De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

stri,eos qui probandi libros curam habet, permittendiq; publicationein,ut non tam cito tamq; facile,praesertim in hoc scribendi genere,id permittant,viide contentiones di conuicia &turbae in ecclesia Dei absq; ullo fructu emergunt magno cum gaudio Satanae& Angelorum eius & cunctorum hominum qui ex eius semine compacti sunt. Quod si quid a me paulo stomachosius essu sena pius lector & mansuetudinis amator cernat, per ipsius pietat em & mansuetudinem rogo, ut uelit uehementer considerare primum ipsius rei indignitatem, deinde me costente N attesta re persualium habere, hac mea defensione me non tam uoluisse recte a me scripta defendere,quet satis per se veritas perspicua ac manifesta defendebat quam huius hominis inscitiam atq; impo,tcntiam retundere ad illius resipiscentiam & aliorum exemplum. Nam huiuscemodi homines eius ingenij sunt, ut nisi eorum os ictu grauiore percusseris .vix cohibeas a latratu. QEamobrem si forte nihil ueritus hanc primam nostram retunsionem , sed po tius irritatus quod non est charitatis flere non poterit,& pe mittatur etiam denuo resarcire arma& in harenam descendere, Protestor pie lector & masuetudinis amator,cedam furori. HOC tantum dicam,quod & nunc dico,satis rc spondissiatis ostendi, sapientes iudicent. t

132쪽

PRO LIBRO svo

DE RESIDENTIA

c DIVINO SCRIPTO

Episcopum Cardinalem.

Ia KvM de Residentia pastorum iure Dinino scripto Oncita,pridem in publicum emisi, quem

tibiis Axv IATE, ut meministi, dicaui, in quo& sententiam meam perscripseram ,& cuiusdam senioris ac docti uiri qui ante me scripserat,tum de eadem re sententiam,tum multa alia uno eius libello comprehensa, reprehenderam confutaram,tam honesta tamen oratione, ut nullum graue uerbum in eo legeretur,

quod non contradicentium honesta,& familiaris consuetudo surre posset ratio,atque utilitas legentium postulare uideretur,ut talia est haec sententiainc scandaIi pIena. Errat. Profana nouitas uerborum est hic. Et ad haeresem Ptolemaei hoc pertinet. Mo laudabam eum, quod multa alia docte scripssset , ut sic ad sententiam istam suam damnandam fortasse laudatiunculae huius gulcedine facilius eum adducerem, proposito etiam sanctissimo retractationum patris Augustini exemplo,tum Leonis magni destris cuique damnandis erroribus commemorata sententia, deinde precibus,& obtestatione adhibitis. Ille uero non contentus,& sua defendere, di mea improbare,quod satis esse debebat, e- uibus

133쪽

uibus Paeti si veluti re Biratim e sumst , in me omni reo nisi

ores,in contunielios armatus, tametsi i nno mirinim,tituit, sui,&propositae rei oblitus. ac illius Apostolici praecepti immemor. Omnis,Inquit, sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si e bonus ad aedificati piis mfdei. Ego vero,si quidem dominus permiterit, refraenabo inguam meam,ne iuxta Iacobi fratris domini lententiam,si non refraena uero,religio mea uana sit. Ac quia,

ut in Prouerbars scriptum est, in manibus linguae est vita,& mors, dicam cum Dauiis,quod est sicut scriptura testatur,in v tere proverbio, Manus mea non sit super eum. Imo addam cum eodem David, Sinite maledicat, si forte respiciat dominus aulictioneni meam, & reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.

Hec est enim gratia. si propter dei conscientiam sultinet quis tristitias,patiens iniuste. ae est enim gratia,si peccantes, Q Gla, phizati furariis Sed si bene facientes, patienter sustinetis, haece apud Deum. Similiter dici possit,si bene,ac pro veritate scribentes, probra, & conuitia, ac maledicta sustineamus non reddentes malum pro malo, sed benedicentes, maledicentibus

nobis, liqc est gratia apud Christum Dominii, qui passus est pro

nobis, nobis relinques exemplum,ut sequamur vestistia eius, cui peccatum non feci neque inuentus est dolus in ore eius, qui cirmalediceretur,non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Dimittat ergo mihi Pater noster, qui in coeli cst, desitae mea sicut ego dimitto illi meo debitori,qui tantopere laborasse

