D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

391쪽

NVm dicetis falsa esse, quae mihi veri

tas voce forti in aurem litteriorem adicit de vera aeternitate crcatoris , quod nequaquam eius substantia per rem po-.ra varietur,. nec eius Voluntas extra eius lsubstat iam sit3Vnde non eum modo velle hoc mo so velle illud, sed semel & simul dc semper velle omnia quae vult,no iteru& iterum, neque nunc ista, nunc illa, nec elle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat : quia talis voluntas

mutabilis est, Si omne mutabile arte num non est: Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicitur in aurem interiorem , expectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint,idelmqse contuitus fit me moti a cu praeterierint: om- 'is porro intelio quae ita variatur muta- lbilis est, & omne mutabile aeternum non est , Deus antem noster aeternus est. Haec colligo atque coniungo, & inuenio Deum eum Deum aeternum, non aliqua noua voluntate condidi ne creaturam , nec

scientiam eius transitorium aliquid pati. Quid ergo dicetis contradictores Z An falsa sunt ista , Non innuiunt. in i d illud; Nunquid falsum est omnem hatura formatam materia nave formabilem non es

se nisi ab illo qui summe bonus est quia sumnae est, Neque hoc negamus,inquiti tu

Quid

392쪽

id intur3 An illuc D egatis , sublimen

quandam esse creaturam tam casto amore coli aerentem Deo vero di vere et terno, Ut quamuis ei coaeterna non sit . in nullain tamen temporum varietatem& vicissitudinem ab illo se resoluat ac defluat, sed in . eius. solius veracissima contemplatione requiescat; niam tu Deus diligentito,quantum praecipis, ostendis ei te de lassicis ei, dc ideo non declinat a te nec ad se. H cest domus Dei non terrena, ne- . que ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis dr particeps aeternitatis tuae,quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in seculum dc in seculum seculi, praece- Ps ptum posuisti & non praeteribit. Ncc t men tibi Deo coaeterna , 'uoniam non sine initio,facta est enim. Nam & si non

IMueni mus tempus ante illam prior quippe omnium creata est sapientia, nec uti-

ue illa sapientia tibi Deus noster patri

uo plane coaeterna & coaequalis , & per quam creata sui omnia,& in quo principio fecisti caelum & terram, sed profecto sapientia quς creata est,intellectualis natura scilicet quae contemplatione lum nis lumen est: dicitur enim & ipsa, quanuis creata, sapientia. Sed quantum intex-

est inter lumen quod illuminat & quod .

illuminatur tantum inter sapientiam quae creat , & istam quae creata, est

sicut inter iustitiam iustificantem ,& iu- 'stitiam quae iustification e facta est. Nam,

393쪽

M Cο- dc nos dicti sumus iustitia tua At enisi λ quidam seruus tuus, ut nos simus iusti tia Dei in ipso. Ergo quia prior omnium et creata est quaedam si psentia , quae creata. est mens rationalis & intellectualis castae ciuitatis tuae , matri S nostrae quae sursum s ia . est.&libera aeterna in caelis: quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum i quia hoc est & cael uni eae ii domino:* saα iis . inuenimus tempus ante illam , quia i

prior omnium creata est,ante illam tam εest ipsius creatoris ueternitas, a quo facta sumpsit exordium, quanuis no temporiS, quia nondum erat tempus, ipsius tamen

conditionis suae: Vnde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane,quam tu, & non idipsum. Oniam & si nosolum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, . . quia est idonea faciem daam semper videre nec uspialis deflectitur ab ea, quo iri

, t nulla mutatione arietur: inest ei tanaen ipsa mutabilitas. . unde te oebresceret;& frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret α ferueret ex te. O domus luminosa Ps. as. &. speciosa, dilexi decorem tuu m,u i

cum habitationis gloriet domini ej fa, . bricatoris & possesibris tui: Tibi suspi

ret peregrinatio mea , Ndico ei qui fecit te, ut possideat & me in te, qui fecit αps ito me, Erraui sicut ouis perdita, sed in Euge. i . moris pastoris mei , structo Is tui, sper' ..

394쪽

LIBER Xi I. 37 me reportari tibi. Quid dicitis mihi quos . alloquebar conrradietores, qui tamen Sc Moysen pium famulum Dei , & libros eius oracula Lancti spiritus creditis 3 Est ne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna , sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices tεporum frustra quetritis,quia non inuenietis ξ Supergreditur . enim omnem distensionem& omne jacium gratis volubile, cui semper inhqrere Deo bonum est: Est, inquiunt. Quid igitur ex bis quq clamauit

cor meum, ad Deum meum, ut audiret interius vocem laudis eius,quid ladem fata sim esse contenditis Z An quia erat in forismis materies , ubi propter nullam formam nullus ordo erati Vbi autem nullus ci do erat, nulla esse vicissitudo tempo rum . poterat, &tamen hoc pen Enihil, in-- quantum non omnino nihil erat, ab illo

utique erat, a quo est quicquid est, quod vacunque aliquid est. Hoc quoque aiunt,

non negamus. .

Aduersus eos qui contradicunt veritati diuinae.

CAPTT XVI. CVin his, enim volo coram te aliquid colloqui Deus meus, qui hςc omnia

quet intus in mente mea non tacet veritas tua vera esse concedunt.Nam qui b c negant latrent quantum volunt & obstre-yUt sibi, persuadere conabor ut quiescat α viam

395쪽

& viam praebeat ad se verbo tuo. Qui odsi noluerint & re pus erint me , obsecro te 27, Deus meus ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo veraciter Solus enim sic loqueris,& dimittam eos foris sufflantes in puluerem,& excitantes terram in oculos suos : & intrem in cubile meum , α cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, α

recordans Hierulalem, extento in eam sursum corde , Hierusalem patriam mea, Hierusalem matrem meam, teque supercam regnatorem,illustratorem, patrem, tutorem , maritum, castas & fortes deli

cias , & solidum gaudium , & omnia bona inestabilia simul omnia, quia unum

Limmum & V erum bonum,& non auertar, donec in. eius pacem matris charissi

mae, ubi sunt primiciae spiritus mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersone & deformitate hac , α

conformes atque confirmes in aeternum Deus meus misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt, fal- fa esse non dicunt, honorantes & in culmine sequendae autoritatis nobircum constituentes illam per sanctum Moysen aeditam sanctam scripuram tuam ,& tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor:

Tu esto Deus, noster arbiter inter con mea . cunuaductiqne eorum:

396쪽

DIcunt enim , qu nuis vera sint harenon eo tamen duo Moyses intuebatur, cum spiritu reuelante diceret: In

principio fecit Deus caelut & terram Gen. Nonccli nomine spiritalem vel intellectualem illa creaturam , semper faciem Dei contemplantem significauit,nec terrae nomine informem materiam. Quid . igiturZQuod nos dieimus,inquiunt, hoc ille vir sensit , hoc verbis tuis elocutus est. Quadillud est i Nomine aiunt caeli &terrae, totum istum visibilem munduna prius uniuersaliter&breuiter significare voluit, ut postea digereret dierum enu- ineratione , quasi articulatim uniuersa quae sancto spiritui placuit sic enunciare.. Tales quippe homines erant rudis ille a que carnalis populus cui loquebatur, ut ehs opera Dei non nisi sola visibilia com- mendanda indicaret. Terram vero inuisi- bilem & incompositan ' tenebrosamque abyssum unde consequenter ostenditur per illos dies facta atq; disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus,. non inco gruenter informem istam materiam intelli gendam esse cosentiunt Quid

si dicat alius, eandem informitatem con-i fusionόmque materiae, caeli & terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste kisibilis esi omnibus naturis quae

in eo

397쪽

3 8 C p E s s a G N v via eo manifestissime apparent,qui caeli &terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est 3 Quid si dicat Malius caelum & terram quidem inuisibilem, visibilemque naturam non indecem . ter appellata, ac per hoc Vniuersam cre

turam quam fecit in sapientia, id est, in

principio Deus huiuscemodi duobus vocabulis esse comprehensain:veruntamen quia non de ipsa Libstatia Dei, sed exmi- . hilo cuncta facta sunt, ciuia non sunt idipsum quod Deus,& inest quaedam mut

