De regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis liber singularis auctore Mariano Verhoeven

발행: 1846년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

contradicere, atque ordinarium, parocho invito, non posse regularibus licentiam aedificandi praebere. Et ne videamur in re tunii momenti Canoni starum auctoritatem parum considerate laudare, sententiam aliquorum Doctorum, qui in hac materia bene versati passim existimantur, ad verbum hic describere juvat. Dignatelli iij, agens de monasteriorum et ecclesia rum Erectione, primo quidem sic loquitur :α Exigitur perneceSse con Sensus parochi Sixe capituli, penes quod residet cura animarum, intra cujus parochiae limites conventias aedificandus est, sine quo aedificari non potest; nam cum in nova ecclesia sepeliri debeant fidelium corpora, ministrari Sacramenta, aliaque plura fieri, ex quibus generari potest praejudicium parocho, illius conSensus ita est necessarius, ut absque eo sundatio novi monasterii non sustineatur. ut tale firmant citatae decisiones in ESAR AUGLMANA, Fundiationis, coram Bevila tua, Mettio, Cerro, et in dicta I OLETANA, Manutensionis, coram Mettio. , Doinde haec addit 2ὶ: u Ubicumque adest periculum diminutionis concursus, ac proinde praejudicii, parochi sunt legitimi contradictores. nBarbosa 5ὶ ait : α In concedenda hujusmodi licentia aedificandi monasterium aut ecclesiam regularium) debet Episcopus maxime attendere, si monasterium aut alteriuscujuscumque erectio praejudicet quoquo modo occlesiae parochiali; eo namque casu assentiri minime debet; ot curato licet contradicere, audiendusque est in sua praetensione, ex Guidonis Papae decis. 570. hVentriglia 5ὶ : α Debet Episcopus, inquit, in concedenda licentia novae erectioni loci regularium observare et attente inspicere, Si monasterium aut alterius cujuscumque erectio praejudicet quoquo modo parochiali ecclesiae; nam in tali casu debet omnino Episcopus vel

72쪽

alius Ordinarius licentiam denegare. Immo parochus in

hac nova erectione est audiendus pro suo interesse, et

etiam vocandus juxta dispositionem citatae constitiationis Clementis VIII, mandantem non posse locorum ordinarios hujusmodi licentias in praedictis novis orectionibus concedere, nisi vocatis et auditis regularibus ejusdem loci et aliis intersesse hahentilius; ex his enim qui possent

habere interesso in dictis novis ereetionibus, ultra regulares alios, principalis est parochus, propterea audiendus, ut tenet Campanita in Diversorio jur. eanon. ru h. 42, cu p. 45, sub num. 8l; RICCI, Decis. ibi, num. 1,

pari. 4. D

Neque ab hac Canon istarum doctrina differt S. Rotae Romanae sententia, ut liquet ex decisione, quam dedit in

una I NvEΝ., Priellegiorum, die 24 ianuarii 1618, coram Assas fl). qua judicata fuit causa, cuius facti species haec erat: Cum patros Theatini civitatis Ianuensis jam praesecti erant ecclosiar parochiali S. Siri, in eaque residerent, patros Oratorii S. Philippi Nerei in ecclesia S. Pan erat ii,

qui e sita orat in vicinia oeelesipe S Siri, recipi et residere conahantur. Patres Thoatini huic recpytioni et residenti se contra dixerunt; quost res ubi ad tribunal S. Rotae delata esset, resolutum suit, non licuro patribus Oratorii residore in ecclesia S. Pancratii. Inter alias rationes decidendi u consideratum fuit, maximum detrimentum soroallaturum patribus Thoatinis, si presbγtori Oratorii rosiderent in ecclesia S. Pancratii, quae non distat ab ecclesia S. Siri spatio 140 cannarum. Quo si ante, diminu retur concursus populi in praedicta reclesia S. Siri, et consequenter eleemosynae, quae ex Christi-fidelium concursu uberiores fiunt erga patres Τhentinos ex illis viventes; ita ut ex diminutione dicti concursus et eleemosynarum diminuerentur etiam alimenta Τheatinis ex eisdem provenientia, quod lex abhorret.

Non obstat lita S. Rota loqui pergii , quod patres Ora-

73쪽

torii habeant proprios redditus a landatore assignatos; quia non ab eorum sed a I heatinorum egestate praejudicium desumitur, et susticit omne praejudicium aliunde etiam quam ex mendicitate seu quaestuatione ecclesiae

vicinae resultans. BSi haec probe considerantur, apertum est, Canon istarum et S. notae sententiam esse, per aedificalionem ecclesiae regularium grave damnum parochiali occlosiae inferri posse, idque propter fidelium ad parochialem ecclosiam concursus diminutionem, quae ex ista aedificatione sequitur; atque ideo parochum in tali casu esse logitimum

contradictorem.

