Tractatus de vita, mysteriis, et annis Jesu Christi servatoris nostri, contra infideles, Judæos, et hæreticos, dissertationibus dogmaticis, et chronologicis, necnon observationibus historicis, & criticis, juxtà germanam divi Thomæ mentem illustratus,

발행: 1742년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

qua hie brevi consutatione dispungere

non abs re erit,

Respondent primo IudE ; Ex hoe

laudato Isaiae vaticinio evinci nequaquam posse , Mariam in conceptu , & partu illibatam custodisse virginitatem e quia

apud Isaiam non legitur. Ecce Uirgo eon

adolescentula concipiet . Vox siquidem Alma , inquiunt , quae est in Textu Hebr o , significat iuvenculam , seu ad lescentulam , per quam indigitatur puella quscunque , sive virum experta , sive intaEta, sive nupta, sive innupta . Hinc Theodotion , & Aquila , in his , quas adornarunt, Scripturi Saerae versionibus, hoe Isaiae vaticinium hoe pacto sunt interpretati : Ecce aduescentula in ventre habeoli, O pariet filium. Hanc suam re ponsionem tutantur Iudaei ex Proverbi Tum e. 8 . v. I'. ubi Salomon hte habet: Tria sunt dissicilia mihi, o quartum penitus ignoro: υiam aquilae in Coelo, viam colubri super terram , viam navis in m dio mari, σ υiam υiri in Alma, Me esis puella . Quod videtur non posse non designare puellam , qus iam experia est Virum ', nam Salomon versu sequenti comparat hanc puellam cum muliere adultera , & dicit talem esse viam mulieris adulterae, quς callitatem iactat nec servat tamen ; 3c abstergens os suum dicit :Non sum operata malum .

Respondent secundo Iudaei: Hie Isaia verba : Ecce virgo concipiet , σα dicta esse de uxore Achaz, Regis juda, & de eius filio Euehia , quem propediem p

ritura erat.

Verum , utraque Iudaeorum Responsio , quae plena rimarum hac illac pedi fluit , multis , iisque invictis momentis convellitur. Primo , quia certissime con stat , hanc vocem, Alma, ei soli uvelis conVenire , quae virginitatem adhibita custodia servavit , & nunquam virorum aspectibus patuit, sicut alserit S. Hieron

vetus Commenti in c. 7. Isaiae: Quantum, inquit , cum mea pugno memoria , nun quam me arbitror , Ama, u muliere nupta tegisse , sed in ea, qua virgo es, ut non serum virgo si , sed vivo νuniorisciatis , o in annis adolescentia . Et in

Traditionibus Hebrateis se S. Doctor re sellit Iudaeos: Ostendant igitur nobisJudo in Seripturis alicubi positum, --, MLi adolescentulam tantum Cr non vir inem smet, concedimus eis illud, quod in Isaia quia nos dicitur: Ecee vir eonet et oparare, non absconditam vir nem , sed adole emtulam seu care ram nuptam. Secundo , haec vox, Alma, si pius in sacris Litteris ad designandam virginem viro omnino incognitam adhibetur, velut Geneseos

ue . ubi Rebecca puella pluera nimis diei tur , virgoque incognita viro , in Textu Hebraeo legitur , Alma, & Exodi c. Σ-Μariae, sorori Moysis, quae virgo itidem erat , id ipsum nomen Alma tribuitur in Textu Hebrio . Tertio . Septuaginta Interpretes in sua versione, On elosus, Ac Ionathan in suis Paraphrasibus, hune I elocum. sic sunt interpretati r Ecce iarm concipiet, e . Ita pariter habent Versi nes Syriaea, & Arabica . Denique , cedito certius est , Isaiam proponere conceptum virginis tanquam mirabile signum , idest, seu rem novam , inusitatam , ει prodigii ldii habitam et porro , si Maias in hocce vaticinio loqueretur de adolescentula , quς , post delibatam virginiia

tatem , more ceterarum mulierum , in

ei pere, & parere debebat, nullum profecto in tae mirabile signum , aut rarum prodigium Isaias proposuisset , cum se quenter accidat , ut adolescentula , fa cta semel virginitatis suae iactura , concipiat & pariai : Absurdismum autem es omnium, o ineptismum, inquit S. B Hius hom. 23. de hum. Christi gener

tione, a Domino dari signum tanti m ieris quia naturae sit commune omni . Theodotu nis autem & Aquilet primiteram in te pretationem nihil moror; fuerunt enim , ut observat S. Irenaeus lib.,adversus ha reses cap. 24. Iudii proselyti, qui in suis Scripturae Sacrae versionibus hoc Isai ς or eulvm , & alia quam plurima Seriptum: loca, ouae Christians religioni favebant , de inaustria immutarunt , mutilarunt , interpolarunt . Aquila, gente Ponticus , urbe Synorius , primum Gentilis , postea ex Christiano factus Iudams, & Ra ludis inibi, Christiani nominis hostis insensissimi , disti pulvi ; Scripturi Sacra:

142쪽

versionem Graeeam conflavit sub Hadri no Imperatore eirca annum Christi I 3α te- .ste piphanio lib. de pond. & mens Hune Iudaeorum proselytum , Biblia in Graecam linguam contentiose transtulisse a firmat S. Himvmus Ep. ad Pammachium e. . & Cominent. in Isaiam e. 8. Theodoti vero, qui sub Commodo, Imperat. suam Seripturae versionem fecit , Rit natione Pontieus, qui Fidem Christianam amplexus, deinde ad Ebionis, & Μareionis haereses prolavium, tandem proselytus&a stata, Iudaeus famς est. Unde a S. Hiem νmo Prooemio ad Danielem vocarer inere Ius & Ebisntra. Et ep. 89. ad Augusti nom. homo Jvitius , o blasphemus. Ad testimonium vero, quod Iudaei ad