videtur,ut me omni honore,& existimatione, si quae erat, sinoliatret.& rursus omni dedecore,inuidia,& odio inuolueret,qui confitetur os meum ictu grauiore percusisse, ut me a latratu, ut in se ait cohiberet. Equidem neque latrabo neque mordebo,no Quia

os fregerit, sed quia metuebam, Sicut ex Paulo didici ne s invia cena morderem, & comederem, ab inuicem consumeremur, id est non solum uterque nostrum maledicendo,& conuitiando periret sed esset caiisa, ut alter periret prouocatus, atque ita quod est in Apocalypse beati Ioannis obscurius scriptum, in nobis declararemus, Commanducauerunt, inquit,linguas siuas,& blasphemaverunt, philosophiam Christianam vertentes in profanam se tyram,& amara,ac iocularia fecennina. tua re omnibus maledictis, ac probris remotis, ita veritatis patrocinium iterum susci.

piam,vi,si perficere potero,intelligant ij praesertim, ad quos huius causet iudicium pertinet me,nisi falloribene fuisse locutum,&illum

134쪽

illlam fortasse male,ex quo rursus intelligant,nullam extitisse causam,cur me cederet. Neque vero quod dico fortastis,etsi perficere potero, diffidentiae, & dubitationis verba sunt, sed modelliae, ut hoc quoque obiter caueam. Quia vero sepe mihi ut edum erit his,verbis, ait, inquit, propositum vero est no illum suo nomine appellare,etsi de nominis mei vituperatione Vituperatorem, tam Conuitiatorem meum appellare poteram,quia tam e glorior,s hoc patitur,de probris,quae pro aedificatione fratrum,& Ecclesasticorum dogmatum dcfensione, licet neget, ab eo tuli, non

Conuitiatorem,aut Vitupcratorem meum, sed Laudatorem vocabo,utinam Correctorem etiam meum,vocare possem, profecto gratias egissem,sicuti in extrema parte libri mei, cum ad rea tractationem,eum hortans, perorarem, his uerbis promistram, quae iterum repetam , idem iterum promittens, scilicet, Si quid hic,aut ubicunque alias,& a quocunque errasse admonebor, habiturii me illi maximas gratias. Quod vcro me Laudator meus reprehensorem suum appellat,cu honestius appellat, verius prosecto obsecratorem suum appellasset . quia enim ab Apostolo didiceram,Seniorem cum omni reuerentia tanquam patrem obsiecra. ego illum his verbis in eadem peroratione obsecraram. Eos vero,qui liqc aliquando tradiderunt,ac docuerunt, obsecremus cum omni reuerentia & obtestemur,ut meminerint,quod supra

dixi seriptum a Leone magno, tunc optime veritatem defendi, cuni opinio falsa a suis auctoribus damnaretur, Respondebo itaque ordine ad omnia libelli eius, prieterquam ad conuitia,& probra, de quibus hoc tantum dicam, mirari me, si librum suum ab

honestis viris legi volebat, cur non honestarum aurium ratione habuerit, quae quidem cum orchestrae, & Thymelae assuetae non sint, neque in scena ueteris comoediae exercitatae, serre non posisunt tot scommata, & conuitia, imo uix lecto principio, librum prosiciunt,ut iam fecisse quosdam audio. Appellet me ergo nouitium,imperitum,indoctum,miserandum hominem,stultum,arrogantem,furiosum,& quicquid aliud ei libeat,sit ipse senex,eruditus,homo beatus, sapiens,modestus ordatus, & si ita uult, scripserit multa praeclare,dicam quod Apostolus Corinthijs,Iam saturatus est e iam diues factus est non haec dico, quo illum confundam , sed ut tanquam patrem obsecrem,& tanquam praec plorem admoneam,ne nouitiem mea, ut ita dicam, neue hanc

