIectionis ἡου societatis, quo S ix bae vita coluntur sandii homines Dei , s c. Erigeis re Templa, offerre sacrificium, aliaque hujusmodi, uni reservata Deo, nefas est impendere in Angelorum, Μartyrumque cultum sed aliam serυilutis honorariae speciem , quam Duliam appellamus , non prohibemur, sed jubemur praestare Sanctis, quos tamen conseris vos Dei firmi I agnoscimus. Cui hoc nomen non arrideat, alio uta

tur, dummodo rem teneat.

Quod vero Phere ponus subdit, nimirum jam Augustini aevo quaedam coepta esse fieri, quae quamquam a prudentioribus damnara , Paula tim intromissa suere ; inquit enim idem Augustinus in Lib. I. de Morib. Ecci Cathol.Cap. 3ψ.Νουι muItos esse sepulcrorum, Spicturarum odoratores: haec, inquam, Phere poni monita , nescio quid prodeta possint Novatorum scholae. Nam quis certo assis mare pota , Augu- 1linum ibi de sepulcris dc picturis Christianorum loqui , di non potius de Paganorum λ Quod si de Christianis talia inter suos agentibus scribit Augustinus r quid mirum p Superstitio locum habere potuit ac potest in Ecclesiae Catholicae ritibus , ae praecipue in Sanctorum , atque Imaginum cultu , dum Fideles, sint quidem, ut ipsius Augustini verbis utar , professores nominis Christiani , sed professionis suae

vim nescientes, neque exbibentes. Ab his arcessendam non eme doctri. nam orthodoxae Religionis, neque ex istorum exemplo expendendam esse praestantiam Catholicae Ecclesiae, rectissime ajebat Λugustinus in eo Libro . Id & nos nunc repetimus. Quod faciendum recrede

456쪽

IM RELIGIONIS NEGOTI in LIB. III. 43

credendum praescribit Ecclesia nostra , hoc intuere, non vero quod in ista Eeelesia fit, aut creditur ab imperitis di impiis . In eo veritas ct sanctitas ; in hoe superstitio & salsitas. Et revera ipsemet Augustinus tum alibi, tum Lib. 8.Cap.ult. de Civ. Dei, Memorias, sive Sepulera Martyrum, re eorum Reliquias honorandas esse docet, significatisque apertissime , qualis opinio induenda sit Catholicis , quum quaedam in honorem cultumque Martyrum fiunt . Ea autem Augustini verba quum in oeulos di ipsius Phere poni incurrerint, non sine aliqua animadversione dimittenda esse ipse judicavit. Inquit igitur pag. 58I . At pompa , qua ferebantur. Reliquiae, honor ., qui iis genuum flexione deferebatur, inυσcationet Sanctorum , oec . persuadebant Etbnuis , Martyres eoli, quasi quoddamgenus inferiorum Deorum . Tum addit , neque Ethnicos multum a vero aberrata ἰ nam & Christianos nonis mullos offendebat hic idem cultus . Quamobrem censet, Λugustinum heic Rhetorum more, dissimulatis his, quae ab Ethnicis objiciebantur, respondime . Nonnullorum Christianorum nomine , quos male habebat Martyrum cultus , unum vigilantium, & alterum Eunom lumindicare voluisse , ac potuisse, Phere ponus mihi videtur. At quota ,

quaeso , Christianorum pars duo homines sunt , & quales , amabo, tu eorum suffragium univeris Christianorum Ecclesiae opponi possit Ni l facilius, quam in quacumque Republiea duos , immo etiam pluis res invenire , quibus fastidio sint patrii mores, suaeque Religionis ritus . Atqui hujusmodi nitidiosos , 6c audacissimos homines statimeompressere viri sanctitate atque eruditione clarissimi ', quibus certe ignotum noti erat , quid erit Deo , quid beatis ejus famulis debitum ,&quid foret Idolorum , Deorumque cultus. Subit autem Censoris noliri confidentem eloquentiam demirari , quando is dissimi ilatam ait ab Augustino Ethnicorum hae in re aciscusationem , idque Rhetorum more . Nam quid aliud in eo Cap. oltimo Lib. 8. de Civ. Dei prael at Augustinus , quam ostendere , quantum intersit inter cultum divinum hominibus mortuis ab Ethniis ea Superstitione delatum , & religiosum honorem delatum Martyribus a Religione Christiana 8 Primo differre ait honorum & rituum genus ; nam di Sacrificia & Delubra mortuis offerebant Ethnici , aqvio tamquam a peculiari Divinitatis signo abhorrebat Christiana Respublica. Deinde ostendit, ab animo illorum differre omnino in

iis ritibus atque honoribus animum illorum . Ethnici tamquam Deis os veros , & adoratione uni Deo debita , si os mortuos pro tequebanis tur Christiam contra numqua in suos mortuos apotheosi donarunt, numquam Deos censuere; oc quos honores habuere suis Martyribus, fuere quidem signa religiolae venerationis , non autem divini cultus, di mentis ad Latriam propensae. Animus autem , atque intima persuasio ea eli, quae ritus, di sermones honoris causa coaceptos

