De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

inquit,dies ueniunt, & praecidam brachium tuum, & brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, & quae sequuntur, perinde quasi diceret, ut quidam uetus . N ecclesia hicus auctor interpretatus est, quia ego per pastoralis officii dignitatem contra inimicos meos brachium tibi fortitudinis contuli, sed tu ad eorum ultionem illud extendere noluisti, iam brachium a te praecidam, idest, uigorem, tibi sacerdotalis culminis auferam, ut qui manchus sueras ad pugnandum pro me, iam neque manum habeas ad tuendum te. An hoc propter Heli tantum scriptum est, ac non etiam propter eos Episcopos.& pastore S, atque abbates,quicunque eum imitati fuerint j quibus diuina sententia non solum brachium praecidendum esse minaturi, quia exemplo Heli malos filios de medio ecclesrae suae potestate

sua non tollant, ut iuxta scripturam per quae quis peccat, per ea torqueatur, sed N oculos emendos,& linguas praecidendax mi anari etiam interpretanda est, quia iuxta exprobrationem Esaiae sint caeci speculatores,& canes muti non ualentes latrare, uidentes uana, dormientes, & armantes somnia. Quemadmodum enim non caeci, qui uidere uultum pecoris sui uolunte aut que

madmodum non muti,cuius uocem oues non audiunt f Vt uero haec de avaris pastoribus dicta acciperemus, & inde uitium proficisci, quod non sponte seeundum Deum, sed turpis lucri gratia pascerent, subiunxit statim propheta, canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignorauerunt intelli. gentiam. Quae igitur dispensatio pontificalis incolumen,&saluum seruarit, cui diuina lententia in Heli sacerdote brachium praecidendum esse minature & qui Heli summo sacerdoti, seni honorato, annis viginti populum eum magna laude, & gratia moderato,tum filios suos increpanti, quia de medio etiam non sustulit,non pepercit parcet is pastori suos, & ecclesiae suae filios ne increpanti quid Arum peccant.& sortasse etiam conumentis' parcet inquam culpa sua neq: uidenti, neq; loquenti λ & que madmodum filios habebit subditos cum omni castitate,qui eos non solum neq: punit peccantes, neq; increpat, sed neq; uidet, neq; audiitan hoc de filijs tantu secundu carnem praecepit Apostolus,ac no potius Episcopu domui suae bene praeesse uoluit .ut sicut ide dixit .ecclesiae Dei diligentia haberetqSed iam quia iuxta parabolam domini sicut seminato bono semine uenit mimi

Cus eius,& super seminavit Zi nia,quae tunc coeperiat apparere,. II a cum

252쪽

ram herba illiustioni seminis e reuerat,se nune post semen sinae octrinae, & eius qui secundum pietatem eii fidesis sermonis fiam

tum in cordibus piorum ueritatem Christi an altu in aliae rumsus spinae oriuntur ad susto candum semente quε tunc magiS ap parent,& cernuntur, cu iam haec doctrina sana radices egi ile , &rationibus scripturi sanctae satis fortalle firmata esse videatur,idcirco quidem paruo conatu, & cito, si dominus per miserit, ita euellam eas,ut nihil fortasse ZiZanij remaneat. Quemadmoduergo inquiunt jumma est in terris potestas,di autoritas pontifi9catis,aut quemadmodum non est frustra summa,& frustra supra omnes ecclesias ,& ecclesiarum Epistopos, si non eis potest aduoluntatem suam uti in ministerio piaesertim utili,& necessario, ita ut extra ecclesias suas apud se rcsideant, si ita malit e uno

uerbo resipondebo, non quid facere possit.sed qui inc quatenus

facere debeat,quaerendum esse. Omnia,inquit, Apostolus, mihi licent, sed non omnia expediunt,scilicci erant tunc,qui dicerent

ut, ne nunc quidem desunt, qui dicant, frustra facta esse omnia, nisi omnibus uti liceat quibus Apostolus omnia,incitiit, mihi licent,perinde atq; diceret nostra in se tranfiguransisti solet, possena scortari, potare,ludere,si quae facere possem, non quet debeo essent mihi facienda potiem quidem omnibus uti, at non omnia: inquit,ad possidendum regnum Dei expediunt;non inquam, omnia facere debeo,neq; omnibus uti si regnum Dor possidereue 'lim. omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar testatem. hoc,inquit, in omnibus tene udum est, ut quamuis omnia posi-mus,tamen discernamu quaenam fieri non debeant, & si possint tamen. omnia enim nostra iunt,& omnia sunt sub pedibus nostris subiecta,ut tamen in illis utendis,& dominandis legem Dei seruemus,uirtutem Ostendamus, di operemur, illaq; nobis, idest legi mentis,non autem nos illis subsiciamus,quod est in potestatem eorum redigi ,sicut scriptum est, qui facit peccatum, seruus est peccati . itaq; utendum est, inquit, cibis non ad seruiendum uentri,& gulae,quod quidem possumus,si uelimus sacere, quatenus possiimus secundum carnem ambulantes, non quatenus debemus ratione utentes ad seruiendum, ut debemus, uentri ad necelsitatem naturae, item corpore utendum ad scrutendum Domino, non autem fornicationi. ad hunc modum utendum

Pontifici potestate sua, non quatenus potest, sed quatenus debet. non itaque in huiusmodi, quae inscriptura sancta sancita

253쪽

sunt, uri est de eo praesumendum,aut gloriandum,quod illi Pontifex potuit utcunq; concedere,sed de eo,quod debuit,sic enim ut cum Apostolo dicam, gloriam habebit in semet ipso . non inquam, in his tutum reddit coram Deo, quicquid Pontifex facit sed quod canonice,& ecclesiastice,ac legi Dei conuenienter facit,in eo enim, ut quidam ueterum patrum dixit,sita est uirtus, , de qua sola praesumendum est in Domino,& gloriandum,ut omnibus secundum Dei obedientiam utamur, siue serui , siue domini , siue diuit s; siue pauperes, siue subiecti, siue potestates,

probantes, sicut Apostolus ait, quae sit uoluntas Dei, benepla cens, & perfecta. Si Pontificis potestas summa Palloralis alioqui supra firmitatem fidei fundata, euangelica lege de pascen dis ovibus conlii tuta, & sancita est, quemadmodum, aut qua ratione legem diuinam , qua ipsa potestas constituta est, destruere debebit aut quemadmodum legem de pascendis ou, bus uitiuersis,& cliaritatem diuinae huius legis fundamentum, rectamque rationem pascendi non destruat,si dispensare possit, ut Pastor, & Episcopus, siue proprius, ecclesiae, siue tanquam Proprius extra ecclesiam suam resideare idest, ut non per ostium Christi principis Pastorum, & Episcopi animarum nostrarum , neque per ostium euangelij eius intret in ovile , sed aliunde, .ut sit fur, & latro, macter, N perdat e liceat dicere de Ponorifice, quod Paulus de se dixit, nihil potest aduersus uerita tem , sed pro ueritate omnia, non accepit charissima ponti. scatus , & dispensationis ecclesiasticae mysteriorum Dei aduersus iustitiam , sed pro iustitia, non aduersus rectam ratio. nem pascendi , sed pro ratione pascendi moderata , deni, que non ad destructionem accepit, sed pro aedificatione, a b cepisset autem ad destructionem , si posset auctoritate sua tutos reddere coram Deo extra ecclesias suas residentes. Fetenim si possit tutos reddere , quid obstarit , quo minus, possit etiam canonice cogere , ut extra ecclesias apud se iacuria resideant e Sed Deo gratias, quod neque ad hoc ac 'cepit charisma, neque eo utitur ad hoc , neminem Pontifex cogit extra ecclesia sua residere,& non eam salte relinquere pro prio pastori,aut tanqua proprio comendatam,qui pollit, & ue lit residere,neq: coegit unqua. Sic Paulus ad destructione,ut ipse ait,accepisset charisma uirtutis quali usus est in Elyma mago exececando,& Corinthio Satant trade do in interitum carnis,si aci