Nequo necesse est hic aliorum Doctorum Verba proferre; nam quum agnoscant parochum a iure annumerari iis qui interesse habent in aedificatione ecclesiae regularium, eumque propterea audiendum esse, antequam ordinarius impertiri possit licentiam aedificandi ecclesiam, hoc ipso idem teneant necesso est, quod ab aliis aperte doceri allatis ipsorum verbis audivimus. IV. Ad haec animadvertere praestat, si ex communi Cannia istarum doctrina, multis quidem ecclesiasticorum tribu nalium sententiis confirmata, fieri possit ut occlesia parochialis ex aedificatione ecclesiae regularium ob diminutionem concursus s delium tantum capiat detrimentum,

ut parochus contradicere atque legitimo impedire hujusmodi aedificationem queat, quanto magis hodiernis temporibus in nostris aliisque vicinis provinciis ecclesiasticis jus istud parocho competat Τ Nam eo tempore, quo a Summis Pontificibus hoc jus sancitum fuit, et juriSPeriti illud explicaverunt, parochiales occlesiae generatim erant Satis dotatae, ut redditibus fixis, ex bonis immobilibuS Plerumque provenientibus, abunde eSSet Provi Sum

74쪽

omnibus iis . quae ad dixi num cultum perficiendum, ad

reparandam eccleSiam, et ad ejusdem ministros honeste sustentandos necesSaria erant; at contra hodiernis temporibus ea omnia sere ex solis eleemosynis et fidelium oblationibus pro parochiali ecclesia quaeri debent. Nemo

enim ignorat, saeculo elapso ad finem vergente parochiales ecclesias in universo Gallican se reipublicae territorio spoliatas suisse omnibus honis, non tantum mobilibus olimmobilibus, quae ad ecclesiae flabricam, ut aiunt. pertinebant, sed et iis quae beneficiorum. etiam Simplicium, vel lanclationum dotem constituehunt, aliisque universis quae in sustentalionem parochi aliorumque ministrorum erant aequisita. Civilis magistratus honu ista sere omnia

vendiderat, vel hospitalibus aliisve institulis civilibus in

pauperum subsidium addixerat, quum de restituendis bonis, quae nondum suerant alienata, cogitaret. Nihil mirum igitur, statum parochialium ecclesiarum, Si paucas excipias, in his regionibus hodie adhuc esse miserum, et parochos debere omnem curam ac sollicitudinem impendere, ut ecclesiae reparationi, saerae supellectili, custodis et cantorum sustentationi, caeterisque ad divinum cultum necessariis providere possint. Quid enim Quinam sunt praecipui sontes, e quibus redditus ecclesiarum parochialium hodio proveniunt Si non ad unum omnes, Saltem longe major parochorum pars salebitur, redditus praecipuos ecclesiis suis venire ex localione subsolliorum in aede sacra et ex oblationibus seu eleemosynis quas fideles inter sacrorum solemnia Osserunt; qui redditus si notabiliter minuerentur, divinus cultus non posset amplius, ut decet, in plerisque parochialibus ecclesiis persolvi. Et ne

temere haec affirmavisse videamur nam in re tanti momenti summa prudentia opus est , lectorem rogamuS, ut consulat statum activum et passivum, quem Vocant, Paro chialium ecclesiarum, praesertim datorum et acceptorum

rationem, quam parochus quilibet singulis annis Ordinario suo reddere debet. Inde haec omnia explorata habebit. Age porro redditus hujus generis sunt omnino acciden-Disiligoti Cooste

75쪽

tales, et prorsus a concursu sidplium ad parochialem ecclesiam pendent. Itaque ubi regulares in vicinia volprope sedem parochialem aedificare volunt ecclesiam, in qua statis horis missae celebrarentur, verbum Dei praedicaretur, Eucharistiae ac Poenitentiae sacriamenta admini trarentur, et parochus prudenter praevideat sidelium concursum ad ecclesiam suam per aedificationem istam ita diminutum iri, ut inde grave eidem ecclesiae inserendum esset damnum, in his rerum ni unetis, inquam, parochus, secundum ea quae Superius diximus, hujusmodi erectioni se opponere ivgitime potest. Uuin imo, si ita comparatus est status suae ecclesiae, ut propter diminutionem concur sus pertimeScere debeat, ne expensis pro divino cultu necessariis inposterum providere queat, non tantum ipsi jus est, sed et ossicium et grave munus, erectionem ecci si se regulurium totis viribus impedire; nam vi ossicii sui jura ecclesiae suae tueri debet, non enim dominus, sed probus defensor est et vindex jurium ecclesiae cui praepositus est; neque ei fas est permittere, ut Se conscio ali

quid fiat quod de jure fieri prohibitum est, et ex quo

ecclesia sua grave detrimentum caperet.

