De regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis liber singularis auctore Mariano Verhoeven

발행: 1846년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

in dotationem concessae suerunt labricis ecclesiarum parochialium. Nam capellae et ecclesiae hujus generis certo a Gubernio fuerunt alienatae, utpote in fabricas ecclesiarum collatae. Atqui omnes alienationes lactae a Gubernio ex Gregorii XVI indulto ratae et firmae sunt habitae; ergo do his quemadmodum de caeteris affirmari debet, regulares, ad quos antea pertinuerunt, etiam in easdem omnia sua jura amisisSe.

Una hic restat diluenda dissicultas de oratoriis publicis, quae regularibus cederentur vel ab ipsis acquirerentur. Praenotemus autem oportet, nos illas ecclesias vel capellas oratoria publica habere, quibus janua aperta patet in via publica, et in quibus ea, quae muneri S Parochialis sunt, non exercentur, sed solum Missae celebrautur, et Christi-fideles diebus dominicis et sestis satissa-ciunt Ecclesiae praecepto Missae audiendae l . oratorium hujus generis ex eo solo capite, quod intra limites parochiae situm est, ex dispositione juris non subjicitur administrationi et iurisdictioni parochi, quia hic non habet, ut aiunt, intentionem in jure fundatam super istius subjectione; quapropter, si talem locum sacrum sibi subjectum esse contendat parochus, id vel ex fundatione, vel ex privilegio, vel ex consuetudine, vel ex alio

titulo legitimo probet oportet 2ὶ; sed de jure communi subjicitur Ordinario, qui habet intentionem in jure fum

datam super omnibus reclesiis in dioeerat sua suis R. Itaque,

102쪽

ut oratorium publicum regularibus concedatur, juria Can es plerumque ad solum ordinarium recurrendum est. Verum hodie in his regionibus praetiee omnino aliter procedi debet ac ita distingui : vel agitur do oratorio, quod Gubernium transtulit in dominium et proprietatem fabricae ecclesiae parochialis, et scrvatis de jure servandis publico cultui restitutum est; vel agitur de oratorio, cujus dominium est penes civem aliquem, qui illud a Gubernio emit, vel alia ratione acquisivit, et quod postea ex auctoritate Ordinarii divino cultui conSecratum est. In priori casu illud regularibus de facto tribui non potest.

nisi servatis decretis, in eam rem a magistratu civili latis; quae si negligerentur, diversi generis incommodis praeberetur locus, adeo quidem ut moraliter fieri nequeat, ut ea decreta non observentur. In posteriori casu nulla quidem attendi debet peculiaris civilis solemnitas, sed quod ad cessionem nudi aedificii spectat, tota res pendet a voluntate domini, at pro missione in legiιimam possessionem adeundus est Ordinarius. Ita quidem ratiocinamur, inspectis hodiernis rerum circumstantiis; nam ut consilium fabricae ecclesiae parochialis oratorium publicum alicui regularium ordini vel

ad tempus vel in perpetuum cedere possit, necessario servare debet decreta imperii civilis. Praeterea ita comparatae sunt legeS civiles, ut regulares nequeant obtinere

pedisicium, quod jam est oratorium publicum, et cinilem habet dominum, nisi cum ipso domino de ea re agant. Profecto haec a jure canonico exorbitant, cum ecclesiasticis legibus sit cautum, ne aedificium oratorii publici sit in dominio ullius privati hominis, qnum penes ipsum esSenon possit jus oratorium tale clandendi, quod jus secundum Ecclesiae leges penes solam auctoritatem ecclesiasticam csse potest. Id saepius definivit S. Congregatio Concilii, et confirmaverunt Summi Pontifices, inter alios Ct mens XII in Brevi dato ad Episcopum Placentinum. Α

cedit, oratorium publicum consecratione vel benedictione essici rem saeram; quae autem semel Deo dicata sunt, non Disiligod by Cooste

103쪽

amplius possunt ad profanos usus e verti, nisi ex gravi eausa et 'ordinarii auctoritate: est enim regula inris iain Solo : Semel Deo dieatum, non est ad usus humanos ulterius transferendum. Ex his abunde patet, quam Darum quadret emptio venditio, locatio conductio oratorii publici cum iis, quae M. Canonibus sancita sunt. Verum pro locorum et temporum adjunctis Ecclesia multa fieri sinit, quae discipli uaribus suis legibus non Suut conse lanea, praesertim quando adjuncta ista ita comparata sunt, ut urgendo Suas leges dignos fructus tamen sperare nequeat, vel periculum Sit ne majus bonum impediatur. His praenotatis, jam quaerimus : quid ceusendum sit, si regularibus utrovis modo cedatur vel acquiratur Oratorium publicum, an iam hoc ipso illis jus est in eo

omnia sacra munera exercendi, quae in regularium ecclesiis legitime constitutis exerceri possunt, an Vero solem nitates a jure praescriptae ad aedificandam regularium eccleSiam antea servari debebunt Non magnopere de hac quaestione ambigi posse videtur.