stultitiam,ac imperitiam contemnati neq; deinceps iniuriam pu

135쪽

tet,si quis contradicat.Semper enim in Ecclesia licuit,& licebit, eos qui sanet doctrinae contradicere putantur, redarguere, & eis in faciem resistere,idest publice, imo dicere anathema, si uel Paulus aliquid,aut Angelus de coelo, praeterquam quod euangelizatum est,tradiderit,& qui hoc non uult,aut non patitur,tyrannus elle. N fidei dominari uult. Unusquisque autem uideat quomodo,de quid redarguat, di quid anathematiEandum putet. Scriptuest prophetae duo, aut tres dicant. caeteri dijudicent, di nos iam duo .aut tres de Residentia pastorum scripsimus, superest,ut caeteri dijudicent,& si in primis, qui huic iudicio praesunt, qui iudiciu

Dei. idest,in ueritate iudicabunt, personam hominis non accipietes. Quos obtestor per iudicium illud extremum, quando iunx Apocalypsum beati Ioannis,apertis libris, mortui iudicabunturtex ijs,quae crunt scripta in libris,secundum opera eorum,ut quavin nostris de l esidentia Episcoporum libris scripta sunt,iudicen. tur, ut quae a sanis Domini nostri Iesu Christi sermonibus, & abi ea, quae secundum pietatem est, doctrina, & fideli illo secundum

doctrinam sermone aliena esse uidebuntur, ea damnent, &eh-ciant,ne modico sermento tota massa corrumpatur. Quorum sancto,& incorrupto iudicio,qui non acquieuerit,superbus erit. nihil sicut scriptum est. sciens, sed languens circa quaestiones, do pugnas uerborum , ex quibus oriuntur inuidiae, contentiones , blasphemiae, se iciones aratae, conflictationes hominum mente corruptorum,&qui ueritate priuatisiunt. Vt autem inde incipiam, unde ille amarum illum sitium Apologeticum incipiendia, di perorandum csse putauit, Quod librum meum ait, ab ses qui

probandi libros curam habent reiectum fuisse,& rursus in extremo libri sui, Mirari eos quicunque permiserunt,ardi in publicum tam crassos errores. pr sertim, inquit si sciebant, hoc illi Romae non licuisse, sed tulisse repulsem Saepe cogitaram nihil ad hoc respondere. quod tum ille, tum tabernat ipsae libraris satis refellerent. Etenim si liber meus pp errores crassos,ut ait,reiectus fuit, cur no de ijs querebatur,qui eos errores uendere,& mercari Romae permitterent,quos in publicu emittere no pinississens Deinde quis crederet, licere uenale esse Romae , qΨRomae publicareno licuisse 'aut si mei de Residentia pastorii libri & emptio,& leuctio,& laudatio. quod sci ut omnes .libera est,quid resert Romae,

sit Florentiae, publicasse λ blagister uero sacri Palatij, qui iudicio librorum publicandorum praeest , quantis laudibus librum

incum

136쪽

meum extulerit , scit ipse, di audierunt phires. Nihil praeterei

nobis', quod adidogma ullum pertineret, controuersum fuisse, aut dubitatum, diiceptatumue , testis est Ioannes Petrus, Feretrus , Episcopus Lauellinus, uir singulari religione, ac doctrina. Et Alfonsus, Decius. Placentinus , sancti Petri Poenitentiarius , grauis,& eruditus uir, testes etiam meae ad illum literat, quas huic meo Antapologetico adiungam . imo cum idem ex me Venetias proficiscente de mei libri, Florentiae publicatione in uia Bononiensi ad Vicum Loiani audiret, se milia. ri amplexu, &osculo sancto mihi gratulatus cst. Iam quanto studio, negotio, & importunitate Romae, qui libros meos sumptu suo vellet imprimere, quaesitus tunc fuerit, testis est Guliel mus sitietus , uir integerrimus , & cum in omni literarum genere, tum in studio sancti scripturae eruditus , & mirabiliter diligens . Sequitur , ut respondeam ad illud, quod proxime quaeritur , me eum, eiusulae doctrinam iniuria ,& indignis modis lacerasse, & infamasse. Si lacerare est ,& infamare, contradicere,&. refellere, fateor lacerasse,& infamasse, utar verbis eius, in tu ria uero, & indignis modis quemadmodum lacerarim, non intelligo,nisi iniuriam putat, contradicere, & indignos modos aPpellat, quibus aliquando necesse est uti contradicentem, ut Errant, qui hoc, aut illud dicunt, Non recte intelligui, qui sic, aut secus interpretantur, Fallaciter hoc concludunt, Profana uer boria in nouitas est hic . Error est iste ad Ptolemetum hetreticum

pertinens. Haec sunt libri mei conuitia, hae iniuriae, hi indigni modi. Cum de eius persona aliquid mihi dicendum fuit, laudaui eum, & dixi, multa alia saepe , di recte scripsisse. Cum uero de

doctrina eius ageretur, si ille contendebat sanam esse, & Eccle , siasticam, ego uero contradicebam, non mihi liceret,ialem esse dicere qualem esse demonstrabam e Hanc ergo rationem ser monis communis, & consuetudinis loquendi necessitatem secutus, de eo, quod erat, rem appellaui. Fateor Magistrum sacri Palatii noluille unquam mihi concedere, ut profanam nouita. tem uerborum appellarem , non quia non esset, quia graue ire bum uideretur, quodque absque dolore fortasse Laudator meus auditurus non esset. Ego uero & tunc illi respondi, & respondebo modo, sic appellatse, ut cum Laudator meus, tum aliJ magis

cauerent, neq; lcue e e putarent, cum audirent ad eas pertinere,

de quibus Apostolus dixisset, Profanas verbu nouitates deuit

137쪽

Itaque eun i dico errorem illius ad haeresem Ptolemaei pertinereta iniuria, di conuitiumst,& indignus modus, ut loquitur, si noni pertinet iure,& metito quq ratur, sin uero pertinet idque do cui , de suo loco docebo amplius, quid quς ritur c recte inquiet, siquidem pertineret. Aio ego, Tu negas, deligamus iudices, no ienim ego iudex sum , etsi me sepe censorem appellat, sedaccurrsator,defendat ipse doctrinam silain i 8e uindicet illam, si potest absque conuiths, de nialedictis a falsitate, de nouitate profana , atque harcse. An sic est indignus modus An haec inhiriae Quae

ritur deinde, quod librum meum cum eo non communicarim , antequam ederem , ut quidem alia scripta mea comunicassem .dc ut me amici communes monuissent.o iustam quaeretam,testistest mihi Deus,si si crassent deducere eum a sententia id ut retram ctationem scriberet, persuadere ac non potius tum per me . tu per alios cognouissem, pergere illum totis uiribus defendere quod semel scripsisset , libet itissime coicassem. idq; Gulielm Sicle io, amico meo summo cum me de hoc osticio admoneret, respondi, facturum me facile fuisse, si alterum exeplum inihi relinqueretur, pr terea nillil me ux ea coicatione prieter odium, re contentionem sperare. Tunc Gulielmus, ct e. inquit, cogita MImo ea fuit causa, cur postquam libri mei publicii acceperunt Pcum ad multos mitterem .illum tamen praeterirem . urbanius:

ille .&liberalius, ut sibi Grtasse videbitur, qui vix libellum sua publicarat,eum conuitia sua dest , laudes meas ad me dedit p-

ferendas . Memini et cum ego, qui audirem iam illi de.meo libro scripto quidem . sed nondum publicato , nunciatum esse , cuperemque, occasione nata. scire quid sentiret, &in quam parte acciperet, adu eum, ut soleo aliquando, cuna Ronas sum. Et eum internos colloquentes, in Residentiam Episcoporum sorte incidissemus, lixi ego. uideri mihi, eius de Re fidentia librii nomediocre scandalum esse iis, qui satis suo uitio negligetes essent

nisi nunc iure etiam,& auctoritate vitium suum tueri posse viderentur, dum se totos ex Pontificis nutu pcndere dicerent. Ad- haec ille satis tunc quidem, ut mihi videbatur, modeste ego, inquit nota ut scalidalum esset, scripsi,sed quia ita sensi,& sentio,iaeque aliud in Scripturis doceri posse. quare, qui uolet,inquit,set

tias aliter, fruideatur,licere. n. citiq; ueritate dicere. De meo li in

bro nihil ille. Narraui haec tunc amicis nonullis. Profecto si librumeum ante PublicatIone coicari secum voluisset,no praetermiss

138쪽

set hane occasonem . nunc queritur, postquam cum omnibus

communicatus eis. Fateor alia mea nonnulla scripta cum eo comun icasse,de quibus,si antequam illa communicassem, tam certus fuissem, quid ille sentiret, quam eram certus, quid de Resi

dentia,vςllet,quorsum cum eo coin municasshinZEgo vero ideo alia mea scripta cum eo communicabam, ut aliquando amicis meis dicere solebam, quia tum doctus, tum facilis ad reprehendendum mihi videretur. Eth autem reprehensio ad limandu pera necessaria. quantum enim negligentiae creat promptus laudi tor, lautum diligentiae, & lime addere soletetiam importunus corrector. Ia .ri quod Laudator meus ait, in reliquis scriptis

meis, quaecum eo communicassem, contineri dogmata periculosa,& inaudita paradoxa, quemadmodum ad rem, de qua agebatur, Pertinere putarit, iron intelligo. Sed bene habet . a quod illa non meminit, ne longiore oratione usi et mihi modo respondendum. Credo inaudita sunt,& paradoxa Laudatori meo , qui etsi multa legerit, non omnia tamen legit. Periculo se vero dogmata per Dei gratiam sortasse nulla teneo, neque faecile tenere pollum, quandiu sanctas scripturas, traditiones san.ctas, sancta concilia, & sanctorum Patrum consensum, quanto potero studio, sobrietate, Se religione sequar, ut sequi a prin cipio institui, dans operam , ut non plus sapiam, quam oportet sapere, sed, sicutit scriptura, Sapiam ad sobrietatem . Ue,

rum, ut intelligant omnes , quam recte Laudator meus cς terat

mea dogmata. quo silentio praetermisit, c credo ut mihi parce. ret intellextile credendus sit, Videamus nunc quale sit, quod exempli gratia no taui t. Ut illud, inquit, Inter Deum & creaturam dari medium , quod norunt amici communes. Si dixisseti, quod illudine lium, tametsi nunquam ego, id mediu posuissem Rdifferre poteram hunc Iocum in tempus commodius , sperans interimi ore aliquos, qui hoc fortas e melius quam ille. intellige irent,quia tamen nihil amplius explicauit, ceteris, quod mihi tribuit, uarie divinandum relinquens , praeterquam amicis illis comunibus, explicabo ego. Scio quos dicat amicos communes, duos sane doctos,& religiosos viros.quos ego in Christo amo , i& colo. Fuit mihi cum eis aliquando disputatio de lumine glo,ris, in monte Thabor Discipulis ostenso, illi creatum contendebam, ego contra increatum, ta sternum, ut me sancti Patres do icuerant, Dionysius Arcop. Eusthatius Antiochenus, Gregorius

139쪽

Nazian renus, Athanalius, magnus Basil. Ephrem syrus, Basilius Seleuciae, Chrysostomus, Euaristus Pontifex, Hieronymus, Cyrillus, Anastasius Antiochen', Damascenus, sanctus Cosmas Hie rosolymitanus, deinde Synodus Constanti. Ioanne Palaeologo.& Ioanne Cantacuχeno Imperatoribus,aduersus Barlaa. N Aci

dinum Calabros, pertinaces illius increati luminis negatores habita, postremo catholici auctores, qui postea separatim libros eruditissimos de eadem' re conscripserunt, ut idem Ioanes Cantacuχenus, Christodulus, Philotheus Constant in . di Niceta Coniates caeteras etiam haereses. 26. libris complexus, & alij, quos praetereo. Ne autem nunc omnia Patrum testimonia recitem,quod longum quidem esset, quodque proprio loco reseruamus, satis interim fuerit, si in ore duorum uel trium stet omne verbum, Ergo Chrysostomus in Homilia de Transfiguratione. interpretabor Latine totidem uerbis.Ostendit,inquit, Discipuulis suis Diuini sui Regni gloriam, At dicent cotinuo, qui linguas Drunt ad uenandum promptas,si est inaspectabilis diuina Verbi Dei gloria, eaque videri non potest, quemadmodum ostendie eam Apostolis 3 etenim si sub aspectum cadit,non est inaspectabilis, si autem inaspectabilis est, sub aspectum non cadit. quocirca audi, & aduerte animum . Dominus Christus Discipulis suis gloriam Regni sui inaspectabilis ostendit, & non ostendit, ostendit quidem, quo certiores eos de Diuinitate sua saceret, non autem ostendit,quo parceret eorum infirmitati. ostendit, inquam, illis inaspectabilis Regni Diuinam gloriam, non

quidem totam, sed quantum vis, & acies oculorum corporis ferre poterat. ut enim infirmitatis eorum rationem haberet, noquia inuideret, non totam gloriam Diuini, & inuisibilis Regni ostendit, ne scilicet una cum aspectu uitam quoque ami terent . Hactenus Crysostomus. Lumen ergo illud Thabo, rium pater Chrysostomus Euangelium secutus, Divinam gloriam siue claritatem Verbi Dei fuisse aid, quam scilicet, antequam mundus fieret, habuit, & qua se clarificari a Patre pethi, cum in montem ascendit ad orandum, ut Sanctus Ephrem S rus in Homilia de Transfiguratione interpretatus est. Quam orationem a beato Luca pr termissam, beatus Ioannes Euangelista non tam historiae, quam doctrinet ordine seruato, suppleuit . Idcirco princeps Apostolorum Petrus de hoc glorioso lumine loquens, Accipiens, inquit, a Deo patre hon

140쪽

em, & gloriam, voce delapsa ad Eum a magnifica gloria, &sequuntur. Scilicet accepit a patre, quod petierat, inquiens, Glorifica, siue Clarifica me tu Pater apud temetipsum ea, gloria, siue claritate, quam habui, priusquam mundus fie- et, apud te. In hac maluitate, & gloria, ut Patres ,& sancti Euangelij interpretes tradunt, ueniet Filius Hominis ad iudicandum in consummatione seculi. Appellauit etiam pater Chrysest. lumen hoc, Diuini Regni gloriam, Euangelium quoque secutus, in quo Regnum Dei appellatur, sicut scriptum est , Sunt quidam de hic astantibus, qui non uidebunt mortem, donec uideant Filium Hominis uenientem in Regno suo. Regnum vero Dei non est temporale,neque factum,id est, non huius creationis, sed inpiternum, & increatum. Neque enim,quia illa verbi Dei gloria, atque Diuinitatis splendor tunc primum , Deo ita dispensante, in corpus eius redundauit, coepitque esse, tibi non fuerat ante, idest, in humanitate, idcirco dicatur factus esse tunc, non magis, quam Regnum Dei tunc esse incipiat,cum in eius possessionem beati mittuntur . neque enim ait,

fiat Regnum tuum, sed adueniat. Aliud est, incipere esse secundum se,ac simpliciter, aliud,incipere esse hic,aut illic. Neque rursus,quia Discipuli huiusmodi gloriam increatam,& diuinam

viderunt, idcirco aut Deus corporeus, & visibilis concludatur , aut lumen illud, quia creatura non sit, continuo absque dist inctione ulla creator erit, aut inter Deum, &creaturam aliquid interiectum ponetur. aut diuinum lumen, inaccessibile,& spirituale desierit esse. Duo illa prima, illorum sunt, qui non distingunt naturam, & naturale, sustantiam,& energiam eius,Deum,& quod dei proprium est. Tertium vero eorum, qui haec ita distingunt, ut energias proprias, & naturales in deo non ratione tantum, sed re, a natura dei, cuius sunt, separent. Quartum denique eorum est, qui non semper naturam solam, a natura cum gratia discernunt. Ergo lumen illud dei proprium, & na. turale, ratione tantum ab eo separabile tanquam ex quo, ut Patres loquuntur, etsi naturae sensus humani inaspectabile, & inaccessibile, utpote naturam superans, uiderunt tamen in monte Oncti Discipuli oculis corporeis, factis per potentem spiritus Dei gratiam spiritualibuς, & puris, atque ita non quidem naturaliter , sed luminis illius Diuini tantum uiderunt, quantum scilicet cum Dei gratia mortales , ac nota dum

SEARCH

MENU NAVIGATION