bilitas omnibus,siue maneant, sicut aeter na domus Dei, siue mutentur,sicut anima ii minis & corpus, communem omnium)reruinuisibilium visibiliumq, materiem . adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum & terra,id est,inuisibi- .lis atque visibilis iam utraque formata, creatura, his nominibus enuciata, quibus impellaretur terra inuisibilis & incompo, inta, ct tenebrae super abyssum ea distin- dione,ut terra inuisibilis & incompositat, intelligatur materies corporalis ante qua litatem formae.Tenebret aute super abyta sum, spiritualis materies ante cohibitio-:nem quasi fluentis immoderationis, ante i liuminationem sapientiae ZEst adhuc quod dicat si quis alius velit, non scilicet etiam perfectas atque formata inuisibiles ivisibilis' uenaturas coeli & terrae nomine significari, cum legitur: In princi pio , lacu Deus. coelum α terram, sed ipsam

adhuc

398쪽

adhuc informem inchoatione rerum formabilem creabile mq; materiain his nominibus appellatam, quod in ea iam insent ista confusa , nondum qualitatibus formisq; distincta,quae nunc iam digesta suis ordinibus, vocantur coelum & terra , illaspiritalis, haec corporali* creatura. 2tas error innoxius inscriptaris. vibus omnibus auditis & considera- , is nolo verbis contendere: Ad nihil enim utile est, nisi ad subuersionem au dientium. Ad aedificationem autena bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius esst charitas de corde puro &conscientia bona,& fide non ficu. Et nouit magi ster noster in quibus duobus it. maeceptimo tam legem prophetasque su- penderit. Quae mihi ardenter confitenti,

Deus meus lumen oculorum meorum.

in occulto, quid mihi obest, cum diuer . in his verbis intelligi possint . quae t men vera sint: quid tu quam mihi obest , si aliud ego sensero, quam sensit alius eusensisse, qui scripsit Z Omnes quidem qui legimus , nitimur hoc indagare atque comprehendere quod voluit ille quem

legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel nouimus V et putamus, audemus eum existimare

399쪽

dixisse. Dum ergo qu squis conatur id sentire in scri pluris sanctis , quod in eis

sensit ille qui scripsit, quid mali est si hoe

sentiat quod tu lux omni una ver dicarum metium ostendis verum esse ,etiam si hoc non sensit ille quem legit,cum & ille veram, nec tamen hoc senserit 32-aliqvido vera. CAP. XIX.

VExum est enim Domine, fecisse te

caelum & terram, & verum est Prin- Gen. r. cipium esse sapientiam tuam in qua fecisti omnia.Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas paries suas caelum & terram breui complexione fa- rum omn um conditarumque natura rum .Et verum est, quod omne- mutabile insinuat notitiae nostrae quandam in Gmitate qua formam capit, vel qua mutatur& Vrtitur. Veram est, nulla tempora perpeti, quod ita coli Tret formae incommutabili, ut quanuis sit mutabile no. mutetur. Verum est, informitatem quar prope nihil est , vices temporum habere non posse.Verum est , quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei quae inde si, unde potuit vocari caelum & terra quaelibet informitas unde factum est caelum& terra Verum est,omnium formatorum Ohil esse informi vicinus quam terram

400쪽

x I 3 E 'i x I r. 3 sa& abyssium. Velum est, quod non solum

creatum atq, formatum, sed etiam quicquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Vcr. m est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum. Inprincipio creauit, Q arie intellinum c AP. x X

F X his omnibus veris, de quibus non

dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, & qui Moysen famulum tuu in spiritu veritatis locutum esse immobiliter crodunt. Ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus caelum & terram, id eis, in verbo suo sibi cos icrno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem , vel spiritalem corporalcmque creaturam.Aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum &terram, id est in verbo suo sibi coaeterno, fecit Deus uniuersam istam molem corporei mundi huius, cum omnibus quas continet manifestis notis ; naturis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus cstum& terram, id est, in verbo suo sibi coaeterno , fecit Deus informem materiam creaturae spiritualis & corporalis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum& terram, id est,in vel bo suo sibi coaeterno, cit Deus informem materiam cre turae corporalis , ubi confusum adhuc

crat

SEARCH

MENU NAVIGATION