D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

371쪽

Sed adhue sonat, nee metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe interuallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vO quet nondum finita est, metiri non potest, ut fdicatur quam toga vel breuis sit:nec dici a aut aequalis alicui aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem, fi- l; nita fuerit, iam non erit. Quo pacto igi-

tur metiri poterit Z Et metimur tamen tempora nec ea quae nondum sunt, nec ea quae iam non sunt, nec ea quae nulla imora extenduntur , nec a quae terminos h non babent. Nec futura ergo , nec praete- . Iita,nec praesentia,nec Praetereuntiatem- 'pora metimur, & metimur tamen tem- t: D mi' pora. Deus creator omnium, versus iste

octo syllabarum breuibus & loneis au diernat syllabis. atuor itaque breues, Rprima,tertia, quinta septima,umptae sunt i ad quatuor longas, secundam , quartam, P sextam,octavam. Hae singulae ad mas sin- qgulas duplium habent temporio: pronuli- elcio & renuncio , & ita est quantum sen- retitur sen in manifesto. QBntum sensus emans festus est breui syllaba longam me- l tior, eamque habere bis tantum sentio. ii Sed cum altera post altera sonat, si prior tibreuis, longa posterior, quomodo tene- dbo breuem,& quomodo eam longa me- iitietis applicabo, ut inueniam quod bis betantum habeat,quandoquidem longa so- v

372쪽

LIBER XI

nare non inclyti, nisi breuis sonare destiterit : Ipsam quoque togam non praesentem metior, quando n si finitam no mctior. Eius autem finitio piaeteritio est.

Quid ergo est quod metiarὶ Vbi est quain melior breuis 3 Vbi est longa quam

tior 3 Ambae sonuerunt,auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt,& ego metior, fidenterque respondeo, quando exercitato

se illa siditur,illam simplam esse, illam duplam in spacio scilicet temporis: Neque hoc possum nisi quia praeterierunt & finitae sunt. Non ergo psas quae iam non sunt sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet. In te ani me meus tempora metior, noli mihi obstrepere quod est, noli tibi obstrepere turbis assectionum tuarum. In te inquam tempora metior affectionem quam res prctereuntes in tu faciunt, & cum illae priῖterierint manet. ipsam metior praesentem, non eas quae praeterierunt ut fieretapsam metior Cum tempora metior Ergo aut ipsa sunt tempora,aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia,& dicimus illuci silentium tamiam tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit.Nonne cngitationem

tendimus ad mensuram vocis , quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentioruin spacio temporis renunciare possimus Nam & voce atque ore cessante, peragi mus cogitando carmina & versus , de quemque sermonem, motionumque dimensio

373쪽

3ue CONFESsIONVM mensiones quastibet,& de pactis tempo- ' irum qua am illud ad illuK sit renuncia- mus, non aliter, ac si ea sonando dicere- mus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem & constituerit prς meditando quam longa futura sit, egit utiq; iste spa- ciuili temporis in silentio, memoriaeque commendans coepit edere illam vocem quae sonat, donec ad propositum terminuperducatur. Imo sonuit & sonabit. Nam quod eius iam peractum est , utique sonuit, quod autem restat sonabit,atque ita

peragitur,dum praesens intentio futurum in praeteritum traiicit, diminutione futu- iri crescente prςterito,donec consummatione futuri sit totum praeteritum.

nimo metimur tempora.

CAP. XXVIII. , lS EJ quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est Z Aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt 3 Nam & expectat,& attendit,M

meminit, ut id quod expectat,per id quod

attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse Sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. Et quis negat praeterita iam non esse 3 Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum . Et quis negat

Praesens tempus carere spacto , quia in puncto

374쪽

ZIBER X I. 3sspuncto praeterit Z Sed tamen perdurat attentio perquam peragat abesse quod aderit. N. n igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum, longa expectatio futuri est. Neq, loMum prae- terit um tempus quod noo est, sed logum

praeteritum longa memoria praetexiti est. Dieturus sum canticum quod noui. Antequam incipiam in totum expectatio mea tenditur : Cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero , tenditur in memoria mea , atque distenditur vita huius actionis meae In memoriam,

propter quod dixi, & in expectationem, propter quod dicturus sum , praesens tamen adest attentio mea , per quam tέyiiciatur quod erat futurum ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur & agitur, tanto breuiata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur , cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto

eantico hoc in singulis particulis eius sit, atque in singulis syllabis eius, hoc in actione longiore cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota vita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto seculo filiorum hominum, cuius

partes sunt omnes' vitae homi-

375쪽

λ OLd quoniam melior est misericordiata tua super vitas , ecce distensio est vita mea, & me suscepit dextera tua in domino meo mediatore filio hominis inter te unum,& nos multos in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo & apprehensus sum, & a veteribus diebus colligar sequens v nu, praeterita oblitus: non in ea quae futura & transitura sunt, sed in ea, quae ante sunt, non distentus , sed intentus, non secundum distensionem , sed secudum intentionem sequor ad palmam

supernae vocationis : ubi audiam vocem lauais tuae,& contempler delectationem tuam, nec venientem nec praetereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus, & tu solatium meu Domine pater meus aeternus es. At ego in tempora dissilui,quorum ordinem nescio, & tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te conuam

purgatus & liquidus igne amoris tui.

extendendus ansimus. CAP. xxx.