dummodo mente teneamus, regulares sola Concessione

vel acquisitione nudi aedificii non obtinere jus aliquod munera spiritualia in eo exercendi. Ut igitur haec ilia lo-gitime possint persolvere, necesse est ut auctoritatem spiritualem adeant, quae penes Summum Pontificem et Ordinarium residet. Quodsi licentia in illo oratorio saera munera publice persolvendi ab Ordinario sit concedenda, hic omnia in eam rem a iure praescripta servare debet;

regulares enim in monasterium vel ecclesiam introduci non POMunt, . ni Si causa cognita, constiterit, eos sin aliorum detrimento commode sustentari se se. x Atque

adeo, ubi regulares in tali oratorio publico ea praestituri essent, quibus eoncursus fidelium et emolumenia parOchialis e Iesiae notabiliter praeviderentur imminuenda, ratio non apparet ob quam censendnm foret, minora PSSeparochi jura. quam ubi ageretur de landatione novae clesiae; idque solide eonfirmari videtur ex decisione S. Rotae, quam Supra uum. m, hujus t exscripsimus. Diuitigod by Corale

104쪽

DE SACRIS MUNERIBUS OLIBUS PERFUNGENDI IUS HABENT REGULARES PRAESERTIM IN SUIS ECCLESIIS LEGITIME ERECTIS.

Quae in praecedenti capite disputata sunt, pertinent ad aedificationem monasteriorum et ecclesiarum regularium. Porro ubi servatis de jure servandis hujusmodi aedificia suerint erecta, atque in iisdem habitandi et residendi jus obtinuerint regulares, hoc ipso etiam ipsis jus est divina ossicia et sacra munera ibi persolvendi. Quare is cui insest impediendi ecclesiae vel monasterii constructionem, ut hoc jure utiliter utatnr, eo uti debet antequam regulares in legitimam possessionem ecclesiae vel monasterii fuerint inducti. Nunc autem distinctius explicandum est quaenam divina ossicia et munera sacra, nem sub qua conditione obeundi ins habent regulares in ecclesiis et monasteriis, quae jam legitime possident. Id porro in sequentibus paragraphis essicere conabimur.

II. De Sacrosancto Missae Sacriticio

I. S. Missae Sacrifieium in regularium ecclesiis ori rari potest tam a sacerdotibus saecularibus quam regularibus. Sed pro Saecularibus ealeris seu peregrinis praepositi reelesiarum regularium servare debent statuta dioeeraeos.

105쪽

- 96 II. Idmittere autem non possunt sacerdotes regulares exteros

alterius ordinis sine licentia ordinarii loei. II l. In eoelestis ressularium S. Missoe Sucri ieium publieeuperri potest, et Christi ideles Ecelesios praecepto flatisfa-eiunt Mertim in iis audiendo diebus dominieis et festis.

IV. cavere tamen debent regulares, ne suis hortationibus populum a frequentanda parochiali ecclesia avocent. V. Sed prohibitum ipsis non est, Missas in eorum ecclesia prius celebrari quam in parochiali ecclesia.

Ιn ecclesia regularium S. Missae Sacrificium offerri poSSe, non tantum a rrgularibus qui in ea resident, sed etiam ab aliis sacerdotibus, id quidem in dubium vocari nequit. Verum quod ad exteros Sacerdotes attinet, regularibus non licet hos admittere ad Missae celebrationem, nisi observatis Ordinariorum mandatis et statutis ea de re dioecesanis. Nam Ordinarius sub gravibus quidem poenis poterit regularibus speciatim prohibere, ne in suis ecclesiis exteros sacerdotes saeculares admittant ad divina

celebranda, nisi prius ab ipso hujus rei licentiam obtinuerint. Luculenter id probat Benedictus XIV, in Epistola encyclica Ouam graue il), ubi ait: et Licet non oportoat Episcopum sollicitum esse de regularibus, qui in propriis

ecclesiis Missas celebrare intendunt, quum ejus rei cura reservata sit eorum Superioribus regularibus; si quis tamen saecularis sacerdos in ecclesiis regularium Missam

celebrare velit, hic etiam debet litteras discessus a proprio Ordinario obtentas exhibere Episcopo, in cujus dioecesi Sacrum vult peragere, uti videre quoque est in Nostra Institutione XXXIV, 3 . a In hac Institutione

106쪽

porro celeberrimus Pontifex in eamdem rem allegat sequentem resolutionem S. Congregationis Interpretum

