Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

mum, quod esse verum probabilius existimamus. Nequidquam ergo Probabilioristae majoris suae probabilitatis ad verum viciniam causanis tur; quisquis enim negat, debere nos, qua n. do verum nescimus , probabilius amplecti, negat itidem debere amplecti, quod proximum est vero ; quum vero proximum , seu proxime acCedens ad verum , idem ac probabilius ali. 4Ia. Neque probabilius arta plectendo , inquireremus, quantum possumus . veritatem, prout Aristo t. praecipiebat e quid enim est juxta Probabilioristas ipsos probabilius amplecti certe nihil est aliud , quam juxta opinionem probabiliorem operari ; quum autem juxta opi. mionem probabiliorem operamur, utrum vera ea sit, an falsa , jam non inquirimus , imo tunc omni prorsus veritatis , quam in quaest. directa quaerebamus, investigatione supersed: mus : quippe ad licite operandum satis est nobis opinionem sequi probabiliorem , vel solide probabilem , quin nostra jam intersit , sitne illa reapse vera, an falsa , quod invenire non potuimus. 413. Neque item amplectendo probabilius veritatem sequimur potius, quam amplectenda minus probabile : tum quia eodem Aristot. teste , prout communiter perhibetur , nonnumquam falsa probabiliora runt veris, & teste

242쪽

sicut incredibilia nonnulla sunt vera, ita ut fieri quam facillime possit. ut probabilius sequentes, salsum sequamur, & verum sectemur, minus probabile sectantes: tum etiam quia sequi veritatem possumus, nec tantum sequi. verum & assequi, quin probabilius operatione compleamus , efformando videlicet judicium reflexum , practicum, certo verum, cui Ope

rationem Conformemus.

414. Alio se vertunt probabilioris tae , Ω

in hunc modum argumentantur: recte operari eum , qui opinionem minus probabilem , minusque tutam operando sequitur , relicta tutiore , & probabiliore, incertum est, neque constitit inter omnes, quum affirment Probabilistae, & negent Probabilioristae: recte operari eum, qui tutiorem, probabilioremque operan do sectatur, minus tuta, ac probabili opinione rejecta, omnino c*rtum est, & utriusque partis consensu inter omnes constat : atqui prudentis est, praesertim in gravissimo aeternae salutis negotio, quod certum est, & inter omnes constat , amplecti ; quod incertum est, &solum constat inter aliquos derelinquere ; istud vero eligere , & illud aspernari hominis est imprudentissimi: ergo semper a Uiro prudente praeponi debet minus probabili, quod probabilius est.

a S. Aug. epist. I 3. cap. 6.

243쪽

41s. Hoc sane argumentationis genere; quo permotus Henric. IV. Galliar. Rex Calavinianae Sectae nuncium misisse dicitur, uti solemus, ut Calvinianum, aut cujusvis alterius sectae haereticum e suis ad Catholicorum partes trahamus. Calvinianis omnibus, inquimus, atque Catholicis certum est, posse quemque, Catholicae doctrinae insistendo , aeternam vitam adipisci; posse vero eam assequi Calviniana dogmata sectando, negant Catholici, soli Cal. viniani asseverant : atqui, in aeternae salutis ne .gotio aliquorum judicio, judicium omnino omnium imprudentissimus non praeponit et ergo imprudentissimus non praeponat doctrinam Catholicam Calvinianae. Quidni ergo simili ratiocinatione utamur in re histra λ4I6. Praeterea quivis non minus. sed imo

magis, & multo magis solers , ac diligens esse debet in his , quae animae salutem spectant , quam quae Salutem corporis: atqui quum de corporis salute agitur , nemo prudens quod probabilius est contemnit, & illi minus pro- habile anteponit; nemo pharmacum sumit, quod prohahi I ius censet sore nociturum , quam ovis probabiliter autum et proficuum fore; nemo navi se committit, quam probabilius judicat

esse perituram , quamvis non perituram esse probabiliter arbitretur e ergo nemo prudens

probabiliorem non praeserat minus probabili. 4Ι7. Resp.

