De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i Moyses, ut esusmodi inspiratio iron ea sit, quae faciat, ut haestat proprie dei leges, quia eas ex potestate tanquam legi bla-xor locutus sit edisserat hic auctor, si potest, quid hactenus dii- ferant huiusmodi leges Moysis a bonis, & iustio legibus Iulliniani, aut Leonis, aut aliorum Imperatorum. Horum enim iustae leges a deo profectae sunt, a quo omne datum optimum, & Omne

donu perlectum descendit, & per quem, sicut ait scriptura, Conditores legunt iusta decernunt. Scilicet hic erat Ptolemaei error, ponere leges Moysis tanquam cuiusdam hominis sua auctoritate legislatoris. Sed nequid praetereamus, uideamus, quale sit , quod sentit, Moyse in non ut Prophetam locutum fuisse legem.

Quod quidem idem quoquς Epiphanius refellere mihi uidetur,.sue quia id alis dicerent , sue ne dicerent, hae confutatione ca- .uensaic enim statini subiungit. Ac quod lex Moysis, lex quidemidei sit. perspicuum est. In uniuersa autem lege sancit deus, alia quidem in tempora,alia uero ad figuras,postremo alia ad reuelationem futurorum bonorum, quorum exitum post aduentu suu 1Christus in Evangelio demostrauit. Haec ille. Qui ergo Moysen negat locutum esse legem ,ut Prophetam, idem negat, aut non fuisse in lege Moysis typos,& figuras futurorum, aut non intelluixisse eum Prophetice,&spiritualiter eiusmodi typos, & figuras.. Vtrumque uero impium blasphemum est. Cum enim Moyses legem dedit de non obligando ore bovis triturantis, an non illa. in Spiritu dedit3 Prophetice intelligens hoc Deum per Moy&m propter ministros Ecclesiet dicere,qui tanqua agri Dominici aratores spiritualia seminant,ut nobis Apostolus interpretatus est Quo in loco illud etiam obseruandum est, quemadmodum cum dixisset Apostolus scriptum esse in lege Moysis, no alligabis &c. statim subiunxit tanquam ea lex proprie est et Dei, nunquid cura est Deo de bobus ἰ Praeterea uelamen, quod Moyses ante faciem ponebat, quemadmodum intelligcbat Moyses euacuari in Christo, ut idem Apostolus ait, sine Spiritu Prophetiae' aut quomodo uctamen erat in lege Moysis, nisi aliquid erat in eo uel Iat uiri Vt quidem erat uelata oeconomia Christi, purgatio peccatorum iaspersio sanguinis Iesu Christi, cessatio legis,abie- oto Synagogae, di vocatio gentium. . Quemadmodum haec Lau- dator meus dicat, non esse locutum Moysem, ut Prophetam eo lena sancti Patres tradunt edoctum fuisse a Deo, spiritualiter intelligure legum t Quare necessc est,ut eam tulcrit, non tanulc.