254쪽

puniendos,eogendo'; beneuiuentes, & ad ueritatem euangeli ambulantes illo sibi unquam utendum fuisset. Sed ruris. aiunt, esto, facere hoc non debeat, quod tamen facit pontifex, de hoc ipse uideri quid,& qua ratione dispenset, ipse rationem reddet, ut est in uetere prouerbio,aliena in lania frui,sic ego alieno peccato,& errore fruar. At alia ratio est dispensationis eorum, quae non sunt diuino iure sancita, alia eoru quae sunt, in haec enim cum non poterit oeconomia,N dispensatio cadere,quia nihil causae deesse uideatur,quo minus quis diuina illa sanctione teneatur, ut in legitimis uotis,& iurament is, tunc dispensatus tutus non erit coram Deo,similiter in residentiam extra ecclesiam suam quia nulla oeconomia ecclesiastica,& canonica cadere potest, ut satis supra demonstratum est, idcirco neq; dispensato licebit errore dispensantis frui sine crimine,& malo quoque suo. Liceret autem, si ut in milite,& duce terreno, sic cogitandum esset in pontifice hierarchiae ecclesiasticae duce ac principe,ceterisq; pastoribus,siue proprijs,siue tanquam proprijs , qui sub pontifice, tanquam principe duce militant Deo,prs sidio animarum praepositi. miles enim Leculi,ut apud Greg. VI l. lib. . registri ad principes Britaniae scriptum est, pro tuenda iustitia sua,uel domini . uel amici,seu etiam pauperum,necnon pro de sendendis ecclesijs,neque tamen sine religiosorum uirorum consilio, qui aeterni salutis consilium dare consueuerunt, iuste militat, scilicet ueniens huc, aut uadens illuc, in hac, aut illa statione residens ad nutum eius potestatis, sub qua est,si tamen ut est in eodem euangelio,contentus suis stipendijs neminem concutiat, neq; calumniam faciat, quare arx, aut castru,quod is miles custudiebat, si ab L ntia eius , quem dux extra custodiam residere uelit, amissum fuerit,non fuerit fraudi militi .neque culpae eius assignabitur,sed ducis, aut principis. at non sic in militia spirituali hac, no enim dux saeculi. siue terrenus,

sed ut Apostolus presbyteris Ephesijs dixit, 'iritus .s posuit episcopos,ceterosq, pastores spirituales regere ecclesias Dei,ut uigilarent pro animabus tanquam rationem reddituri, & s quid propter absentiam Pastoris iniquam idest, neque ecclesiasticam. neque oeconomicam,qualis est residentia extra ecclesiam suam, commissum suerit,uel non Pontifex, uel certe non pontifex so.

lus, sed ipse in primis rationem reddet, qui est pastor proprius,

aut tanquam proprius. non enim rex terrentis, sed Deus,coeli &terrae Christus Iesus dixit Petro,& in eo ceteris omnibus spiria tua libus

255쪽

tualibus pastoribus, pasce oves meas, Dei uox est, non hominis. Quare si illi Dei oues simi uocem eius audiant,& no uocem alienorum,qui peruersa loquuntur, de ut Apostolus ait, abducunt discipulos polt se avocantes eos , qui peruerse tradunt, licere ali quando Episcopis,ceterisq; palloribus extra ecclesiaS suaS reii dere apud Pontificem. Cum enim episcopi sint oculi in corpore