Episcopus loci ordinarius prohibere possit, ne regulares in eorum ecclesiis sacerdotes saeculares eaeteros divina olpicia celebrare permittant, nisi prius ab ipso Discopo visis tiι- teris commendatitiis, ipsi sacerdotes admissi fuerint. S. Congregatio censuit, Posse. II. Quamvis autem haec resolutio S. Congregationis sacerdotos tantum saeculares memoret, opinamur tamen ab Ordinario etiam prohiberi pOSSe, ne regulares exterOS religiosos alterius ordinis in suis ecclesiis ad Sacrum perficiendum admittant. Illud quidem opinamur, tum quia Benodictus XIV in Litteris Encyclicis tantum excipit regulares, qui in propriis ecclesiis Missam celebrare volunt, tum quia Constitutione Apostolicum ministerium istin idem

Pontifex haec edixit : it Institutum canonicum est, sacri concilii Chalcedonensis auctoritate spmatum, Domini advenae in Sacris constituto licere ordinem, quo se insignitum asserit, eXercere, adeoque Sacrum peragere, si sacerdotem se esse profiteatur, nisi litteras authenticas Ordinarii palam faciat, testimoniumque exhibeat, Se nullo suspensionis vel irregularitatis vinculo irretiri. Itaean. 7, disι. Tl, cui apprime consentit S. concilium Tridentinum, sess. 22, De Sacrificio Minoe, decreto De observandis et enitandis in eelebratione Missae, et cap. 45, seSs. 23, De Reform. Porro hujusmodi praescriptum regulares etiam respicit, quoties extra dioecesim versantur, in qua ad sacros ordines promoti suere; proindeque suscep-

107쪽

tum ordinem exercer minime possunt, praesertim in me nis quin ad propriam sodalitatem non spereunt, nisi prius iscopis aut vicariis generalibns vri soraneis superiorum suorum docum nia Proserant . quibus ei obtenti ordinis testimonium ol libertas ab omni ea nonico ini laedimento iri regularitatis vri suspe usiouis perspecta fiat. ν Luculenter

etiam id con firmat Wi EsUrn, Sc 1. iij. 1 II. S Missae Sacris eium in praedictis ecclesiis pubIice offerri potest, ita ut Christi fideles eidem interesso et closiae praecepto audi studi Missam dominicis aliisquelasiis diebus satis lacere possint Hoc plures Summi POutisces poculiaribus constitutionibus desiniverunt. Leo X, Constitutione Intelleximus, edita die 15 novembris IIII, diserte ait: et Auctoritato Apostolica tenore praesentium notum facimus, omnes Christi sidele&, qui, non contempto proprio sacerdote parochiali, in ecclesiis Fratrum Ordiuum Mendieantium, dominicis et sestis diebus Ilissas audiunt. SatiSsacere praeeepto Ecclesiae de Missa a distud a. noc in aliquam labem mortalis peccati poenamve incurrere i2j. O S. Pius V. Constitutione Etsi Mendicant l) Institutiones ea non imi lib. I. ut. 22. De elericia perestrinis, num. Redit. Monuchii l703. hi eoneeplis verbis listo habet i u Κpiseopus suae dioecesis praelatis , etiam regularibu6 sub meorum Inieatione prohibere potest, ne sacerdotes saeculures aut etiam alterius non sui j ordinis regi . lares peregri uos ad Missas in mel si is suis eelebrandas admittant, priusquam ipse, inspeetis corum lururis eoannie alitas, hi permiserit. etiam. praelati illi eorumque Melesiae sint axemptae quia id agii tamquam dolegatus Ssidis Apostoliete, ne aliquis non sneerdos, aut a jure impeditus,t mere se ingerat divinorum celebrationi Ita eum Biccio et aliis Doctoribus allegalis BAnnosa, De omelo iampi, Alleg. 2l, num. 8. PALAo, Trael. 27, Disp. uniea, P. 36, num. 2. LAl AN, in cap. IM P, num. I. . isti Muynum Bullarium Romanum. lnin. I. eol. 592. edii. est.

108쪽

num, data XVII kal. w-mbris atam 1 56 7, desiuiriti: e Christi fideles,. audiensi Missas in ecclesiis Fratrum hujusmodi alobus dominicis et festivis, praecepso Eeclesias dis illis audiendis sati classe censeantur ij. a Clemeus VIII in Brevi Significatum, dato unis. 4592, haec statuit: a Praesenti nostro decreto sancimus, saecularibus universi; ILbere uissas diebus domi uicis et aliis maioribus sestis audire in eeclesia tam Fraetrum Praedicatorum quam aliorum Mendicantium neenon etiam Societatis Iectu posse, dummodo id in eontemplum parochialium ecclesiarum nou

saciant. N

Verum, quidem est, ut ad haec animadvertii Benedictus XIV ', non defuisse auctores, intur quos Imnin I . et Van Espen M, qui post tuas constitutiones editas P pugnarent, laneri Christi fideles sub gravi peccato solemni ibus saltem diebus festis ad satisfaciendum pr2ecepta Ecclesiastico interesse Sacro in propria cujusque parochia celebrando Idque illi potissimum ideo affirmabant, quia