gislator

192쪽

islator unus de uulgo uerba ,& sormulas tantum priscribens, sed tanquam legislator Propheta,& spiritualis. Vide,quid Apo, stolus dicat de iis, quae Moylas,sive Deus per Moysem sanxit. In priori quidem,inquit, tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum ossicia consumantes, in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine,quem osterret pro sua,& populi ignorantia,hoc significante Spiritu sancto nodum pr palatam esse sanctorum uiam,ad huc priore tabernaculo habemte statum,quq parabola est temporis instantis,iuxta quam munera& hostiae offeruntur,quae non possitnt iuxta conscientiam perfectum facere seruientem &c. Aut ergo hoc ignorabat lMoyses, quod dicet nemo,aut hic cum Spiritu Prophetiae sanxit, & comstituit,quod debet concedi. Et paulo post. Neque primum quudem Testamentum,inqilitisine sanguine dedicarum est, lecto . n. omni mandato legis a Moyse uniuerso populo, accipiens sanguinem uitulorum,& hircorum, cum aqua,& lana coccinea,& hysispo ipsium quoque librum,& omnem populum aspersit, & omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, & sne sanguinis estusione non fit remissio. Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostijsquam istis&c. At quemadmodum de exemplaribus coelestium sancire aliquid poterat sine spiritu Prophetiae aut quemadmo-dnm sine eo intelligere posset,esse illa exemplaria eorum,quae in ecclesia nostra, tuae est Hierusalem coelestis, sicut Apostolus ait. facta sunt,& fiunt Sed fortasse dicet hic auctor,quod Moysem dixit locutum suisse,non ut Prophetam,sed eκ potestate, tanquam legislatorem,de libello tantum repudij dixiss e,ergo caetera legis Mosaicae,qui tanquam Propheta locutus est Moyses, concedet quod hactenus negauit Dei esse proprie,quia Spiritu Dei sancitanni. Quamquam libellum etia repudij Prophetice sanxisse Moysem, ex alia scriptura licet intelligere, ut cum ait Esaias. Haec dicit Dominus,quis est hic libellus repudij matris uestrae,quo dimisi eam ρ aut quis est creditor meus, cui uendidi vos Ecce enim in iniquitatibus uestris uenditi estis,& in sceleribus uestris dimisi

matrem uestram. Quia ueni, non erat uir&c. Erat itaque ille li.

bellus repudij a Moyse sancitus,typus repudij synagogae id quod intelligi quoque potest ex Osea,qui iussu Dei uxorem duxit sornicariam ,ex qua filiam suscepit,quam appellauit non miscrico

diam,ut figura esset,& typica prophetia synagogae propter sp,

ritualern

193쪽

ritualem fornicationem repudiandae sicut Dominus per eundem Prophetam Oseam dixit.dicite fratribus uestris, populus meu S,& sorori uestrie,misericordiam consecuta, iudicate matrem uestram, iudicate,quoniam ipsa non uxor mea,& ego non uir eius.

Auferat fornicationes suas a facie sua,& adulteria sua de medio uberum suorum,ne forte spoliem eam nudam,& statuam eam secundum diem natiuitatis sui. dic. Ergo sicut A postolus lege sancti coniugij carnalis anagogice, Ze mystice ad spirituale coniugium Christi,dc ecclesiae referens, cramentum, inquit, hoc magnum est,ego autem dico in Christo, & in ecclesia , se dicere liceat de lege illa repudij in Deut. scripta, s acceperit homo uxorem,& habuerit eam,& non habuerit gratiam ante oculos eius

propter aliquam Deditatem, scribet libellum repudij, & dabit in manu illius, ει dimittet eam de domo sua, dicere inquam liceat de hac lege,mvsterium esse non paruum in Christo,& in Synagoga, quamquidem repudiauit propter foeditatem spiritualem.

Quod si illa repudij lex,spiritualis,est,& in ea cotinetur ατ - αι- μHophetia futuri, sequitur non fuisse uoluntate humana, ut beatus Petrus ait, neque sensu humano allatam , sed Spiritu sancto per Moysem loquente.Sed respondeamus iam ad locum Hiero-Gmi,quem hic auctor citat, led ut obstruatur inquito contumeliosum,& vanum huius hominis os qui in nobis Spiritum haereticum intuitus est,audiat beatum Hieronymum ea uerba Domini his uerbis exponentem,nunquid potest Deus sibi esse conistrarius, ut aliud ante iusserit,& sententiam suam nouo frangat imperioὰ non ita sentiendum est, sed Moyses cum uideret propter desiderium secundarum coniugum primas uxores interfici,maluit indulgere discordiam, quam odia,& homicidia, perseuerare. Simulque considera, quod non dicit, propter duritiam cordis uestri permisit uobis Deus,sed Moyses, ut iuxta Aposto lum consilium sit hominis,non imperium Dei. Deinde subiunxit. Hase ille e diametro destruens huius uiri sententiam &c. Praetermissis loci huius conuiths. Quod ait me esse in eo intuitum spiritum hari elicum,equidem neq; intuitus sum,ut ille loquitur, neq; adhuc intueor. qui ex Apostolo didici , eum esse haereticum , qui iam subuersus sit,& suo iudicio damnatus idest, ut magnus Athanasius in quodam loco interpretatur,qui neque paratus est discere, neque cum didicerit,parere.Laudatorem uero meum,tametsi