Christi,quod est ecclesia, sint forma gregis lucerna, sal, si pote itPontifex facere,ut corpus sine ducibus oculis dirigatur, & si tacere, ut informetur grex sine eo qui a Deo positus est, ut fiat torma gregis.& si pret stare pote it . ut sine sale satiatur populus,ta singlumine illuininetur ne sit fraudi oculis. si non uideanr,neque ror'mae,si nunquam insormet,neque sali. si non fallat,neque lumini, a non luceat,& illuminet. Sed si haec non potest efficere,neque iste dispensatus tutus fuerit coram Deo. Sed ecce aliud ex alia parietzuantum apparet, si non licet inquiunt,neque licere poteli inconomice,& dispensatorie .ut pallor extra ecclesiana suam relidens, Per alios,ut per uicarios, & uisitatores diligentissimos, & Optimos regat ecclesiam quemadmodum Pontifex. cui omnes ecclesiae commistae sunt ad regendum , hoc ipsum per alios tacit, qui scilicet per se non possit iii omnibus ecclesijs residere. an non ii ceat cuique episcopo,quod primo episcopo,cuius forma omni bus proposita elle saris copiose in meo de residentia patiorum iure diuino scripto sancita libro docui, unam eademq: esse palloris spiritualis rationem,quicunque ille esset siue maior, stuc ma amus,&princeps ceterorum,ut eth Pontifex, datamq; esse Petro principi Apostolorum potestatem pascendi cuncti orbis illis uerbis, Pasce oves meas,eidem primum & singulariter dictis, ceteris udro palloribus dictis in Petro communiter. itaque per Petrum ex eadem lege diuina de pascendis ovibus sancita manasse ad ceteros alios pallores priuatos pascendi singulas ecclesias pote ii tem. quare non minus teneatur residere in dioece se sua Pontue , quam ceteri pastores,ut unusquisque pastor rationi Palloris respondeat,quae una est omnium,sicut una est ratio hominis, elso, non sit unus omnium hominum gradus,& ordo. est autem dic cesis Pontificis una, ut ex Calcedonen. concilij can. s. p ripic, potest, si clerico,inquit,cum suo .aut cum altero episcopo lis fuerit, iudicetur ea lis in synodo prouinciae, sin autem cu prouinciae Metropolitano uel episcopus, uel clericus litiget,adeat princi pem dioeceseos,uel ad sedem regiam Constantin. hunc cano nem

256쪽

Nicolaus Primus interpretans in epistola ad Michaelem Imperatore quem, inquit,principe .siue primate dioeceseos cincta Synodus dixerit,praeter Apostoli primi uicarium nullus penitus intelligitur. itaq; uniuersarum dioecession principem intelligi uoluit, uelut unius dioeceseos, hoc est unius ouilis, ut sit, sicut dominus ait,& instituit,unuin ovile, sicut unus primus pastor in terris. Vt ergo Pontifex, cuius forma omnibus proposita est, in dioecest sua perpetuo residet, neq; ab ea unquam recedit, in quacunque enim ecclesia est, in dioece se sua est,sic ceteri pastores debet quisque in dioecesie sua priuata residere,& iit Pontifex in dioece se sua residens per nullos mercenarios ecclesias regit,sed aut per se, ut ciuitatena, cui non praeest alius episcopus praeter ipsum, aut per proprios Episc. siue tanquam proprios ut ceteras ciuitates, sic ceteri episcopi quisq; in dioece se sua residentes non per mercenarios, sed per proprios compastores,& parochos,aut tanquam proprios idcm facere debent. Quid igitur in Pontifice reperiunt isti ad defendendam residentiam extra dioeceses,ciuitatesq; suas, Necclesiarum per mercenarios administrationem ρ imo quanquam Ponti sex ubicunque sit, in dioecesie sea fit, habeantq; , si. ita ponamus, prouinciae episcopos suos praesentes,uide tamen quid Creg. VII. Potat. lib. V. reg. sui de munere suo, idest, Pontificis dicat, quoniam propter multas occupationes ad peragendum nostr solicitudinis debitum singularum prouinciarum ecclesias