PT stabo atque solidabo in te in forma

mea veritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, & dicunt: Quid faciebat

376쪽

LIBER XI.

ciebat Deus antequam faceret caelum M terram 3 Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit 3 Da illis domine bene cogitare quid dicant, & inuenire quia non dicitur nunquam ubi non est tempus. Qui ergo dicitur nunquam fecisse , quid aliud diciturni si nullo tempore fecisses Videant itaq, nullum tempus cile posse sine creatura tua , & desinan istam vanitatem to

qui . Extendantur etiam in ea quae ante sunt, & intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coarte na, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora. 2 modo cognositur Deus,quomodo creatura. CAP. γλ x I.

Domine Deus meus,quis ille sinus est alti secreti tui , & quam longe inde

me proiecerunt consequentia delictorum meorum 3 Sana oculos meos, Ut congaudeam luci tuae. Certh si est tam grandi scientia & praescientia pollens animus, cui cucta praeterita & futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimirum mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus. Quippe quem ita non lateat quicquid peractum , & quicquid reliquum seculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud

canti

377쪽

canticum , quid.& quantum eius abierit ab exordio, quid & quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor uniuersitatis, conditor animarum & corporum .absit ut ita noueris omnia futura & praeterita. Longe tu, longe mirabilius, longdq; secretius. Neque enim sicut nota cantantis, notum ve canticum audientis, expectatione vocum futurarum , & memoria praeteritarum variatur affectus, sensusque, disteditur, ita tibi aliquid accipit incom-m itabiliter aeterno, hoc est, vere aerirno creatori mentiu . Sicut ergo nosti in prin- cipio coelum &terram siue varietate notitiae tuet: ita fecisti in principio coelum& terram sine distinctione actionis tu . Qui intelligit, confiteatur tibi: & qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, & humiles corde sunt

domus tua.Tu enim erigis elisos, & non cadunt, quorum fortitu- 'do tu eS.

378쪽

LIBER X II.

Diocilis inquisitio verta

VIta satagit cor meum Domine in hac inopia xitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae. Et ideo plerunque in sermone copiosa est egestas humanar. intelligentiae: quia plus loquitur inquisitio quam inuentio,& longior est petitio quam impetratio,&operosior est in nus pulsans , quam sumes. Tenemus promissum, quis corrumpet illud Z bi Deus Pro nobis, quis contra nos Z Petite, & ac cipietis:quaerite, & inuenjetis: Philtate, Maperietur vobis . Omnis enam qui petit is accipit, & qnarrens inu cui et, di pulsanti aperietur. Promissa tua sunt, Et quis falli timeat cum promittit veritas 3 'De duplici coelo terra.

Confiteatur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu sexisti c Celum &

379쪽

3so CONFESSI ONVM tum & terram: hoc coelum quod video, terramus, quam calco, unde est ii Ec terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli Domine,de quo audiuimus in voceps iis . psalmii Coelum coeli Domino,terram autem dedit filiis hominumὶ Vbi est coelum

quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimusὶ Hoc enim totuni corporeum,non v bique totum ita coepit speciem pulchram in nouissimis, cui fundus est: terra nostra, sed ad illud coelum coeli, etiam terrae no strae coelum terra est. Et hoc utrunque magnum cor 5 non a surde terra est, ad illud nescio quale coeluquod domino est non filiis hominum . . Tenebrae faciem ab ii. iCAP. III.

nimirum haec terra erat imit sibilis .& incomposita,& nescio quae profum ditas abyssi super quam no erat lux, quia 1 seni nulla species erat illi. Vnde iussisti vi seridi' n beretur, quod tenebrae erant super abys- ς quid aliud quam lucis absenti Ubi enim lux esset si esset, nisisuperesserenti, nendo & illustrando Vbi ergo luxὶ non- dud erat, quid erat adesse tenebras ni si abesse sucemὶ Super itaque erat tenebrae, quia lux sia per aberat, sic ut sonus ubi non est, silentium est.Εt quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse ξ Notine tu Domine docuisti hanc.animam quae illesi. confite

380쪽

L I A L R x i I. 3 si eonfitetur 3 Nonne tu domine docuisti me, quod priusquam istam insermem

materiam formares , atque diltingueres, non erat aliquid, non color, nori figura, non corpus,non spiritus, non tam eii omnino nihil ZErat quaedam informitas sine ulla specie. Materia prima 'le. C A P. I II I. OVid ergo vocaretur, quo etiam sen. su tardioribus utcunque insinuaretur , nisi usitato aliquo vocabulo 3.Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius infirmitati omnimodς,quam tirra & abyssus ZMinus enim speciosa pro suo gradu in i mo, quam caetera superiora perlucida α luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde foeciosum mundum faceres, ita co-mode hominibus intimatam, ut appellaxetur terra inuisibilis &incomposita Θ

iii 'te qualis , C A P. V. ET cum in ea quaerit cogitatio quid insus attingat.& dicit sibi , non est intelligibilis forma sicut vita, sicut iustitiai, quia materies est corporum , neque sensibilis, quoniam quid videatur & quid sentiatur in inuisibili & in composita non xii. Dum sibi haeς disit humana cogxta

SEARCH

MENU NAVIGATION