hoc interdum cum pertinacia defendere uideatur, spero tamea desiturum

194쪽

desit urum eum aliquando .facturumque , quod olim sanctissimi, ijdemque sapientissimi Patres facere non dubitarunt. simul atq; ueritatis lucem semel aspexerit, quod me quoque . qui nihil sum, facturum libentissime in priore meo libro ultro promisi, & pr

mitto modo iterum,imo habiturum me ingentes gratias, siqui me errasse aliquado monuerit. Homo enim sum,& humani a mς nihil alienum puto. Vt autem ad Hieronymum redeam, absit, ut in sanctissimo Patre,&ecclesiae Catholicet Diuino inagistro,&Origenis correctore Spiritu Origenis , aut Ptolemaei agnoscam.

Tametsi ego non sic sanctorum scripta legenda esse didici , ut

Scripturas Canonicas. Illa enim sic esse legenda, ut credam, eo rum auctores aliquando errare potuisse,ita ut si quid tandem et roris in eis reperiam,neque mirer, neque continuo auctores irsos accusare audeam. Huiu simodi est hic locus Hieronymi, qui,ut quod lentio, licam, mallem sic scriptus esset ut fortasse crat, si, Dulque considerat, quod non dicit, propter duritiam cordis ue -

iri iussit luobis Dominus, sed permisit uobis Moyses, ut iuxta Apostolum, consilium sit hominis, non imperium Dei. Alioq; i

Iecet se erit, ut sit apta uerborum consequentia, permissum lacitro imperio eius accipere,quod nouum est,& inuit tuum, ς-madmodum enim nisi ita dicamus, sequeretur, ideo non dixit

propter duritiam cordis uestri permisit uobis Deus,sed permisit Moyses,ut non imperium Dei,sed consilium hominis esseis Dein de quod subiunxit, ut iuxta Apostolum consilium, sit hominis,

plane declarat,sic esse hoc loco accipi edum consilium hominis, idest, Moysis ut illud in Pani accipitum, consilium autem. d', quod nemo Calliolicus dicat nonesse consilium Dei. Sic enim Dominas in Evangelio idem de uirginibus consuluit bis uerbi . sunt, inquitiqui se caltrauerunt propter Regnum coelorum, deinde se biungit. i poterit capere,capiat.Quod enim ait uiso

terit,declarat non esse hoc praeceptum,quia arduum & difficile, quod uero ait,capiat,consilium esse. Hoc autem sensisse: Hieronymum de huiusmodi perinisu .siue consilio Moysis, esusci Iicet Dei consilium, dubitarit nemo qui credat de s iat consiliuni rauli Dei esse consilium idque Hieronymum neque ignorasse, nem; negat se, praeserti in cum dicatait iuxta Paulum. .cosilium sit hominis dic. Q iid igitur hic habet Laud tor meus,quod quasi iam vicerit,ita triumphetidi me cum risu appellet, heus igitur, inquies, bone vir,& pugnator egregie. Mod vero postea addit, repre-

195쪽

hendere me: qtiae uri s sanctis, di doctis, nemine contradicenis te,scripta sunt, hoc profecto nunquam dixisset, si uel epistolam Ptolemaei ad Flora m sororem, & sancti Epiphanis confutatio. nem legere . quod in libro meo satis ad monuisse videbar, uoluisset. Verum neq; legere voluit, neq; curare, utrum Ptolemius,

an Theodorus appellaretur, ut ipse in Apologetico suo appellauit. Sic.n .scripsit. Nunquid in beato Hieronymo spiritum Origenis, aut Theodori haereticorum agnoscis Sed ut hunc locum finiam. scripseram in libro meo,sic legem Moysis Dei Iegem esse.

