Tractatus de vita, mysteriis, et annis Jesu Christi servatoris nostri, contra infideles, Judæos, et hæreticos, dissertationibus dogmaticis, et chronologicis, necnon observationibus historicis, & criticis, juxtà germanam divi Thomæ mentem illustratus,

발행: 1742년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DISSERTATIO PRIMA

ligionem vulgavit, & cujus testimonium lrefert Eusebius libri I. De praeparatione

GangeIica cap. I. confitetur, ex quo Iesus

coli caeptus es, neminem fen a publicam

Deorum opem. Egregium etiam de Christo , & de Christianorum moribus tellimonium dat Plinius Iunior in epistola , quae et Libri io. nonagesima septima ,

euius meminere Tertullianus in Apol δε-

netico , & Eusebius in Chronico. Quin

e ipse Mahometes miracula a Jesu Christo edita suisse confitetur in Alcorano, ubi etiam ait , Jesum Christum esse verum Messiam , prophetarum Vaticiniis praeisictum , eumsue nuncupat Perbum Dei , Spiritum Dei, natAm ex Maria Vidi giue absque υirili femine : Prophetam eximium . Consulto ptietermis locupletissimum testimonium , quod de Iesii Christo, eiusque Miraculis Iosephus, Hebraeus

c. q. l. IS. Autiquitatum Iudaicarum proseri , quia infideles , virique hujus temporis increduli , cum quibus hanc disputationem suscepi , reiectis Iudaeorum perinde ae Christianorum testimoniis , uni duntaxat Gentilium Scriptorum iudicio stare volunt , ad illorum Tribunal a 'pellant, nec aliis, quam Gentilium Scriptorum testimoniis se convinci posse pertendunt . Misso itaque eo perillustri deIesi Christo , eiusque miraculis testimonio Iosephi, Hebraei, unum hic tantummodo inseram testimonium Phlegontis , Scriptoris Ethnici, qui Eclypsis, seu desectionis Solis , quam moriente Jesu Christo , eontigisse memorant Evangelistae , sicut & Terrae motuς meminit in Libro x Ω-mpicorum Chronicorum , ubi haec habet .' stuanto anno Obmpiadis CCII.

maxima excelleus inter omnes, q au-

δea acciderant , defectio solis facta diει

hora sexta ita tu tenebrosam noctem υπ-fus, ut Stellae in Caelo est snt, terrςque motus in Bithynia urbe multas aedes Dbiserterit. Ex his, & aliis id genus , quae fa cile adduci possent , Scriptorum Gentilium testimoniis liquet , eos de probitate , ac sinceritate Evangelistarum nihil addubitasse , & in multis Factis Historicis, quae de Iesu Christo memoriae prodiderunt , litterisque consignarunt Evangeli ilae, dictis suis, ipsa rei veritate convictos, fidem eonciliasse . Hoe tamen , proh dolor i densillimo imbre telorum

ac testimoniorum, quae petuntur e Gentilium Scriptnrum Libris ad destruendam bonam fidem Evangelistarum in describenda Hiltoria Iesu Christi , non

obruuntur , non convincuntur , non ad meliorem frugem revocantur Infideles ,

viriqui huius temporis increduli , sed potius nativis suis tenebriς oblectati , δ:

erroribuς pervicacius adhaerentes , non

lum Evangeli ilarum fidem in dubium

revocant , sed eos tanquam viros aliutos & perfidos impoliores traducunt , Rquibus aiunt , fuisse dedita opera , ad illudendos simpliceu procusa vaticinia , quae postea falso antiquis Prophetis at tributa , in Iesu Christo , tanquam in vero Mellia, Prophetarum Oraculis pri dicto , completa esse ubique praedicarunt. Hoc est ultimum Infidelium &impiorum effugium , in quo totius incredulitatis suae proram , ut ita loquar nuppimque constituunt , quod nunc illis omnino praeeludere debemus , ut inde semel exturbati , nullum possint invenire locum , in quo valeant tuto figere pedem . Ne autem querantur In

fideles , Utrique hujus temporis increduli , me eum illis durioribus conditioni

bus agere velle, duobus duntaxat peremptoriis argumentis eorum incredulitatem ita consutabo , ut tandem , velint nolint , fateri cogantur , sincera & antiqua esse Prophetarum oracula , quς in esse Christo, vero Messia, fuerunt completa , nisi malint in suis plusquam Cimmeriis tenebris iacere consepulti , &fulgentissimae, radiisque , ut ita dicam, solaribus descriptae veritati perfidum pectus mentemque pertinaciter occlud

re , quam doctrinae Evangelicae praebere assensum , qua in re se se omnium hominum dementissimoς proderent , planeque indignos , qui ratione , & argumentis convincantur . Ostendam itaque

in primis , Apostolos & Evangelillas , etiamsi non fui sient viri probi , simplices & ingenui , sed potius viri astuti , callidi , 3c ad mendacia , falsaque aldecipiendos homines excogitanda vaticinia a natura & arte comparati ; no

