장음표시 사용
161쪽
tis assignatur, nee assignari posse videtur , quod in hune modum declaro e. fidemque liberat , ac promissam declarationem ita a) pedisequitur, ut rem plane demonstret. Similemque doctrinam tradidit in Trare de Censuris ,
quam supra num. 227. retulimus .
258. Ac porro ut ponens actionem . quam probabiliter judicat lege non prohiberi , sortasse ponit actionem vere prohibitam, & materialiter legem prohibentem transgreditur, si nempe illa probabilis sua opinio , qua actionem lege non prohiberi judicat, falsa revera sit; ita retinens penes se veluti suam rem, quam post diligeniem veritatis indagationem prudenter judicat esse suam , sestassis rem vere alienam retinet , & quodammodo trans, greditur Justitiae legem , si nempe prudens illa sua existimatio , qua rem judicat esse suam, falsa re vera sit . Atqui respectu istius. D. lentibus Probabilioristis . tenet illε Regula : In dubio melior est conditio possidentis, nec vitio verti potest eidem , si rem retineat , quam prudenter judicat esse suam : quia nempe ut
S. August. bo , ait , & habetur in Jure c quando. adhibita prudenti diligentia. prudenter quis judicat , rem non alienam esse , sed suam s Idem ibi I nu. 7. ad I 3. b) S. Aug. in lib. de fide , & oper. cap. 7. 0 Par. a. Decri Cau. 34. qu. a. cap. F.
162쪽
suam , ipsa possessio certum ei dat jus rem sibi retinendi, donec alienam esse constet certa ratione , vel sententia Iudicis. Ergo similiter respectu alterius tenebit illa Regula , nec illi poterit vilio verti , si actionem ponat, quam probabiliter non esse prohibitam arbitratur : & ipsa libertatis possessio certum illi jus dabit actionem illam pro libito ponendi, donec esse prohibitam sibi constet certa ratione , vel definitione Ecclesiae.
163쪽
Responderer Probabilioristis. 269. Bjiciunt l. et hominibus in Sac. Scri. pluris ab iterum iterumque praecipitur , ut ex toto corde , ex tota anima Div. mandata custodiant , eosdemque alloquens Paul. M ait ab omni specie mali abstinete porrai qui operans juxta opinionem minus probabi- Iem , minusque tutam , ex toto corde , ex tota anima Dei mandata non custodit , nec abstinet tib omni specie mali: ergo ille contra ac Div. Scripturae praecipiunt, operatur. Probat. min. qui potens adhibere media utiliora , & securio. A, minus secura, seu utilia adhibet, is finem impense, ac sollicite non procurat: ergo qui potens sequi probabiliorem , tutioremque opinionem, minus probabilem , ac tutam operando sectatur, is certe impense, sollicite ex toto cor de , ex tota anima Dei mandata non adimplet. 27o. Resp. nego min. , & ant. probat. Etenim S. Tho. doctore si) , qui serio . & ex animo consilium init, aut efficaciter intendit finem aliquem obtinere, hoc ipso obligatur, seu necessitatur ad mediorum applicationem;
164쪽
qui enim potens medium aliquod sussiciens ad finem adhibere , nullum adhibet, is certe finem emcaciter. & impense non velle convincitur. Quum vero plurima suppetunt particu laria media , quorum quodlibet ad finem obtinendum sussiciens est, tuqc sane non omne,
quod eat ad finem , tale est, quod rine eo sinis
haberi noσ possit: sed finem habebis, hoc, vel illo medio , quod volueris , applicato , tametsi reliqua praetermiseris. & ideo tunc Bomo de his, quae 3unt ad finem , noti ex necenitate , sed Π-isere eligit. a I. Locus est igitur electioni, quum plura sunt ad finem media, & unumquodque sufficiens, quantumvis sint inaequalia, & alia aliis
securiora , vel utiliora e namque serme contingit, ut media minus secura, vel utilia, utilia tamen , secura . & sussicientia , aliquam conditionem prae se ferant , per quam, quod mi nus utile , aut securum est, emineat, o magis flectatur voluntas in ipsum , quam in aliud .