sicuti quod Adam dixit, propter hoc resinquet homo, & quae sequuntur, Dominus in Evangelio dixisse testaretur. Laudator vero meus, credo, ut ad hoc responderet, Moysem cum Adam comparans, illum dixit, ut non Prophetam locutum esse, sed ut legislatorem, Adam vero ut Prophetam,de Moyse satis me puto docuisse, ut legislatorem simul, & Prophetam locutum esse. Superest,ut de Adam rursus admoneam, non solum ut Prophes tam locutum esse illud , os nunc ex ossibus meis, di quae sequuntur, quod Laudator meus confitetur, sed ut legislatorem huius legis connubialis, quod negare videtur. Hanc .n. legem coniugii Dominus per Adam sanxit,sicuti lege Deuteronomii per Moy

sem, quod satis ex Euangelio perspici potest, & cum alii Patres tradunt,tum sanctus Asterius Episcopus Amasaeae in Homilia de

quaestione Phariseorum, utrum licerct, quacunq; causa uxore dimittere, &c. Interpretans. n. illud quod Adam dixit, os nunc ex ost bus meis,&c. Per unam personam Adae, ait,factam esse uni uersis uxoribus a uiris suis promissionem inseparabilis coniugis, quae tanquam lex esset colenda. Et paulo post. Quemadmodum inquit, uinculum abrumpes lege, & natura alligatus e Et in extremo. Si ergo, inquit, quq sine causa dimissa est, uocet te in iudicium coram iudice, eodemque teste, quid dices ρ quomodo delebis uocem, quam coram Deo emisisti e cuius scriptor siue notarius fuit Moyses λ Haec ille. Dicat ergo I audator meus si illius promissionis, ac legis scriptor tantum fuit Moyses, quis fuerit lator eius nisi Adam, siue Deus per Ada sicut Deus Deuteronomii per Moysem. est igitur locutus Adam ut Propheta. simul etiam ut legislator legis huius. Venio iam ad alium locii, in quo me ait, de coelibatu, idest de continentia sacri ordinis scripsisse, iuris Diuini esse, contra omnes doctores, & Ecclesiae sensum, ac diffinitionem, quos vero doctores diceret, deinceps B B decla.

196쪽

DE RES ID.

declarauit, nempe schol alticos,pro quibus ego ueteres anctos Patres,& grauit Hinos Scripturae sanctae interpretes multos inibbro meo de canonibus sextae synodi citaui,qui hoc traderent, ecdi affirmarent ut Dionysium Areop. Sixtum η. Siritium Innocentium primum, Hieronymum, Ephrem Syrum, Greg. Nysscnum, Epipha. Eusebium Caesar, & alios, neque diffinitionem ecclesiae ullam contra me recitat. Ego vero praeter Patrum testimonia, recitaui in hanc de coelibatu sententiam concilii Africani decretum sanctissmu,S clara ilimum. Imo neque Canones Pontificios, quos dicit cx. 6. libro Decretalium ullos recitauit, neque recita' re potuit. Et que ui recitauit ex titulo de voto,& voti redemptione, bona eius pace dicam,non recte,neque ad rem citauit.Neque enim ellineo capite,quod Laudator meus recitat, ex sola Ecclesiae constitutione iuuentum esse insolubile debitum continentiae . in i s, qui fac ros ordines suscipiunt, sed illud,ex sola Ecelesiae cotistitutione inuentam csse voti solennitatem. Quare si solenne votum dirimat matrimonium post contractum, poterit rursus e dem ecclesia cauere,ne dirimat, quia possit,cauere,ne solenne sit. Non tamen continuo sequatur, ut si matrimonium post contra ctu in non dirimitur,votum cotinentiae sacri ordinis soluatur ne

cellario,aut solui possit, quasi non possit esse coniugium,nisi corpora coiugu misceatur,aliud est ei te in coiugio,aliud dare operi liberis . Ut ergo qui sacri ordinis sunt, ab ijs uxoribus , quas ante habebant ut habet in Graecia,perpetuo se deinceps continere debent, quod testimoni s Scripturq sanctae,& sanctorum interpretum,atque auctorum, fatis docui,sic Laudator meus cogitare poterat, imo debebat, poste quidem ab ecclesia constitui , ut sacer ordo matrimonium postea contractum, si forte contraheretur aliquando, non dirimeret,non tamen continuo sequi, ut possent misceri, nisi id rursus Scriptura: sanctae.& sanctorum Patrum testimoni s doceret,atque confrindirer. Uerum Laudator meus non