457쪽

33 DE INGENIORUM MODERATIONE

ad bonum aut malum trabit . Decernere vero, qui ritus superstitioni.aut verae pietati conveniant, quive tolerandi sint, di probandi , aut improbandi, sive non serendi, ad Ecclesiam, di ad Λpostoli- eam Sedem pertinet. Et hane in rem volo Pheremnus noster audiat, quid sorte Theophilus quidam Alethinus hominem puto perquam earum Pherepono ipsi scripserit in notulis ad Tom. 3. The Iog. Dogm. Dionysii Petavit, Lib. I s. Cap. a.de Incam. Uι υerba, inis quit , υalent usu, ira gestνs, qui modo μην ciυiles , modo religiosis , pro temporibus ct Ioris , possuηιqης Deo cMendo S bomixibas aeque proconsuetudine adhiberi . Aι iηtera illa adorarao , qua id, quod coli

remur ac precamur , ad unum illud Numen pertinet. Sed possunt esse , ct sant alii inferiores cultus , dignitati rei, quae colitur , attemperati , is que idololatria ulla. Mμοd semper probe observandum. Vide dc ibi

Petavium . . . . . I

Λugustinus ergo in eo loco postquam dixit , honorari quidem Martyres, eorum aue Memorias, a christi fidelibus Ethnicorum ae-eusationem atque Iuspicionem omnem evertit , monens, neque Sacerdotibus , neque Templis, neque Sacrificiis c quae uni Deo tantummodo sunt debita honorari Sanctos Martyres; reliqua vero veneis r. tionis signa eisdem exhibita, ex obsequio religioso, non autem ex opinione Divinitatis descendere, immo in ipsius Dei gloriam concedere , quicumque honor Sanctis desertur. Quod quum dieit, oeeuis

pat una responsione, quidquid umquam aut Ob;ecerant, aut objice. re poterant Ethnici adversus Martyrum cultum. Luaecumque, ait,adbibextur religiosorum obsequia in Maror m Iocis , oraamenta sunt meis moriaram, non sacra, vel sacrificiu mortuorvm, tamquam Deorum. Dixerat supra : Honinamus memori s eorum tamquam sanctorum hominum Dei, oec. aer ea ceIebritate re Deo vero de 1llorum Uictoriis gratias Mais mus , ct nos ad imitationem ratium coronaraem aEbortemur, dic Quapropter quid obiicere Ethnici potuerant, aut Poterant, ut apud Chrisianos poPheismum ostenderent, quod suo sermone & explicata mente Chmilianorum, Augustinus jam non contriverit λ Et ne quis Nartyres saltem quasi quoadam geημs inferiorκm Deorum coli putaret, addidit ille: Noa ipsi , sed Deνs eorum nobis est mys. Et infra r Nos itaque MarrFres nostro i nec diυisu bonoribus, nec humavis eriminibus coisIimus.Fςαι Ixat illi Deos suos, dic. Quod Augustinus olim pronuntiabat, nune etiam Ecelesia Catholica profitetur, IdoIolatriae a nostro tum temporum Haereticis insimulata, sed ab hujusmodi ea Iumisma vel a sincerissimi inter ipsos Haereticos jamdudum liberata. Ab Angelis aliisque beatis caeli civibus ad reliquos Christianos, qui decesserunt in signo fidei, & dormiunt in somno pacis , transit pheia reponus noster; atque ut illis religiosum bonorem habendum negat, ita

458쪽

rM RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. III. 433

ita istis nihil prodesse Fidelium preces assirmat. In Lib. de Cura pro

mortuis habenda auctor est Sanctus Λugustinus consuevisse Christia nos offerre Deo preces pro mortuis fidelibus , quod ossicium ipsis prolaturum sperabant apud Deum. Phereponus heie insurgit, in is

quiens: Sed locum aIiquem Scriptarae, sat reυelationem certam bane in

rem proferri oportuit; qui enim noraι Augustinus hoc velIe Deum, ut preces Ecclesiae prosint post mortem nonnullis, cum altum sit ea de re pleniatiam, die. Non enim satis est ut possit hoc fieri; quam multa enim Deas non υδt, quae potui1set υelIe Sed Augustinus laudaverat locum 2. Mais chab. XII. 43 ubi Iegimus oblatam pro mortuis sacrificium. Nihil refert pergit enim Phereponus interrogare: Sed Mbi Lex talia sacrifieiajussit, aut ubi Deus se adimentis ab hominibus I acris propitium fore promia