suam fulciendam interpretationem proisset ex lib. Proverbiorum c. 3Ο. qua drifariam res ndetur . Primo dici potest , etiamsi eo Ioei vox Alma , designaret puellam corruptam , quod tamen

oppido falsum est , inde tamen minime sequi , eamdem vocis significationem locum habere e. 7. Isaiae. Ratio est: Quia alibi , ubicumque Me vox , Alma , in Sacris Literis occurrit, Uirginem semper designat ; nemo autem non fatebitur , ex plurium locorum eollatione potius de genuina illius vocis , Alma, signifieatione iudicandum esse, quam ex unius solius loci su. Secundo, diei potest, in Versione septuaginta Interpretum, simi & in Editi e nostra Uulgata non legi d viam υiri in Alma , seu in puella , sed viam misi is adolescentia, quasi dicat Sapiens diffelle admodum este dignoscere viam viri in adolescentia , quia vaga , via illis , ineonstans est , & perinde diffici- Iis exploratu, ae via aquilae , serpentis ,& navis, quae nullum post se relinquunt vestigium . Solent enim iuvenes in ad testentiat aestu nunquam sibi eonstare , sed in diversa singulis horis rapi , dive sisque moveri affectibus , ita ut disse illimum si eorum viam investigare posse , seu eorum vitae institutum ac scopum in- temotam . Tertio , diei potest , Sal

, dum , se ignorare υιam viri r . . . s Voluisse conceptus , & partuq, iminis Mariae grande , & inexplicabile iudicare Mysterium, qnod longe dissi- l

eilius sit eognitu via vel aquilae, vel se ratis, fel navis, eo quod in illis omnibuttieissio aliqua datur , & diviso, in partu

autem Mariae Uirginis nullum prorsus vestigium transitus 'el divisionis remanserit,lad elaustra pudoris virginei penitus intaria perstiterunt . Denique , diei potest Salomonem eo loci innuere duntaxat veliste, incerta esse Uirginis integrae aut eo raptat indicia, tum quia Virgines, etiam

defloratae, crimen suum strenue mentien-

possunt ; tum quia

elandestinae, & occultae sunt mille nocendi artes virorum, qui Virginibus insidian, tortuosa eorum consilia, adeo ut perdifficile sit eorum fraudes, machinatio.

detegere , ac penetrare.

Alteram quod spectat Iudaeorum recponsionem , mani sestum est , eam ape te eum Historia Sacra pugnare ; edita siquidem est hare Isaiae prophetia r Eois eme tet ere. regnante iam Achmo Rege Iuda ; supponamus itaque eiusmodi vaticinium editum esse ab Isaia, anno quo regnum au icatus est Achri , eertum est , non posse predictum Isaiat oraculum intelligi de- Ezechia , quia Ezechias initio regni patris sui Achaet ,

jam ut minimum novem annos natus

erat . Regnavit quippe AchaZ annos sexdecim , ut patet ex lib. a. Regum eap. IL & , eo mortuo , statim regnavit eius filius Ezechias , viginti quinque annos natus cum regnare coepit , ut eolligitur ex lib. 4. Reg. c. I 8. ex quo calculo sequitur : Ezechiam in exordio

regni datris sui , iam nonum aetatis suae attigisse annum. Se se ergo Iudaei plenis buccis deridendos propinant , dum istud Isaiae oraeulum, Ecce virgo concipiet , ore. intelligendum esse garriunt de uxore A-ehis , & de eius filio EMehia , quem

propediem paritura erat.

Elisa utraque Judaeorum responsone, nunc propulsare iuvat insignem calumniam , quarn Celsus , ethnicus author Beatae Mariae Uirgini temerario ausu importavit , asserens , ut testatur Orseenes lib. I. ouem edidit contra hune fidei hostem , Mariam in adulterio suisse deprehensam , eamque Christum , ex illicito iniusdam Panthera concubitu conceptum

143쪽

pium , clam enixam iuisse . Η c autemisit natus : Porta seliust Meria , inquit putidissima calumnia non solum e1 lucu-ἔAmbrin. hib. de Institui. Virginis e. r. sentissimo Isaiae vaticinio, & cx historia quam Chri ius introit in hune mundum . Euangelica contutata minet , sed etiλminuando virginali fusus es partu, o misi a euidenti ratione dimari potest. Enim ve illa virginitatis clausera non seisit, misissero, ut solido utar ratiocinio Illui irissimi intemeratum septum pudoris, ι uti Danielix metii , Episc. Abrincensis , insintegritatis duravere signacula, ram exiret ex lib. de Demonstr. Evangelica, propos. 9.iVirgine . Atoue hqc est Sanctorum P, quis . credat , tanta patientia suisle Jose' trum, Augusini lib. χχ. de Civit. Dei αphum ut manifestam criminis, quod Le-s8. S. Gregori3-gni Homilia 26. in Evanapibus Judaeorum tam severa animadVer spelia, Theocioreti Dialogo a. S. Maximi, pone puniebatur, securam vivere per mi id aurinensis , Homil. 2. de Nativitate , serit 3 Quis credat , infamem mulierem,IS. Fulgentii lib. de Fide ad Petrum cap. a. inter consanguineos, & amnes, inter in I& Ephesini praeterea Concilii Doctrina . senso filios legis yeritos , SacerdoteS, &lSymbolorum protestationibus , dc utrius. Pliarisaeos tu iam sui steὶ uis credat, Je lque Ecclesiae perpetuo consensu comprosum ipsum tam spurco, & damnato geni ibata , qua credimus, illibatam Mariae intum concubitu, in Ecclesiam Dominii uis': partu Viminitatem perstitiise , Christi- se admissum contra Mosis interdictum ,lque corpus , elausis uteri virginalis rep neque ipsi ab invidis, & inimicis , quoslgulis , eodem modo foras prodiisse , quo complures sua ei virtus pepererat , Oble' obseratis soribus post resurrestionem ad tum publice, ἰk exprobratumὶ Quis cre';Discipulos penetravit. Nascitur Christus dat denique, Evangelistas, & Apostolo linquit Catechismus Concilii Tridentini, ex in manifesta re prςfracte mentiri ausos , matre sine ulla maternae virginitatis di- adversus rei propalam oditς notitiam , minutione, & quomodo postea ex sepul- superstitibus etiam pervulgati iacinoris i cro clauso, & obsignato egressus est, a tellibus, mirabilem quemdam Chri iii Or-lque ad discipulos januis clausis introivit ,

tum esse commentos, S ad Davidem re ivel ne a rebus etiam, quas natura quotis

tulisseὶ Apage ergo hanc teterrimam, ma'idie fieri videmus , discedatur , quomodo teque consutam calumniam , quam hic ad isolis radii concretam vitri substantiam p duxisse, satis su erque resutasse eli. netrant , neque frangunt tamen, aut ali-

DICO SECUNDO : Mariam tam in . qua ex parte laedunt : simili , inquam , partu, quam pokl partum Virginem permau' l & infinitis partibus altiori modo , Iesus isse. t Christus ex materno alvo, sine ullo ma-Prima huius assertionis pars probaturi ternae virginitatis detrimento editus est

non solum ex variis veteris Testamenti lQuod quidem Spiritus Sancti virtute esse-sguri; , quibus Marit partus fuit pri ictum ell, qui in filii conceptione & par-

monstratus , rubo videlicet ardente , & tu, matri ita adsuit, ut ei fiscunditatem in combusto , Exodi cap. q. vellere Ge idederit . Ceterum, tres reiici debent e deonis, Iudicum cap. 6. & virga Aaronis , t rores, in quos impegerunt quidam Scri- quae absque ullo exterioris humoris admi-iptores, in modum , quo Corpus Christiniculo, ibi a Dei virtute floruit, fronduities auso Virginis utero exivit, curiosius inae seu flum fecit , Numerorum c. VI. sed quirere audentes. Alii quippe putarunt , etiam ex perspicuo adstruitur Scripturritquod Corpus Christi ex Matris latere Sacrς testimonio petito ex c. qq. EIechier prodierit, quos merito S. Damascenus calis, porta haec elatio erit, di non vertetrer,ipit. I . lib. 4. de Fide orthodoxa, iuxta oe vrr nma intrabit per eam, quoniam Domi- postremam doctissimi nostri P. Michaelisnus Detis Israel ingrestis es per eam. Qii adlis Quien Editionem , redarguit his

Pro irete oraculum interpretantur M. t 'P. verbis: Couceptio quidem per atiditum 1a- de Maria Virgine , que ob perpetuam ,itia es , ortus vero per eam partem , quam conservavit , Virginitatem , vere per quam exire satus consuescit; quamli

144쪽

ET ANNIS

stum, per Genitricis Dei latus editum esse. lideque enim hoc im libile erat , ut per portam transiret, Iigιιli eius nulla parteiab faciatis. Alii existimarunt , eo momento temporis, quo Christus e Virginis utero prodiit, aperta fuisse pudoris claustra, De tamen ut Christus integritatem omnem nascendo sarciret; Quasi, Maria ad horam Virgo fuerit, o ad horam perdiderit Viminitatem. Infanum es Me dicere oe credere prophanum , inquit lG ridus , Abbas Vindoeinensis, Sermone 4. de Nativitate Domini . Alii demum post Ioannem Morauium in I. Sent. distinct. ρ q. unica, art. 6. finxerunt, Corpus Christi fuisse in utero Mariae Virginis

localiter inextensum, ad eum scilicet modum, quo nune in augustissimo Eucharistiae Sacramento continetur , ac subinde mirum non esse, quod illaesis pudoris virginei elaustris, e Virginis Mariae utero prodierit. Sed hic error facile refellitur , quia si Corpus Christi suisset in ut ro Mariae Virginis localiter inextensum, nec severi, nec nutriri , nec augeri potuisset, nullaque externa graviditatis signa in Μaria Virgine comparuissent . Quae omnia adversantur Script. Sae. &Traditioni Sanctorum Patrum, qui communiter docent, Corpus Christi, etsi localiter extensum , per miraculum tamen, hoc est, per penetrationem exiisse e Vi ginis Mariae utero , non secus ae e sepulcro clauso prodiit per penetrationem

redivi m.

Altera assertionis pars perpetua nititur Sanctorum Patrum traditione , Origenis, Homil. 7. in Lucam, Hieronymi adversus Helvidium, &Jovinianum, Basilii Homil. 23. Epiphanii haeres 8. Si-rieti Papae Epist. s. ad Theophilum, , Umm Disonos, Ambr. lib. de Institui. Virginis, Chrσέο si Serm. 342. &i 3. Hild Mns, Episcopi Toletani, qui

circa medium septimi Saeculi duos scripsit libros, in quibus late disserit de m petua Virginitate Mariae, adversus quosdam Hispanos, qui Helvidii haeresim recoquebant . Huic autem avitae Sanctorum Patrum traditioni, inviolabili temporum serie ad nos usque propagatae , & in Ecclesia Catholica conservatae ,

Gramesen de inseriis Tom. I.

nemo citra haeresim refragari potest .l Accedit etiam efficax, quam tradit Samctus Thomas , ratio, 3. pari. quaest. 28. art. I. ubi ait : Impium errorem Helvidii , Mariae post partum Virginitatem

negantis , primo, iniuriam irrogare Spiritui Sanisto , cuius Sacrarium fuit uterus Uirginalis . Secundo , derogare dignitati , & sanctitati Matris Dei , quae post hominum memoriam ingratissimal mulier videretur , si tanto filio contenta non fuisset , & Virginitatis , quae

in ea miraculose fuerat conservata, sponte per carnis concubitum iasturam facere voluisset . Tertio , ipsi Iosepho ad maximam praesumptionem sore imputandum , si eo audaciae venisset , ut eam, truam relevante Aiselo, de Spiritu Sancto Deum concepisse cognOVerat, polluere praesumpsisset.

DILUUNTUR

Iudiorum , O Haereticorum obiectiones. ARguitur primo , hoe Isaiae vaticinium t Ecce Virgo concipiet, ρο-riet filium, intelligi non potest de Maria , quae concepit & peperit Christum , sed aptari tantum potest conceptui , &partui Prophetissae, uxoris Isaiae r ergo ex illo Isaiae oraculo perperam colligitur , Mariam illibata virginitate, & sne congressu virili concepisse & peperisse Christum . Prob. ant. ex serie rerum, quae istiud Isaiae oraculum praecesserunt , eique Occasionem dederunt . Resert quπω Scri-ntura Sacra, quod , cum esset obsessa a

Regibus Syriae, & Israel, Civitas Ierusalem, Achaz, qui tum temporis Iudaeae Regni habenaes moderabatur, hac Syrorum & Israelitarum in se iacta conspiratione, cui repellendae impar erat, perterritus & tantum non exanimatus ,

spem omnem salutis & fiduciae suae anchoram in Rege Assyrio reponebat . Isaias hoe in praesentissimo discrimine Acharum constitutum hortabatur , ut Deo potius confideret , & ne dubitaret de proxime adfuturo auxilio divino, dedit ei optionem alicuius signi , quo cognosceret Achaz copias duorum illorum H Rc

145쪽

Regum Reet u & PH ach, discessuras ex

Iudaea irrito conatu, sed Aeharo signum postulare nolente, sive ex hypocrisi, quasi maior esset fides sua , quam ut his egeret fialcris, sive ex odio Dei veri, ne per miraculum gloria eius populo inn te eret , sed potius subsecutura liberatio, vel Idolis suis , vel etiam prudentia: ti sortitudini suae accepta reserretur, signum, inquam, Achaeto postulare detre nante, Isaias, videns se surdo loqui, sermonem suum direxit ad domum David, eique proximae liberationis signum dedit, dicens : audite ergo Domtis David Dominus dabit vobis si suum, ecce virgo concipiet, oe pariet f-lium, quas diceret, puella , quae nunc virgo est, nubet, eoncipiet , pariet , &infamem educabit, & antequam ille infans, quem paritura est, sciat reprobare malum & eligere bonum , idest , antequam adoleverit, persectam ab his hollibus qui Iudaeam in sellant , liberationem consequemini. Proponit ergo Isaias puellae partum, & infantem, qui ex illo partu prodire debebat, tanquam signum proximae liberationis Iudaeorum , & fugae duorum illorum Regum, qui serro fiammaque Iudaeam depopulabantur . Non potest itaque hoc Isaiae vaticinium congruere Mariae, quae tantum septem post saecula paritura erat Christum, cuius etiam nativitas , signum esse non poterat

beneficii statim, vel brevi post tempore exhibendi Judaeis; sed potius ad Prophetissam , uxorem 1saiae referri debet hoe

vaticinium , idque aperte innuere videtur Isaias eap. 8. ubi se loquitur acce sti ad ProLetissam , Ο concepit, operit filium. Ergo illud Isaiae vaticinium, ecce virgo concipiet, pariet filium, intelligi non potest die Maria, Matre Christi, sed de prophetissa, uxore Isaiae. Res ndeo primo , hoe Isaiae oraculum : Ecce virgo concipiet, o pariet fiatium, de eonceptu & partu Mariae Vi ginis esse intelligendum . Quod quidem

ut clarius percipiatur , observari debet , conceptum & partum , de quo loquitur Isaias, cap. 7. discerni omnino de re a conceptu & partu de quo sermonem habet cap. 3. Primus nanque conceptus &

partus est Mariae Virginis, qdem his verbi et desgnat Isaias : Ecce Virgo concipiet, pariet 1ilium. Alter est conceptus, repartus Prophetissae, uxoris Isaiae, a

e s ad Prophetissam, peperit filium .

Primum puerum, quem ex partu Mariae Virginis nasciturum vaticinatur Proph ta , Emmanuelem vocat, illumque consti, tuit ceu signum conservationis domus D vidicae, ex qua proditurus erat Christus, Mariae filius, unde ait : audite ergo a nitis David . Alterum vero seu Prophetissae filium, appellat, accelera ripolia detrahere, Iesina praedari, illumque statuit tanquam signum destructionis Regnorum Syriae, & Samariae, ita ut antequam ille puer, quem prophetissa parere debebat , aetatem adultam attigisset, duo illi R ges, qui Iudaeam vexabant, profligandi

essent, eorumque regna destruenda. Ut

igitur tacilius solvatur Iudaeorum obiectio, & planior sit oraculi Isaiae sensus, duo distingui debent conceptus & pa

tus, duo itidem pueri , quorum primus sit Christus Dominus, natus ex Maria Virgine : alter prophetissae uxoris Isaiae filius. Uerum, quia ille puer, quem peperit prophetilla, fuit typus Christi, filii Mariae Virginis, quaecumque Isaias

de puero prophetissae vaticinatur , excellentiorem , & veriorem sensum habent , dum Christo Domino accommodantur . Exempli gr. Isaias vaticinatur de puero prophetissae, quod antequam fiat vocare Patrem suum, O Matrem suam, aufer

itir fortitudo Damasci, o sipolia Samariae

coram Rege Ast Friorum. Id autem perfectius fuit impletum in Christo, filio M riae Virginis, quam in filio prophetissae, uxoris Isaiae r nam Christus in ipsa infantia praedam Damasci , & Samariae ,

Regi Assyriorum , hoc est gentes tenebris idololatriae immersas, typicis nominibus des gnatas , eripuit ὸaemoni, typico pariter nomine adumbrato . Quod in adoratione, quam Magi Christo, adhuc vagienti in cunis exhibuerunt , a gentium in iisdem vocatione completum est, sicut praeclare edisserit Tertullianus lib. 3. adversus Marcionem cap. I 2. Respondeo secundo cum aliis celeber