videtur haec duo separared voluisse , matrimonium , & usum matrimonij , ut nunc loquimur. Ad hunc itaque modum, meam , imo Catholicae ecclesiae de continentia sacri ordinis sententiam , tametsi ab Apologetico suo alienum erat, refellit,locis Scriptura: sanctae,& sanctorum patrum tum interpretationiba , tu auctoritatibus, deinde summis tribus Pontificibus sancti Is . & sapientiss. Sixto. i . Innocentio . Sitatio, postremo synodo Carthasiu. h. ecclesialticae traditioi scholallicos cu l ho

197쪽

ina,& Decretalem,unam tum deprauatam, tum perperam inreti Iectam his verbis opponens. Errauit ergo, inquit,uniuersius scholasticorum coetus,& beatus Thomas,& paulo post,verum no solum sanctus Doctor,sed & Pontifici; Canones idem asserunt, ut patet in vj. lib. Deer. sub titulo de Voto ,& Voti redemptione&c. QIod si no hoc solum de coelibatu,sed alia in libris meis notare aliquando,& refellere voluerit,non querar, sed boni conia lam,faciamque non ego, sed gratia Dei mecu,ut id eius studium, di labor cum mihi, tum alijs utilitatem .afferat, & ego eum vici si sim simili fortasse studio,& officio remunerabo, idem illi atq; mihi Optans, ut inquam, tum ei,tum alijs,utile id sit. Deinde ut ordine per omnia pergam, multa ex libello suo priore repetit, quae quidem fere omnia,cum confutarim, siue ut ipse ait, reprehenderim,miror,si se inique reprehensum,& leuiter confutatum puta bat,cur non responderit,nisi resipondere est,eadem sua iterum recitare,quia scilicet no omnia ipse in libro meo recitarim, ijs contentus,qui mihi ad refellendum satis esse videbantur. Verum ex his multis a me consutatis,ad illud resipodet,quod refelleba ego, di ipse affirmaba nempe quae uariationem, di dubitationem exemergentibus casibus accipiunt, determinationem esse sapientum. Quare non posse costanter dici iuris Diuini esse. Nam quae Proprie inquit. iuris Diuini sunt, certa sunt,& immutabilia, Hoc ego refellens, ergo neque uota aiebam, neque iuramenta iure Diuino iam sancita erunt, quoniam cadat in ea aetatis , personae, materiae,& aliarum qualitatu varietas. Rursus ille ad hoc responden S,N me redarguens. tradit vota,& iuramenta generaliter quidem iuris Diuini esse,sigillatim vero non esse. Deinde subiungit, intelligat ergo,si vult aliquando,multo aliud esse, dicere votum,& iusiurandum sic generaliter acceptu esse de iure Diuino, quod significat,generaliter Deum probare vota,& iuramenta, Velleq; ea seruari,quatum fas fuerit,aliud vero,dicere hoc, vel illud siue votum siue iurametarum esse de iure Diuino,ita ut ad cuiusq; vo revel iuramenti obseruantiam immutabiliter quisque teneatur de iure Diuino &c. Non credo,loquitur Laudator meus de communibus Votis,& iuramentis intelligibilibus, quae non existunt in rerum natura,sed solum sunt,quasi Deus legem de ijs fan xisset,quae in vitam hominis cadere non possunt,perinde enim esset, hoc ac si de homine illo communi neque ex neruis, neque carne neq; ossibus constate aliquid in Evangelio statui diceremus.