42쪽

illo serius non potuisse , licet volui si sent , licet occultis machinationibus id

tentastent , tantaeque fraudis nectendae ac concinnandae capaces extitissent, mendaeia , falsaque Vaticinia pro veris ac sinceris venditare . Deinde , demonstraho, eventum circa Praedicationem Apostolorum , circa Historiam Jesu Christi , ab Evangelistis descriptam , ac denique circa Vaticinia , quae in Iesu Christo exitum habuisse testantur Ap soli & Evangelistae, manisello probare , Apostolos non fallaces deceptores , sed sinceros destrinae Evangelicae fuisse praecones , Historiam Jesu Christi summo cum candore ab Evangelistis esse descriptam , postremo , Vaticinia , quae in Clitisio sese com nleta esse asserunt Apostoli, & Evangelillae , non fuisse ad deludendos homines , de industria ab illis

conficta, atque fabricata, sicut per summam impietatem effutiunt Infideles ,

Virique increduli , sed et se antiqua &genuina Prophetarum oracula . Et primo, qui credibile est, Apostolog & Evangelistas coniurare potuisse , ut mendacia fingerent , falsaque eonsarcinarent Vaticinia , quibus totum orbem in e rorem pertrahere possunt quae enim , amabo , spes esse potuisset , neminem ab eo consilio , periculi aleaeque pleno , fore alieno animo i neminem intercessurum , neminem occultam illam fra

dem proditurum Quis tam bonus , ut credat , potuisse ab Apostolis & Evangelistis clam abscipi. & executioni mandari tam nefandum consilium , quod si

ii iretur, nonne praevidebant , fore ut, cum nihil omnino assequerentur , parti

suae praejudicium afferrent , si se far rentur eam fovere causam , quam sibi probe conscii essent , non aliter posse sequam fraudibus , consutis mendaciis ,& adulteriniς Vaticiniis defendere t Idnrosecto consilii Apostolos & Evangeli-itas suscipere potuisse, ab omni veri specie penitus abhorret. Praeterea , quaeso ,

qua fronte Apostoli & Evangelistae haeea seips; confiὲta de venturo Messia Ρr

phetarum Oracula obtrudere , in apertam lucem producere , omnibus passim inculcare , litteris mandare , eaque lin

ssinet Iudaeis proponere potuissent adprobandum Jesum Christum esse verum Messiam , prophetarum oraculis praedictum Numquid Iudaei , qui Iesum

Christum, velut Messiam , Prophetarum oraculis praedictum , agnoscere obli in iis animis detrectabant , quique Ap stolorum praedicationibus obluctabantur , & ad exterminandam nascentem Christianam Religionem Superos & Acherontam movebant, facile retexissent, ac

semel retectam propalassent tam insisnem Evangeli ilarum & Apollolorum iraudem , eosque omnibuς Gentibus deridendos propinassent i Habebant siquidem Judaei penes se Libros Prophetarum tam in veteri Textu Hebraeo , quam in Versone LXX. Interpretum , aliisque Uersionibus , quae tum temporis circumferebantur , & omnium judaeorum terebantur manibus . Hos Pr

phetarum Libros Iudaei , potissimum Christianae Religionis , quam cane peius & angue odio habebant , propag tione excitati , diligentius lectitabant ,

pervolvebant , examinabant , ac subinde Apostolorum 8c Evangeli ilarum , in his excogitandis Vaticiniis fraudem confestim perspectam habere potuissent , eam ob oculos omnium posuissent , Apostolis & Evangelillis , tanquam imposioribus fidem abrogassent , eisque

Jure optimo omnium Nationum invidiam , odium , & contemptum conciliassent . Nec suam fraudem ullis artibus celare potuissent Apostoli & Evangelistae , quia Iudaei palam ostenditient , eiusmodi Vaticiniorum de ventum Messia , quae fiat stent ab Apostolis & Evangelistis excogitata , nec VO-lam quidem ae vestig:um reperiri in Prophetarum Libris , quos omni aevo illibatos incredibili iludio conservabant Judaei , & quorum authoritatem , an tiquitatem , revelationem & inspirationem nullo pacto infici aes ire potui si sent Apostoli & Evangelistae . Porro , constat , nunquam Iudaeos Apostolis , Evangelistis , aliisque Christianis hane

fraudem vitio ae crimini vertisse , potius ex antiquis & probatae fidei m numentis evincitur , innumeros Iudaeos

43쪽

x II DISSERTA

ad praedicationem Apostolorem ineunctanter Fidem , & doctrinam Iesu Christi , tanquam veri Messiae , Prophetarum Vaticiniis praedicti , suisse amplexos , adeo ut teste Eusebis lib. 3. Hilloriae Ecclesiastitae eap. 3I. a

temporibus Apostolorum usque Hadrimnum , Imperatorem , qui Iudaeos simul α. Christianos Hierosolymis expulit , universa Hiero blymitana Christianorum Feclesia ex soliς Iudaeis , qui Christianae Religioni nomen dederant , coaluerit , & ab eis fiserit guber

nata .

Eodem argumento evidenter firmatur & stabilitur verita; Hiitoriae Evangelicae circa multa FaEla Histori ea , quae a Prophetis Veteris Te: lamenti

longe antea praedicta , in Iesu Christo , vero Messia , completa filisse ita referunt Evangelistae , ut prorsus impossibile si , ea potuisse ab illis fingi& excogitari , etiamsi ipsi in concinnanda Historia Iesu Christi homines

mendaciis decipiendi fixum , ratum ac deliberatum iniistent consilium. Ea qui

pe Historica da Iesu Christo Gesta ,

ab Evangelistis relata , non contigerunt in aliquo angulo terrae , nec a

paucis , ignotis , & suspectis testibus

visa , sed in ipsa Hierosolymorum urbe , in maxima omnium luee peracta sunt , ab infinitis pene testibus perspecta , in tota Iudaea exploratissima , &constanti fama longe lateque celebrata , quae ab Evangelistis narrantur cum singulis circumstantiis , indicatis etiam Personis , temporibus & locis , in quinus acta sunt, & ubi recentissima a/hue erat eorum memoria . Aliquot hie exempla ex Historia Evangelica , sed Pauca lamen , velut ex inhiatia sylva , producam , ut liquidius fiat , non potuisse Evangelistas , etiamsi voluissent , ea fingere Gesta , quae de Iesu Christo narrant in Historia Evangeliea . At enim , narrant Evangelistae , nato Iesu Christo in Bethleem , sicut de venturo Messia vaticinati fuerant Prophetae, Magos , pr eunte stella , ab Oriente veniste Hierosolymam , inquirentes , ubi natus esset Rex Iudaeorum addunt