146쪽

ET ANNIS

de eodem conceptu, & partu Mariae Vir- lginis, & de ortu Christi agere. Quantum autem ad signum quod pollicetur Isaias, dum ait : Dominus dabit vinis femum, ecce virgo concipiet edi c. dicunt illi The logi , partum virginis non statui ab Isaia tanquam signum proximae liberationiς aduobus Regibus Reetin, ρο Pehach, qui Iudaeam armis in sellabant , sed partum Virginis proponi ab Isaia velut signum conservationis familiae David. Ratio est, quia postquam Propheta missus a Deo optionem dedisset Achazo , Regi Iuda, petendi aliquod signum ad confirmationem proximae ab hostibus liberationis , quam itsi nomine Dei pollicebatur , &Aeliaet nul modi signum postulare ninluisset, time Isaias convertit se ad domum David , dicens : Audite ergo domus D vid. Dominus dabit vobis signum e Ecce virgo concipiet o pariet fΓum. Quasi diceret : o Iudaei bonis estote animis, non est exeidenda domus David, sed perpetuo conservanda, & propter hoc dabit v bis Deus signum t Ecce tarpo concipiet ,

O pariet hilum , scilicet Cliristum , qui erit verus Messias ex domo & familia David oriundus. Addunt etiam illi theologi , Isaiam ex illo signo, quod daturus

erat Deus pro conservatione domus David in virgine paritura , sumpsisse argumentum a maiori ad minus, ut trepidantes confirmaret Iudaeorum animos, erga proximam liberationem ab illis duobus Regibus, a quibus vexabantur. Quasi diceret Isaias : o Iudaei, Deus vobis pro perpetua leonservatione domus David aliquando da- lturus est mi pendum, & prorsus inaudi-ltum signum, ut virgo concipiat, & pariat Emmanuelem Procul igitur omnem abiicite timorem , & in certam erigimini spem, sere ut proximam a Deo consequmini liberationem ab illis duobus Regibus , qui vos impraesentiarum vexant ; si enim Deus maximum illud, &pene incredibile beneficium , de cujus

promissionis complemento nemo vestrum dubitat, aliquando concessurus et , te

te istud, mrod minus est , quodque ve- , stram ab hostibus liberationem spectat , multo facilius largietur. Aguitur secundo, missi. cap. I. die, '

CHRISTI . 23

l tur de Iosepho : Et non eoeno cebat eam idest Mariam, donec peperit bitum suum. Particula autem donee , indicat Iosephum cognovisse Mariam, postquam filium suum peperit. Deinde, Tenticiantis in lib. de Monogamia cap. 8. ait : Μariam, post natum Jesum, coniugale solvisse debitum, o Chri itim qiiidem . inquit, υirgo enixa est , semei nuptura myὶ partum, quo eXemplo probat , secundas nuptias permitti haud debere in Ecclesia . Denique T. Baslius hom. 23. de humana Christ gen

ratione , exponens haec verba : non com

vir eam donec peperit , sic loquitur : . asserthie locus f pieiouem , quod, posiqvam g nerationi nomini per Spiritum Santium ad miniserare ea te pureque semiit , tam demum

inlata nuptiarum opera Maria non recus verit. Nos autem, qMannuis nihil hoe d

dirisae pietatis esciat, squidem eo usque vim finitas fuit , dum dioe aiioni illa Ie iret rquod tem deinde secutum es, tamquam uia hil ad My flerii rationem pertinens curiosiust omittamus inquirere. Ergo Maria saltem post partum virgo non permansit. Respondeo, particulam illam , donec, non innuere Iosephum cognovisse M riam post nanum, sed significare , sicut docet S. Thomas , infinitum tempus , adeo ut sensus sit : Iosephum nunquam rem habuisse eum Maria. Quae explicatio aliis Seripi. Sata loris illustrari potest . Nam, dum Ps. II9. dicitur : Oculi nostrias Dominum Deiam nosmm, donec misere tur noseri , non significatur, quod post impetratam misericordiam Oeest avertantur a Deo. Et Genesis c. 8. iuxta editionem vulgatam, de corvo ex arca emisse dicitur : qui egressiebatur, O non revertebatur , donee secarentur aquae. Non inde tamen significatur, corvum scolis aquis redi in se : cum certum sit mrvum nunquam in

arcam esse reversum, sed vel cadaveribus incubuisse, vel arcae insedisse . Adauth ritatem Tertulliani dico, eum , quando librum de Monotamia scripsit, iam a Fide Catholi ea descivisse. De Trinultioo,

inquit S. Hiemnymus e. 9. l. contra Helvi

dium, nihil amplius dico, quam Mese hominem nUn Iulfe . Denique, ad testimonium S. Basilii respondeo, Saninimillum Do rem, dum ait : Nihil piet H a tis

147쪽

tis doctrinae ossicere, si quis suspicetur , Mariam post partum nuptialia opera viro non nefasse , non hoc dicere , quas unicuique integrum ac liberum sit utrumvis opinari, sed quod putet, id nihil re- serre ad Mysterium ab Isaia predictum , Ecce virgo concipiet, pariet filium , de quo Prophetat oraculo potis limum dissexuit S. Bostius in praedi Sta homilia .