198쪽

Ergo si vota,& iuramenta nostra generaliter,accepta, esse dei re Diuino, est Deum probare generaliter vota,& iuramenta,vel teque ea seruari,quantum fas fuerit, cum hoc idem in sim gulis votis,& iuramentis eueniat, probat enim Dominus prius singula vota,& iuramenta ,si iusta sit re,& legitima,& ea seruari vult, quanitum fas est,idest, quandiu causa & ratio ea seruandi existat, ubi enim causa non haeret, ut epe diximus, vitium non imputatu erunt ergo similiter iuris Diuini singula vota. Cum autem huius, aut illius siue voti. siue iuramenti seruandi causa,de ratio non existit, tunc ne seruetur,dispensat,& ordinat Pontifex, ad quem pertinet, id videre,& iudicare tanquam ad iudicem, di patrem familias in domo Dei,quae est ecclesia. Ponere vero Vota,& iurametat generaliter Diuini iuris .sigillatim aute humani,perinde est, atq; si quis diceret, velle Deum generatim hominem saluum fieri,non sic tamen homines sigillatim. Sic enim interpretatur hic auctor. vota,& iuramenta esse generaliter iuris Divini,idest, Deum generaliter probare vota,& iuramenta, & velle ea struari, quantu fassuerit,singularia vero non ita,oblitus credo, quod olim ex Aristotele didicerat, uniuersale aut nihil esse, aut posterius esse, non re. n. sed ratioedistingui inter sei quatenus uniuersale posterius di remotius est singulari,singulare aut prius,& Spinquiust uniuersali. hoc ergo interest inter dispensatione singularis, & comuni voti cadentis in rem, non autem solum intelligentiam,quod scilicet prius,& propinquius dispes a tur hoc uotum, posterius vero.& remotius uotu sicuti Aristoteles tradit in physicis lib x. prius,iac propinquius fieri hanc stativam , posterius vς roti de remotius

fieri statuam , ita ut non possit, scri haec statuata quin falsiatua, cum re idem sit viminique. hoc autein interest, quod dixi de ratione prioris & posterioris. Ex quo similiter inrelligere licet,

commune, & uniuersale uotum,aut nihil esse, aut si aliquid est, ut quidem est, non esse aliud, quam singulare uotum hoc, aut

illud. Hoc solum inter esse, quod prius & sensui propinquius,

hoc votum fit, aut dispensatur, posterius vero, & a sensu remo tius votum. Quare falsum est, dispensationem cadere in singulare votum, & non in uniuersiale, quod perinde est,atque diceretur, posse aedificari hanc domum,& non aedificari domum. Venio

ad aliud, quod in libro meo reprehendit, Scripseram quietem diei D ominici Canone Apostolorum sancitam fuisse,ac proinde lege Diuina, i dque sanctum Anastasium testari. Is enim Canonem

recitat

199쪽

recitat in libro quem ἰλ.. inscripsit. Meminit praeterea eius Canonis Imperator Leo cognomento sapiens, in nouella M.quan

de quiete huius diei sanxit his uerbis, interpretabor Latine. Sancimus inquit & nos quod spiritui sancto, & Apostolis ab eo institutis viseni est, ut omnes diem illum Diuinum,quo tinmortalitas nostra renouata est , in quiete, & vacatione operum agitet ita ut nemo neque agricola,neque alius ullum opus, quod non

ad diei sesti legem ac ritum pertineat, facere audeat. Etenim si qui olim umbras, & typos in honore habebant, tantae religioni atque honori sabbatum habebant, ut omnino eo die ab omni

opere requiescerent, quemadmodum liceat, eos qui gratiar, &ueritatis cultores sunt, non illum diem honorare, quem Domi nus omni honore affecit e& quo nos a foedo interitu liberauit Et paulo post, Quamobrem, & nos edicimus, ut omni mercatura ,& agricultura, atque omni opere seruorum, aut ad operas damnatorum intermisso, operam demus Ecclesiis. Deum in hoc potissimum die cognomento Dominico laudibus celebrantes,