244쪽

4 l . Res p. egregie quidem haec excogitari, ac dici, ut Tutioris mus in imperitorum animos

sese insinuet. Porro in concursu duarum opinionum , quarum altera minus tuta est, & probabilior , altera tutior, & minus probabilis, omnes, & Tutioristae, & Anti tutioristae recte operari illum adfirmant, qui juxta tutiorem Operatur ; illum vero , qui juxta probabiliorem minus tulam operatur, recte operari, ajunt Anti se tutioris tae , Tutioris tae negant: ergo si imprudens est, qui communem Omnium sentenistiam non anteponit sententiae non communi, imprudens erit, qui Tutioristis non consentiat. 4I8. Praeterea in his,quae corporis salutem spe diant, imprudens uteretur opinione minus tuta,

etiamsi haec probabilior esset, relicta tutiore, nullusque , puto , Probabiliorista pharmacum deglutire volet, quod probabiliter judicat esse mortiferum , quamvis probabilius existimet esse innoxium : ergo in his, quae Corporis salutem spectant, tutius praeponi debet etiam probabiliori r ergo multo magis in his, quae spe

Etant animae salutem : ergo semper in concursu cujuscumque alterius opinionis, etiam probabilioris , tutior tenenda erit, prout dogma sert Tutioris tarum;

I9. Omnes prosecto & Probabilioristae, R Probabilistae satentur, licite eum operari, qui juxta probabiliorem operatur; eum vero qui juxta minus probabilem , minusque tutam

245쪽

operatur, licite operari, non omnes, sed soli Probabilistae censent. At vero omnes pariter &Probabilistae, & Probabilioristae opinionem il- Iam minus probabilem solide probabilem esse praesupponunt , quum non de alia opinione disputent; hac autem vera, & solida probabilitate communi omnium consensu supposita , Iocus est judicio reflexo prudentissimo , ac certo , ex quo Probabilistae non jam mere probabilem . sed certam operationis licitudinem

hauriunt. 2o. Illa sane argumentatio, qua adversus Calvinianos utimur, idcirco apta, & emcax est,

quia dum omnes & Catho Iici, & Calviniani

dominam. Catholicam ad aeternam salutem capessendam idoneam esse unanimiter sentiunt; non Omnes tamen sentiunt, esse quoque idoneam . & sussicientem Calvinianam ; quum istud Catholici prorsus negent: si enim Catholici concederent, quoque sectam Calvinianam,

licet minus , esse tamen ad salutem idoneam , vim suam omnem amitteret argumentatio ;namque facile Calvinianus, responderet, suam quoque doctrinam esse communi omnium cono

sensione ad salutem idoneam; siquidem Catholici , quamvis eam minus idoneam dicant, esse tamen idoneam non dissilentur. 42I. Omnes quidem opinionis probabilioris sussicientiam , seu idoneitatem ad licite ope Tandum unanimiter concedunt; opinionis au -

246쪽

rem minus probabilis, ac tutae ad recte operandum idoneitatem negant utique Probabilioristae: quum vero solidam ipsius opinionis pro- habilitatem non negent; neque negare possint, in hac ipsa solida probabilitate idoneitatem, quam negabant , concedunt praeter intentionem ; nam solida illa probabilitas satis est, ad efformandum certum practicum reflexum judicium , quo ex Saepe dictis in tuto ponitur operationis licitudo hoc vel simili pacto: Impossibile est prudentem esie aliquem , quin sit bonus , ut Aristot. ajebat cir et ergo quisquis prudenter operatur, bene, seu licite operatur: atqui prudenter operatur , quisquis opinionem solide probabilem sequitur, ut probatum est: ergo quisquis reflexo suo judicio ductus . opinionem solide probabilem operando sequitur, licite proculdubio operatur. 4 a 2. Rem explico alio exempIo : qui intendens finem medium incertae utilitatis , seu quod alii utile , alii inutile ad finem arbitrantur,

seligeret, mediumque certo utile, atque Sufficiens ab omnihus existimatum , Contemneret,

imprudens profecto audiret, praesertim si prius non evinceret, errasse illos, qui medii inutilitatem asserebant. Qui vero . finem intendens , medium aut jucundius, aut facilius , quod opinione omnium. esset utile . atque sussiciens, Ac tale etiam esse comprobaretur, adhiberet,

quam in

Q Aristoti lib. 3. Ethic. cap. 14.

247쪽

quamvis utiliora , & essicaciora despiceret, imprudens teste S. Tho. ab non esset . 423. Haudquaquam inficior , quemvis magis aeternae Salutis, qnam temporariae debere satagere , sive ita animo comparatum esse , ut quando alterutra esset amittenda. hanc potius, quam illam parvi penderet . In id quoque concedo , debere scilicet virum prudentem , quum de corporis salute agitur , quod minus proba-hile est probabiliori posthabere ue nego tamen , similiter se gerere debere virum prudentem , quum agitur de animae salute . 4 et . Ratio disparitatis est, quia pharma cum corpori nociturum esse , vel non nociturum non dependet a judicio sumentis illud . sed a sola ipsius pharmaci natura , vel conditione, quae, si mortifera est, quidquid illud sumens opinetur, nocebit: is contra vero actionem nocituram animae esse , aut illicitam, vel non nocituram , seu licitam . a judicio, sive conscientia dependet operantis, cui vitio verti non potest operatio , quandocumque prudenter , ac certo existimat, eam sibi licere : qui ergo juxta opinionem solide . licet minus probabilem operatur , dummodo ex saepius explicato reflexo certoque judicio operetur, animae suae saluti satis hac in parte consulit, & aeque securus, ac tutus esse potest , ac si alteram