per Praelatas eo titutiones derogaeum non esset jurimminuui, quo caulum erat ut singuli fideles diebus sostis Missae parochiali adessent, nisi honesta causa excus maturi Suniuntiam suam sirmabant ex eo, quod in istis Conuitutionibus hsec adjeeta legitur limitatrixa Dummodo id non faciam ita contemptum parochialium ecclesiarum. v Atqui, ita porro argumentabuntur, fieri noupotest ut non adsit ille contemptus in iis qui sine ulla rationabili causa a propria Se abducunt parochia. Verum, ut optime notat sapientissimus Pontifex, si praselata Summorum Pontificum indulta ita essent explicanda, jam sensum nullum haberent; neque enim opus erat privilegio ad hoc, ut fideles, legitima urgente causa, alienam adirent ecclesiam, ut ibi Missae Sacrificio interessent. Idque ex juris communis Sanctionibus, quas paulo

109쪽

ante citaverat Ponti sex, perspicuum est. Quare, ne dicamus praedictos Pontifices verbis lusisse, nec ullum peculiare privilegium regularibus concessisse, ne eSsario sa- tendum est, contemptum illum, de quo agimus, ita esse intelligendum, ut in eum minime incidisse censendus sit, qui solum alibi quam in sua parochiali ecclesia Sacro interfuerit; sed eo requiri, ut aliquis, Sive expresse sive

tacite, aversum a Suo pastore animum ostenderit.

Notat ibi idem Pontifex, consuetudine in universo christiano orbe recepta, quae naturam juris communis jam induit, integrum esse omnibus Christi fidelibus, ut in qua libot ecclesia, modo non sit capella seu oratorium privatum, sacris Mysteriis intersint et Ecclesiae praecepto do Sacro audiendo satisfaciant. Ex his igitur manifesto palet, regularibus jus esse admittendi Christi fideles domini is et sestis diebus, ut in suis occlesiis praecepto audiendi Sacrum satisfaciant. Undo et illud esse itur, nempo locorum ordinarios aut parochos plebem non compellere sed hortationibus tantum allicere posse, ut dominicis diebus et sestis de praeeopto S. Missae sacrificio in eccleSi a parochiali intersint, quemadmodum statuit etiam Tridentina synodus iij, ubi Episcopos alloquens ait : u Moneant stumdem populum, ut frequenter ad suas parochias, saltem diebus dominicis et majoribus sestis, accedat. BIV. Contra vero regularibus cavendum est, ne monitioni-hus aut Oxhortationibus populum a frequentanda ecclesia parochiali avocent. Clemens V in concilio Viennensi in hanc rem edixit : religiosis a etiam in virtute sanciae Obedientiae et sub interminatione maledictionis aeternae di

s in Deeratum de obsernandis et ex tandia in eelebratione Nisare, sess. 22.

110쪽

strictius inhibemus, ne in sermonibus suis Ecclesiarum praelatis detrahant, aut etiam rotrahant laicos ab ecclesiarum suarum frequentia vel accessu is . a Quinimo Benedictus XIV, Constitutione Etsi minime 2ὶ, jubet ut

regulares celebrationem festorum in ecclesiis suis ea ratione instituant, ut per eam non distrahantur fideles a frequentatione doctrinae christianae in ecclesia parochiali. K Saepe enim contingit, inquit, in aliis ecclesii S, ac prae- Sertim regularium, solemni ritu magnaque populi laequentia sestum aliquem diem celebrari; ideoque, si ineeelusia parochiali Summo mane aut statim a prandio Catechismus habeatur, aut ii emo aut pauci admodum sunt qui eidem Catechismo intersint, quique praescriptas horas

non causentur. Sin vero capientur horae, civitatis com modo magis appositae, usu compertum est, populum ad

ecclesiam confluere, in qua festus dies agitur, et celebri late pompae illectum doctrinam citristianam non sine gravi animae detrimento deserere. In hoc articulo quia certa et communis regula praescribi non potest, id totum relictum esse volumus prudentiae vigilis ecclesiae Anti- Stilis, qui attenta Ioci, temporis, perSonarum qualitate, expen Sisque rerum omnium momentis, ita Studeat solemnis diei celebritatem cum doctrina christiana componere, ne ulteri altera sit impedimento. Quod si regulares et exempti contradixerint, et sanctum hoc doctrinae opus, licet ut, Episcopis prius admoniti, suis sunctionibus perturbare praesumpserint, Nostram locorum ordinariis auctoritatem, qua potimur in exemptos, pollicemur; nec alia Pontificiae vigilantiae deerunt remedia, ne parochiales ecclesiae debitis Daudentur obsequiis. η

SEARCH

MENU NAVIGATION