quia eo die solem iustitiae splendentem Christiani viderimus. Haec Leo. At hic auctor contra, inquit, me docuit beatus I homas qui ait a constitutione ibium Ecclesiae, & consuetudine populi Christiani loco sabbati succe si ille. & ideo non esse ita arct eius obseruantiam 'lProfecto si sibi ille conflare volitisset respodere debebat, esto,canone Apostolorum tDominis i diei quies sancita esse, non tamen lege Diuina continuo sanciri. Hactenus .n non distinxerat ius Apostolicum a iure Canonico siue Accisiastico, non inquam distinxeratCanones,& praecepta Apostolorum, a legibus , N praeceptis Ecclesiet humanis, nunc uero uelut distinguens ius Apostolicum a iure Ecclesiastico, & auctorem auctori opponens . contra, inquit, docuit me beatus Thomas, qui ait a constitutione solum Ecclesis, & quae sequutur a me iam recitata. Quod vero ait, ideo non esse tam arctam Dominici obseruantiam, quia in Sabbati locum successerit ex Ecclesiae costitutione, & consuetudine populi Christiani, idque eκ Thomadidicisse, significare videtur, futuram fuisse magis arctam, si non humano, sed potius iure Diuino sancita esset. Quam arcta obseruantiam Dominici diei,aut quam laxa ipse ponat, nescio.

Ego uero ram arctam esse intelligo, ut qui in eo opus teruile, aut aliquid,ut Graeci dicunt, aut qui uoluntates

carnis suae in eo secerit,Dominici diei religionem uiolet,rursus

200쪽

dam legem Spiritus,quae eth lex libertatis, idest, Euangelium,ia terim tanquam paruuli sub paedagogo Moyse,de stib Spiritu scruitutis an timore maledicti legis, & mortis uiuebant, servientes multiplicibus,& laboriosis ivltitios litteret .& carnis,ut in Sabbati lege cernitur. At nos, qui per Dei gratiam deliuimus esse paruuli,& retia lata facie, idest, sublato uelamine ex corde per fidem, de aperto nobis Euangelio,speculamur veritatem,& gloriam Euagelicae legis,quae omnia ad perfectum adduxit, pro illa corporali quiete laboriosillima ueteris,& Molaici Sabbati iucundisinnana quietem corporis,& spiritualem asitamus in Hymnis, & Canti cis spiritualibus, & caeteris dei oble quijs festiuis, requiescentes cum magna libertate spiritus,& fiducia ab omni opere scruili, de cum omni tempore,tum eo potistimum,ab omni peccato,Persecte,& spiritualiter Sabbati Mosaici litteram implentes, scilicet manentes apud nosmetipsos, id est diligenter cui hodientes animas nostras, intenti diuinis rebus . non egredientes de loco no stro, quod est, ut Esaias legem Sabbati spiritualiter interpretas,

ait,auertere pedem a sabbato, ne in eo tactamus uoluntates nostras.& quod Hieremias, ait de lege sabbati carnalis non tollere

onus,sive pondus ullum, scilicet manibus, id est, non peccare uoluntarie,neq; conscientias ullo peccato onerare. Ergo ut ad propositum redeam .non hoc Thomas docuit,quod laudator meus docere illum suspicatus est,idcirco non esse tam arctam obseruationein diei Dominici,atque erat sabbati, quia, scilicet lege Ecelesiastica,& non diuina sancita esset, sed potius quia non liabeo ret religio diei Dominici umbram tantum futurorum bonorum Sabbatismi Christiani, atque coelestis, ut sabbatum Mosaicum, sed potius imaginem,atque speciem ueram ipsius rei, hoc est,uerum cultum in sipiritu ac ueram quietem a peccato, in quibus iistius sempiterni cultus beatorum sipirituum,di coelestis, atq; perapetu et quietis imago ceruitur, imo secundum spem uitae aeternae, qu edam coelestis sabbatismi populo dei relicti participatio. Est alia quoque specialis ratio Dominici celebrandi Domini resurrectio,de qua non est nunc dicendi tempus. Deinde subiungit,no

est autem haec unius beati Thomae doctrina, sed communis omnium . Fortassis omnes eius aetatis intellexit, ex ueteribus enim . neminem citauit testem,neque citare,opinor, potuit. Equidem in caeteris alijs recte a sancto thoma traditis, quae innumerabilia sunt, quanto potero studio libentissime sequar, in hoc uero, antiquis

SEARCH

MENU NAVIGATION