Etsi haec clara sint atque perspicua, in mentem tamen alicui venire posset, nos plus aequo miserabilem statum ecclesiarum parochialium exaggeravisse, quandoquidem magistratus civilis in compensationem honorum quae ecclesiis et parochis praeripuit, non tantum annuam pensionem constituit ecclesiae ministris, verum etiam expreSSecavit, ut, si constet, redditus parochialis ecclesiae minores esse quam ut divinus cultus, ut par est, perfici P0SSit,

ex aerario publico civitatis vel pagi, in quo sita eSt par chialis ecclesia, quod deest, suppleatur l .

76쪽

Verumtamen, quod inprimis annuam pensionem attinet, quam magistratus civilis parochis addixit, peto, an haec tanta sit, ut, si ex ea honestae suae sustentationi prω videant, Superflua habere possint, quae in ecclesiae reparationem aliaque ad divinum cultum necessaria impendant 3 Id nemo quidem a stirmaverit. Sed praeterea set hoe sedulo Ohservari debetὶ parochus est Pater pauperum;

ipsum prae caeteris eleemosynae quaeritandae gratia conveniunt pauperes et manifesti, et non manifesti ac ver

cundi, qui plerique nemini nisi soli parocho egestatem

suam patefacere audent. Quotiesne, dum sacramenta, emuntium praesertim, administrat, infirmorum egentium

inopiam beneficio levare debet 3 Nonne crebro accidit, ut corporali pauperum indigentiae succurrendo, viam sibi sternere debeat, qua spiritualibus eorum necessitatibus subvenire possit 3 Atque hac in re parochorum conditio recentioribus temporibus etiam multum est immutata; Dam ante Perturbatam rempublicam Gallicanam in his regionibus ubique locorum erant Mensae Spiritus Saneti, quarum bona in subsidium pauperum impendebantur; distributio eleemosγnarum, ex his bonis provenientium, prae caeteris ad paroelium pertinebat, eaque ipsi primo loco deserebatur; et, sicubi magistris sive administratoribus Mensae per consuetudinem haec distribulio delataeSSet, Cautum tamen eo in casu erat, ut ipsi in hujusmodi distributione parochum saltem consulerent et audirent l .

lois mellent a la ellarge de la eommune . et speetalement les fulvantes s. Les seeours aux labriques tr/gli se et aux eonsistoires. eonsorinement anxdispositions existantes fur la mature , en eas d insumsonee eonfialde degmodiens de res 4 labiissentenis . .

77쪽

Si quis cum iis hodierna parochorum jura comparat,

plane videt quantopere in parochorum detrimentum mutata sint; hona enim pauperum legibus mero civili hus hodie reguntur, et velut magna gratia est ac insignis favor, Siquando parochus eligatur membrum collegii, quod regundis et distribuendis pauperum honis constitutum est. Tantum abest, ut, sicut olim, ita hodie posset Parochus pro cujusque necessitate et inopia ex honis PauPerum eleemosynas elargiri lHaec profecto abunde probare videntur, si parochus expensione a magistratu civili obtenta, vel ex aliis etiam emolumentis accidentalibus, quae vi muneris sui acquirit, aliquid habeat honoslae suae sustentationi superstiti. aequum non esse, ut Pauca haec residua, esurientibus suis filiis neglectis, in reparationem ecclesiae suae vel altior in divinum cultum impendat. Atquo haec etiam Ecclesiae

mens esse Videtur, quum nusquam Sacris canonibus cautum esse reperiatur, ut parochus in Husmodi rerum adjunctis, quae sibi superstua sunt, ad ecclesiam Suam Sartam tectam servandam aut ad alia divino cultui necessaria procuranda ferro debeat. Pensio igitur, quam magistratus civilis parochis decrevit, non ossicit quominus miserabilis esse pergat parochialium ecclesiarum

Et quod ipsorum parochorum temporalem conditionem Speetat, ne haec quidem ita in tuto est per constitutionem penSionis, quemadmodum illud primo obtutu videri posset. Nam quamdiu res civilis et politica prospere Procedit, pensiones istae solvuntur; sed ubi adversa sortuna premeretur, aut discordiae in republica versarentur, aut Perturbationes in ea concitandae essent quod ob multitudinem hominum in Civitatem et Ecclesiam male uste iOrum hodiernis temporibus accideret non ita inopinato ,

