Antonii Lampridii De superstitione vitanda, siue censura voti sanguinarii in honorem Immaculatæ Conceptionis Deiparæ emissi, a Lamindo Pritanio antea oppugnati, atque a Candido Parthenotimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1740년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Declamatorio deinde stylo eadem pag. 8s. Parthenotimus subdit suo jure , Cavillationis vitio . quod L imiujus ipse in alienis scriptireurat amoliri, tuebitur sua non est e inisersa Τ Magnum aliquod portendit haec emphasiis. Intentis auribus audiamus . Quid iuspicabisυν de Catholicorum more mi erodoxus, qui haec a Catholico scripta ofendoris λ Tum multis e pixi de Candidati Rhetorici figuris depromptis,

tandem ait disturos Heterodoxos Dνbia-ne ergo prudenter no is erit Romanorum Supersirio λ Narrat Priιanius, quod Romanus pro re incerta mortem oppetere licitum, immo honesitim putat. Da igitur res erit . . Ergo in plerisque Catholicorum mos Divor venerandi certo pravus. inolevit Haec Heterodoxus inferre ex Lamindi Lectione facile

potest : maxime si ex Jansenistis fuerit &c Ego vero, sepositis pa

rumper Heterodoxis, reseram potius, quid haec legentes Catholici dicturi erunt . . Necesse sane est, Parthenotimum vel vigilantem somniare , quando talia scripsisse illum videmus Primo Caviliationem in Lam indo nonnisi somnians appestet id, quod minime' Lam indus dixit, sed unus Parthenotimus in felici sua Phantasia fabricavit . . Nam etiamsi id supponeremus, non Caυillatio Lammdi id foret a p. pellandum, sed Consectarium tantummodo censurae ab illo efformatae . . Secundo somnium merum est, posse Heterodoxos e Voto Sanguinario elicere, inolevisse in Plerisque Catholicorum pravum morem venerandi S anctos; prorsus enim falsum est , i e nostris imprudenti Voto illi se se. obstringere. P ucse tantum Siculi fortasse

pauci & alibi, illud amplectuntur. Tertio inane somnium est, Sectariis. ansam praeberi deprehendendi Superstitionem in Romana Ecclesia. Immo ne . deprehendant, neque nobis objicere illam quisquam possit, Catholicus Scriptor Voto paucorum Sanguinario se se opposuit. Alienae vero communionis homines intelligere hinc etiam pos sunt, non dissimulari apud nos, immo oppugnari libere , quaecumque errorem aut abusum in Pietatis negotio praese ferre Videntur. Atque eo longius aberunt a tribuenda Catholicis Superstitionis nota in Quaestione de Immunitate Μariana; quum animadverterint, Lamindi Librum' a tot annis editum , atque insensum' Superstitioni , . aut Superstitionis umbrae in hac eadem caussa, pacifice versari, neque sine plausu si dicere licet inter Catholicos; ejusque censuram

de Voto Sanguinario aesapientioribus probatam , uno Parthenotimo excepto, qui pro honore proprio sollicitus aliter sensit. Quod plus est , . ostendit in eodem Libro Lamindus, . ne probari quidem ab Ecclesia Romana: ejusmodi Votum quod unum lassicit , ut nulla Heterodoxis reliqua, sit ' caussa culpandae hanc ob caussam Catholicae 'Ecclesiae . . Ceterum nisi hospes esset. in, PUlemica. Theologia Parthe- '

notiis

182쪽

Caput Vigesimumsecundum. I 67

molimus noster, nullo negotio resciret, objici . nobis ab Helerodoxis . alios ritus, alios mores , ac opiniones, quae a nonnullis interdum sine consensu Ecclesiae usurpantur, aut litteris etiam traduntur, & Superstitionem olere videntur. Quid vero Catholici Sapientes . respondent λNon omnia illi, quae quilibet Catholicus facit aut sentit, recte facta , aut excogitata contendunt. Sed Heterodoxos appellant ad Ecclesiarum nostrarum, Romanae in primis, Catechismos , ad Romanorum Pontificum Decreta, ad Concilia nostra, atque ad sanioris Theologiae Doctores, in suibus vera Catholicorum Doctrina quaerenda est , non in vulgi insipientia , . aut in privatorum placitis, nonnumquam fassis , erroneis , scandalo sis , temerariis , ridendis.

Tunc in tuto est dignitas & puritas Ecclesiae Catholicae . Quanto autem magis huic cautum est in Lamindi Libro, postquam Votum ipsum . Sanguinarium ibi .exhibetur ab ipsa Apostolica Sede jamdiu

sussicienter improbatum . atque explosum c Haec, ut spero, Catholici de Parthenotimi commentis, . quae is .in Heterodoxis somniat, . dicturierunt. Immo Ec ab ipsis Heterodoxis commendanda Veni et Catholic

rum cura, quod Iollium , in agro Ecclesiae nullo . non Seculo germinans , & germinaturum usque ad finem Seculi , non negligant,& primi ipsi vitandum aliis ostendant. Quid 'ero iidem Haeretici dicturi contra forent, si aliquando Votum Sanguinarium quisquam sua morte compleret, & serale spectaculum gentis pro eo trucidatae in eorum oculos incurreret, iam indicavi superius. Interea probrum sibi ducit, ac propterea negat Parthenotimus , ut nuper Vidimus, quod Romanus idest pauci Siculi pro re dicerta mortem os

petere , licitum immo honesium putat. Contendit etiam , Catholicis host est paucis Siculis) haec scita, quae non docuerunt , vix somniaverunt, a Lamindo appingi. Sed illi gratiae habendae, quod . haec

scribens, rationem germanam ac breviorem. ipse. tandem . omnibus

patefecerit dijudicandi, tolerandum-ne sit, an non, votum sangui- 'narium. Vicit ille , .si verum est , .voVentes pro tuenda Scotistica sentemia Vitam , .morituros pro Sentenria Certa , omnem Erroris formidinem excludente. Vicit contra Lam indus, ubi Verqm sit, . mor-

tem electuros pro sententia. adhuc Incerta , o nondum e finibus fumavarum opinionum ., quamvis .Piarum, . Gryssa Hoz. se hactenus . evicisse Lamindus sibi persuadet. Judiicabunt sapientes, qui interim animadverterint , quae .consectaria. e Manent e doctrina nuper a parthenotimo tradita , Nςque cavendum .esse iis posterum Catholieis Viria , ne erroris , superstitionis , . aut haeresis doctrinam cuius- quam Catholici unquam insimulent ; secus enim ' faciesido , 'Ae serodoxis ansa. praebebitur arguendae Catholicae Ecclesiae . Ejutam

183쪽

1 53 persitione Vitanda ,

di terticulamenta excogitat ars Declamatoria, sed ridet meliorum

sapientia.

Petit praeterea Panormitanus Prosetar pag. 87. cur Laminus missum saltem ex pane non excusaris . si distisebar ipsi , quod movenies Argineae Immunitaris defensionem, Sanguinem melinν profundere e

cur ejusmodi Voro hanc non curavis moderationem adhibere , in int rim intacta esset ruendae Immunismis promisso , amoveretur Sanguinis profusio 8 Ita utramque paginam 'Theologus tantopere a C

villationibus aversus , hujusmodi accusatione onerat , ut si quo possit modo eorum saltam odium , qui Lamindi Librum Mequ quam legerunt , in Lamindum conjiciat. Repetere tamen cogor, quod toties dixi : ex eodem videlicet sente emuere hallucinationes Parthenotimi non dignoscentis, quibus vitiis suum Votum laboret,& rursus videre se putantis in Lamindi Libro, quae nemo alius videre hactenus potuit. Quod enim est ad reliqua Academiarum V ta, dixit iam Lamindus, ac centies repetet , ea sibi innoxia, immo commendanda procul dubio videri. Porro pag. m. nerum disiplicet Parthenotimo, quod Lamindus eodem opusculo sita nempe Librum appellat, qui paginas octingentas septuaginta duas spissi cli racteris in quarto implet in prima Parisiensi Editione) de Ingenior. Maderation. quo cum Ose alienae Reistionis , Earavae gentis , inlisieraria Acie congredisur , soles sibi σαν facis, aut svis Catholicos , ae pretinde ejusdem Religionis viros, Hercle vereor ego , ut

Lamindus, aut quisquam alius, quum Libros de Religione conscripturus est , Μagistrum sbi adhibere velit Siculum Theolosum, cui certe tantum auctoritatis non conciliavit soliditas Libelli , hactenus a me ad stateram appensi. Immo heic potissimum hospitem in

Eruditione Ecclesiastica ille se prodit ; paucos quippe reperias, qui

dimicantes eum Haereticis , honesta etiam libertate non arguant, si quos e catholicis in desectus aut excessus sententiarum declinantes animadvereunt. Vide Alphonium de Cafro , Melchiorem Canum, Bellarminum, Gottum S. R. E. Cardinales, Petavium, Theophilum Raynaudum, Beccanum 3cc. Subdit Siculus ; Si animus Lamindo es, cum Catholicis congredi, confredia ur , in lubri.

Me plane felicem, cui tanta indulget liberalis hic Censor . Pergit

ille r Sed ut mos congrediendi Carbolicis es , O'usculo mutetur risu-ιM. Lamindo consilium suit tractandi de negotio Religionis, in quo Haeretici passim, sed aliquando Catholici delinquere solent . Ergo cum de Illis, tum de istis, argumentum poscebat, ut agereturῆ ac proinde videant severi Iudices , quo plausu excipiendus si Parthe- nolimus exigens a Lamindo, ut titulum Libri sui mutet . At ille

in addit :

184쪽

addit : Non enim Religionem spectant Catholicam , quae de Immacu- Dio Virginis Conceptione ister Catholicos disceptantur . Dicat quaeso egregius iste Theologus, ad quamnam Refgionem spectent , si minime ad Catholicam 8 Si vera is hoc in loco tradit : qui pro Scotistica sententia' occumbat, Vitam minime dabit pro re pertinente ad Catholicam Religionem . Atque ita is ore suo Votum suum cruentum damnabit . Utcumque tamen Parthenotimi mens heic fuerit, illud constat, Lamindum consessum fuisse antea summe Piam sententiam Immunitatis Μarianae, ejusque rureum voce calamo cum vera Pietate consonare. Verum quocs nonnulli abutentes Pontificiis decretis, immo contra eorumdem mentem , depi aedicare audeant tam Certam sententiam , ut non solum liceat . sed laudabile sit, dc Μartyrii gloriam reserat, pro illa occumbere : contra pericul sum hoc Dogma & ritum exercere vocem & juvat, & opus est. ne sub Pietatis specie Superstitio in Populum FideIem , atque in Religionem Catholicam irrepat a quo morbo Apostolica praesertim Sedes cavendum jubet.

Praeterea Parthenotimo pag. 93. displices , quod Lamindus falso

Doctores Gibolicos traducat , quas vero docuerint posse quemquam mortem subire ob purae opinionis caussam e cum aperte ab eis γρυι- tum fit defensum. Sed quis Proteum hunc teneat, atque ab eo cerrtam de Voti Sanguinarii mente consessionem exprimatὶ Si ei objUcimus, Scotisticam. de Conceptione sententiam, pendente judicio Ecclesiae, nihil aliud esse, nisi Opioionem Piam, cpridem dc Probabilem, sed minime Certam; ac proinde pro illa tuenda non sne crimine Vitam offerri, quum fatente ipso Parthenotimo nefas sit ob opinionis tutelam veIle Vita spoliari e is e manibus nostris elabitur per ximam, quam Granadus excogitaVit, scilicet, non pro Veritate ejusdem lententiae quam & ipse sentit praestari non posse Certamὶ voventes fore morituros, sed pro Pietate , quae ines actui opinatiυσde Conceptione μrginis, aux pro Cuisu Honore ejusdem Deiparae, aut pro Festo ab Ecclesia praescripto. Si rursus instamus, agi heic de Pietate Opinati υa, de cultu opinativo &c. quae justum quidem titulum nobis suppedit aut opinandi, Virginem sne labe fuisse conceptam, atque ipsam colendi atque honorandi secundum istam opinionem sive

sententiam; verum non sufficere haec , ut legitime Vita impendatur, quum sietas ista & Cultus, &Festum innitantur sententia nondum praetergrella fines opinionum, is ad priora redit, atque contendit,icntentiam eamdem Celtam esse; suosque discipulos docet, opus esse, ut sibi persuadeant, eam Celtam esse, alioquin imprudenter occumbe

185쪽

Soperstitione Vitanda ,

Opinionem , quod DeiFara omnis maculae fuerit expers , cum a Theologis, si visu nesi, ishuc defendatur Saltem tamquam quid moralirer Ceratim Quod tamen pura sit tapinio ' sumi non debet ur quid cer um , ut quid exploratum , Sc maxime ubi de negotio Religionis agatur. Immo quia & de negotio Religionis a itur, & de Vita hominum projicienda, non debet Parthenotimus adeo Certam & exploratam sumere sententiam Scotisticam, ut pro illa tuenda Fideses nimium credulos impellat ad subeunda tormen. ta , mortemque temporalium malorum terribilissimum . Ad Religionem quod attinet, falli non possumus, pro dumtaxat accipientes Piam Scoti sententiam ; neque enim Ecclesia aliter hamnus sensit, de docuit, dum suum locum oppositae sententiae reliquit Contra falli possunt, &falluntur, qui illam nunc Saltem tamquam moraliter Certam depraedicant, si hoc nomine intelligunt Certitudinem Erroris metu liberam. Et certo praeterea falluntur, neque temeritatis culpa absolvi possunt docentes, illam posse nunc etiam credi, tamquam Fidei doctrinam et quod insinuari videas a Parthenotimo ipso scribente Satrem. Quicumque enim tenet sententiam aliquam , ignarus quale judicium prolatura de ea aliquando sit Ecclesia falli nescia, necesse est, ut ei adhaereat cum formidine saltem aliqua Erroris; & consequenter illam tamdiu agnoscat uti meram Opinionem , quamdiu pendet judicium Ecclesiae, quum proprius sit opinionis character involvere formidinem Erroris . Quomodo ergo nos con

scii, quid adhuc Apostolica Sedes, ac Tridentinum Concilium , de duabus oppositis sententiis ad Conceptionem Virginis spectantibus, solis

eam Moraliter Cerram appellare audeamus; immo tam Certam, ut divina Fide crevit possit inconcussa' Repugnat aliquid esse hodie moraliteν Certum, immo Fidei divinae objectum, quod cras possit ab Ecclesia ludicante Falsum deprehendi. Hoc autem contingere poste de Scotistica Sententia , ne ipse quidem Parthenotimus negare est ausus pag. ss. Quod si

nihil al iud hactenus quam opinio est hujusmodi sententia,& quamvis apud

multos non si Opinio actualiter formidans, attamen non desinit esse opinio radicaliter Sastem formidans; eamque uti talem viri docti agnoscere coguntur , quippe qui ignorare hac in re non possisfit Decreta Ecclesiae: h hemus jam tamdem a Parthenotimo ipso pronuntiatam damnationis sententiam in Uotum Sanguinarium , quandoquidem ex ipsius quoque confessione nefas est mortem subire tuendae caussa opinionis. Religionis Catholicae dignitati & securitati consultum vidimus, minime credendo Ceseram Scoti sententiam, immo hanc ipsam judicii suspensionem Religio e igit, dum pendet iudicium Ecclesiae; neque aliter Academiae faciunt, quae tutelam Immunitatis Marianae voverit juxta Summorum Pon; cum . de re a jam edita , aut deinceps edenda I sive donec alirer a sancta Apost hca Se e desnisum fuerit. Consulat ergo Parthenotimus, &siquis alius

186쪽

Caput rigesimumsecunaeum. Irrcti in eo sentit, pretiosae hominum Vitae, neque amplius contra C tholicae Religionais praecepta 'aud es sit Fideli .Populo, ut Votum conis eipiat pro ruenda Immaculata Conceptione usque ad Sanguinem e quod unum Lam indus, minime ferendum ostendit.

Theologo nostro itidem pag. ρ . displicer, quod de Neologis Seso.

Iasicis Lamindus saltem tacite' obloquatur . Quare λ Horum , ait, u vidimus , socci pendit opiniones ac sententias , dum contrarias credis , venditatque , omni formidine amota ,. ut veras . Ergo sinendum , ut Parthenotimus, omni formidine amota, de Uita hominum decernat, suisque clientibus, immo universae Catholicae Reipublicae persuadeat, Vitam cum laude dari, ac Μartyrii coronam esse si erandam, si pro Scoti sententia, hoc est pro Opinione, in Μortem incurratur. Fingat ille sibi tantisper, temere concipi ejusmodi Votum quod hacte

nus ego factum contendoὶ ac tunet dicat, honestum- ne sit exigere, ut omnes sileant, ut nemo periculose opinioni occurrat, ne molestia sibi, Se Scholasticis Theologis creetur, quo nomine semetipsum

dumtaxat, & paucos suos asseclas designat λ Ecclesiae caussam. Reipublicae tutelam, praeserendam heic esse, unusquisque intelligit. Audiamus tamen Parthenotimum alias nentem querelas : Debuerat inquit pag. IOO. quae cauta Lamindi prudentia es, saltem animis pendere , utrum pro Immunitatis Virgineae ruisione , honestum sit mori , honesium sp ευν modi ruitionem , ω ote Piam , Deo Virginis Filio promitrere- Non debuerar Theologos . qui a Voro steterunt , u temere in mortem ruentes , sugiliare. Sed est cur Eruditi mirentur Parthe. notimum novas leges invehentem in Rempublieam Litterariam. Quisquis vel de limine salutavit officinas Theologorum tam Μora. lium, quam Scholasticorum, novit, quemque intrepida libertate suas proponere sententias, atque alienas, impugnare. proiit Uerum a se stare, Falsum ab illis putat; & quot pugnae sint inter eos omni bus patet. is, rogo, alterum nimiae licentiae, aut inurbanitatis, aut iniquitatis merito arcessat, quod contrariam foveat sententiam, sibique Theologali quamvis laurea illustri adversetur λ Libertatem hanc nemini Ecclesia negat , dum a doctrina Fidei laedenda , atque ab aliis excessibus abstineatur . An peculiare aliquod privile. gium ostentare Parthenotimus possit, ipse aliquando aperiet. Interea Iteram ille excitat querelam, scribens e Nos verbis , iisque Legum ivssar, paucis; sed rationibus improbanda sunt Theologorum responsa. Lamindus ergo non Legislatorum , sed Discepἔantium more cum Theologis congrediatur &c. Ita inanibus hisce cantilenis Lectorem suum detinet Parthenotimus, neque respicit, Lam indum obiter camerinam istam movisse; neque enim susceperat illud ex professo pertractar

187쪽

171 Supersitione Vitanda,

argumentum, in alia pro suo instituto intentus . Ait auten in pau. cis iis verbis Lector easdem rationes conclusas deprehendet , quas, hic iusius expressias accepit . Et quidnam quaeso hactenus Theolo gus Siculus opusculo suo praestitit, nisi easuem Lamindi rationes, quocumque modo potuit , refellere atque infirmare P Igitur mera haec verba sunt lyrae, non justae querelae.

Theo Frum auctoritas commendata. Sed non omnes certi ad

Veritia tem duces. .d Amor Factrinis quid Amor Novitatis .et odere soleat. Excedi etiam Io fe in extollendis Dei

resim Pietas intemperans oe servicax prolati potes.

AI tum interea Theologo nostro manet imo in pectore vulnus, quod Theologis Vori Sanguinarii patronis Lamindus contradicere est ausus. Ii sunt Theologi : grande. eorum nomen; insignis

auctoritas. Lam indus vero privatus homo; recens homo qui vero sub nomine apparere veritus es uti Parthenotimus ait pag. IO3. Lamvarus homo vix notus de nomine , uti idem xepetiτ pag. 7s. Ea de caussa irascitur, Ec pag. IOO. his verbis occurrit hominibus non satis aestimantibus eximios hosce Viros e Scio, quod parum ponderis habeat penes aliquos Theologorum auctoritas. Verum is decipitur , qui credat, Theologorum coetus astum esse examina, qme pulveris exigui Iactu co rufa qViescunν . Pag. . vero la f. praemiserat & ista : At

Suared freponet quidam Lamindi nomine, Lamindi catistbm agens quid 'aliud quam Scholasticus, et ' ex pusillis ingeniis P . sis alius , quam Scholastici Suarii asseclae λ Non es ergo magni faciendum horum

omnium judicium, ubi agitur de re Fidei a Romano Pontifice decidenda . Tum in laudes Theologiae Scholasticae excurrit eruditus. Theologus,& Sixti V. Constitutionem, in qua eadem commendatur, objicit Cristicis eidem Theologiae oblatrantibus. Quem, vel quos prae oculis ha beat haec scribens, Sc non uno in loco inculcans Parthenotimus, di vinare nescio. Si serre Lamindum : inique sane, postqtiam is , atque in controvet sta praesenti, sita laude non fraudarit Theologos & rarionibus Immaculatam Deipar, Conceptionem ruenetes. Deinde quot, rogo, sunt Theologi isti, quos Parthenotimus nova lege, nova ratione argu mentandi, a Lamindo contemptos dictitat, ea tantum de caussa , quOHeorum Votum Sanguinarium novi probot illos brevi in digitis suis

188쪽

Caput rigesimumtertium I 7.

sieulus Prosetar recensebit . Atqui Lam indus innumeros alios , dc longe graviores, habere se putat, non aliter, quam ipse , sentientes , Scotisticam sententiam consillare adhuc intra Piarum opinionum fines, ac propterea a Volo illo imprudenti alienos. Quei erisgo Theologorum contemptum huc Parthenotimus noster trahit , suum Lam indus communem Theologorum sententiam , immo Romanae. Ecclesiae judicium, in hujusmodi Quaestione sequatur λ Quei ridenda plane exaggeratione sibi fingit , Suaree , t insignem adeo Theologum, a quopiam inter pusilla ingenia conjectum ρ Digna s ne non est tam gravis quaestio, quae hisce commentis , confictisque