TIO PRIMA

iidem Evangelistae , Herodem , Regem

Iudaeorum , ad Magorum adventum .

de nuncio ortus novi Regis cum unive

se Hierosolyma perterritum, & percontintum fuisse a Principibus Sacerdotum ,& Seribis, qui erant Hierosolymis , ubi Chri this , seu Messias , nasci deberet eumque ab illis Responsum aceepisset , quod Christin , seu Messias , juxta Pr

phetarum oracula , in Bethleem nasciturus ei et , protinus crudelissimum illum Regem , ut Iesu Christo recent nato mortem inferret , suos misisse Sa tellites , qui omnes bimulos puerulos ita Bethleem trucidarent , illudque tam imis mane Herodis Regis Edictum executioni mandatum esse , A atrocis limam Infantium editam stragem in Bethleem , '&in finibus eius. Haec fa ha Historica tam mani sellis eircumstantiis expressa , aper te produnt eandorem & bonam fidem Evangelistarum . Quis enim sibi persu

deat , Evangelii as , A Apostolos , qui

Hierosolymis eum Iudaeis , suis aemulis , convivebant , potuisse fingere ea

Facta Histori ea, quae in ortu Jesu Christi , in ipla Hiel dymorum urbe , inspectantibus Judaeis, & ad tantae rei novi -

tatem attonitis , accidisse narrant , nec

illos timuisse , fore ut falsi statim eon vincerentur ab innumeris Judaeis- , quitum tena oris adhuc Hierosolymis supe stites erant , & quibus subinde ea , quae in ipsa Hierosolymorum urbe publice gesta ac visa suerant , apprime nota esse debebant , praesertim in re tam magni momenti , quae illorum Iudaicam Religionem spectabat, qua, secundum Deum,

nihil prius & antiquius habebant λ Ce te , qui norunt genium , indolem &Artes Imnosiorum , sciunt , ipsos, dum quaedam Facta Historica , vel prodigia , quae ad alios decipiendos , finxerunt ,

narrant , selere , ne eorum male consurae fraudes detegantur , dictitare , haec facta Historica , & prodigia , quae me

morant , & inani verborum tinnitu , magnoque vanae eloquentiae apparatu exaggerant, non in locis vicinis ac notis , non in eonspectu omnium edita

fuisse , sed in remotissimis , planeque ignotis Regionibus contigisse , quorum

44쪽

testes, ut Keilius lacum faetant , proferunt non homines adhuc superstites , a

quibus falsitas dignosci amsset, sed Viros

nemini notos, vel personatos , vel iam vita functos, a quibus de salsitate rerum quas venditant, nihil omnino resciri pos- it. Sie pinguioris vulgi mentes suis praesigiis, anilibusque fabulis ametunt callidi impostores, & pessimi nebulones , a quorum malis artibus Apostoli & Evangelistae, eum penitus alieni fuerint, sicut ex eorum vitae serie, & simplici rerum geli

Tum narratione constat, fides illorum vacillare ac laborare non potest. Praeterea, Evangelistae , dum innumera pene reserunt miracula , quae Iesus Christuq adprobandum , se esse verum Messiam, Prophetarum Oraculis praedictum , patravit

in Iudaea, aiunt, Jesum Christum e quinque panibus & duobus piscibus satiasse

quinque millia hominum, nominant eos, quos Jesus Christus e mortuis ad vitam Vocavit, Ex. gr. filium unicum Viduae

civitatis Naim; filium Iairi, Archisynagogi , Laetarum, iam a triduo in Sepulcro fetentem, & a Iesu Christo in Bethania a mortuis suscitatum , a plurimis testibus Visum, cum quibus etiam manducavit, &miscuit eolloquia. Tellantur inserer iidem Eavngelistat, Velum Templi Hier solymitani in morte Iesu Christi duas in

partes seitam esse, Terram insolito motu concussam , tamque insolentem accidisse Solis desensionem, ut a sexta hora usque ad nonam tenebrae factae sint in universa Terra, tertio autem die ab obitu fho Jesum Christiun propria virtute a Sepulcro , quod milites, ad petitionem Judaeorum misisti a Pilato , summa sedulitate noctu diuque excubantes custodiebant , vivum

emersisse ; eum Apostolis suis post resurrectionem per quadraginta dies comedisse , sermonem habuisse , a quingentis plus-uam hominibus visum esse; Thomae, Ap olo suo , dubitanti , an vere ad vitam rediisset , permississe ut suum digitum in eius latus apertum inferret; ad Discipulossios una Hieroselymis eon egatos quin- qudiesimo die post Resurrectionem suammis me , quem eis promiserat , Spiritum Sanctum , per cuius illapsum acceperunt donum omnium Linguarum , adeo ut in

ipsa Hierosolymorum urbe ab omnibus peregrinis Nationibus, quae hue eonfluxerant, audirentur magnalia Dei variis Linguis loquentes . Denique , Sacri Evangelistae profitentur , Iesum Chri ilum quadragesimo die post Resurrectionem suam coram omnibus Discipulis suis Angelorum myriadibus stipatum ascendisse in Coelum . Haec, & alia id genus facta Hist rica, quae spectant vitam & miracula Jesu Christi, eontingere non potuerunt δε ρο- stoli & Evangelistae, quia illa miracula , ut ipsimet te istantur , Jesus Christus patravit non clanculum , non coram paucis

fidisque testibus , sed in tota Judaea , in

ipsa Hierosolymorum urbe , vel in ejus urbis vicinia , coram innumeris testibus Judaeis, qui ei adversabantur . Facile ita- quae poterant Iud i , qui Hierosolymis erant, explorare veritatem , vel falsitatem eorum, quae de Iesu Christo ab Apostoli & Evangelistis vulgabantur ; masni etiam Iudaeorum, qui retinendae suae Religionis erant tenacillimi , intererat , ut , si falsa suissent quae de Iesu Christo publicabantur miracula , manisellam omnibus Nationibus redderent Apostolorum & Evangelistarum fraudem , palamque ostenderent ,

