D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

321쪽

consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat.Tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor: M tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum. Flete mecum, dc pro me flete,qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos haec mouent. Tu autem domine Deus meus

exaudi, respice & vide,& miserere & sana me : in cuius oculis mihi quaestio factus sum,& ipse est languor meus. Oci,lorum illecebra. C. et P. κXXIII L.

REstat voluptas oculorum istorum

carnis me ,de qua loquar confessiones quas audient aures templi tui, aures fraterni; ac pὶς,ut concludamus tentationes cocupiscetie carnis meae,quae me ad-r .cop. ue huc pulsant ingemiscentem,&habitac tum meum quod de coelo est Luperindui cupientem. Pulchras formas & varias, nitidos re amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam, teneat Gen I. eam Deus qui haec fecit, bona quidem valde sed ipse est bor, im meum,no haec . Et tangunt me vigilantem totis dieburi nec xcquies ab eis datur mihi, sicut datura vocibus canoris aliquando ab omnibus

in silen

322쪽

L t B E R X. 303 in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cunctaquς cernimus, ubi per diem fuero multi modo allapsu blanditur mihi aliud agenti, & eam non aduertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur cum desiderio requiratur , & si diu absit contristat animum, O lux quam videbat Iobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitae viam,& ei praeibat pede charitatis nusquam errans : aut quam videbat Isaae praegrauatis & opertis senectute earneis luit bibus, cum filios non agnoscendo benediceret sed benedicendo agnoscere meruit: aut quam videbat Iacob, cum &ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera lu- '''

minoso corde radiavit: & nepotibus suis ex Iosep ta diuexas mythice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux , una est & alia non est, & unum omnes qui vident & amant eam. At ista corporalis de qua loquebar , illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam seculi caecis amatoribus. Qua autem & de ipsa laudare te norunt, Deus creator Omnium , assu nullat eam in hymno tuo, nohaisumuntur ab ea in somno suo. Sic esse eupio. Resisto seductionibus oculorum, ne ina plicentur pedes mei quibus ingredior viam tuam,& erigo ad te inuisibiles oculos , Ut tu euellas de laqueo pedes Ps et .

323쪽

tem crebro haereo in ubique sparsis it si- Psilo diis,quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israel. Quam innumerabilia variis artibus & opificiis,in vestibus,calciamentis,uasis,& huiuscemodi fibxicationibus, picturis etiam diuersisque figmentis, atque his usum necesibrium atque moderatum , & piam significationem longe transgredientibus,addiderunt homines ad illecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt,intus relinquentes a quo facti sunt,& exterminates quod facti sunt. At ego Deus meus & decus meum,etiam hinc tibi dico hymnum , de sacrifico laudem sanctificatori meo, luOniam pulchra traiecta per animas in m nus artificiosas, ab illa pulchritudinem veniunt quae super animas est, cui su- spirat anima mea die ac nocte, Sed pulchritudinum exteriorum operatores dc sectatores inde trahunt approbandi

modum, non autem Inde trahunt Viendi modum. Dc ibi est, & non vident

eum, ut non eant longius , & fortitudianem suam ad te custodiant , nec eam

spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atq; discernens,etia istis pulchris gressu iriecto, sed tu euellis

domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Na ego capior

Taiserabiliter tu eucllis misericorditer aliquan-

324쪽

LIBER x. 30saliquando non se iacientem , quia suspensius incideram aliqua lo cum dolore quia iam inhaeseram.

-Curiositas comno cendi.

HVc accedit alia forma tetationis mult plicius periculosa. Pretier enim c6- cupiscentiam carnis quς inest in delectatione omnium sensuum & voluptatum, cui servientes depereunt qui longe sen- .ciunt a te, ines: animς per eosdem sciasus corporis qu udam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana dccuriosa cupiditas, nomine cognitionis &scientiae palliata M. x quoniam &inappetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cpgnoscendum in sensibus Prmcipes,cO- cupiscetia oculorum eloquio diu clao appellata est. Ad oculos enim proprie videre pertinet. Vtimur autem hoc verbo et lain caeteris sensibus , cum eos ad cogno-. νicendum intendimus. Ncque enim dici- . ., mus,audi quid rutilet, aut olfac quam ni- id ad te at, aut gusta quam splendeat aut palpa omnerquam fulgeat. Videri enim dicuntur haec

omnia. Di cimus autem non solum , vide

quid luceat, quod soli oculi sciati repos. 1 unt: sed vide etiam qti id sonet, vide quid oleat, vide quid sapiat, vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuuconcupis pentia i sicut dictum es ) oculo

325쪽

3os CONFESSIONUM Ium vocatur,qui videndi officium in quo primatum oculi tenent, etiam caeteri sensus sibi de si in ilitudine usurpat, cum aliquid cogitationis explorant. Ex hoc autem euidentius discernitur, quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod voluptas pulchra, canora, suin uia, sapida, lenia sectatur. Curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed expe

riendi noscendiq; libidinem, Q d en ini

voluptatis habet videre in laniato cadauere quod exhorreas, & tamen sicubi iaceat cocurrunt, ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis hoc videant, quasi flaisquam eos vigilantes vI- aere coegerit, aut pulchritudinis vlla fama persuaserit ita & in c. eteris sensibus, quae persequi longum est. Et ex hoc morbo cupiditatis in i pectaculis exhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda

naturae secreta, qu e praeter nos est operata proceditur, que scire nihil prodest,& nihil aliud qua scire homines cupiunt. Hinc etiam si quid eodem peruersae scie-tiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tetatur, cum signa & prodigia flagitantur , non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata. In hac tam immensa Pyl-ua plena insidiarum & periculorum, ecce quam multa praeciderim, & a meo corde

dispulerim,sicuti donasti me facere Deus salutis

326쪽

L I B E R X. 3O7 salutis meae. Attamen quando audeo di- aere , cum circunquaque quotidianam . vitam nostram tam multa huius teneris rerum circunttrepant, quando audeo dicere nulla re tali me uitetitum neri adspectandum, & vana cura capienJum

Sane me iam theatra non rapiunt, nec curo noli e transitus sederum , nec anima mea unquam responsa quaesiuit umbrarum , omnia sacrilega fac xamenta detestor. A te Domine Deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus, ut signum aliquod petam. Sed obsecro te per Regem nostru ,& patriam Hierusalem , simplicem , castam , ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longius. pro salute aut ε cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, & te facientem quod vis das mihi, & dabis libenter sequi. Veruntamen in quam multis minutissimis& cotemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur,d quam saepe labamur, quis enumerat Z Quoties narrantes in auia, prima quasi toleramus ne offendamus infimos , deinde paulatim libenter aduertimus. Canem currentem post

leporem iam non specto cum in circo sit: at vero in agro si casu transeam, aue tit me fortassis ab aliqua magna cogitatione, atque ad se conuertit illa venatio,

327쪽

v Oῖ C o N F E S S I ' N v Mnon deviare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi iam mihi d. mostrata infirmi Cate mea cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliqua cosideratione in te assurgere, aut totu contemnere atque transire, vanus habesco Quad cum me domi sedentem stellio muscas captas, vel aranea retibus suis irruentes implicans, saepe intentum facit Z Num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem geri ur 3 Pergo inde ad laudandum te creatorem mirificum, atque ordinatorem rerum omnium , sed non inde intentus esse incipio. Aliud est cito surgere, aliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est,&vna spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim in huiusmodi rebus conceptaculumst cor nostrum, & portet copiosae vanitatis cateruas, hinc & or tiones ii ostret saepe interrum2 untur atque turbantur,& ante conspectum tuum dum ad aures tuas voce cordis intendimus,nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur. Superbia misium

NVo quid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem , nisi κ tota misericordia nota tua, quoniam coepisti mutare nos λ Et tu scis quanta ex parte mutaueris , qui met primitus sanas a libidine vindicandi me, ut pro

328쪽

ut propicius faς . nibus

tione & miscit cordia &Caties in bonis desiderium meum : quia compresiis i a timore it o superbiam meam, & mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. Et nunc

porto illud,& line est mihi, quoniam si e promisisti&fecisti,& vere sicerat, &nesciebam, quado id subire metuebam. Sed nunquid Domine qui solus sine typho dominaris , quia i plus verus Dominus es, qui non habes Dominum , nunquid Koc quoque tertium tentationis genus cessauit a me, aut cessare in hac tota vita potest, timere dc amari velle ab hominibus, no propter aliud, sed ut inde sit gaudium quod non est gaudium 3 Misera vita est, & foeda iactantia. Hinc fit vel maxime non amare te , nec caste timere te.

Ideoque tu superbis resistis , humilibus

autem das gratiam, & intonas super ambitiones seculi , & contremiscunt fanda- .menta montium Itaque nobis quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari & timeri ab hominibus, instat aduersarius verae beatitudinis nostrae , ubique spargens in laqueis, euge, euge : ut dum avide colligimus, incaute capiamur, & a Veritate tua gaudiuiti nostrum deponamus, atquc in hominum fallacia ponamus, libeatq; nos amari

329쪽

amari & timeri, non Epter te, sed pro te, atq; isto modo sui similes factos secu h beat,non ad cocordiam charitatis, sed ad cosortium supplicij: qui statuit sede suam, ponere in aquilone , ut te peruersa & distorta via imitanti tenebrosi, frigidi vetης sentirent.Nos aute Domine pusillus grex

tuus ecce sumus,tu nos posside. Praetende alas tuas ut fugiamus subeas. Gloria nostra tu esto , propter te amemur, & verbutuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperate te,non defendetur ab hominibus iudicante te, nec eripie-

- . tur damnante te. Cum autem non pecca

tor laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur, sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedistisi: at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur: etiam iste te vituperante laudatur. Et melior iam ille qui laudauit, quam iste qui laudatus est: Illi enim placuit in homine donum Dei, huic amplius placuit donum hominis, quam Dei.

TEntamur his tentationibus quotidie

Domine, sine cessatione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis & in hoc genere continentiam. Da quod iubes, & iube

330쪽

LIBER X. 3IL

quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, & flumina oculorum meorum.Neq; enim facile colligo,quam sim ab ista peste mundatior , & multum timeo occulta mea quq norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscunque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me, in hoc pene nulla est. Nam & a voluptatibus carnis, & a curiositate superuacanea cognoscεdi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meu , cum eis rebus careo,

vel voluntate,vel cum absunt.Tunc enim me interrogo quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Diuitiae Vero, quae ob hoc expetuntur,ut alicui istarum trium cupiditatum, vel duabus earum,uel omnibus seruiat,si per se discere

non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt & dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo

experiamur quid possumus : NunqΗid

male vivendum est, & tam perdite atque immaniter, Vt nemo nos nouerit qui non detestetur3 Quae maior dementia dici aut cogitari potest Z At si bonae vitae bonorumque operum comes & solet & debet esse laudatio , tam comitatum eius, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cuabfuerit. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis Domine confiteorὶ Quidὶnisi delectari

SEARCH

MENU NAVIGATION