querelis pertractetur. Attamen quando auctoritate Theologorum spaucorum certe) tueri se pergit Parthenoti mus , atque inde nobis terrorem incutiendum, odiumve creandum sperat, monet me locus , ut corollarium praesenti controversiae adjungam . Et primo una cum aliis Catholiacis dignitatem Theologiae Scholallicae agnosco , utilitatem depraedico , necessitatem sentio . Neque quod in ea excolenda occurrant aliqui interdum Novatores , atque in Prudentiam , aut in ipsam meliorem doctrinam peccantes, quidquam nobilitas & pretium eximiae hujus Scientiae decrescit . Fortunatae nimium forent Artes ac Litterae, si a perfectis tantummodo tractarentur ingeniis. Secundo . gloriosum Theologi nomen nimis urgendum non eth ad conciliam dum tantum auctoritatis opinioni alicui , hoc est sententiae extra Fidei pomoeria sitae, ut contra sentire aliis non liceat , atque audaciae insimul dus veniat, qui adversus opinionem illam in arenam descendat. Innumera sunt, quorum veritas in abditissimis tenebris, immo&insuperandis, jacet. . Praeterea inter ipsos, qui Theologica laurea ornati incedunt, non desunt imbecillia , ac male educata ingenia. Et ex ipsis Theologis , in quos profusior Naturae lis beralitas fuit, Sc quibus majores vires addit contentio studii atque meditationis, quemnam ostendas, tam firmis passibus in investiga da Ueritate procedentem, ut ceteris ingeniis facultas erepta sit meliora sentiendi λ Ηercle. videas Suario ipsi, . quamquam singularisim genii & doctri me viro, alios, atque ex ipso suo doctissim b instit to, contradicentes. Idem Sc aliis contigit , & quotidie contingit Neque mirum, quum vel ab ipso Angelico Doriore, cui in Ecclesia Dei, supra Theologos reliquos 'veneratio major defertur , ikqum pleraeque Scholae sequuntur , alii. in tot quaestionibus dissen-

'tiant, ac .diisentire temerarium nemini videatur. Immo integras Scholas inter so in tot controversiis discordes sub oculis habemus .

Quare quisque intelligat . quo plausus sit excipiendus , qui paucos

189쪽

r 74 Superstitione Vitandis ,

Theologos sibi concordes commemorans, & speciosum hoc Theologi nomen exerens, putat, id ponderis accedere posse opinioni alicui suae, aut alienae, ut adversus, ipsam insurgere piaculum sit & crimen . Nullus profecto Theologicis studiis operam navans est, qui jure non usurpet , quae olim Sanctus Augustinus ad Sanctum Hieronymum scribebat: Ego, aiebat, fateor Caritari tuae , solis iis Scripturae Libris . qui jam Canonici appellantur, didici hunc timorem , honoramque δε- ferre ut nullum eorum Atidiorem scribendo aliquid erras fi missima credam. Nobis post tot Secula viventibus addendum est , honorem quoque deferendum Decretis Romanorum Pontificum, & Concilio. rum generalium , & concordibus Sanctorum Patrum Sententiis . Ceterum subdit Augustinus, & nos cum illo: Alios. autem ita Iego , ut quantalibet sanctitate, doctrinaque polleant, non iideo Verum putem, euia ipse ira sentiunν , sed quia mihi vel per illos. Avictores Canonicos αρι probabiu ratione , quod a Vero. non abhorreant , persuadere po

tuerunt

Porro neque gloriosa Tbeologi appellatio a quoquam excludit imbecillitatem ingenii, turbidosque anectus, quibus obnoxiae passim est hominum, licet doctorum, natura; & quibus furtim impellentibus,

dum Veritatem Theologus assequutum se censet, raptum, se in Erro. rem neutiquam animadvertit., Vidimus. tot Propositiones ab Alexan. dro, UIL. Innocentio XI. & Alexandro, VII pria vi insis Earum proculdubio Auctores Theologico nomine gloriabantur . Sunt & alia complura ejusmodi, aut inepte, aut temere excogitata , Sc nondum a Sancta Sede confixa; a quibus tamen , quamquam per Theologos propositis, meliorum sapientia abhorret . . Vide Theophilum Raynavidum in Heterociliis. & in Diptγcbis Marianis . . Nimirum aut Amor aut Amor N i axis .in praeceps agunt nonnullorum ingenia , ut aliox assectus omittam , & gravi ad Veritatem detegendam sive secernendam impedimento. sunt. Intuere, quos aut leges Instituti a. se suscepti, aud nos Scholae, sive Μagistri imperium, quasdam sententias, sequi. jubent, aut cogunt e vestigio quidquid ibi discunt, illud uti Verum, aut saltem uti Probabilius, . quam 'aliarum Schol rum placita , ampI 'untur . Quae ibi rationes & argumenta res,