Iesum Christum in Iudaea, & in ipsa Hierosolymorum Urbe, nulla edidisse miracula, nee mortuis restituisse vitam, meraque somnia, & commenta esse, quae de testibus

miraculorum Iesu Christi , de stupendis prodigiis visis in morte Iesu Christi , de militibuq a Pilato adeustodiendum Sepulerum Christi mistis , de testibus Resurrectionis , & Ascensioui; Iesu Christi , &de dono Linguarum Apostolis per illapsum

Spiritus Saneti concesso narrant Evangelistae. Haec, inquam, omnia, quae in de

seribenda Iesu Christi Historia Hierosolymis, & in Iudaea aecidisse tes antur Evangelistae, an vera , vel falsa essent , nullo negotio scire poterant Iudaei , qui Hierosolymis erant, quae si salia comperissent , confestim, ut erant in Christum, ejusque discipulos ira & odio perciti, Apostolos dc Evangelistas falsi redarguissent , eosque , tanquam infames & publicos Impostores, totius nationis Iudaicae testimonio deelarassent, quod tamen cum nunquam secerint Iudaei , ad fabricandam contra Ap

45쪽

xiv DISSERTA

stolos calumniam alioqui promptissimi , eorum hac in re altum flentium argumento est , eos nec miracula Jesu Chrilli, nee alia ab eo gesta , quae in Historia Evangeliea describuntur , occultare , aut negare potuisse, quia de eorum veritate sibi conscii erant. Quod quidem adeo verum est, ut, innumeri Iudaei , scut antea dicebamus, qui Chri itum Hierosolymis docentem , & pollea eruci sustixum viderant , Christianam. Fidem , tot rerum a Jesu Christo gellarum , totque illius miraculorum veritate convicti , amylexi fuerint, & Hierosolymis Chris ianonim eon It.tuerint Ecclesiam , quae perduravit usque ad Imperatorem Hailr .rmam , a quo

judaei , perinde ac Chri Iliani , II ieroso-jumis expulsi sunt . Incredibile quippeeii , illos Judaeos , qui Chri Itum viven

rant , voluisse , relidio Iudaismo , christianam Fidem suscipere, nisi rerum, quas a Jesu Christo gellas reserunt Evangelistae, illiusque tam in vita, quam in mor

te, miraculorum veritatem compertam ac

exploratam habuissent . Alioqui , illi Judaei , qui vitae & mortiq Jesu Christi erant

testes oeulati , si nulla miracula tam in Iudaea , quam Hierosolvmiς ubi praesentes aderant, a Jesu Christo patrata vidi sent , tanquam mendaciorum architeξtos execrati se issent Apostoloς , & Evangelistas, Christianamque Religionem his mendaciis suffultam , aperto marte O Iu'na Dient, nedum ejuς cultores seri voluissent. At , si , praeter haec argumenta , qtia hactenuet ad probandam fidem , candoremque Apostolorum & Evangelistarum ,

sive in deserihenda Historia JESU Christi,

sive in reserendis Oraculis Prophetarum , adduximus , si , inquam , praeter illa a gumenta, Infideles , virique increduli animum serio advertere velint ad statum, seu conditionem Apostolorum , ad modum , quo doctrinam Evangelicam , quae docet , Jesum Christum Crucifixum verum et se Deum , verumque Melliam , a Pro hetis praedictum , toti Orbi inferere aggrelli sunt, & ad illiuς tam ardui, tam-due difficilis ab illis suscepti operis, quod spectatis naturae viribu; , plane impos Itbile erat, selicem, faustumque eventum ,

ΤΙ Ο PRIMA

quem nunc oculis nostris cemimus ; haee si sedulo exoendant Infideles , ae viri in-ereduli, nullus dubito , quin tandem intelligant, & fateantur, Apostolos & Evangelistas non solum iuisse Viros probos, ea didos ae sinceros, sed etiam a Deo esse electos , potentique virtute munitos , ut illorum ministerio opuς illud longe difficillimum , seu doctrinae Evangelicae propagationem, ad optatum exitum perduceret,

totusque orbis , Fidei Christianae fulgentissima luce collustratus, Jesum Christum,

verum Messiam , Oraculis Prophetarum praedictum , coleret & adoraret. At enim , primo , Apostoli, ut norunt omnes, erant homines viles , idiotae , piscatores , crassit c tardi ingenii , quibus nec natalium splendor , nec partae divitiae , nec potestas , nec Philosophia aut eloquentia au- itatem conciliabant , & , quod caput est , erant natura adeo timidi & meticulos , ut Iesum Christum , versantem in periculo , metu mortis turpiter deseruerint, & Petrus, qui ceteris Apostolis an- . testabat, ter eum abnegaverit ; nihilo se-letua, pauet illi viles & timidi homines , omnique humano destituti praesidio posti probrosam Magistri sui Iesu Christi Cru-l ei fixi mortem, quae illos ab ejus doctrinal alienare penitus debuisset, si tum temporis se ab eo delusos filisse intellexissent γ --i lut in alios homineς immutati , excusso omni timore , lustrant totum Orbem , lumen Evangelii spargunt, 'Linguis loquum tur omnium , ab omnibus peregrinis nationibus audiuntur , Philotophorum supercilia, Oratorum eloquentiam , Principum sceptra Christo subiugant , errorum' tenebras ubique expellunt , saxea corda emolliunt, δc tandem quod certe potentissimae divinae gratiae miraculum eli) super-bος mortaleς ae voluptatibus deditos induxerunt ad recipiendam Fidem Mysteri rum, quae rationi impervia sunt, videlicet ad credendum, Deum unum esse in trib persbnis, Deum sathim hominem & crucifixum &e. & ad amplectenda Dogmata quae perpetuum sentibus bellum indicunt, cuiusmodi sunt abnegatio sui ipsius, jugis Poeni entia , contemptus divitiarum , di-lestio inimicorum &c. Quis non Videt ,