248쪽

opinionem probabiliorem, quae tutior dicitur I

sectaretur. N

. 41s. Praeclarissime Suar. a) docet : tune quum quis juxta solide, tametsi minus probabilem operatur re pera non est contraria pars tutior in ordine ad conscieπtiam , neque

ibi est aliquod dubium practicum , nec pericuἀitim : & alibi θ eo ipso quod opinio vere ac solide ) est probabilis sumit ad asἷensam practicum moraliter certum , ct consequenter adtollendum omne periculum , ac proseuc non potest altera pars proprie dici tutior; utraque enim est omnino Iata : & alibi co Neque tunec quum in dubio sequimur benigniorem omiolitur pars tutior, quia hcc est tutissima , practice certa, ct secundam rectam rationem, interpretationem potest dici tutior, quia

majus periculum animarum incurreretur , si tot vincula in casibus dubiis eis injicerentur. 426. Denique ne quidpiam eorum , quae commemoratione digna videntur , Silentio praeteream , annectam hic, quod in edit. Bonon. suae Praelectioni adjunxit Ga ZZaniga . Is itaque in ultima Bononiensi edit. num. 89. sic scri-hil : Illudunt Probabilistarum nonnulli, contendentes , in casu duarum propolitionum aeque probabilium rem non esse dubiam , sed proba

249쪽

sumus. 427. In nota autem ad eumd. cit. num.

Egregie de more Eminen. Gerditur, postquam in Orat. De causis Academiear. Disputationum in Neol. Moral. inductarum , in his rebus di-ιigenti deliberatione opus esse, ostendit, Iab. dii α Euir autem ad eam deliberationem non summopere cupiat prudentiam . aequitatem quasi consiliarior . ω disceptatores adhibere Euodii prudentia praeerit judicio , perspiciet ea laue , qux rit prior ratio , ct praestabilior. Est enim haec vir prudentiae. Et si prudentiae aderit aequitas in judicio . adstringet judicium ad eam rationem, quam prudentia superiorem dixerit. Hoc etenim est munus cquitatis. Quisquis autem prudeοtiam, aequitatem rectari voluerit . quid ei faciendum est, qaam ut imi. tari studeat. quod ipsae, prudentia , ct aequitarvi sua facerent, ii adessent , nimirum ut diis Iigenter investiget, quae sit ratio praestabilior . quam praestore cognoperit , aIsensu tuo comprobet - . 428. Et alibi in ead. Bonon. Edit. alia ejusdem Emin. Gerditi verba, ex ipsa cit. Orat. deprompta , produxit, videlicet: Sane nec ratio ipsa , nec probitas sinit, ut quam quitque aeuientiam tali judicio, arsensu eomplexus est, sibique requendam , ct contraria praeferendam statuit, eam alios doceat contrariae post-

250쪽

ponere. Haec in duabus primis edit. Cl. Gaz-Zanlga eo certe non tradit, quod elegantissimae illius Orat. notitiam nullam habuisset . si enim notitiam prius habuisset illius Orat . . tanti Viri auctoritatem nequaquam praetermisisset, qui omnia undique collecta contra Pro. habilis mum agglomerabat. 429. Res p. ad primum et si Probabilistae. illa docentes illudunt, illusit S. Tho. , a quo illi didicerunt , in casu duarum propositionum aeque probabilium hominis intellectum haerere quidem dubium , in neuIram partem declinare. neutri assentiri , sed inter uIramque fluctuare. quod proprie dubitantis est et accedente vero voluntatis impulsu versus unam contradictionis partem propser aliquam rationem, quo pars esemineat, licet ieeuadu in aliam rationem ambae contradictionis partes proponantur aequales, a

cedente inquam illo voluntatis impulsu , S. Thoma doctore , didicerunt . inultistam declinare in unam partem magis quam ollam, eique assentiri . cum aliqua tamen cim prorie dicta dubitatione . seu formidine alterius pare;is , quod opinantis proprium est. Uide dicta

a nu. I 3. usque ad 33. , ubi hanc S. Thomae doctrinam articulatim exposui, eam perlegas oro, ut intelligas, aut S. Thomam illusisse. aut Probabilistas non illudere, quando conten dunt, in casu duarum propositionum solide probabilium rem in qu. directa nemini esse proprie

SEARCH

MENU NAVIGATION