nant, ea, dumtaxat. invincibilia. uidentur . Propterea , quantiscum que possint viribus obsistant aliarum Scholarum pugiles, fortiora et-

tam proferant, nusquam tamen. Uerum , aut Veritatis umbram conspiciunt, nisi in Scholae documentis, ad quam illos electici , casusve perduxit, & cui affectus omnes & obsequium primo devovere . Ita spiritus pro suis opinionibus tamquam pro aris & focis pu gnat immo, si humanae etiam artes ac vires suppetunt, nihil omi

190쪽

Caput Vigesimumtertium.

etit, quo adversarios, eorum ue Cathedras dejiciat , .suisque sentemtiis imperii praerogativam ubique procuret. Atque utinam nulla um quam hujus impotentiae exempla Hispanica Regna dedissent. Et Veritatem quidem se in hisce foederibus consectari quisque arbitratur , quum tamen pro gloria ac tutela propriae Faritionis, potius quam pro

certitudine Veritatis a se stantis, tot excitet motus. Interim longe graviora incommoda progignit alter Amor, nempe Novitatis. Hinc Haerem, hinc tot aut temerariae, aut erroneae, aut periculosae, aut ineptae sententiae , quibus numquam caruit, numquam carebit ipsi

Christianorum Respublica. Mitto nunc fortia Ingenia , quae plus ibbidini suae mentis, quam Pietati studentia , enormia procudunt placita , unde Pietas ipsa, atque Orthodoxae Religionis doctrina laedi.

turis mic ante oculos mihi tantummodo versantur Ingenia in Piet tem prona : nam & ex ipsis sunt , quae No ιorum nomen non re. fugiunt , immo illud ambitiose conquirunt I gloriosum quippe hunc titulum censent, dummodo pro Pietate novum aliquid proferant satque eiusmodi inventis tam caeca interdum firmitate adhaerent , ut qui secus cositet aut sentiat, saltem eorum judicio languentem in se Pietatem innutrire videatur. At non minus primi, quam secum di errare possunt, quamquam ea invaluerit consuetudo , ut primos horrore quodam excipiamus at ue insectemur ; alteros vero pacifice toleremus , quasi non & isti excessus in detrimentum atque opprobrium Eccleuae, ac verae Doctrinae, vergere possint. Ad utrumque Theologorum genus aptari quodammodo potest , quod Cardinalis Caietanus habet in Summa, Verbo opinio, ubi haec inter alia animadvertit: Errant Sectarum aemulaιores , Opiniones sua Sectae δε--entes, non ut vationi magis consentaneas I sed quia nati sol, au nutriti in Secta tutus doctrinae . Secundo , ex non relatione ad suam νegulam ; omnis enim opinio examinanda es ad suam regulam . Ea uia in his , quae sunt Fidei edi Morum , regula est Sacra Scriptura exposita ab Ecclesia Catholica , non excusatur aliquis a quantamcumque νarionabili opinione in hujusmodi, si suspecta es communi Eccle.

sae, seu fossicae Sedi. Et hinc damnantur credentes Haeνericorum, antiqvorum, o novorum, adhaerentes doctrinis reprobatis, auν δε- spectis, saltem apud sosolicam Sedem. Tertio ex modo, dum nimis f iter in retur Opinioni , O ASSERTTUR UT CERTUM an quo INDUBITATUM , quod tamen es intra latitudinem OPINAE BILIUM. Ex hinc saepe erratur ex nimio assectu ad nostra ; cr minore, quam opus fuerit, examine, resolutione, ac judicio , dum Probabilia accipiuntuν , ut Demonstrata . Id genus Theologos ahnovit etiam & explosit Thyrsus Gonraleg Praepositus Generalis Societatis

SEARCH

MENU NAVIGATION