Specimen pathologiae generalis veterum graecorum scripsit Sophocles ab Oeconomus

발행: 1833년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tione tentantur ), nec non ad hydropem magis dispositae

sunt, uti HIPPOCR., et post eum SYDENHAMUS contendunt. Sexuales iunctiones, quae magnopere vitam foemineam commutant, sub diversis temporibus variam faciunt ad ino hos dispositionem. Periodicus ille sanguinis fluxus corpora virginum disponit ad potentias nocivas externas, atque mala cx turbato fluxu sanguinis oriuntur ' . Nomentum etiam illud vitae foemineae, quo sanguinis fluxus cessat, Vitam disponit ad novas metamorphoses in corpore procreandas, quales sunt sciresius, cancer et alia eiusmodi tetra ac perniciosa mala GALENO testante S. 50. . S. 74. Non parva est temperamentorum potestas ad disponenda ad morbos corpora humana. Temperamentorum doctrina a philosophis et medicis theoriae quatuor elem utorum vel humorum cardinalium sussulta fuit, secundum quam datur temperamentum liumidum et calidum sanguineum , humidum et frigidum sphlegmaticum , siccum et calidum Rholericum atque siccum et frigidum atrabitare . Quidam vero veterum humidum quoddam ac frigidum simul temperamentum esse assirmant, atque etiam alterum

calidum simulque siccum; noli tamen humidum simul et calidum; neque frigidum simul et siccum temperamentum esse; cum calor et humiditas, frigus et siccitas non Possint inter se consentire, imo unum aliud absumat atque deleat ' . Stoicorum quoque cate a mixturam elementorum varietates temperamentorum essicere professa est ' . Persectius autem doctrinam temperamentorum GALENUS

1615. s. Diuili od by Cooste

82쪽

exposuit ὶ, qui magna cum sagacitate demonstravit innumeras gradus esse inter singularia temperamenta et eorum mutationes, nec non transitus reciprocos quoad aetatem, Victus rationem, clima, situm loci etc. Vir iste summus quatuor notis iam temperamentis quintum addidit, in quo neque qualitatem neque vim exsuperare, Sed temperatam harmoniam existere pronunciavit i j. Temperamenta Vero Sequuntur mores animi; animi aciem et intelligentiam humor biliosus facit, constantiam et firmitatem melancholicus, simplicitatem et stoliditatem sanguis, pituitae Vero natura ad mores consormandos est inutilis ). Disponit temperamentum phlegmaticum ad morbum epilepticum Phthisim ) etc.; temperamentum vero atrabitare morbis frigidis, cholericum febribus ardentibus sq) favet. S. 75. Habitus corporis, h. e. eius constitutio ty) ad di ponenda corpora ad morbos magnam confert Vmbolam ' . Optimus corporis habitus ille est, qui tenet medium inter gracilitatem et duritiem, caliditatem et frigiditatem, atque actiones animales et vitales integras habet '). Ast si corporis habitus frigidus ac humidus sit, dispositio ad pinguedinem incontinentiamque musculorum oritur, Sicuti etiam ex habitu calido et humido morbi putridi se exsurgunt .

Habitus corporis pinguis accelerat morbum, quare HIPPO- ) ΙΙΕcxxa Gesctitate der mi unde I. Bd. p. 498.

3 GALEI. de temper. L. I. c. 3. p. 520. Comm. III. de humor. t. 18. pag. 425. 'ὶ G1Let N. Comm. II. de humori b. t. 40. p. 317. Comm. I. de natur. human. t. 38. P. 97. I ip p. de morb. sacro P. 303. in Id. Epidem. L. III. P. 1089. μὶ G 3.xs. Comm. III. de humorib. t. 18. p. 425.

83쪽

CnΑTEs eos, qui paulo habitiores sunt. ταχυθανάτους appellavit ); in iis enim angustae sunt venae et arteriae, Proindeque paucum sanguinem et spiritum continent. adeo ut ipsis aetate provectis levi occasione vis vitalis celeriter destruatur, sicuti GALEN Us dicit ' . obesi diu consistere non P Ssunt, atque morbis acutis et dissicultate spirandi succumbunt CELSO monente ' . Habitus corporis maci

