D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

331쪽

delectari me laudibus , sed amplius ipsa

Veritate quam lauci bub. Nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans, ab omnibus homini-- bus laudari, an conflatis & n veritate certissimus,ab omnibus vituperari,video quid eligam. Veruntamen nollem ut vel

augeret mihi gaudium cuiust bet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget fateor, non solum, sed & vituperatxo minuit.Et cum ista miseria mea perturbor, subintra mihi excusatio , quae qualis sit, tu scis Deus, nam me incertu facit. Q Maenim nobis imperasti non tantum continentiam , id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, veruetiam iustitiam, id est,

quo eum conferamus: nec te tantum voluisti a nobis, verumetiam proximum diligi ,saepe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligen

iis laude delector,& rursus eius malo contristari, cum eum audio vituperare, quod aut ignorat, aut bonum est. Nam & con. tristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, vel etiam bona minora dcleuia pluris aestimantur quam aestimanda sunt. Sed rursus unde scio , an propterea sic afficior,quia nol' de meipso a me dis . sentire laudatorem meum , non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt cum & alteri placent Z Quo -- damin o

332쪽

iIBER T. si damm'do enim non ego laudor, eum de

me sententia mea non Taudatur,quand

quidem aut illa laudantur quae mihi dias plicent,aut illa amplius quς mihi minus

placent. Ergo ne de hoc incertus sum mei 3 Ecce in te veritas video, non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. Et utrum ita sit nescio. Minus mihi in haere notus sum ipse quam tu*: Obsecro te Deus meus, & meipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem : Si utilitate proximi moue0r in laudibus meis, cur minus moueor,si quisquam alius iniuste vituperetur quam si ego λ Cur ea contumelia magis mordeor quae in me, quamquς in alium eadem iniquitate coram me iacituri An & ego hoc nescioZEtiam ne id restat ut ipse me seducam,& verum non faciam coram te in corde & lingua mea3 Insaniam istam domine lonse fac a me, .ale oleum peccatoris mihi sit os meum, ad impinguandum caput meum. Egenus& pauper ego sum , & melior in occulto gemitu displicens mihi,&quaerens misericordiam tuam , donec reficiatur defectus meus, & perficiaturusque in pacem, quam

nescit arrogantis oculus.

333쪽

Et virtuti periculum a vana gloria. CAP. XXXVIII. SErmo autem ore procedens, & facta quae innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellantiam contrahere emendicata suis agi a tentat,& cum a me in me arguitur,eoipso quo arguitur. Et saepe homo de ipso vanet gloriae cotemptu vanius gloriatur: ideoque non iam de ipso gloriae contemptu gloriatur Non enim eam contemnit,cum oriatur intus.

Uiam intus est aliud in eodem gene

re tentationis malum,quo inanescunt qui placent sibi de se , quamuis aliis vel placeant,vel displiceant, nec placere assemctant caeteris. Sed sibi placcntes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis: aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis: aut etiam sicut ex . tua gratia,sed non sua merita,non tamen socialiter gaudentes , sed aliis inuidentes ea. In his omnibus atq, huiuscemodi periculis & laboribus,vides tremorem cordis mei,& vulnera magis subinde a te s

Contra

334쪽

VBi non mecum ambulasti veritas,do-.cens quid caueam & quid appetam, sum ad se referrem inferiora visa mea quae potui, icque consulerem Z Lustraui mundum foris sensu quo potui , Mattendi vitam corporis mei de me , sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recesius memoriae meae multiplices amplitudines , plenas miris modis copiarum innumerabilium , & consideraui&expaui ,& nihil eorum discernere potui sine te , & nihil eorum este te inueni, nec ego ipse inuentor qui peragraui omnia,& dili inguere, dc pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum , excipiens alia nunciantibus sensibus, & interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsosque nuncios dignoscens atque dinumerans , iamque in memoria' ela- st metis opibus alia pertractans , alia recon- moriae dens,alia et uens Nec ego ipse cium haec iam.

agerem , id est , vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu , quia lux es tu permisnens , lsam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendenda emcnt. Et udiebam dicentem ac iri bentem , es ne peisfud facio. Hoc me delectat,& ab omitibus actionibus necessitatis quatum relaxari possum ad istant voluptatem refugio.Neque in his omnibus quae percurro consulens te, inuenio tuo a tum

335쪽

tum locum animet meae nisi in te,quo coraligantur sparsa mea, nec a te quicquam recedat ex me .Et aliquando intromittiis me in affectum multum insinuatum introrsus,adnescio quam dulcedinem, quς. si perficiatur tu me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in haec eru-nosis ponderibus , & resorbeor solitis Ateneor , & multum fleo, sed multum t neor. Tantum consuetudinis sarcina de- grauat. Hic esse valeo,nec 'olo, illic volo: nec valeo , miser utrobique. Triplex cupiditas earnis. C A P. XLI. tDζoque considerauit an ores peccatorum meorum in cupivitate triplici:& dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio,& repercussus dixi: Quis illueP1 3o potest Z Proiectus sum facie oculorum

tuorum. Tu es veritas super omnia praesidens. At ego per auaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum pom- idere mendacium : sicut nemo vult ita j, d

falsum dicere , ut nesciat ipse quid

verum sit. Itaque amisi te,quia non dignaris cum mendacio possideri:

336쪽

SVeminuenirem qui me reconciliaret i bi Z An eundum mihi fuit ad augelos i Qua prece Z Quibus sacramentis Multi conates ad te redire, neque per seipsos valentes , sicut audi O , tentaverunt haec , & inciderunt in desiderium curiosarum visionum,& digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quetrebant doctrinae fastu ,exercentes potius quam tunde-tes pectora,& adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes,& socias superbiae su et potestates aeris huius aqui- vh. Lbus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatOIem per quem purga- 2.Con rentur, &'non erat. Diabolus enim erat u- transfiguras se in angelum lucis. Et multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales & peccatores , tu autem domine cui reconciliari superbe quaerebat immortalis & sine peccato. Mediator au- I.Dm..tem inter Deum & homines,oportebat ut

haberet aliquid simile Deo,aliquid simile hominibus , ne in utroque hominibus si- milis , longe esset a Deo: aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita, mediator non esset. Fallax itaq; ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur illudi, unum cum hominibus habet, id est;peccatum, aliud via

337쪽

deri vult habere cum Deo: ut quia carnis R. e. mortalitate non tegitur , pro Immortali

se ostentet. Sed quia stipendium peccati lmors est , hoc habet commune cum ho- .minibus, unde simul damnentur in mor

tem.

Christus intercessor espicax. CAP. XLIII. VErax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti lium II. libus , & misisti ut eius exemplo etiam1.Uim. ipsam discerent humilitatem , mediator , ille Dei & hominum homo Christus Iesus inter mortales peccatores & immor- Morta talem iustum apparuit,mortalis cum notis, Cr minibus , iustus cum Deo : ut quoniam pecca- stipendium iustitiae vita &pax est, periores, iustitiam coniunctam Deo euacuaret morta mortem iustificatorum impiorum, quam iis, cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis Lanctis , ut ita

ipsi per fidem futurae passionis eius , sicut nos per fidem praeteritae salui fierent. In-

quantum enim homo, intantum mediator: inquantum autem verbum , non

medius, quia aequalis Deo:& Deus apud Io 7. Deum , & simul cum spiritu sancto unus Deus. Quomodo nos amasti pater bone, Rρm. S qui filio tuo vnicis non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum Z Quomodo nos amasti pro quibus ille qui non

338쪽

L I A E R X. 373 rapinam arbitratus est esse aequalis tibi, factus est subditus usque ad mortem cru- Phil αcis, unus ille in moripis liber, potestatem Ps. 87. habens ponendi animam suam , & potestatem liabens iterum sumendi eam: pro nobis tibi victor & victima,& ideo victor quia victima: pro nobis tibi sacerdos αsacrificam, & ideo sacerdos, quias crificium, faciens tibi nos de seruis filios , de te nascendo , nobis seruiendo;

Merito mihi spes valida in illo est , quod

sanabis omnes languores meos , per eum. Psal. qui sedet ad dexteram tuam , & te inter- IO L.

pellat pro nobis , alioquin desperarem. Ro. t Multi enim & magni sunt iidem languores mei , multi sunt & magni: sed maior de amplior est medicina tua. Potuimus putare verbum tuum remotum esse

a coniunctione hominis , & desperare de nobis : nisi caro fieret & habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis & motu peccatorum & miseriae meae, agitaueram in corde, meditatusque fueram rugam insolitudinem, sed prohibuisti me , & confirmasti me, dicens : Ideo pro omnibus Christus mortuus est, ut qui vivunt iam 2. Cor. non sibi vivant , sed ei qui pro ipsis mor- S. tuus est. Ecce domine iacto in te curam meam , ut vivam: & considerabo mira- Ps. S . bilia de lege tua. Tu scis imperitiam Ps. II 8 meam, & infirmitatem meam doce me,& sana me. Ille tuus unicus, in quo sunt O omnes

339쪽

3xo. e o N r E s s et o N v M Colo. α omnes thesauri sapientiae & seientiae absconditi ,redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi super Di:quoniam cogito precium meum,& manduco & bibo& erogo:& pauper cupio saturari ex eo inter illos qui edunt & sat Iantur, 3c laudant domianum qui requirunt

eam.

340쪽

confitemur Deo scienti.

CAPUT I. Vnquid domine cum tua staeternitas ignoras quae tibi di- co, aut ad tempus vides quod fit in tempore λ Cur ergo tibi tot rerum narrationes digeroZNon utiq; ut per me noueris ea, sed assectum meum ex cito in te,& eorum qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus dominus & laudabilis valde Iam dixi, & dicam,amore Psamoris tui facio istud. Nam & oramus, re tamen veritas ait: Nouit patar vester quid vobis opus sit priusquam petatis Maab eo. Affectum ergo nostrum patefacimus in te , confitendo tibi miser:as nostras,& misericordias tuas super nos : Vt liberes nos omnino quoniam coepisti, idesinamus esse miseri innobis, & beatificemur in te:quoniam vocasti nos ut si-

O ue mus

SEARCH

MENU NAVIGATION