Nam hule Isaiae vaticinio sua semper constaret veritas , etiamsi Μaria post partum virginitatem non servasset . Ce-xerum , perpetuam Mariae Virginitatem ad fidem & pietatem pertinere, manifeste docet S. Basilius verbis proxime sequentibus t Nihilominus , inquit , =u niam Chrisum amantium aures non suseinent hoc audire, quod Dei Genitrix aliquando virm esse deserit, G. Ec deinde exponenς illam particulam donec, ait :Illud dicimus, quod, donec, eis alicuius

remporis terminum circumscribere videatur,

vere tamen infinitum aliquod prae se fert. Quae Sancti Doctoris explicatio, ut nemo non Videt, perpetuam Mariae Vi ginitatem adstruit. Arguitur tertio, Matth. cap. I. Iesus appellatur primogenitus Mariae , sed primogenitus ille dicitur, post quem alius genitus est, alioquin non primogenitus , sed unigenitus dici deberet . Ergo Ma- lxia, poli quam deperit Christum, procreandis liberis operam dedit, adeoque perpetuam non servavit virginitatem . Praeterea, in Evangelio commemorantur fratres Christi Domini, Matth. cap. I 3. Nonne hic est fa-hri filius, nonne Mater eius dicitur Maria;

Simon Itiuas, o fomores eius apud nos sunt Si ergo Christus Dominus fratres& sorores habuit, necesse est, ut Maria post partum non permanserit virgo. Respondeo : Christum appellari primogenitauri inriae , non quod Maria alios post Christum genuerit filios , sed quia nullum ante Chriimam genuit filium . Etenim hie est solemnis Scripturae

Sacrae ullis, ut unigeniti interdum voci Ieatur primogeniti. Ex. gr. Deus in veteri Lege iubet sibi omnem primogenitum offerri & consecrari , & tamen simis mcum genuisset agnum , debuis

set ille agnus , licet unigenitus, vi L gis & praecepti divini, offerri & eon erari Domino tanquam primogenitus

Non absimili igitur ratione christus

et si filius Mariae fuerit unigenitus , a pellatur tamen a S. Μatthaeo , iuxta consuetudinem legis , Mariae primoge

Ad fratres, quod attinet Christi Domini, qui commemorantur in Ex ange- gelio, respondeo : illos fuisse fratres Christi non quidem natura, quasi eodem ex patre, aut eadem eX matre progeniti eo

sent , sed cognatione duntaxat , quippe qui erant filii Mariae Cleophae, quae co- natione & sanguine iuncta erat Mariae Virgini, & uxor erat Alphaei, ac mater Jacobi minoris, Iosephi Sc. vel ut putant Naronius in Apparatu, & Bulandus ad diem o. mensis Aprilis, illi, chai fratres Chrsi Domini in Evangelio dicun . tur, fuerunt filii Mariae , uxoris Cleophae, Cleophas autem erat stat et Josephi, Spons Virginis Dei parae, sicut asserunt Desinus apud Eusebium lib. 3. Histori Eccl. cap. II. & alii Patres apud Chrisophorum Caytrium Histor. Dei parae cap. I. Quapropter, sicut Iosephus , &Cleophas erant fratres, ita Maria, mater Jesu, & Maria uxor Cleophae appellabantur sorores, & filii Mari ae , uxoris Cleophae, dicebantur fratres Christi , filii Mariae Virginis, propter eam, quae

inter illos intercedebat, cognationem. Non me fugit, esse aliquos Patres, in genem in cap. I r. Matth. Epitaphium saerefi 8. Eusebium lib. 2. Histor. Eccles cap. I. Hilaritim in caput I. Matth. & alios, qui ex illimant, eos , qui fratres Chrysi Domini in Evangelio stopellantur, fuisse filios Iosephi ex priori uxore susceptos . Sed h. ee viris doctis merito non probatur sententia . Primo , quia ipsemet Origenes in Matth. iuxta editionem CL Dauietis metii pag. 223. fatetur hanc sententiam hausiam suisse ex ithris apocryphis, nempe ex Evangelio Petri , aut ex Protin Evcinget. Jacobi , ad que confirmat Sanctus mero omias in cap. I 2. Matth. ubi

haee habet : Quidam fratres Domini Aeatia inora Joseph flios suspicantur, Γ

quores deliramenta apocryphorum. Secunda i

148쪽

ET ANNIS CHRIST P.

, Iosephum perpetuo virginem per mansisse docet S. Hieromus in lib. contra Helvidium : Tu dicis, inquit, Mariam virginem non permensisse e ego mihi plus viisdico , etiam ipsam Ioseph olet nem fuisse per Mariam , ut ex virginalico mugio virgo filius sesceretur . Si enim in virum famum fornicatio non eadie, aliam uxorem habuisse non legitur . D nique, ut optime notat Baronius in A paratu , erroris arguuntur illi antiqui , qui senserunt Mariam matrem Iaeobi minoris fuisse priorem uxorem Iosephi , Sponsi Mariae Virginis . Nam Maria , quae iait mater Iambi minoris , vivebattem rure passionis Christi Domini , ut

constat cap. II. Marci , erant autem σ-lieres de longe aspicientes: inter quaserat Maria Magdalene, σ Maria Iacobi minoris, o Ioseph matre , m Sasime . Si ergo Maria , mater Iaeobi minoris , fuisset prior uxor Iosephi, Sponsi Mariae Viminis, habuisset Ioseph eodem tempore amas uxores , nempe Mariam Iambiminoris matrem , & mriam , matrem

Christi Domini , quod vel cogitare animus horret. Hae itaque antiquorum relicta sententia , dicendum eli eum S.