78쪽

statim periculum immineret, ne pensio illa amplius solveretur. Imo, etiam ubi respublica continuo pacata et quieta maneat, nonne aliquando accidit, ut imperium

civile comminando privationem pecuniarii subsidii aliquid clero pi recipiat aut prohibeat, cui is obtemperare nequit, quia obedire magis oportet Deo quam hominibus 3

VI. At jam videamus, quomodo parochialium ecclesiarum statui consultum sit dispositionibus legum civilium, quibus reapse cavetur, ut desie ientes earumdem redditus ex aerario publico compleri debeant. Hic autem in primis notandum est, legum civilium expressam esse sententiam, requiri, antequam desectus ita compleatur, ut constet, redditus fabricae parochialis ecclesiae divino cultui persolvendo non Sufficere; verum cuinam id secundum leges civiles constare dotiet' an parocho 3 an collegio sedituorum 8 an Episcopo 3 Etiamsi illud his omnibus luee clarius esset perspectum. nihil adhuc laret effectum; necesse enim est ut istud constet consilio municipali si , quod deliberare debet, an liqueat fabricio redditus non

sufficere. Et ubi eos non susticere deprehenderit, omnia olsingula quae ad divinum cultum necessaria sunt ad trutinam revoeare poterit, et inquirere, an parochus cum sedi tuis non liberalius quam par erat, V. g. luminaria, thias, paramenta sacra, etc., adhibuerint' an non parcius in-

posterum his omnibus uti possint i2 . Si Patres Munici-

79쪽

pales, cognita causa, arbitrentur, aliquo modo reduci posse expensas, quae in divino cultu persolvendo fieri consue Verant, ea qua gaudent auctoritate, parocho et conlegio aedituorum significabunt, si in posterum parsim niae studeant, et non lautam impenda ut Pecuniae Summam V. g. Pro luminaribu S, Daramentis Sacris, etc., ipsos desectum praedicium complere facile quidem posse sine recursu ad aerarium publicum. Paternae hujusmodi admonitioni parere possunt seditui, sed interea ne obulum quidem ad desectum supplendum recipient; sin vero COllegium pedituorum existimet, sententiam consilii municipalis esse iniquam, jure suo Ordinarium sive Epi Sespum appellabit il). At si Ordinarii sententia non conveniat cum ea quam dixit senatus municipalis, senatus altius tribunal civile petere poterit, antequam ad complendum memoratum desectum adigatur sil). Praeterea, quot media et effugia consilium municipale ad manum habet, quibus Supremae etiam in republica civili auctoritatis jus siones in hoc rerum genere prorsus eludere vel ad longum tempus earumdem executionem deserre saltem possit Et quo major pecuniae summa ad desectum reddituum parochialis ecclesiae supplendum requiratur, eo plura et

80쪽

ossicaciora consilio municipali erunt media tergiversationiS. Nec quis nobis opponat, nos in tota hac argumentatione hypothesibus nili, quae sorsitan numquam aut non nisi ram ad effectum deducuntur. Diuturna enim experientia hypotheses istas ita confirmavit et in dies confirmat, ut jam veluti certae theses haberi possint. Sed hoc etiam dato, non tamen concesso, hodie ubique locorum senatus tam urbanos quam paganos in Ecclesiam Optime esse assectos, ipsosque accurate et bona fide leges civiIes hac in re exequi et desectum reddituum, de quo agimus, dum parochi et seditui illud rogant, supplere nulla interposita vexa; semper tamen verum erit, hunc modum divino cultui providendi esse valde precarium ac incertum, et non tantum iisdem, sed et multis aliis subesse vicissitudinibus, quas de pensione parochorum mox significabamus. Perspicuum igitur est, etiam ex hoc capite ecclesiis par hiatibus non esse Satis conSultum.

Quae cum ita sint, merito quidem conficimus, Ecclesiae

mentem non eSSe. ut per regularium ecclesiae erectionem

adeo diminuatur concursus fidelium ad sedem parochialem, atque ita tantum eidem inseratur damnum, ut parochus ad necessitatem adigatur implorandi ex aerario publico pecuniarium subsidium ad ecclesiam Suam reficiendam, vel ad alia divino cultui maxime neceMaria procuranda; dura enim et acerba est haec neceSSitas, quae Omni ex parte incommoda non levia seculii fert. Verum parochi et ecclesiae parochialus non Solum grave detrimentum capere possunt ex aedificatione eccleSiae regularium ob diminutionem concursus, atque ideo ob diminutionem fructuum, quos locatio subselliorum in aede Sacra et eleemosJnae, quae offeruntur intra sacrorum S Diqili co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION