D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

301쪽

LIBER I x. et grtransibo eam, ut perueniam ad te dulce lumen. Quid dicis mihi Z Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo & istam vim mea,

quae memoria vocatur, volens te alti

gere unde attingi potes , & inhaerere tibi unde inhaereri tibi potest. Habent enim memoriam & pecora & aues , alioquin ' . non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt, neque enim &assuescere valeret vilis rebus nisi per memoriam. Transibo ergo & memoriam,vt attinga eum qui separauit me a quadrupedibus, R volatilibus coeli sapientiorem

me fecit.Transibo & memoriam, ut te in- ueniam vera & bona & secura suauitas. .Et ubi te inueniam Reminiscentia. CAP. x II.

SJ praeter memoriam meam te inuenio,

Immemortui sum. Et quomodo iam inueniam te, si memor non sum tui ξ Per- Luc. Is diderat enim mulier drachmam , & quae- sivi eam cum lucerna, & nisi memor eius esset , non inuenisset eam. Cum enim esset inuenta , unde sciret utrum ipsa esset, si memor eius non esset λ Multa meminime perdita quaesisse atque iniicnisse. Vim de istud scio 3. Quia cum quaererem aliquid eorum,& diceretur milii, num forte hoc est, num forte illuditandiu dicebam,

302쪽

non est,donec id offerretur quod quaere- . bam Cuius nisi memor essem, quicquid esset, etiam si mihi offerretur non inuenirem, quia non agnoscerem. Et sempexita sit, cum aliquid perditum quaerimus& inuenimus. Veruntamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile tenetur intus imago eius, & quaeritur donec reddatur aspectui. Quod cum inuentum fuerit , ex imagine quae intus est recognoscitur. Nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possu-μ me- mus si non inuenimus. Sed hoc perierat minia quidem oculis, memoria tenebatur.

CVid eum ipsa memoria perdidit ali

quid, sicut fit cum obliuiscimur, dc quaerimus Vt recordemur ZiVbi tandem quaerimus, nisi in ipsa memoria3 Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus, dccum occurrerit, dicimus, hoc est, quod non diceremus nisi agnosceremus , nec agnosceremus, nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum ex ciaerat, sed ex parte qua tenebatur Parsalia quaerebatur , quia sentiebat, se m moria non simul voluere quod simul solebat, & quasi detruncata. consuetudine clau

303쪽

LIBER X.

claudicans , reddi quod deerat flagitabat.

Tanquam si homo notus siue conspiciatur oculis, siue cogitetur, δc nomen eius obliti requiramus,quicquid aliud occurrerit non connectitur, 'uia non cum illo cogitari consueuit, ideoque respuitur donee illud adsit ubi simul assuefacta notitia non inaequaliter acquiescat. Et unde adest,hisi ex ipsa memoria Z Nam & cum ab illo commoniti recognoscimus inde ades , non enim quasi nouum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus abo-lcatur ex animo , nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus , quod omnino obliti fueramus.

Beatiti dincm appetunt omnes. . . C AP. x x.

enim te Deum meum quaero, Vitam beatam quaero. Quaeram te, ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, & vivit anima mea de te. Quomodo ergo quaero vitam beatam 3 quia non est mihi donec dicam: sat est,illic ubi oportet ut dic a. omodo eam quaero

utrum per recordationem tanquam eam

304쪽

α8 CONFEs SI c Nu Mi eam: an per appetitum discendi incognitam siue quam nunquam scierim, siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec obi cocord tum esse meminerim ZN6nne ipsa est bea vita quam omnes volunt, & omnino. qui nolit eam nemo estὶ Vbinouerum ea, q uod si volunt eam Z ubi viderunt, ut amarent eam Nimirum habemus eam ne- .

scio quo modo,& est alius quidam modus quo quisque cum habeat eam , tunc be tus est: Et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam,quam illi qui iam re ipsa beati sunt, sed.tamen meliores quam illi qui nec re , nec spe beati sunt. Qui tame etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam non ita vellent beati ense,quod eo ς velle certissimum est.Nescio quomodo nouerunt eam, ideoq; habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit, quia si ibi est, iam beati fuissemus aliquando Vtrum sigilla tim omne's, an in illo homine qui primus

peccauit, in quo & omnes mortui sumus,& de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nuc, sed quaero utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nosceremus. Audimus nomen hoc,& rem ipsam omnes nos appetere fatemur.Non enim sono delectamur. Nam hoc cum latine audit gr. aecus, non

delectatur, quia ignorat quid dictum sit:

nos autem delectamur, sicut etiam ille si Graece Eoc audierit : quonia res ipsa neca Graeca

305쪽

' x t B IE R X. Graeca nec Latina est cui adipi scendae Graeci atinique inhiant, caeteraruntque linguarum homrites. Nota Est igitur om- nibus qui una voce si interrogari possent, ' utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione velle responderent, Quod non fie- ret, nisi res ipsa cuius hoc nomen est eorum memoria teneretur.

N TVnquid itavi meminit Carthaginem

viditὶNon. Vita enim beata non Videtur oculis, quia non est corpus.Nunquid sicut meminimus numeros s Non. Hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci: Vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus ea,& tamen adhuc adipisci eam volumus ut beati simus.jNunquid sicut meminimusi eloquentiam3 Non. Quamuis & hoc nomine audito recondentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes, multiq; esse cupiant. Vnde apparet eam esse in eorum notitia: tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt, &- delectat , similiter hoc esse desiderant, quanquam nisi in exteriore notitia non delectarentur, neque hoc esse vellent,nisi delectarentur. Beatam vero vitam nullo

I sensu corporis in aliis experimur. Niiquid sicut meminimus gaudium Z Fortasse ita.

' Nam

306쪽

186 CONFEss Io Nu MNam gaudium meum ita tristis memini, sicut vitam beatam miser,neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audiui, vel odoratus sum, 'el gustaui, - Vel tetigi, sed expertus sum in animo incoquando laetatus sum,& adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquado cum aspernatione,aliqua-do cum aesiderio , pro earu rerum diuersitate de quibus me gauisum esse. memini. Nam & de turpibus gaudio quo da perfusus sum, quod nunc recordas detestori atque execror:aliquando de bonis' de ho- neitis, quod de sideras recolo,tametsi forte non adsunt,& ideo tristis gaudium pristinum recolo. Vbi ergo & quando e

pertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, & amem & desiderem 3 Nec . ego tantum, aut cupaucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Q dnis certa noti tia nosceremus,non tam certa voluntate vellemus Sed quid est hoc od si

. quaeratura duobus, Vtrum militare velint, fieri possit ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat.Si autem ab eis quaeratur, virum beati esse velint, uterque statim se sine ulla dubitatione dicat optare: nec ob aliud veli ille militare , nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint.Num forte q hioniani alius hinc, alius inde gaudet,

ita se omnes beatos esse vclle consonant, quemadmodum cosonarent si hoc interrogarentur se velle gaudere,ue I plum

gaudium

307쪽

x I B E R x. 237 gaudium vitam beatam vocant. Quod &s1 alius hinc, alius illinc assequitur,vnum est tamen quo peruenire omnes nituntur, Ut gaudeant. Qis quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae

Assit Domine, absit a corde servi tui,

qui confitetur tibi,absit ut quocunq; gaudio gaudeam, beatum me putem. Est Ua. 8 cnim gaud um quod non datur impiis, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es.Et ipsa est beata vita gaudere ad te,de te,propter te: ipsa est & non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium , neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudi j

voluntas eorum non auertitur.

Teatinvita quid CAP. XXIII.

Non orgo certum est quod omnes csse beati volunt,quoniam qui non detegaudexe voluim, quae sola vita beata est,

non utique vita beatam volunt. An om- nes hoc volunt 8 Sed quoniam caro con- sal. Dcupiscit aduersus spicitum , & spiritus

aduer

308쪽

-288 CONFESSIONVM aduersus carnem, ut non faciat quod vo-idunt, cadunt in id quod valent, e6q, content sunt quia illud quod non valent,n5'taantuni. volunt , quantum lat est ut va- leant. Nam qua ro ab omnibus, utru ma- lint de veritate quam de falsita e gaude- i Pre, tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos iesse se velle. Beata quippe vita est gaudiude veritate. Hoc eit enim gaudium de te Ioa. i qui veritas es , Deus illuminatio mea salus faciei meae Deus meus, Hanc vitam beatam omnes Vesunt , hanc vitam quae sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt ' Multos expertus sum qui velint fallere,qui autem falli ne-- minem. Vbi ergo nouerruit hanc vitam beatam , nisi ubi nouerunt etiam meritatemὶ Amat enim & Usam , quiae falliinb-lunt. Et cum amant beatam vitam, quodi non est aliud quana de Veritate gaudium,

utique amant etiam Neritatem, nec an,

rent nisi esset aliqua notitia eius 'in me- movia eorum. Cur ergo non de illa gauden 'Cur non beati sunt 3 Quia fortius, occupatur in aliis quae potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt.' Adhuc enim. mbdi inimium en est in hominibus , ambulent, ambulent , ne eos thnebrae eomprehendant. Ioa 12 Cur autem veritast parit Odrum, & in init cus eis saltus est homo tuus verumpi dicans,cum ametur beata vita quae non est nisi

309쪽

LIBER X. 289nis gaudiu de veritate, nisi quia sic amatur veritas , Ut quicunque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem, &'uia falli nollent, nolunt conuinci quod falli sint 3 Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. Amant eam lucentem , Oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt, &fallere volunt, amant eam cum seipsam indicar, & oderunt eam cum eo sipsos Indicat. Inde retribuet eis , ut qui se ab ea manifestari nolunt,& eos nolentes manifestet, & eis ipsa non sit manifesta. Sic se etiam , sic animus humanus etiam, sic caecus , & languidus, turpis atque indecens latere vult, se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur vi ipse non 'lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris mauult gaudere quam falsis. Beatus vergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa per quam vera sunt omnia, solaveritate gaudebit. EDeum quoque continet memoria. CAP. XXIIII.

ria mea,quaerens te domine, & non te inueni extra eam. Neque enim aliquid inueyi, quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Vbi enim inueni veritam tem

310쪽

29o CONFES s Io NYMtem,ibi inueni Deum meum, iptam veritatem,quam ex quo didici non sum obli- 'tus. Itaque ex quo didici te,manes in memoria mea,& illic te inuenio, cum reminiscor tui,& delector in te. Hς sunt sanctet deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua,respicies paupertatem meam. In quo memoria gradu reperiatur Deus. CAP. XXV.

SEd Vbi manes in memoria mea domine 3 Vbi illic manes Z Quale cubile fabrieasti illic tibiὶ Quale sanctuarium etdisi easti tibi λ Tu dedisti hac dignationem

memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas hoc considero. Transcendi enim partes eius quas habent& bestiae, cum te recordarer,quia non ibite inueniebam inter imagines rerum corporalium,& veni ad partes eius ubi commendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. Et intraui ad ipsius animi mei sedem,quae illi est in memoria mea,quoniam sui quoque meminit animus , nec ibi tu eras: quia sicut non es imago comporalis nec affectio viventis, qualis cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus,meminimus, obliuiscimur, & qui quid huiusmodi est, ita nee ipse animus es, quia dominus Deus animi tu es. Et

commutantur haec omnia tu autem incommutabilis manes super omnia , de

digna

SEARCH

MENU NAVIGATION