46쪽

& quasi repentinam Evangelieae doctrina propagationem Deo per ministerium Apollatoriam, quos elegit, acceptam reserridebere Neque enim tam mirabile, tamque stupendum opus tentari, aut fieri poterat ab imposioribuς, qui homines efficere bonos, pios, & continentes nec volunt,

nee possunt, sed potius praeeipitare & d teriores reddere gestiunt. Non opus suit ei vilis seientiae & artis politicae, a qua penitus alieni fuerunt Apostoli 3c Evangelista, non opus fuit naturae, quae sensuum voluptati indulget; non humanae rationis, quam multis passionum tenebris offusam vanitas & superbia tam facile decipiunt ;non humanae potestatis , quae selum vi armorum vincere potest; sed fuit pret stantissimum onus Dei, qui infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confunderet, quique per duodecim piscatores sapientiam mundi confutavit, per paucos su - it omnes mundi rationes, per imbecilles prostravit omnem munitionem attollentem sese adversus Deum, per ignotos

α humiles obscuravit universam mundi oriam , per oves domuit Leones , pere lumbas abegit Serpentes , verbo di- eam , universum orbem in doctrinam Evangelicam pertraxit. Secundo, candorem & probitatem Apostolorum demonstrat ea , quae illorum Taedicationem subsecuta est , totius Oris morum , qui ante hac depravatissimi erant , immutatio . Gentiles, qui totum pene orbem oceu pabant , & quorum superliitiosa Religio iam a pluribus saeculis

altas radices egerat in animis sive insipientium , sive illorum, qui Sapientes videbantur , per inextricabiles Idololatriae tenebras , ante praedicationem Apollol rum, oberrabant, & in sentina omnium vitiorum immersi, plures Deos admittebant, Bestiis, rebusque vitae expertibus cultum deserebant, ac pro Diis colebant. Eorum Sacra per totum Orbem terrarum ,

sicut fatetur ipsemet Porphyririus, Scriptor Gentilis, in Libro, quem edidit De ab sinentia ab mu Animalium, plena erant crudelitate , Deos suos humano sanguine ubique se e placabant quem barbarum

morem nec Graecorum, nec Romanorum

mores sustulerint. Nihil spirabant Gen

tiles nisi ultionem, vindictam, arma, bella, strages, incendia. Nullam apud illos latrocinia infamiam habebant, Cladiatorum mutuae dilaniationes licitae &honoris loco ducebamur, erantque publica populorum oblectamenta , exponere liberos suos, eosque Daemoniis mactare, immolare, sacrificare, quotidianum ς concubitus marium eum maribus exemplis Deorum suorum defendebant. His abominandis vitiis & turpi stimis moribus, ante Apostolorum Praedicationem conspurcati erant Gentiles, qui tamen statim ac

illi affulgere caepit Lux Evangelica, intellexerunt, inanem esse Deorum cultum, unumque Deum colendum esse in Fide,

Spe, & Charitate, in Sanctitate , in Justitia , in Castitate , & in omni bonitate ;Jesum Christum Crucifixum, tanquam verum Messiam, Prophetarum oraculis praedictum , demissis animis non solum coluerunt , lammisque honoribus proseis quuti sunt, sed etiam Coelestis ejus doctrinae sanctitatem in suis moribus, vivendique norma exprimere coeperunt, Deo digna sentientes proprios affectus ad omnem virtutis regulam componentes, erga alios

Uuitatis exactae, M persectae benignitatis documenta servantes, modestiae, prudentiae , continentiae , ceterarumque id genus Christianarum virtutum praebentes exempla. Haec certe morum in Gentilibus

quassi subitanea immutatio fuit dextera Excelsi. Nec enim nisi divina virtute fieri

poterat, ut tam cito ex Gentilium mentibus revelleretur quod a pueritia imbiberant, quod publico consensu traditum aeceperant a Maioribus, eorumque Religio,

tot annorum diuturnitate roborata, tot locis, Principum potentia, longe lateque diffusa, tam facile ad praedicationem Apostolorum , nulla vi armorum onposita, corrueret, & ita corrueret, ut nulla pene superstitiosae illius gentilitatis hebeatur impraesentiarum, nisi in Libris, memoria, & Daemones, quibus serviebant Gentiles, ad Jesu

Christi nomen e corporibus , quae crucia bant , excesserint , suam compresserint

vocem , & interrogati de silentii causa , fateri coacti sint, nihil se posse, ubi Jesus

Christus invocaretur. Mirantur Cicero, di Plutanctus, suo tempore obticuisse suorum

47쪽

Numinum Ora uia, nimirum quia veritatis Praeses , mendacii Patrem oppugnaturus , jam iam imminebat, vel nuper advenerat Leo de Tribu Iuda Jesu Christus Salvator noster . Deorum etiam Gentilium vanitatem atque superstitionem , pr dictiones & oracula Lucianus, infensus licet Christianae Religionis hoilis, qui sub Imperio Hadriani, hoc eli, secundo Ecclesiae saeculo, vixit, false ridet , insectatur , &ludibrio habet, ut videre est in ejus Dialogis De Deorem Concilio: DeJoete Tm do. De Ioete confutato, ut iam de ejusdem Scriptoris ceteris Deorum Dialogis nihil dicam . Tertio, candorem ac sinceram Apollo-loriam fidem probat ipsa reprobatio Judaeorum, qui Jesum Christum, quem Apostoli praedicarunt verum este Mestiam , Pro-plietarum Oraculis praediEtum , agnoscere detrectantes, extorres, miseri, & omnibus nationibus exosi facti sunt, atque per totum orbem hae illae dispers vagantur s. ne Templo, sine Duce , sine Sacerdote , sine Rege , sne Sacrificio, & ubique propter suam incredulitatem ae dissidentiam