Pura , quia minus securum , vel utile , sussiciens tamen , facilius, atque commodius peragi potest.272. EX. gr. remeare in patriam consti-Iuis, idque consilii ut exequaris, necesse est et pedester eas , vel rheda , vel equo, peneste et edito est; potis es pro arbitrio eligere, aut ire pedestrem, quia quamvis incommo dissimum iter, minori tamen sumptu illo pa-
165쪽
cto peragitur aut equo , quia equo citius . quam rheda, licet minus commode ad patriam appellitur; aut tandem rheda, quia rheda com. modius itur, quam equo, tametsi lentius; ergo quum plura sunt ad eumdem finem media& ita. unumquodque sussicit, ut unum alteri in una ratione praecellat, & in altera ab ipso superetur, locus est electioni, potestque voluntas h diversis illis rationibus. quibus praedicta media invicem superant, & superantur , quam mal si erit. praeserre.
273. Hac S. Tho. doctrina bene imbutus Joan. a S. Tho. ab scite animadvertit : Non teneri aliquem sequi quod prudentius apparet, neque ex parte rei cognitae, aut voltiae ; neque
ex parte modi cognoscendi . . . . neque ex parte
melioris medii ad aliquem sinem, quia potest eligi medium iu ciens, ct utile, nec tenetur remper eligere utilissimum , O optimum ; neque ex parte directioniι, quia non tenetur quis esIeprudentissimus. 274. Itaque voces illae ex toto corde, ex rota anima, & similes nequaquam denotant Summum nisum, atque conatum voluntatis , summam mentis diligentiam , & sollicitudianem adhiberi ad praeceptorum observantiam debere ; sed tantummodo indicant eam Div. praecepti , utique sussicie uter promulgati, &propositi, quibuscumque rebus antepositio.
166쪽
nem, qua animo comparati simus aliam omnem quamcumque Iem, utili latem, aut coma modum amittere , ne Dei praeCeptum transgrediamur quemadmodum T. T. Omnes, quum praeceptum charitalis exponunt, easdem illas voces interpretantur . 27s. Sicut ergo non summa necessaria est, sed satis est prudens, in praeceptorum obser vantia voluntatis diligentia , & conatus , ne peccetur; ita summa praeceptum non transgrediendi securitas necessaria , ne peccetur, non est , sed satis est prudens securitas, nec alia sane exigi ab hominibus potest : hanc autem prudentem securitatem in reflexo suo, certO-que judicio jam habet, qui opinionem solide
probabilem Sequitur ; neque unquam , eum prudenti illa securitate carere , aut is Div. Libteris , aut aliunde deduci poterit. 276. Quod si tandem prudens seCuritas. ac mediocris satis non esset, sed quam majorem assequi possemus, illa verba ex toto corde . ex tota anima requiri significarent; etiam quum
probabilior est opinio minus tuta , & tutior minus probabilis , ista, utpote tutior illa ,
necessario esset ante serenda , & nemo , po-Iens tutiorem minus probabilem amplecti, sicque majorem non transgrediendi praeceptum securitatem adipisci, licite minus tutam pro- habiliorem amplecteretur: atque en ut de suo
adversarii Probabiliorismo iterum in Tutiorimum concedunt. 277. Obji-
167쪽
1 7. Objiciunt a. E S. S. P. P. I.o S. Au. gust. . contra Donatistas scribens ab eum, ait , qui in parte DonaIi Baptism. susciperet, etiamsi dubium haberet, non iliae recte accipi , quod in Catholica recte accipi certum haberet. graviter peccare in rebus , salutem animae pertinentibus , vel eo solo νιod cereis incerta praeponeret. Et postea b) : Accipere itaque in parte Donati , si incertum est esse peccarum , quis dubitet certum eise peccaIam Idem S. Dodi. c) assirmat: Viror justos vigiliis con-rintiis excubare , ne opinio verisimilis fallat.
ne decipiat sermo versutus, ne se tenebrae ali-ctijus erroris o undant . ne quod bonum est. malum , auς quod malum est, bonum eIIe cre
27 8. a.' S. Leo Mag. d magni laboris
eἷIe . monet, magnique discriminis inter duas imperitorum opiniones, ch verisimiles falsita erper peram sana doctrinae remitam insensis gres.sibus ambulare, ct quum se laquei erroris opponant , omne periculum deceptionis evadere . Denique S. Greg. Mag. dicit o juttor , in viis konis operibus positor, trepidare, ac Ne in eisdem occulto aliquo errore displiceant, continuis
- a S. Aug. lib. I. de Bapti contra Donat. cap. 3. b) Idem ibi cap. s. e) Idem lib. 2 a. de Civit. cap. 23. Q S. Leo serm. I. de Nativ. cap. s. io S. Greg. lib. S. Moral. cap. 7.