lentus corpora ad phthisin φθοηὶ disponit; habitus isto

cognoscitur a thorace, qui est tam angustus et vestrictus, ut alarum instar scapulae a tergo Promineant, qua ex CauSams πτερυγωδεις nez non φθινωδεις Veteres appellavere . S. 76. Praeter habitum corporis consuetudo in vitam animalem magnum exserit influxum q). Consuetudinis, quam iure alteram naturam appellavere sq). ratio habenda est in Victu, tegumentis, laboribus, somno, rebus Venereis et

animi pathematibus sy); si Vero mutatio aliqua repentina

in dictis momentis accidit, corpora ad morbos varios disponuntur, aut eorum imperio victas manus tradunt. Iam manifestum est ex fida constantique experientia cibum, ρο- tum, balnea, Vigilias, somnum, frigus etc. repente detracta morbum producere ' ; haemorrhoidum etiam fluxus tempore consueto nota fluens magnas producit in eo Pore liuinano molestias, ERASISTRATO observante '). Ide Aph. II. 44. Comm. in Aph. II. 44. p. 547.

De medicin. L. II. c. 1, 2. Ga Lxre. Comm. I. in I. Epid. t. 19. p. 62. Id. Meth. med. L. XI. c. 13. p. 777. Hipp. Aph. II. 50. ARIAToT. Ethic. L. VII. cap. 11. GALEN. de simplie. med. lacuit. L. III. c. 18. CIcERo de sinib. L. V. c. 25. y Hipp. Εpidem. L. VI. S. VIII. p. 120 l. ') Gi xxv. Comm. in Aph. II. 50. Dc consuet. c. 1. P. 116. 'ὶ Id. de consuetudin. c. 1. P. 114. ed. Dietz.

84쪽

que HIPPOCRATEs ) et ex eo CELSUS homines mutationibus paulatim adsuescere debere persatis docuerunt. sECTIO II.

DE CAUSIS NOCENTIBUS.

S. 77. omnibus iam dudum expositis causis, quae corpus ad morbos praeparant, ad Potentias, quae morbos Provocant. examinandas et investigandas nune progredimur. Omne illud, quod, corpore iam per dispositionem

παρασκευη0 Parato ad morbum, abnormen statum vitae ProVocat, causa morbi occasionalis seu προφασις audit ' . Causae Vero occaSionales sunt Variae, quae corpus commutant et laedunt; principes tame u istarum sunt universum θεῖον , aer, cibus et potus, medicamenta, quies et similia. Haec vem, si commode ministrentur, causae sunt et conser-Vantes et salubres, si vero incommode morbosae fiunt . DE INFLUXU UNIVERSI. S. 78. Coelestia corpora, quae universum con Stituunt, continuo consistunt commercio, ut omnia ipsa semet attrahant et repellant ). Terram quoque cum reliquis corporibris coelestibus in mutua ratione esse, iam antiquitas extra omnis dubitationis aleam posuit q). Hac ex

Causa aStrorum Ortus et occasus non parvum exserit influxum ad morbos; stellae autem imprimis sunt stella canina κυωνὶ , Arcturus et Pleiadae sy). Maior autem est in ') Aphor. II. 51.

85쪽

fluxus solis et lunae in terram et in hominem. Solis enim eclipsis ad novarum epidemiarum generationem s3mbolam suam confert, uti ab enarratione THUCIDIDIS bene patet ' . Coitus quoque solis cum luna vehementes mutationes producit syὶ; quare labores siderum metum et sermidinem veteribus produxere in. Luna vero increscens atque decrescens maris increscentiam et decrescentiam producit, sicuti PYΤΗΕΑs observavit 'γ, atque ostrea, rebinos et multa animantium genera consimilis virtutis implet et alit . Batio vero influxus corporum coelestium in organismum humanum clarius patebit, si speciatim de luna et inprimis

de sole agamus, a quo lux, calor, constitutio acris etc. dependent.

S. 79. Quantam enim potestatem lux possideat ad visam conformandam ae elaborandam plantarum expositio lucis efficaciae abunde docet; expositis enim plantis eius influxui, materia earum persectius elaboratur q); multo

maior hominibus actio lucis perspicua evadit, ita quibus

maior sensuum alacritas ac maius animi robur observatur sy). Luce vero absente, terra inefficax et tenebrosa et

vita organica in infimo gradu est ); homines etiam in tenebris viventes corpora foeda habent, pallidi, languidi,

et evanidi albant, caroque morticina est 'γ. Lux autem intense in oculum agens irritabilitatem et sensibilitatem eius

86쪽

detrahit, unde dolor, lippitudo, lacrymae, caligo et tandem ipsa coecitas oritur ). Renecta lux molestiam oculo producit sy), sicuti e nive amaurosim generat in. Detractio vero lucis debilitatem erga lucem producit, quare Tyrannus Syracusorum crudelissimus homines carceribus len

Mosis includebat, postea autem eos in domum lixivio dealbatam conducebat, unde lumen miseri isti perdebant . S. 80. Memoratis lucis essectibus age nunc et illos caloris adumbremus. Calor, cuius necessitas in vita magna

est , atque principium ipsius vitae existit, uti PYΤΗAGOnΑs docet sq), naturalem quendam gradum habet, quo homo diutissime sine ulla perceptione molesta lauitur; si

vero calor ab isto gradu recedit, aut supra aut infra, corpus morborum imperio victas manus tradit. Res autem clarior reddetur, si rationes omues caloris breviter expo

suerimus.

S. 81. Calor externus iusto magis adauctus vitam incitat, unde virium lapsus Oritur, sanguis prorumpit, transpiralio culanea vividius procedit, mens hebetatur ae animi deliquium emergit sy). Calor vero adaugetur a balneis, potu et acre calidiore; balnea calida cutim corporis admodum emolliunt ' in, respirationem magnam et densam 'γ,

87쪽

Pulsum parvum, debilem, celerem, rarum et tardum faciunt, e balneis calidis AGATHINUS symptomata omnia debilitatis ae irritabilitatis derivavit ' . Abusus balneorum calidorum eczemata preducit ' . Potus calidus ventriculitonum debilitat ' . Aer tandem calidior vel aestuans cutim corporis relaxat, respirationem citatam, anxiam ac bre

vem facit ' .

I. 82. Calor imminutus praeter naturam frigus audit ' . Essectus frigoris in organismo sunt varii atque utplurimum nocivi. Frigore calor vitalis subtrahitur, atque tumor vitalis imminuitur ' , corpus pallescit ' , vasorum capacitas et corporis moles contrahuntur ANAxIMEN E doeen te 'γ, nervorum distentio ac rigor immobilitas linguae, paralysis et congelatio humorum inquilinorum oriuntur ); si vero frigus intensius diutius in corpus agit, ambustiones artuum, ac mortem ipsam producit '. Frigus in resPirationis organa agens tussim, et spiritus dissicultatem producit ' , in cutim externam per halnea frigida applicatum varias producit mutationes; halnea moderata frigida lavent sanitati, corporaque Ianguida

88쪽

corroborant ); si vero nimis frigida sint atque diutius

adplicentur paralysim sphincterum urethrae et ani producunt ' , pulsum parvum, debilem, tardum et rarum sa-ciunt ). Frigus per potum etiam in organismo adplieatur; potus frigidus aestuante corpore perniciosos essectus producit ' , quare merito a DIOSConIDE potio aquae frigidae inter Ρerniciosissima venena refertur l. Potione aquae frigidae corpus siccatur, pleuritis, synanche, callositas in ventriculo, hydrops etc. oriuntur sq).

DE NOCIVA AERIS POTESTATE.

S. 83. Aer vitae humanae pabulum totum globum terr streum involvit ac in continua actione eum Sole, Iuna, astris,

G xxv. Meti 1. med. L. X. e. 10. P. 717. Balneorum saluberrimum usum ad servandam, Cor borandam ac restituendam sanitatem Asc Lxpianax medici et post eos II ERODrcus inlinduxere. Praeceptavem usus balneorum ab VI proca, TE, ASCLEPIADE, THEss Lo, TRE MISSONE, ATHENAEO, AC TIlINO, HERODOTO, Ga Lxso et aliis medicis sustus ae accuratius exposita sunt. Balnea dividunt in na-

die Bdder des Aherreum's etc. Manhelm 1807. 8. Praeses sontium calidorum Diana suit, quam Θερμαιαν aP-pellavere ΑΕ L. ARISTID. Orat. Tom. I. p. 321. Od. IEBB. . In Lesbiis inseriptionibus appellatur dea. Festum vem Dianae Θερμία certis diebus celebratum esse veteres inscriptiones docent vide

S. L. PLEAN Lesbiacorum liber p. 117, Berotini, 1826. 8. . ) Id. de loc. assecl. L. IV. c. 7. p. 257. ' ΙIippoca. de humid. usu S. 11. p. 605. GALEN. de puls. ad

89쪽

et terra ipsa est . Aeris autem in organismum humanum potestas magna est, cum eum quotidie inspiremus et ab eo vivamus . Aer vero, quem inspiramus, non est Semper purus, qui maximam Sanitatis partem constituit,

uti Phylidius canit rMεπισπον τιν υγείας μερος Το τον ἀέρ' ἔλαειν καθαρον ου τεθολωμενον ' , sed vario modo variat quoad temperiem, puritatem etc. Sole globum nostrum perlucente temperies aeris optima est, ast flexo die ac occidente sole aliam naturam aer induit. Aer nocte Condensatur atque comprimit corpus et retarguit corporis defluxiones ' . Quare morborum exarcebationes nocte accidunt, quod probe ac perite ASCLEPIADES observavit, dicens in Natura Vesperum ob aeris crassitudinem, densata inflat corpora, atque initium generat acee sionis in sq). THEODOR. PnISCIANUS hunc sensum ASCLEPIADEM tuto ae sapienter secutus est 7 . Ast nemo luc lentius ac accuratius dissertiusque rem hanc exposuit, quam praestantissimus ANTELLUS, cuius integra hic proponimus

Verba: Απε ουν οδυναι τοῖς νοσουσιν ἰυγροτερο τῆς νυκτος τε καὶ δείλης, εικοτως, λὰ την ψυξιν η κνωμ εν της επισανειας, καὶ απολαμβανομέἶης της κατα το ἄδηλον διαπνοῆς. Καὶ τα ρευρι ιτα δὲ, και τα των οφθαλμιιώντω/, καὶ τα των δυσεντερικων, καὶ κοιλιακων, καὶ τα αἱματικὰ ἀπὸ τῆς αυτῆς προφασιος επιγινο ' παντος του εἰ οτος απιεναι κατα το ἀφανες, εις ἔν τοπον συνδι- ) Hippoca. de natib. pag. 296. GALEN. Commi III. de humor. l. 3. 13. P. 360, 399. ORIBAS. Synops. L. IX. c. 3. Hippoca. de statib. p. 296. δὶ CLEM. ALEx NDR. Strom. P. 569. ) P Lur1Rcu. de Iside et Osiride p. 505.

90쪽

λMure τον ρευμ ατι ριοον . Eodem sere modo hanc rem ATHENAEUS, Praestantissimus ille medicus, expressit 'γ. Temperiem aeris luna in omni mense quatruplici modo

Commutat; prima septimana a novilunio usque ad diem septimum temperiem aeris humidam et calidam facit, autem vero septimana usque ad plenilunium siccam et calidam, tertia septimana decrescente Iuna frigidam et siccam, ultima tandem septimana frigidam et humidam uti ΑΤΗΕ-NAEus docet . Solis etiam eclipses temperiem aeris commutant uti PLUTARCHUs docet ' in, quod VALLIsci En I etiam, RAMAZZIII, summus ae incomparabilis Fn. AB HILDEBRANDi in variis solis eclipsibus observaverunt f . Aeris vero em cia quoad temperiem Varia est. Frigidus aer facit ευσαρκιαν και εχπροφαν καὶ πιμελῆν, cuiusmodi est videndus incolis regionum septentronalium . Morbis acutis gignendis satis P

rem non esse, sed eo magis diuturnos prodncere, veluti tabem, cachellias et articulorum morbum. Calidus vero aer σωματων δαπαν-rικος καὶ ἰσχω ν τὰ συπικρίμιατα, Sanis Vero magis ευκινησαν tribuere et ευτονιαν : in morbis autem sa-cile tentare vires, nervis et pectori conducere, reliquis vero partibus non satis utilem esse s J. In genere autem aer

iuste magis calidus, aut frigidus, aut humidus, aut siccus sanitati non lavet syὶ.

Commixtio aeris cum aliis materiis noxias non parvas imo atroces et funestas Producit. Inquinatus aer a paludosis eiu uviis, viscerum obstructiones, febres perniciosas etc.

δὶ Atrius L. III. p. 61. M. Aldin. De iacie in orbe lunae.

Animadversiones in constitutionem morborum stationariam etc. Pag. 39. Vindob. 1831. 8. μ) vida ΑΝTYLLr τα λείψανα P. 10.

SEARCH

MENU NAVIGATION