durissimae servituti mancipantur . Hanc

Nationis Iudaicae reiectionem , augusti sismique Templi Hieroselymitani excidi-dium saepius Jesu Chri ilus sub multis exemplis, figuris, & parabolis Iuda is insinuaverat , & tandem clarissimis verbis eis ob oculos posuerat, scut testantur Evangelii lae , qui terribilem illam Jesu Christi praedictionem de reprobatione Iudaeorum, & de Templi Hierolblymitani excidio, antequam accideret, reserant , Mat-tMur Caip. I . vers I. Marcus Cap. Iῖ. v. I.& Lucas Cap. IV. & tamen Iudaei, saxa in

corde gestantes, credere noluerunt, quamvis Jesus Christos ad eorum pervicaciam superandam nihil intentatum reliquerit ,& ne ansam haberent expostulandi eum Deo , quod , praeter meritum , promissis

essent frui rati , apud ipsos nasci voluit , quibus erat promissus , decantatus est ab Angelis , praedieatus a Pastoribus , indicatus a BlAgis, agnitus a Simeone 3c Anna , demonstratus a Ioanne Baptista , a terni Patris oraculo commendatus , tot miraculis inclaruit , tot beneficiis illos provocavit ; apud eos & non apud Gentes prae)icare voluit , uno orbo ad

inflectenda Iudaeorum corda nihil non egit , quemadmodum ipse dicit: Uuid p tui sacere vineς meae, Cr non feci nihil tamen his rebus prose m eii, quia Iudaei inVidia, superbia , & avaritia excaecati ,

prophetas occiderunt , Joanni non crediderunt , Iesum Christum dictis & fictiqpersecuti sunt , ejus miracula calumniati sunt , Belet ebub , Principis memoni rum , praesidio fieri, Propselarum de ve tum Mellia oracula in Jesu Christo completa iuisse violentis adhibitis interpret tionibus negarunt, & in Apostolos, omnesque Christi Dis: ipulos omni supplici rum genere sevierunt . Quo factum est,

ut Iudaei, sua culpa rejecti, a Iesu Christo hane iustam Sententiam audire meruerint : Relinquetur Domus vesra deserta . Hanc proxime suturam Templi Hierosolymitani ruinam , 8c Gentis Iudaicae reprobationem , & imminentes calamitates

non solum praedicit Iesus Christus , sed

etiam eius Apostoli Petrus , Paulus, dum ad supplicium ducerentur , Iudaeis praenunciarunt , quippe qui , teste LM

turum esse dixerunt, ut pose breve tempus immitteret Deus Regem, qui expugnaret Judaeos , o Civitates eorum solo asequaret ,

ipses autem, oe fame, miri confectos ob

deret ; tum fore ut corporibusDortimissi

rentur , consumerent se se invicem ; ν fremo, ut capti venirent in manus Mylium , o in re pestu suo vexari acerbissime coniuges fuas cernerent; violari ac pro titui figianes , diripi pueros, auidi paretitos, omnia denique sevi 1erroque vastari, captivos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exul

laver ut super amantissimum probatissimum Dei filium. Itaque post illorum obitum, cum eos Nero Imperatori interemisset, Iu-dsortim nomen oe sentem n uasanus Imperator extinxit, fecitque omnia, quς illi futura prsdixerant. Iam vero, polluto ad Infidelibus, virisque incredulis, qui eventum hujus praedictionis suis oculis cernunt , an potuerint Iesus Christus, & ab ipso edocti Apostoli, tam elare praedicere ruinam Templi Hierosolymitant , & miserrimum Iudarorum 1 fatum , si Jejus Christus non fuisset verus Messias, Prophetarum vaticiniis praenunciatus , vel si sal sa

48쪽

sa suissent , & ad deciplandos homines excogitata illa , uuae in Iesu Christoeompleta esse Pmpnetaram inaeula a serebant Apostolist Certe, si Iesus Christus non fuit verus Messias , vel si postoli ad decipiendos homines salsa commenti essent Vaticinia , tam Iesus Christus , quam eius Apostoli fuissent

imposiores , sutura autem non ab imp

storibus , sed a selo Deo, vel ab homunibus a Deo inspiratis praedici posse ,

nemo est , qui non fateatur : Confitentur Magi , eonfitentur ArioIi , o omnis scientia Deularis Litteraturae , praescientiam futurorum non esse iaminum , sed Dei, ex quo probatur, Prophetas DeiI ritu sicuro , quia furura cecinerunt , in quit Sanmis Hieronymus in caput a. Danielis . Deinde , quaero xb Infidelibus Viriscue incredulis , quorsum Deus

optimus Maximus , qui neminem ρο- nil nisi propter praecedentem culpam , in populum Iudaicum , quem antea tot gratiis , tot beneficiis , tot prodigiis , specialique amore , ae protinione dignatus erat , tam acerbis poenis animadverterit ad illo ipse tempore , quo

ludaei Iesum Christum , eiusque Aposto-

os persecuti sunt , mortique adjudie

runt Si enim Iesus Christus non fisi

set verus Messias . Prophetarum oraculis praedictus , vel si Apostoli ad illudendos homines falsa de illo iactassent

vaticinia , non poenas Deus Iudaeis , illorum occisoribus , inflixisset , sed potius dubita praemia ae beneficia illis la ga manu rependisset , quod tam strenue contra impostores avitae suae Legis , &honoris Dei gloriosam defensonem suscepissent , nuna autem vident omnes ,

completas esse Iesu Christi , eiusque postolorum de excidio Templi Hieros lymitant , & de reprobatione Iudaeorum

praedictiones , vident omnes totam Nationem Iudaicam a tempore Passionis

Iesu Christi a Deo derelictam , & adtras diuturnas redactam miserias , calami intes , angustias, durasque servitutes , vae omni tuba vocalius elamant , Iudaeos non ob aliud scelus puniri a Deo, nisi quia hactenus plusquam adamantina perVicacia confiteri nolunt , Iesum