168쪽
ramentis natare et atqui haec , & similia alia
plurima S. S. Patrum documenta praetensam Probabilistarum securitatem prorsus infringunt: ergo istorum opinio illorum placitis adversatur. Ita Recent. in prima edit. Vie n. . in secunda
autem Veneta . cui altera Bonon. Consonat , sola S. August. sententia, h lib. contra Donat. deprompta, contentus est num. 36. 279. Resp. nego min. ; namque vere nullus
S. S. Patrum illis, similibusve documentis Pro. hahilistarum securitatem infirmat. Non S. Au.gu,t. : numquam enim Probabilistae in dubiis illi similibus, de quo August. contra Donat. agebat, securitalem ullam dubitanti spoponderunt . Dubium , de quo Aug. ibi , non utramque Catholicorum , & Donatistarum partem respiciebat, non dubitabatur tunc temporis . utra in parte Baptismus licite susciperetur , quum licite Baptismum suscipi , a Ministro Catholico administratum , non mereprobabile, aut probabilius, sed certissimum,
S extra omnem controversiam esset apud omnes et solummodo dubitabatur , liceretne
etiam in parte Donati, seu a Ministro Donatista Baptismum suscipere ; & in ea dubitatio. ne optimo quidem jure Aug. decidit, non li
28 o. Etenim Baptismum in parte Donati suscipiens , non . probabile probabiliori . sed
incertum certo anteponebat , neque efforma
169쪽
re poterat prudelis cerium reflexum iudicium , quo licere illud sibi censeret ; quandoquidem ubium inter solide probabilia nequaquam versabatur , & qua parte dubitans , Baptismumn Ministro. Donatista suscipere licitum esse cogitabat , nullo solidarum rationum momen. to suam opinionem fulciebat ; ipsaque ejus incertitudo, vitio non carebat , quum facile ipse posset, ac deberet dubitationem abjicere. atque Baptismi, haeretiCo ministrante , Susceptionem , quam Ecclesia Cathol. semper re-Prohavit, certo illicitam existimare.. 28 I. Neque alterum S. Aug. effatum , eique consonans S. Greg. sententia Probabilis taxum securitatem enervant: uterque enim ad
illud Apost. ca) monitum alludebat : Ut jam non rimus parvuli fluctuastes, oe circumferamur omni venIo doctrinae in nequitia hominum . in
astuIia ad circumventionem.emoris z Perpendenda scilicet sunt opinionum fundamenta, non cito, ac levi corde cuicumque credeu-dum . nec nisi solide probabilibus opinionibus vitae nostrae rationes conformandae , prout utra que pagina tradunt, & inculcant cum Apost. Probabilistae . a 8a . . Et quamvis uterque S. Doct., accuratam pro uniuscujusque modulo, atque pru dentem sententiarum , ac momentorum consi derationem commendantes , S. S. hominum
170쪽
cipiantur; qui jugi trepidant metu delinquendi, & ne a recto aberrent, continuis lamenoris vacant : haec prosecto nec August. , nec Greg. instar praecepti proposuerunt , sed solummodo , Ut maxima , & praestantissima S. S. hominum sedulitate ob oculos posita, saltem mediocrem aliis . Sive prudentem persuaderent. Ac porro illas S. S. vigilias, & excubias , & sollicitudines, & Iamentationes omisnibus districto praecepto injunctas asserere solius Jan senii est, ejusque sectatorum , non Greg., nec Augustini. a 83. Denique S. Leo tantum ait dissicillimum juxta ac periculossimum esse , dubias im.
peritorum opiniones sectando per veram sanae doctrinae semitam ambulare : dissicile autem , aut periculosum esse per veram sanae doctrinae semitam ambulare , solide probabiles Sapientissim . hominum opiniones sectando, numquam Leo Mag. adseruit. Quis autem nesciat, PrO-
habilistas non dubias imperitorum , sed solide probabiles peritissimorum hominum opiniones usui permittere Pa 84. Instat Cl. Praelector in edit. Bonon ., ubi in nota , quam num so. adjungit , non jam unum , vel alterum , sed omnes undecim priorum Ecclesiae saeculorum P. P. nobis objicit