sit λ Percontor ego a Pherepono , utrum sibi computentur inter Canonicas Scripturas priores duo Machabaeorum Libri, an non. Si postremum, videat ille, quei tot alios divinarum Scripturarum Libros demonstrare contra gentem incredulam possit caelo probatos. Tolle Ecclesiae Auctoritatem atque Traditionem, ruat neeesse est potissimum argumentum , quo nititur divina origo Literarum sacraiarum. Sin, uti videtur , Canonicus est Phere pono is Machabaeorum Liber, quem universa olim Ecclesia Canonicum habuit, dc Catholi ea nune habete quid est, quod illic non legit Phereponus haec verba:

Sancta ergo sicuti vulgata legit oe salubris est eositatio pro defuκctis

exorare, ut a peccatis βιυantur Hinc novit Augustinus , & noscere Phereponus potuit, velle Deum, ut preces Ecclesiae prosint post mortem nonnullis; divino quippe oraculo probatur illa Iudae Machabaei actio, atque opinio. Praeter Scripturae sacrae documentum illud, cui quaedam alia , etsi non adeo perspicua, accenseri possimi, adhibet Augustinus auctoritatem Ecclesiae universae, quae usum precum pro mortuis habet, di habendo utilem piumque, di ab Apostolis descendentem ostendit . Rursus ergo Phereponus in ista erumpit: At quis docueraι Augustinum, a temporitas Apostoloram nuIlas praυas opiniones , ac consaeludianes , sensim irrepere potuisse λ Nullum Dei tegitur, hane in rem , promibsum , eademque est ratio hominum in RempuHieam Ecclesiasticam, ae in

CiυAem coeuntium; nec in banc magis quam in alteram, maIae consuetudia

nessensim irrepere p4funt. At quis docuit Phereponum , eam de .n esse ac fuisse rationem Civilis atque Ecclesiasticae Reipublice in perversis consuetudinibus admittendis p Deinde hanc consuetudinem, qua de imus , esse perversam , nullumque hanc in rem legi promis imDei Nos jam vidimus, in Machabaeorum Libris pronari Deo preces & sacrificia pro mortuis. Quod si ne.ullis quidem in Libris Cainnonicis expressa legeretur divina revelatio istius doctrinaee attamen satis esset, Traditionem certam haberi de ista revelatione in Ecclesia

459쪽

o DE INGENIORUM MODER ATIONE

Dei . At istud procul dubio revelatum fuisse , atque probatum ab Apostolis, hinc discimus , quod Augustini aevo κλυersa pro defunctis Ecclesia supplicare consueυit, ut ait idem in eodem Libro . Heie a tem locum habet regula celebris ejusdem Sancti Augustini Lib. Cap. a . de Baptismo contra Donatistas:/ Quod uniυersa tenet Eceleia fila, nee Conciliis institutum, sed semper retentum est , nonnisi Aue aritare Apostolica traditum re id me creditur . Ab Ecclesiastica vero nimium quantum differt Civilis Respublica. Nihil ibi impensius commenda iatur, ac ingeritur auribus tum Episcoporum, & Cleri totius, cum reliquae etiam plebis, quam nihil esse innovandum; & pravas opiniones , perversasque consuetudines impediendas , atque averruniscandas; & imminere certum salutis periculum dissimulanti, silenti ,& sinenti aliquid novi aut sentiri aut fieri, quod aperte aut tacite dominam Christi atque Apostolorum aliqua ex parte laedat. Tam reliis giose, tam solicite huic suo muneri hucusque Ecclesia Catholica resia' pondit, ut vix nova quaepiam falsa opinio, nova aliqua mala conis suetudo emerserit, quam aut Concilia , aut Romani Pontifices, aut alii Episcopi, Patres, Scriptoresque pii atque eruditi non represserint, non damnarint. Aliter se gerit Civilis Respublica , Et ostendat, si potis est, Phere ponus ipse originem consuetudiis nis istius ; quamvis enim quod ait: de originem precam pro morauis υide Ioann. FeIIum ad Ep. I. Curiani. Lectoribus spem , aut metum inis gerat hujusce originis inveniendae: Lectores tamen se deceptos sentient, ubi eiusdem Felli notas atque argumenta pensabunt , & cum ipsisSancti Cypriani verbis conferent. De Victore quodam ait Sanctus Episcopiis: Non est quod pro dormitiora ejus apud υos fiat oblatio, aut deprecatio aliqva nomine ejus in Ecclesia frequentetur . Quid refert, quod Fellus ostendere contendat, pro Martyribus non oratum fuisse olim λ Id certissimum est; at illic res minime erat de Martyre quOpiam. Nullis vero tabulis Fellus prodit, pro ceteris fidelibus cum signo fidei vitia defunctis preces ad Deum non fuisse praestitas, neque speratum inde ipsorum refrigerium . Immo idem ille Cypriani locus evidenter ostendit, preces pro fidelibus mortuis tunc in more Eccle-sae fuisse, quando intercedit, ne pro homine illo fiant. Deinde cedo magistrum Cypriani, Tertullianum videlicet, qui Ecelesiae suorumque temporum hac in re consuetudinem nobis edisserat . Inquitis in Lib. de Monogami a Cap. Io. de Vidua: Enim υero S pro anima ejus mariti) orat, refrigerium interim adpostulat ei, S in prima re-Jurrectione confortium , et offert annuis diebus dormitionis ejus . In Cap. sequ . Orabit, inquit, pro maritis tuis πουo S Uetere. Quibus ex verbis intelligis, quid etiam senserit Sanctus Cyprianus , quantumque ab ejus mente abhorreat Felli sententia , oc rursus quam antiqua sit formula illa , qua etiamnum in sacro faciendo ιocum refrigerii,

Iucis

460쪽

IN RELIGIONI s NEGOTIO. LIB. III. et

lueis ae paeis Fidelibus Catholicis vita functis a Deo precamur. Et quum Tertulliani aevo, hoc est, uno aut altero seculo post mortem Apostolorum , ista passim in Ecclesia peragerentur, uti ex alii, etiam ejusdem Tertulliani locis confirmari potest,quumq; in eam rem cori sentiant tum Concilia, tum Graeci Latinique Patres: tamdem intelligere cogimur, non aliunde quam ex Apostolica Traditione v nisse hujusmodi consuetudinem . Quod si magnum oe eertum lucrum

Ecclesiasticorum Phereponus pro more suae gentis heic objicit nobis: rogandus ille primo est, ut ostendat, hujus opinionis ope jam tum ab Augustini, Cypriani, ac Tertulliani aetate Clerum sibi quaesivisse divitias . Tum animadvertendum, aliud esse perversitatem aut bonitatem opinionis alicujus , aliud vero lucrum , quod ex eadem opinione educi potest; nam homines improbi tam bona quam mala doctrina abuti possunt in sui commodum atque utilitatem . Necesse est igitur , ut ipsam opinionem Phere ponus recta aggredia in tur , christianoque Dogmati contrariam ostendat: quod tamen de nuntiamus, ipsi nunquam possibile futurum , quando tam antiquis degitimisque fundamentis nostra sententia nititur , & ad aliud conis siderationis genus spectant , quaecumque aut laudandae , aut vituperandae consuetudines in usum istius opinionis invectae hucusque

fuerunt

Ad haec litem non Augustino tantum , sed universae Catholicae Ecclesiae indicit Phere ponus, quod apud nos majori sit in pretio ac laude studium sanctae Virginitatis, quam honestae Nuptiae. Catholicam lententiam expresserat atque illustrarat Λugustinus in Lib. de sancta Virginitate. Phere ponus vero in Animadversionibus ad eumdem Librum pag. 563. monet , Conjugium opus esse , quod sine magna virtute peragi ac sustineri non polsit. Pericula enim muIta imminent conjugatis, multae.tentationes incumbunt, ex quibus sese, ut Chrsianos decet, expedire semper non est facile. Tum enumeratis hisce periculis atq; laboribus , subdit: At qui caeIibem υitam agunt, nuIlius euinramgerum nisi sui, nec indigent tanta υirtute ad se solos sustentandos , stilam Uirtatis calcandam, quae muIto minoribus periculis cincta est . Quibus ex verbis concludit, caelibatum non solum non esse rem , quae per se magis Deo placet, quam Matrimonium , sed etiam esse rem minoris quam Matrimonium virtutis. Augustino autem id semper infortunii accidit, ut quae ipse profert, Rhetoricae tantum argutiae sint; quae vero Phere ponus, solidissimae omnino rationes: Quare Censor monendos Lectores tamdem arbitratur his verbis. Qui haec probe expenderit , non multum moυebitur Rhetoricis argumentis, quae in hoc Libro deinceps sequuntur. Felicem hominem , cui exiguo verborum apparatu semper datur immensam disjicere aliorum loquacitatem.

Quum inter virginitatem , Deo dicatam , & Christianas Nuptias

comis

SEARCH

MENU NAVIGATION