Christum , quem oeciderunt , esse ve rum Μessiam , Prophetarum oraculispi dictum. Quarto , candorem ae bonam fidem Apostolorum , & Evangelistarum probat generosus ille , quem semper exhibuerunt, bonorum temporalium contemptus , & heroica illorum in perserendi et almeissimis suppliciis patientia . Apost ii sisuidem , & Evangelistae , abiecta omni spe peritura huius Mundi consequendi bona aut praemia , videlicet opes , honores , & voluptates nihil horum quippe illis promiserat Iesus Christus , eorum Magister , sed potius praemonuerat , illos odio futuros omnibus flagellandos , morieque tandem afficiendos) Apostoli, inquam , & Evangelistaenulis illecti spe praemiorum , quibus impostores lactari , inestari , & deludi silent , per totum vitς suae curriculum ignominiam , exilia , carceres, immania tormenta, ac mortem incredibili patieu-tia pertulerunt pro desensione veritatis miraculorum , Resurrectionis, & Ascensionis Iesu Christi , totiusve doctrinae

Evangelicae , qua omnes hristiani firmiter credunt , Iesum Christum esse verum Messiam, Prophetaram oraculis praedictum . Dicendum itaque est, aut Omnes Apostolos, & Evangelistas certa, &evidenti miraculorum , Resurrectionis , & Astensionis Iesu Christi notitia praeditos fuisse , atque pro veris, & indubitatis Prophetarum oraculis habuisse ea Vaticinia , quae in Iesu Christo completa esse asseverabant , aut venitus insaniisse omnes Apostolos, & Evangelistas , qui nulla sperantes praemia procuderunt falsa miracula , falsa vaticinia , & pro

illorum defensione dira tormenta tam obstinatis animis subire voliuerunt , ut a nullo eorum nec famae ja mira, nec se pliciorum terror , nec mortis atrocitas , nee aetemae animae damnatio potuerint unquam huius falsitatis consesionem extorquere ; etiamsi certi essent , se saeile a Iudaeis opes , honores, dignitates , &gloriam impetraruros , ti semel fassi esilent, se a Iesu Christo fuisse deluses, &omnia , quae de illo hactenus publieau rant , miracula, & vaticinia fibulosa esse ,

49쪽

xviii DISSERTATIO PRIMA

A a se ipsis excogitata. Hoc pacto, inquam , ii Apolioli , & Evangeli ilae se gestissent , omni procul dubio dicendum es et , illos insanos , & caeco surore suisse abreptos , , tamen nemo , qui legerit Evangel istarum , & Apollolorum opera , sed praesertim Epistolas S. Pavii , in quibus plane coelestis ac sublimis doctrina relucet , & Lectores in

admirationem rapit , eoς insaniisse dicet . Sed fingamus eum Infidelibuς, Uirisque incredulis , Apostolos omnes , &Evangelii fas in lanii illa , eosque furore correptos , pro defensione salsorum miraculorum , & Vaticiniorum , in se rum, isnem , gladios , & in omnia vitae discrimina prosilire , asperrimamque mortem subire voluisse ; numquid credibile est , innumeros Judaeos , & doctissimos Gentiles , Oratores , & Philo Phos , qui in primis Ecclesae temporibus Christianae Religioni nomen dederunt , voluille etiam insanire cum Apostolis , sua famae , opum , dc honorumias iuram sacere , suumque sanguinem , absque ulla vel minima praemii spe ,

prosundere pro desensione miraculorum ,δc Vaticiniorum , quae falsa esse , & ab Apostolis de industria ad decipiendos

homines excogitata intellexistentὶ Id sane superat omnem fidem , & tamen certissime constat , innumeros Judaeos ,& destissimos Gentiles ad Fidem Christianam conversos in nascentis Ecclesiae exordio , dum crudelissimis persecuti nibus , ab Ethnicis Imperatoribus ubique Christiana exagitaretur Religio , intrepide pro veritate miraculorum , &Vaticiniorum , quae de Jesu Christo proferebant Apostoli, inaudita pertulis

i e tormenta , omnesque Orbis partes suo consecrasse sanguine , ex quo , tanquam e scecundissimo semine , per torum , qua late patet , Orbem propagati ac multiplicati sunt Christiani , nedum imminuti . Quin , & ipsi Imperatores Ethnici , qui, tanquam Lupi, diu in Christianam Religionem saevierunt ,& Christianorum canguine universum

Orbem cruentarunt , pollea agnis mansuetiores fiam , Jesu Christo, vero Messiae , Prophetarum Oraculis praedicto ,

se se totos devoverunt , ipsius Crucem , olim Gentibus stultitiam , in diademate , honoris causa , sculptam deserre , eximiae felicitatis , & gloriae loco duxerunt , nihilque tam cordi , & cura

habuerunt , quam ut ejus cultum ubique locorum amplificarent , ut impleretur Isaiae Prophetia cap. q9. V. T. Reges videbunt, oe consurgent Principes, adorabunt . Ambulabunt Gentes in lumine ino , O Reges in olendore ortus thi. Reges eorum mini irabunt tibi. Et ca . Superi tim continebMnt Reges os surum. Quinto , candorem , probitatem , ac

fidem Apostolorum , & Evangcliliarum palam probavit ipse Deus , qui per Apostolos stupenda miracula in confirmationem Doctrinae , quam praedicabant

de Iesu Chesilo , vero Messa , Prophetarum oraculis pnedilfo , facere dignatuς est . Quae miracula tanta tamque evidentia sunt , ut nulla tergiversati ne celari , nulla et ea villatione eludi assint , cum non elaneulum , sed in

propatulo facta fuerint , adspectantibus Jud is , & Gentilibus , quorum innumeri , qui eiusmodi prodigiorum testes erant oculati , intus a Deo illuminati ,