per nosmetipsos uisitare non possumus,necessarium ualde est, ut exigente ratione, uel tempore aliquem modo ad has, modo ad illas partes mittere studeamus,per quem commissa nobis secundum uoluntatem Dei representetur auctoritas,& dominici gregis salus,at l, communis prouideatur utilitas. Scimus enim quoama in sine detrimento,& magno animarum periculo esse non potest, cum illius diligentia, ad quem fiamma negotiorum , & cum necessitas praecipue sipectat,diu siubditis,ac commissis sibi fratri' bus deest. Quid igitur respondebunt episcopi extra e celesias,ret diocesies suas residentes,si hoc Pontifex,qui nunquam extra dicece sem suam residet,de se profitetur e Audiui alium, no mentior. ne quis a me fingi putet, cuin mihi diceret,quid e si malus episcopus sit,imo pessimus,& uerius lupus, qui auare,coaete, & tyranunice praesit non secundum Deum, sed ad libidinem, & arbitrium suum, factus non forma gregis, sed scandalum,& ruina,an no praestarit ab tantem esse huncs quasi hac ratione uideri uellet, non

257쪽

ri re sidentiam iure diuino sancitam.& si nihil erat Istis responadendum , qui legem Dei malitia hominum infirmari putant, aut posse tolli, tamen respondebo, quod A thanasius patriarcha costant, quem supra iterum memini, Episcopis ad dioeceses suas proficiscentibus scripsit, si mali pastores esset, ut meminissent, non iam licere sibi pri sentibus munere pastorali iungi, id enim

summae esse irreuerentiae, & scandali plenum, praestareq; absentes esse, at tunc reos quidem esse uacationis suet, di absentiae. itaque non licet praesentes esse, si mali sint,& absentes non erunt impune, quia scilicet ipsi in culpa sint, cur non liceat praesentes esse ut quidem esse debent, ita fit, ut praestat eos mori,& ex hoc mundo exire . quam sursis co scientiae exagitatos nusquam absq;

peccato ministeri j sui alioqui sanctissimi consistere . idcirco de

istis mouebo, inquit, dominus, pastores, ne ultra pascant gregem . Rursus fit, ut cum abstatem esse non liceat, neq, praesens extra culpam, & crimen sit, mouendus omnino sit episcopatu,

aut sic est, & in locum eius alius substituendus, quare quod pa ores in ecclesijs sitis adesse uolumus, idq; lege diuina constitutum esse, quae solui non possit, contendimus, eo spectat, ut bene preasse possint, quodquidem absentes pristare non possunt. Si qui autem alioqui praesentes male praesunt, uiderit de eis , qui ecclesiae princeps eis in ecclesia parcit. interim populi fuerit ca

uere, ne si se in caput suum iactet, aut admurmuret, non in hominem, sed in Deum admurmurare. & Deum ab cere uideatur. Sed

rursus alius, quid inquit si quod ipse in dioece se facturus sum,

multo id melius, ac diligentius mercenarius faciat ἰ imo quid esi Episcopus sim ineruditus , ger, senex, odiosus, mercenarius uero doctus, robustus, gratiosus, promptus, adde etiam, Omnigenere uirtutis p dii us, non liceat mihi extra ecclesiam residere praesertim uoluntate Pontificis,qui omnibus praeest λ& tali aetanto vicario licet mercenario, in utranque aurem dormire edicere mihi videtur iste, an non liceat mihi furari, si ministrum habeam domi fidelem ψ an non liceat adulterare,si uxor mea Pudice,& diligenter a meis custodiatur si euangeligavero, in

quit Apostolus, non est mihi gloria, quia scilicet cum id perfecerimus , quod mandatum est, ut fiat , seruos nos inutiles secundum euangelium existimare debemus, tantum abest, ut gloriari debeamus. deinde sequitur, necessitas enim mihi incubit, ue enim milii, si non euangeliaaucro, quod si non liceislo-ΚΚ riari