Thoma p. quaest. 28. an. 3. ad 6. illos , qui in Evangelio fratres Christi

Domini nuncupantur, fuisse eognatos

Christi. Nec enim in saetis litteris inso-Iens est , ut cognati interdum appelle tur fratres: se Abraham nepoti suo Loth dicit Genesis eap. I 3. fratres nos fumus . Sic etiam Saram voravit sororem

suam. Sie denique Laban alloquitur Iacob senerum suum Genesis c. 29. V. I 3. Quoniam fratres meus es, non fervies m

hi Aratis. Arguitur ultimo , in lib. de ortu GL toris dicitur r Ad partum inriat a currisse obstetrices , quae necessariae videntur mulieri patienti in partu dolorem; atqui si Maria fuisset virgo in partu, obstetricibus opus nequaquam habuisset , quia pariendo nullum ni isset passa des

rem, ergo Μaria in partu non permansit vi q. Praeterea , Tertul Ianus lib. de eme Chrisei eap. 4. Origenes hom. Iq. in Lucam , Irenaeus lib. q. adveritas haereses cap. 66. Ambrasus in Lucam , &

l alii in ant : Christum nascendo aperuisse vulvam matris , sed vulva aperiri non potest , nisi pariens mater virginitate spolietur, ergo Maria in partu vi ginitatem non servavit. Respondeor Mariam ei tra dolorem Glium , quem absque libidine conceperat, peperisse. Conceptus enim Chrisei, inquit JL Bemardus Sem. q. in vigilia Nativitatis, fuit Me pudore, partus sine d lore . Hinc fabularum loco accenseri debet id quod legitur in libro de ortu Sau toris de obstetri ibus ad partum M riae accurrentibus . Id quippe primo onponitur Scripturae Sacrae Luca eap. 2. ubi dieitur, a Μaria Virgine Puerum, quem pepererat , pannis fuisse involutum a &in Praesepio repositum . Secundo , liber de ortu Samararis , ut eonstans est omnium Criticorum iudicium , ad amen phorum classem ablegari debet . Tertio, S. Hiremmus hanc de obstetricibus ia-bulam reiicit in lib. contra Helvidium . NAlla, inquit, obseetrix , nulla muliercu

lamm sedulitas intercessit , o matre σοι tetris fuit, pannis imiasiit Infamemo posuit in Fraesepio : quae sententia mpocrisiarum deliramenta comincit. Qua

to Eminentissimus Annalium Eeelesiae Parens , Card. Bardinius , in Notis ad diem a 3. mensis Decembris Μartyrol gii Romani carpit ae perfringit quo dam audaces , & imperitos homines ,

qui dictitabam , ' S. Anastasiam, Virainem , obstetricis ossicio in partu Mariae Virginis esse deiunctam , eaque de Ca si tactum putabant, ut in Mero die Natalitio , eiusdem Sanctae Anastasiae memoriam celebret Ecclesia r Hoc inquam insulsum commentum putido Machmnis o coniunctum refellit , seu potius ridet Baronius . Qui enim fieri potuit , ut S. Anagiam , quae tertio cadente Eeelesiae Saeculo, Matorium sub Diocletiano, Imperatore , passa est , ρο- tuerit in partu Mariae Dei-parae obire obstetriciet omelum ὶ Eeelesia autem die vigesima quinta mesis Decembris ,

in quam Natale Christi incidit , solet

in missa ad Auroram relebrare mem

riam S. Anastasia , quia haec Vim eadem die sub Dueletiano Martyrii cor

149쪽

nam promeruit , & Statio in Ecclesia , hute vi gini Sacra , Romae eadem die

23. mensi Decembris quotannis peragitur . Denique , in ceteris quidem puerperiis obitetrice opus est , quia ea multipliciter sordent , & faetuq ex materno utero prodiens scatet scecibus , & turpi

illuvie foedatus in lucem venire solet ;at in virginis puerperio nihil huiusmodi accidit , quia in illius partu nihil suit impurum , nihil illicitum , nihil purgandum , sed omnia potius summa puritate

ac nitore tam ex parte prolis , quam essi parte matris contigerunt . Quapropter,

Sancti Patres in objectione laudati, dum asserunt , Christum nascendo aperuisse

vulvam matris , nolunt dicere, sicut recte explicat S. Thomas parti quaest. 28. arti c. a. staftionem vel apertionem aliquam intercessisse in hoc partu , seu reserationem clauistri pudoris virginei , sed per vulvam apertam intelligunt duntaxat , eam divino miraculo fuisse pe viam , & nullatenus obstitisse exitui Corporis Christi subeuntis , integris tamen remanentibus pudoris viminei mgnaculis . Dicendum itaque est , hune partum non aperuisse Virginis uterum , sed illaeso pudoris 1ignaculo Chri ilum ex utero Matris miraculosa penetratione emersisse , sine dolore nixus , sine diductione partis , qua scelus egriaitur, sine sordibus & repurgamentis , quae is tum in ceteris puerperiis comitari iolent. Inde colliges , duas opiniones aeque improbabiles hie iure optimo reiici debere . Prima opinio est Ratramni , Caenobii Cor tensi; Monachi , qui nono clesiae Saeculo scripsit Libellum De Na-ιiυitate Chri ii contra quosdam Cerm nos , qui Corpus Christi ex utero Ui ginis Mariae non via communi , sed singulari , prodiisse affirmabant . In hoc autem Libello , qui extat Tomo I. Spicelegit Dacheriani , contendit Ratram-nus , Corpus Christi per natκrae ianuam,

per solemuem part tiritionis viam ex utero

Sacratissimae Pir inis Mariae prii lisse, vAL

peret , sed ut eam suae naimitati hylium aperi. et , non quo violaret integritatem , sed quo ventris palatium vacu et . Hanc

Ratramni sententiam Pascha a Rad ritus , ejusdem Caenobii Cor iensis Mo nacsus , quique etiam Saeculo nono florebat , consestim impugnavit in LibeIlo , quem edidit, de partu Virginis , in

quo. ostendit , Ratramuum in suo novo systemate sibi minime constare . Nam si Christus aderruit merum , sicut Ratriam nus esserebat , quo pacto per clausu in exivit rursus, si Christus nascendo vulvam Matris aperuit , quomodo Maria Virginitatem suam sartam tectam conservavit Haec sane recta fronte secum pugnare nemo est , qui statim non υideat . Poterit etiam Lector , si plura ea de re scire desideret , legere ea , qu adversus hanc Romamni lententiam diximus in Colloquio tertio in Historiam Ecclesiastieam noni Metuli. Altera sententia , quae pariter improbari debet , parmnos nacta est quosdam Graecos , qui inutiebant, Corpus Christi ex utero Mariae Virginis prodisse pol lutum , sordibus inspersum , & secundinis , seu membranis involutum . Quae sententia multis momentis confutari potest - Primo , quia si Corpori Christi ,

e Virginis prodeunti utero , adhaesisterit externae illae sordes , quae ad nativam nascentis hominis conditionem pertinent, debuisset Maria Virgo nascentis Christi Corpusculum abluere atque a sordibus purgare, antequam illud pannis involveret; & tamen Evangelista Matthaeus haeetantum de Maria pariente refert cap. a.

sui Evangelii. Et peperit filium suum Wi-moemitum, o panuis eum involvit , ΟνMinoit etim in Praesepio ; de abluti ne vero Corporis Christi ne minimum quidem habetur verbulum . Praeterea , Sanm Patres , Aumuintis in oratione de quinque Haeresibus , Epiphanius haeresi 69. Leo Magnus Serm. a. de Nati- vitare , Zeno Veronensis Serm. a. Hild piansus lib. de γ' tua Mariae Virginiutate , S. Bemardus Serm. q. de Purificatione , S. alii , nascentis Christi Corpusculum ab externis sordibuς , communi nascen tum hominum Lege adhaerentibus , liberum faeiunt , & non minus a pariente Virgine , , quam a Christo nascente , taces ac sordes longe ablegant .

Quod

150쪽

Quod si aliter quidam alii Sancti Patres loqui videantur , eorum locutiones non ut propriae , sed ut figuratae aecipi debent, ita ut sensus sit , Corpus Chri, licet abselut e t 'uendo , ab omni sorde liberum prodierit ex Mariae Uiminis utero , nihilolacius comparate ad Ve hiam Divinum , cui erat hypostatice unitum, dici poterat sordidum; non secus, ac exempli gratia, licet uterum Mariae Virginis mundissimum suilla in eonsessost apud omnes Catholicos, attamen vi pineum illum uterum comparate ad Ue bum Divinum , quod in illo incarnari debebat Divinae Maiestati concipi eudae, fovendae, geliandae, velut indignum profitetur Ecclesia in pia illa solemnique Precatione: Tu ad liberandum scepturus fontinem, non horruisa Virginis uterum . Addo insuper, Episcopos Graecos, in Synodo Trullanae congregatos , damnasse Canone 79. sententiam Illorum, qui Co pus Christi, secundinis , seu membraniς Involutum , ex utero Mariae Virginis exiisse assirmabant . Sed dicet sortasse aliquis, si Corpus Christi nascendo debuit ab omni serde.& secundinarum illuvie esse purum, quorsiam igitur Christias toto, vitae decursia humanae' naturae contumelias , serdes , inquinamenta , non secus aenos ipsi, perpessus sitὶ Quid

flagris ea di , quid conspui , id spinis in ludibrium inronari , quid Eruci QD,. atque inter iniquos reputari volueritὶ eum & haec omnia , si prima fronte spectentur , vero homine Deo indigniora videri possint. Haec , inquam , si quis dieat , breviter respondebo cum S. Ambrasio lib. a. in Lucam, noluisse Chri-ilum suscipere eas naturae hunranae contumelias , & sordes, in quibus periclitari potuisseti Virginis Μatris sitae pudor oblatuit aliquos desuo cirtu, quam de Matris pudore dubitare: fiebat enim, teneram se Virginis serecundiam ς nec putavit ortus sui fidem Matris intiariis a isruendam .. Haec autem effluentis sangui-nlS ,. ac secundinarum, quibus pueri Iesu nas'ntis corpusculum, Bisset involutum , illuvies , haud parum' laesistet pudorem virgineum. Quid igitur mirum ,

si Chri illis noluerit hoc pacto nasci ὶ

Quamvis alias vitae humanae eontumelias toto vitae sitae decursu sponte subierit.

DISSERTATIO II.

De e reum tantiis, o modigiis rencem reis Chrisi Domisi, ovibus probatur eam Disse plane miraculosam, summatur

UBi illuxit fortunata illa dies , qua

Deus homines primigenia protop rentis labe pe itos in libertatem asser re, eosque variis idolorum euitibus distra ctos atque dissipatos, in unius verae religionis secietatem convoeare statuerat ;misit Arehangelum Gabrielem ad Μariam virginem, ut ab ea peteret, are Μater Dei esse vellet ὶ Sacrum colloquium ruod miscuit Gabriel cum lΜariae,. d

eriptum legimus apud S. Lucam e. I. e

ius circumitantias paucis hie delibabo , praetermissis fabulis , quae habentur in Pr t Evangelio Jaeobi oIre primis, Arefiangelus Gabriel, Μariam, quam solam in penetralibus , Ω-lam sine eo te, solam sine' telle ossendit, his verbis consalutavit ; -e' --ἀν, gratiis plena, Dominus tecum,. bene d la tu in mulieribus. In qua salutatio ne , ut optime' observat L. Thomas, tria

praestitit Angelus t Primo' , Mariae' idoneitatem expressit, dicens Me Maria , gratia plena. Secundo , indisitavit conceptum, dum dixi ': Domιnus tecum. Tertio, praenunciavit honorem conseque tem his verbis r Benedicta tia in mulierkbus, sive ' inter mulieres , OS Filiis Dei

mox futurum conceptumi, Ob faeeumlitatem cum perpetua' virginitate coniun-

, O, partum omnis prorsus doloris expertem , denique ob exeellentissima dona, quibus tum Maria suit nobilitata . Hane autem Angelicam salutationem ,. Quo animi sensis exceperit Μ, ria, exvlicat S. Lκeas dicen ς : inriam

non nihil turbatam suisse in auditu huius sermonis . Quae quidem perturbatio prosecta non est ex Angelim aspectu , quasi insolito , cum potius Maria saepe ab Amelis vi staretur , sed accidir ob conspectum Angeli in peregrina adol

SEARCH

MENU NAVIGATION