Christianam Fidem amplexi sunt. Quod si hae e Vaticinia , quibus A nos loli , &Evangelistae probabant , Jesum Chri-llum esse verum Messiam , Prophetarum oraculis pra dictum , non suissent vera ac genuina Prophetarum oracula ,

sed consulto ab Apostolis , & Evangelistis ad homines in errorem pertrahendos excogitata , nunquam Deus , qui cum sit infinite bonus , & infinite sapiens , vera miracula in confirmationem fall, dominae patrari non sinit , permisisset, ut Apolloli, & Evangelistae

miraculiς comprobarent doctrinam ,

quam ubique praedicabant , videlicet Jesum Christum esse verum Messiam , Prophetarum Oraculis praedictum , quia haec doctrina falsa suisset , utpote non veris , & antiquis Prophetarum oraculis , sed falsis , & recens excogitatis Vaticiniis subnixa . Cum igitur Deus , qui nec fallitur , nec sallere potest , doctrinam , quam Apostoli de miraculis Iesu Christi , & de Vatie in iis Pr

50쪽

phetarum in ipse , tanquam vero Me sa , adimpletis , ubique gentium prindiearunt , multis miraculis , velut divinae aut horitatis sigillo , obsignaverint , in dubium revocari haud potest , Jesum Christum esse verum Messiam , Prophetarum Oraculis praedictum , sed potius omnes , qui credunt in Iesum Christum , fiden er in tanta signorum ,& prodigiorum ostensione cum Richam

do a S. VEore Lib. I. de Trinitate e. a. iure optimo dicere possunt : Ω- revelata sunt nobis Gelitus , tam multis , tam magnis, tam miris prodigiis confirmata funt , ut genus isdeatur dementiae in his vel aliquantulum dAbitare . Utinam animasierterent Iudaei , utinam animad--rtereul Pagani, cum quantae conscientiae fecuritate pro hae parte ad disinum iudi

cium poterimus accedere. Nonne enim om

ni fdiacia dicere poterimus t Domine , si error es , a te decepti fumias hia enim fiant nobis tam signis, O' prodigiis cons mala , talibus , quae non nisi per te feri potuerint . Nec causari possunt Infidela , Virique increduli , haec mir eula ab Apostolis edita , malis Daemonis artibus fuisse patrata ; Id , inquam, praetexere non possunt Infideles , Virique increduli , tum quia Apostoli mo

tuos suscitarunt , resurrectio autem mo

tuorum nota potest esse nisi a Deo ;tum quia etiam per miracula , quae Apostoli ediderunt , Regnum Satanae se, versum est , Idola contrita , Templa Deorum solo a uata , falsa oracula explosa , & artemo silentio damnata , .gnorumque falsitas , quibus Daemones Gentilibus illudebant , in apertam lucem producta suit. Qua de re plura dicemus in paragrapho sequenti , ubi Infidelium , ac Virorum incredulorum o lectiones diluemus. Sexto , candorem, & bonam Apost

Iorum fidem , nec non coelestem eorum doctrinam , ac potentiam in propagatione doctrinae Evangelicae plusquam

humanam , manisellat longum latumque discrimen , quod Apostolos Iesu Christi inter, & antiquos Ethnico Philosephos reperitur . Enim vero , Ethnues Philosephi, licet ingenii, & eloquen-

tiae , & eruditionis dotibus praediti , Ac

Principum non raro benevolentia lalti ,& omnibus hominum essent communiti

praesidiis , suam tamen Philosophiam ,

non dico in humanum genus . sed vel in unam gentem , in unam saltem v bem , vel in unum oppidulum invehere , dc approbare , & in mores induc re haud usquam potuere . Apostoli vero

Iesu Chri ili , numero paucillimi vicerunt multos , infirmi validos , infacundi disertos , Piscatores Philosephin , abi

cti Tyranno , & Imperatores , vicerunt inauditi novitate d malis consuetudinem toto orbe receptistimam , dc omnium

moribus roboratam . Vicerunt ultro v

lentes , 3c libentissimos , tametsi contumeliae , exilia , proscriptiones , Cruces statim illos exciperent . Vicerunt ausi rissimae vitae disciplina viros omni voluptatum genere a teneris unguiculiς delibutos , 8c quod antiquis Philosopliis

Ethnicis ne in mentem quidem venerat , ut suaderent hominibus eas litate se obligare , innatas cupidines extinguere , abdicare nuptiaς , vitae mortalis pertae descere , vitam sanguinemque veritati

tutandae avidiuς impendere ; id Apostoli hominibus, id a)olescentulis, id pueris , de puellis persuaserunt . Exinde enim in Christiana Religione eastra

Virginum, examina Martyrum, de morte, de voluntate , de natura ipsa triumpharunt. Tot difficultates , tantaque repagula infringere , summarum viriumeth ; sed sine viribus , inopia virum, &infirmitate tantum pollere , divinae se ne , de inexplicabilis cujusdam omnipotentiae ostentatio est , quae Infideles , virosque incredulos , de eandore , desinoeritate Apollolorum , 8c de pote

tia plusquam humana , ipsis , ad propagandam ubique terrarum Evangelicam doctrinam , a Deo data , convincere omnino debet.

Septimo , candorem , bonamque postolorum , 3c Evangelistarum fidem circa Prophetarum de venturo Messia Vaticinia , eorumque in Iesu Christo

complementum , es arissime demonstrat mira illa concordia , seu consensio , quae est inter Libros Prophetarum Vet B a ris

SEARCH

MENU NAVIGATION