258쪽

riari de eo, quod nos per nos secundum Dei lagem agita ius, que admodum liceat gloriati de eo, quod alter pro nobis agit c qa

per alium legitime licet agere, ut cum EpiscopuS Ceconomice abest ab ecclesia ut in 1 inodo , aut in alio negotio ad aedificatio lacna necessario, celeriter rediturus, tunc quod peravIcarium nterini agit in dioece se sua, per se qua dem agere ccniuriar, ita ut praesentia vicarii, Episcopi sit praesentia, neque tam incarius pi piscopo tune in ecclesia residet, quam ipse Epitc Opus Per uicarium. l onge enim intc r se haec ditarunt, ut mox Oilenum , t

que ita illius interim bona gubernatio in gloriam redit L PitcOpi, mala uero, si culpa, S uitio Episcopi mala est, redit quoquc in malum Episcopi, siquidem ipsius eli gubernatio, & in maluuicarij tanquam cooperarij. Quod uero non licet per alium

legitime agere , ut cum Episcopus extra ecclesiam suam residet quod nulla ratione licet, tunc quod per vicarium suum mer cenarium agit in ecclesia sita , non per se agere censetur, arquc

ita illa uicarij praesentia , siue residentia , non eli Episcopi rcii- dentia, sed residentia uicarij pro Episcopo, siue loco Episcopi, quem idem Episcopus deseruit. longe enim haec duo inter se distat, ut in baptismo infantis intelligi potest . legitime enim

per alium credit ,& abrenunciat, non autem altu' pro eo, ut

suuctus Dionisius Areopa . tradit. quare si bonus cst uicariushesidens loco Episcopi reside litis extra ecclesiam suam , non redit in gloriam ipsius ε piscopi, qui locum suum dereliqua at si malus , redibit etiam in malum ipsius Episcopi, cuius culpa factum cst, ut mercenarius resideat pro eo , quod quidem legitime,& ecclesiastice seri non potest . Ut ergo mulier non est gloria minillei sui, sed uiri sui , se ovile non est gloria & corona mercenarij, sed ipsius Pastoris proprij, uel tanquam proprij, cui necessitas incumbit residendi in ecclesia sua, ut ibi' fieri possit forma gregis sui, & ue illi est, si resideat extra cana, ne itaque Episcopus, aut Pastor alius de bono .

vicario,& mercenario praesumat, no . n. de vicariis, & mercena 'rijs scripta est, ipsi cnim uigilant pro animabus uestris tanquam rationem reddituri , inusquisq; inquit, Apost. reddet rationem pro se, reddet quidem pro se mercenarius rationem de ovibus tanquam mercenarius,& pastor pro se rone de eisde ovibus taupastor. ne inu glorietur Episc. de bono mercenario,neq; se de illius fideli ministerio comedari putet, quin potius Opus suu Pbet, tu i λ sicut

259쪽

sicut i post. ait, intueaturq; in testimoniu conseientiae suae, quod

est se secum metiri,ut idem Apost. in alio loco dixit, & sic in semetipso gloriam habebit,& non in alto,idest , in bova gubernatio ne ,& administratioe mercenarij,quae aliena est, idest, quae non est episcopi residetis extra ecclesiam,ut paulo aute dixi. Sed age, si talis tantusq; est bonus iste mercenarius, & tu episcope,aut tu Reuerendisi. non potes, uel non uis in ecclesia residere tua, cur non pater is in locum tuum ordinari faut cur si fieri potest. non petis adiutorem tuum canonice costitust Sed ruris sitiat at ij, qui eos saltem episcopos excipiendos esse putant, qui sunt publico, de generali munere apud Pontificem occupati, ut cnim in toto partes,& in genere singulas species,sic in munere aliquo communi dest, in omnes mundi ecclesias pertinente priuataria cuiusque ecclesiae curam contineri ex hoc numero aiunt esse Reuendissis mos Inquisitores,& I euerendos Rotae auditor , illos cnim in cunctos cuncti orbis homines inquirere, hos item cuncti orbi causas audire,& iudicare. item Reuerendissimos utruisq; signa

turae praesidentes,& Reuerendos Refercndarios. S: si qui alij sunt: huiuis odi,non itaq; uiti uin esse sic ab ecclesio suis abesse , non magis quam episcopos ad synodum conuocato . Diximus suapta de absentia episcoporuim in Synodis, quo illa modo & ratione oeconomica essetae quomodo in eam prudens,& iusta, atque

utilis dispensatio caderet,quae quidem absentia, si diuturna csscta ne ipsa quidem pos et non esse pestilens,cu qua quid quaeso conamune habet istorum,quos exceptos uolunt, episcoporum absentia 3 an breuis illa esUS: ad consti tuendas res ecclesialticas,& canones communiter de concilia lententia sanciendos ad breuetcmpus commodata,quibus omnibus ccleriter perfectas celari tur redeundum sit λ Fateamur pernecessarios eos esse ecclesia catholicae Romanae omnium ecclesiarum parenti,cidemq; conuuo disrunos, sed nunquid iuxta scripturam Deus, aut certe sponsa eius castissima peccatis nostris indiget λ an faciamus mala,ut euoniant bonafan non corum qui sic putant, iustam esse damnatio.

nem proauciat Apostolus λ satis ille episcopus Ephesi in Apocalypse beati Ioannis ab spiritu laudatur,scio,inquit,opera tua, &laborem,& patientiam tuam de quia non potes sustinere malos, & tentasti eos,qui se dicunt A postolos, & non sunt, & inuenillicos mendaces,& patientiam habes, & sustinuisti propter nomen meum δε non defecisti. conueniunt quidem liqc,ac magna etiam. K Κ α cum

260쪽

riari de eo, quod nos per nos secundum Dei flagem agimus,que admodum liceat gloriati de eo, quod alter pro nobis agit c qa

per alium legitime licet agere , ut cum EpiscopuS oeconomice abest ab ecclesia ut in ynodo, aut in alio negotio ad aedificatio lacm l recessario, celeriter rediturus, tunc quod per vicarium mterim agit in dioece se sita, per se quidem agere censeri ir, ita ut praesentia vicarii, Episcopi sit praesentia, neque tam uicarius Pi piscopo tune in ecclesia residet, quam ipse Episcopus Per uicarium . t onge enim intcr se haec disserunt, ut mox Ostendam, ut que ita illius interim bona gubernatio in gloriam redit Episcopi , mala uero, si culpa, di uitio Episcopi mala est, redit quoquc in malum Episcopi . siquidem ipsius est gubernatio, dein maluuica ira tanquam cooperarii. Quod uero non licet per aliutulegitime agere , ut cum Episcopus extra ecclesiam suam residet quod nulla ratione licet, tunc quod per vicarium sutim mer cenarium agit in ecclesia sua , non per se agere censetur, atquc

ita illa uicarij praesentia , siue residentia , non eth Episcopi rcii dentia, sed residentia uicarij pro Episcopo, siue loco Episcopi, quem idem Episcopus deseruit. longe enim haec duo inter se dis lat, ut in baptismo infantis intelligi potest, legitime enim

per alium credit , & abrentinciat, non autem altu P, eo, ut

suustus Dionisius Areopa. tradit. quare si bonus est uicarius residens loco Episcopi reside itis extra ecclesiam suam , non redit in gloriam ipsius i piscopi, qui locum suum dereliquit, at si malus, redibit etiam in malum ipsius Episcopi, cuius culpa factum est, ut mercenarius resideat pro eo , quod quidem legitime,& ecclesiastice fieri non potest . Ut ergo mu' lier non est gloria ministri sui, sed uiri sui , se ovile non est gloria & corona mercenari j, sed ipsius Pastoris proprij, uel tanquam proprij, cui necessitas incumbit residendi in ecclesia sua, ut ibit fieri possit forma gregis sui, & ue illi est , si resideat extra cam , ne itaque Episcopus, aut Pastor alius de bono

vicario,& mercenario praesumat, i .ia. de vicarii S, & mercena

rijs scriptu est, ipsi enim uigilant pro animabus uestris tanquam rationem reddituri , ii nusquisq; inquit, Apost. reddet rationem pro se, reddet quidem pro se mercenarius rationem de ovibus tanquam mercenarius,& pastor pro se rone de eisde ovibus taupastor. ne inu glorietur spisc. de bono mercenario,neq; se de illius fideli ministerio comedari putet,quin potius opus suu Fbet,

SEARCH

MENU NAVIGATION